장음표시 사용
431쪽
. nodi nomine non usque adeo morosyuit antiquitas 3 S quorumlibet vel Episcoporum, vel Clericorum, maxime doctioriam, con regationem eum Episcopo consultationem, bnodi nomine cohonestavit. Quum ergo Honorii
ad Sergium Epistolae nullibi, ut ostendimus, Synodicae
nominentur, nullaque Synodus memoretur, unde illae
prodierint; satietprobabile est, eas privatum Honorii foetum exstitisse, nullo pacto Ecclesiae Romanae florentissimo Clero tribuendum. Verum praeter hanc generalem rationem, sunt aliae,
quibus speciatim probari potest, nullum ab Honorio huic negotio discutiendo fuisse adhibitum publicum ac sollennem Cleri Romani Conventum: Publicum, inquam , bc sollennem 3 nec enim negaverim, aliquot ex eodem Clero privatim fuisse conscios Epistolarum, quas ad Sergium Honorius destinaverat; qua de re inferius cum sex Episcopis disseram. Primum autem pro hac sentcntia Se ineIuctabile argumentum inde conficitur, quod, ut infra ad Caput XXUII. demonstrabimus, quotquot ea aetate Pontifices , Episcopi, Patres, ac Theologi pietatis ac doctrinae laude floruerunt ; quotquot ferme in hac caussa per universum orbem celebratae sunt Synodi, tam clare, tam diserte, verbisque adeo gravibus & magnificis, Ecclesiae Romanae indeficientem in fidei doctrina constantiam, Scimmobilem firmitatem , Se inconcussam auctoritatem praedicarunt Sc celebrarunt; ut nihil luculentius, nihil
splendidius pro ipsemet universalis Ecclesiae fide ex Conciliis de Patribus adferri possit. Iam vero, si consulto pro more ac stilenniter Romano Clero, ipsoque probante de consentiente, Honorii Epistolae in Orientem transmissae sunt 3 sequitur , Ecclesiae Romanae eas Epistolas tri
432쪽
buendas, quas sexta Synodus secutique Pontifices tamquam erroneas, haeresique fomentum impendentes reprobaverunt . Id ultro agnoscunt sex Epistopi, & hanc demonstrativam probationem esse contendunt, pro certo habuisse sextam oecumenicam Synodum, a Romano Pontifice atque ab Ecclesia Romana prodire posse erroneas Constitutiones, quae non nisi post longi temporis intervallum revocentur: Pretive demonstrative que ce Satne
Concile tenoit potir certain, que is Pape, ausAbien que 'Eglis de Rome, petit fatre des decisions erronees, es' netis potnt retracter pendant long-tems. Quae citato loco demonstraturi sumus, nullo pacto conciliari posse cum magnificis illis notionibus, quas de Sedis Apostolicae Se Romanae Ecclesiae fidei integritate illibataque doctrina laudatae Synodi & Patres informarunt. Itaque quum etiam post Honorii lapsum Ecclesiae Romanae fides fideique praedicatio miris encomtis celebretur; profecto fateri cogimur, Ecclesiae Romanae Honorii Epistolas non esse tribuendas; proindeque inconsulto Sedis Apostolicae Clero editas illas fuisse. Eodem sere recidit aliud argumentum, quod ex iisdem Pontificum, Conciliorum, & Patrum auctoritatibus consci potest. Ut enim citato loco & alibi observabimus, indiscriminatim illae & Apostolicae Sedi sive Romanae Ecclesiae, ac Romano Pontifici tribuunt indeficientem de immobilem in fidei Catholicae fanaeque doctrinae praedicatione constantiam & firmitatem: unde illud consequens est, Pontificem Romanum, quatenus Pontifex est, &in Cathedra Petri sedet, ex eaque oracula fundit, haeresi Merrori fomentum impendere, seu patrocinari non posse . Porro certum est, quod suo loco sumus accuratius expla-
433쪽
naturi, Romanum Pontificem, quoties idoneos ac d mesticos Apostolicae traditionis testes consulit Ecclesiae suae Presbyteros , Diaconos, ac Theologos, qui acceptae
a Majoribus suis fidei ac disciplinae innutriti sunt ; tamquam Pontificem, & ex Petri Cathedra loqui. Quare si adhibito Romani Cleri consilio , suas ad Sergium Epistolas Honorius conscripsit; nulla, ut deinde ostendemus, erit via, qua tueri possimus firmissimam illam, & nullis obnoxiam defectibus, quam Patres ex Concilia Petri successoribus tribuunt in rectae fidei Apostolicaeque doctrinae praedicatione constantiam.
Ecclesiae Romanae Clerum in abjectam illam dissimulationem consensiste, qua Honorii Epistolae scriptae sunt, de quae deinde tanquam fidei proditio habita est, aegrius in animum inducemus, si paullisper consideremus,cususmodi fuerint, qua doctrina, quo spiritu, quo fidei ardore praediti , qui tunc priores in florentissimo illo Clero partes obtinebant: Ex hisce enim post Honorium , intra paucorum annorum intervallum, Petri Cashedram ascenderunt, Severinus, Iohannes IV., Theodorus, Martinus I. doctissimi ac fortissimi Pontifices, qui excelso animo, & infracta pectoris Apostolici fortitudine Orientis Imperatoribus Si Patriarchis nefarias &aequivocas fidei formulas obtrudentibus restiterunt, omnesque eorum
fraudes, versutias, machinationes mirabili sapientia, fideique lumine perviderunt, atque irritas reddiderunt. Ad S. Severinum qui post Honorium Sedem Apostolicam rexit , transinissa est ab Heraclio Ecthesis, ut ab eo signaretur. Verum , quemadmodam Secret. III. Concilii Lateranensis S. Martinus testatur, Heraesius ipse, aliique Mo- nothelitae ceciderunt a Dan e: nee enim Auscepta est
434쪽
Auctoritate. Liber I. 35 somnino aut admissa; magis autem condemnata essanathemati ata ab Aposolica auctoritate huc τransmissa pessimae Em praesumtae novitatis eorum Emss. Id in Synodo factum fuisse, supra cum Pagio demonstravimus . En itaque Clerum Romanum sub immediato Honorii successore Heraclii seu Sergii Ecthesim condemnantem,
quae prudentis oeconomiae obtentu duarum operationum
silentium indicebat. Idem Cleri Romani vigor emicuit in Apocris iis, qui post Honorii obitum in caussa promotionis Papae, ut scribit S. Maximus ad Abbatem Thalassium id est, qui Severino post Honorium electo, Comstantinopolim ejus caussa missi sunt. Ait enim Sanctiis Martyr, quod, quum ab illis promissum exigeretur, suasuros sese novo Pontifici, ut Ecthesi Heraclii subscriberet, ipsi nihil reteriti, sed cum omni sacra decentique fiduc/a flabiles , em