F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

3 a De Romani Pontificis

populi auribus insinuetur. Quod ab Honorii mente longissime aberat, in id unice intenti, ut Catholicum dogma, si fieri posset, sine tumultu & absque ullius ostensione praedicaretur 3 quum contra Sergius, Heraclius, Constans, aliique haeretici vellent, ut nefaria ipsorum doctrina sine strepitu, S: absque ullius scandalo per Christianum orbem propagaretur Iam vero ad alteram propositae quaestionis partem accedamus, ac demonstremus, Honorium, quum ad duplicis operationis vocabulum interim flendum hortatus est, nihil dogmatice statuisse, sed improvida usum esse dispensatione: Id vero cum pluribus aliis, iisque imprimis eruditis ex ipsa Gallia scriptoribus , luculenter docet Cl. Thomassinus Differt. XX. in Synod. sext. Oecumen. num. XVIII. ubi hanc thesim statuit: Non tam haeresi,

quam dispensationi studebat Honorius , quae quia impromida in inauspicata, proditio fidei habita es . Id vero sequentibus verbis aperte eleganterque demonstrat: Atque ut ulterius aliquid ad Honorii purgationem tentemus, quantum per oecumenicae hujus Synodi & integritatem de authoritatem, per Pontifices etiam, qui ejus damnationi assensi sunt, licebit: ipsemet ejus Epistolae verba enucleatius pensiculanda sunt. Dispensationi ergo magis . quam errori se se Honorium contemperasse, de intempe stivam dispensationem erroris ignominiae subjacuisse , epistolae contextus reique exitus docet; docent &prae

stantissimi Viri Petrus de Marca Archiepiscopus ante Tolosanus, post denique Parisiensis, aliique nonnulli -- lvidus in vita ejusdem Petri de Marca, Garnerius in Notis ad lib. Diurnum Rom. Pontific. γ' in Appendice ad easdem notas , Pagius ad annum DCXXXIII. num. XII.

412쪽

Auctoritate. Liber L 343

& seqq. , Combe tu, in Dassertat. Apologetica pro Aetis sextae Synodi cap. III., Tam agninus apud Pagium loco citato , Turnelius de Eccles stuas. Iu art. IV. M alii. Verba epistolae haec sunt, non haeresim adstruere, sed oeconomico silentio intestinum bellum praevertere idonea , & novitates Occupare: Fraternitatem vestram ea

scripsisse laudamus, novitatem locabuli auferentem, quod possit scandalum simplicibus generare. Sic ille ad Sergium

contra Sophronium : illum unam vel duas Christi voluntates dc operationes dici vetantem, pacis alendae praetextu , clam interim unam magis Dei hominisque voluntatem insinuantem et hunc duas aperte praedicantem, nec rumores ponentem ante fidei Ecclesiae salutem. Et infra Honorius: Non oportet ad dogmata baec Ecclesiastica retorquere , quae neque Synodales apices super hoc examinantes, neque aiathoritates Canonicae visee sunt explanasse, ut unam vel duas energias aliquis praesumat Christi Dei praedicare: quas neque Evangelicae mel Apostolicaeliterae , neque Sy nodalis examinatio super his habitamsie sunt terminasse: Et rursus infra: Utrum aut5m propter opera divinitatisinhumanitatis, una, an geminae operationes debeant derivatae dici vel intelligi , ad nos ista pertinere non debent, relinquentes ea Grammaticis e Addit, repudiandas esse novas Voces, quae noscuntur Ecclesiis scandala generare: ne parvuli aut duarum operationum vocabulo offensi, Nessorianam nos vesaniam fuere arbitrentur. Aut rursus si unam operationem censuerimus , sultam Eutychiansarum dementiam fateri putemur. Denique Sergium hortatur , ut inductam vocis novitatem unius aut geminae operationis aufugientes stinum Cbrisum in geminis naturis divinitus atque ba

413쪽

3 44 De Romani Pontificis

manitus operantem pracilicetis. His autem muIta interspergit Honorius de una Christi voluntate, sed humanitatis solius, ut qui altera careat ceterorum hominum vo Iuntate, carnalibus cupiditatibus per peccatum scatente In his perfacile est Honorii mentem deprehendere non tam haeresi novae , quam inconsultae dispensationi servientem : ex cujus succestu inauspicatissimo cum permagna per Orientem Monotheletae incrementa fecissent, haeresis quoque ipsius infamia non immerito aspersus estis, cujus negligentia & imprudentia tantam Ecclesiis labem invexerat. Unam voluntatem praedicat Christi Honorius, sed humanitatis. Voluntatem alteram ab eo a .cet , sed carnis. Unum operantem in duabus naturis statuit, divinitus & humanitus: haec orthodoxa sunt, Mduarum voluntatum operationumque consessioni aequiparanda. Dummodo unus credatur volens & operans in duabus naturis, an duae praeterea dicantur voluntates vel operationes, censet, has inutiles esse minutias, has vocum argutias Grammaticis dimittendas, has novitates verborum tum opprimendas, cum ex eis viderentur illi cohaeresium bellorumque semina pullulatura. Istud vero non ad aliquid statuendum de fide, vel definiendum pertinet sed ad suspendendam potius dcfinitionem: istud non fidei; sed paci Ecclesiarum temperatur: istud denique non fidei decretum, sed decreti suspendium ; denique dispensatio ista est. Quoniam vero haec dispensatio Sergii & Mono-theletarum consilia pestemque fidei aluit, etsi praeter Authoris mentem, ea proditio habita est Eamdem cum aliis pluribus insignibus Theologis opinionem tuitus est etiam in sua Instruetione Pastorali Eminentissimus de Bisty , quam propterea sex Episcopi ali

414쪽

Auectoritate. Liber I 34s

quot, sed inanibus oc futilibus conjecturis oppugnant. Observant enim, ideo Eminentissimum auctorem dogmaticas Honorii Epistolas convertere in legem Ecclesiasticae politiae ac disciplinae, quod Honorius totam hanc disputationem in verbis possitam fuisse declaret. Uerum advertendum, inquiunt, illi erat, Honorium ita post Sergium loqui, cujus etiam voces S phrases usurpat: Talem , inquit Sergius, supersuum verborum conssctum . Porro quis animum inducat credere, Sergium, qui a) exorsus est novitatem vocis cacodoxam, es' blasphemam introducere in Ecclesia Catholica doctrinam, nihil amplius quam simplicem Politiae legem statuere voluisse Praeterea Honorius Catholici' dogmatis professionem de medio tulit, quum duas in Christo voluntates dicere prohibuit. Eu quod laudatus Cardinalis legem politiae ac disciplinae appellat: Nec tamen hic stetit Honorius: quin di addidit rUnam toluntatem fatemur Domini nosiri Jesu Cbrisii, quia profm a Divinitate assumpta est nostra natura ,

non culpa r ac tandem in ea desinit verba, quibus Sergium, hoc est haereseos Architectum adloquitur: Haec nobiscum Frate nitas mestra praedicet, Aut in nos ea 2obiscum tinanimiter praedicamus. Ad haec, sexta Synodus, inquiunt, Honorii litteras pro scriptis dogmaticis habuit:

contra vero Sergius haec omnia ad politiam & oeconomiam οἰκονοhuκωs revocare in speciem satagebat: cur

ergo Eminentissimus Cardinalis judicio Synodi generalis ad ersatur, & illud Haeretici hominis amplectitur Quod

autem ad Epistolarum materiem pertinet, eas Synodus damnavit, quoniam comperit, in unam eamdemque imis pietatem cum Monothclitarum scriptis concurrere . Et

415쪽

3 45 De Romani Pontificis

post sextam Synodum , quotquot per plura saecula Petri

Sedem adscenderunt, Honorium perinde atque alia Mo- nothelitarum capita condemnarunt, propterea quod a pravis eorum afertionibus fomentiam impendit. Quare etsi Theologi disputent, an proprie haereticus fuerit, ejusique Epistolae haeresim proprie contineant ; communiter tamen agnoscunt, nec ipse Cardinalis dissitetur, Honorium nimia sua facilitate ac dissimulatione, ejus autem epistolas vocibus haeresi in speciem faventibus, Haereticis eorumque nefariae sectae incremento plurimum profuisse. Haec summa disputationis sex Episcoporum S. I. citati Capitis XXIV. a qua in praesentia breviter me expedio, quod eorum argumentorum solutio partim ex jarridictis pateat, partim vero quod in sequentibus dissolvenda

sint; quare unum dumtaxat occurrit, cujus non videtur

esse differenda solutio; illud nimirum solvendum est, quod

etiam Sergius videri voluit, id unum satagere, uisuper- suus Oerborum conflictus, ut ajebat, prudenti Oeconomia , οικονορικως, Uitaretur; qui tamen alio reapse respiciebat; quod pariter de Honorio dicendum esse videtur, qui . ut habet sexta Synodus Act. XIII., Sergii mentem per Omni ecutus est. Respondemus tamen, haec potius ad excusandum Honorium plurimum valere: Nam ideo Semgium per omnia sequutus est, quod nefarius homo mentem suam opportune dissimulavit, partim, ut vidimus, Catholicas loquendi formulas usurpando , partim Vero si-Ientium duplicis voIuntatis dc operationis ad oeconomiam referendo, Sc prudentem quamdam, ut aiunt, dispensatione in , retinendae servandaeque inter Catholicos paci, dc revocandis in Ecclesiae sinum Acephalis tum temporis

416쪽

Auctoritate. Liber I. 36

opportunam . Quid vero Sergius cum Honorio dissili, ualavit ' Cur non omne in suis ad Honorium litteris haereticae doctrinae virus evomuit Cur non perinde cum Honorio , atque cum Heraclio & Cyro se gessit, si eamdem Honorio ac sibi mentem inesse agnoscebat Nonne ideo dissimulandum fuit, dc status quaestionis invertendus, Sciniquitatis negotium pietatis obtentu praetexendum, quoniam ab haeretica Sergii doctrina Honorius omnino alienum gerebat animum, nec ullum ad eum nisi hisce dolis& artibus circumventum parare sibi aditum valuisset Proinde etsi Theologi communius ab omni culpa Honorium absolvi posse non judicant; attamen praeter Haereticos , uti Carnerius & Baturius testantur, nullus jam ferecst, qui Honorio haereseos crimen impingat.

In Honorii 'solis omnia desiderari, quae ad constituendam, juxta illius aevi discivi,

nam, dogmaticam Constitutionem requirebantur. IN Epistolis concinnandis, quas ad Sergium misit Honorius , nullam omissam fuisse earum sollennitatum , quae pro illius aevi disciplina ad Constitutionem dogmaticam & fidei regulam adornandam, requirebantur, docet Bossuetius, docent, & quidem longe disertius, dc sex Episcopi , qui S. II. citati Capitis hanc Thestra statuunt: Honorii litteras non esse privatas familiares epistolas, verum solennia decreta , in quibus edendis consuetae formae servatae sunt, Clerusque Romanus consultus: Ce font des X x 2 de-

417쪽

3 3 De Romani Pontificis

decreis revetus de toutes les formes accoutumees SQ donia

nec de concera aure l' lis de Rome . Denique, ut alios omittam, docet sed alia mente iisdem laudatus Episcopis P. Marchesus in opere, cui titulus Clypeus Fortium Dis. fert. U. cap. γ IV. At contra eas non esse nisi privatas de familiares Honorii ad Sergium Epistolas, non autem sol- lennia Sedis Apostolicae decreta , quae pro fidei regulis habenda essent, docent Nat. Alex. Dissertat. II. in Histor. Eccles Saec. VII. Thomassinus Dissertat. XX. in Synod. sext. Oecum. num. VIII. & seqq. & alii: quorum ego opinionem certissimam esse judico, a Meldensis Episcopi aliorumque sex Episcoporum objectis vindicandam aggredior . Hunc tamen Articulum majoris claritatis gratia

an plures SS. distribuam. f. I. uae olim in edendis Dogmaticis constitutionibus Romani Pontifices ut plurimum

observarent.

Romani Pontifices in edendIs dogmaticis Constitutionibus aliquas omni aevo adhibuere solennitates. Elt autem illud imprimis eruditis animadversum , solitos eos fuisse nihil olim solenniter definire,nisi consulto Ecclesiae Romanae Clero ; & s res gravioris erat momenti , Mad fidem pertinebat, coacta etiam Episcoporum Italiae Synodo, aut saltem viciniorum Provinciarum, quas Suburbicarias veteres appellarunt. Docet id pluribusque exemplis demonstrat Cl. P. Cutantius Praef. in Epist. Rom. Pont. n. 33. ubi inter cetera sapienter observat, novisse Ueteres

illos

418쪽

Auctoritate. Liber L 3 69

,llos Pontifices,tainetli Petrum sibi peculiariter adesse confidebant , tamen ineundas esse communes vias , quibus ad veritatem pervenire nos Deus voluit. Idoneos ergo ac domesticos Apostolicae traditionis testes consulebant Presbyteros Diaconosque, qui acceptae a Majoribus suis fidei ac disciplinae innutriti fuerant: si quae agitarentur caustae paulo graviores , quae ad insignem aliquam Ecclesiam aut ad totam spectarent, illas ait Episcoporum Italiae Synodum referre non omittebant. Sive autem cum Clero , sive cum Episcopis Italiae convenirent, solebant exter rum etiam regionum Praesules in conventum vocare, si quos Romae tum temporis versari contingeret. Quamquam autem nihil hic Cutantius adfirmet, quod Ecclesiasticae historiae peritis non sit exploratum: quia tamen haec nonnullis gratis dicta videri possent, pluribus ea ut jam diximus exemplis confirmat. Quae tamen ut recte intelligantur, prae oculis babenda sunt quae hic sapienter

Zc erudite monet Cl. Thomassinus a : Nec est quod

quisquam obganniat Ergo nisi Synodice pronunciet Pontifex, quidquid definierit, errori fore obnoxium.' Nam ea in re obsequendum est moribus Ecclesiae, alio & alio tempore variantibus. Ubi in more positum erat, ut Episcopi, Metropolitani, Primates, Patriarchae nihil rei majoris adorirentur, nisi Synodica prius consultatione libratum : tunc Romani Pontificis illa quoque definitio Pontificia , seu ex Cathedra aestimabatur, quam Synodica anteisset examinatio. Ubi vero Christiano toto orbe rariores

confluxere Synodi, &Episcopi ceteri, Episcoporumque vertices non jam Synodica , sed qualicumque alia deliberatione uti caepere; tunc quoque par est, Romani Ant, stitis

419쪽

3 so De Romani Pontificis

ititis illam ex Cathedra de ex privilegio Petri censeri Constitutionem prosectam , & Sedis ipsius, non Pontifieis propriam, quam ea antecesserit deliberatio, quae in usu est pro tempore, quaeque ad alia tum maximi momenti negotia adhiberi solet. Eccur enim Summum Pontificem

arctiori quam alios addixeris Synodorum servituti Adde, quod ut supra jam praelibatum, utque suo loco prolixe

rursus demonstrandum est, in Synodi nomine non usque adeo morosa fuit antiquitas: & quorumlibet vel Episcoporum, vel Clericorum maxime doctiorum congregationem cum Episcopo dc consultationem, Synodi nomine cohonestavit. Haec Thomassinus, qui statim subjungit, inde nequaquam exprimi, quod non petionae ipsi Pontificis, sed ejus quasi Senatui alligetur illa inoffensae semper definitionis authoritas. Contra enim ipsi prorsus Pontifici , sed Pontificem agenti, inhaerere eam dotem, & in fidei dogmatibus definiendis non errandi praerogativam. Sed haec suo loco uberius explanabuntur. Est etiam illud sedulo animadvertendum, quanta in idolim cura Sc sollicitudine Romani Pontifices incubuerint , ut ipsorum decretales Epistolae omnibus per universum orbem Episcopis innotescerent. Intelligebant nimirum , uti laudatus Cutantius observat, impositam sibi Catholicae fidei sanctiorisque morum disciplinae non ruendae solum, sed citam quaquaversum amplificandae curam. Hinc Liberii generalia decreta , em Siricii monita eiidentia, Stricius ipse Epist. I. ad Himerium Tarraconensem num. II. & Innocentius Epist. UI. ad Exsuperium

Tolosanum num. II. dc IV. commemorant. Hinc celebris

illius , Zosimi Papae adversus Pelagium Caelestiumque , Tractoriae Exemplaria Ly' ad Orientales Ecclesias, Aegypti

420쪽

Auctoritate. Liber I. 3SIpti Dioecesim , Constantinopolim, em Thessalonicam , em Hierosol 'ma ad Epis vos transmissa fuisse , tradit

Marius Mcrcator. Hinc Xistus Tertius Cyrillo Alexandrino de scriptis ad eum missis istud mandabat: Haec ad vicinorum Fratriam notitiam pervenire volo per pietatem tuam cyc. Tum suae ceterorumque Sedis Apostolicae Praesulum vigilantiae caussam hanc adjungebat: Neque enim permittit nos quietos esse ab eiusmodi curis omnium Ecclesiarum sollicitudo. Qui plura cupit hvsusce rei argumenta , adeat laudatum Culantium; ex quo etiam discet, hunc fuiste promulgandorum Sedis Apostolicae decretorum modum. Per optimae probatissimaeque fidei Clericos , vel etiam Episcopos mittebantur ad Provinciarum Primates, nisi ad alios mitti specialis quaedam ratio suaderet. Tum ipsi Primates, sive alii, quibus id negotii datum cIal, eorum apographa cum Episcopis, vel singulis vel in Synodo congregatis, communicari, dc Omnium

confersu sudioque, ut loquitur Innocentius, Armari cu

rabant .

Denique & illud praemoneo ἰ quod est Cl. ThomaΩ

sino sapienter animadversum , nempe a ri quod quaς is a Syricio & reliquis deinceps Pontificibus indubitataeis supersunt nobis litterae decretales, singulis pene verbis, is non copiam quamdam singularem doctrinae, sed exerri tissimam potestatem, S jurisdicendi principatum osten- ,, tant, atque adeo parendi necessitatem inferunt. Sic qui Stricium praecessit Damasus Romanae Urbis decus ad justitiam , quo eum titulo exornat Concilium Chalcedo

nense b , literis ad Paulinum datis dispensationis Sa

SEARCH

MENU NAVIGATION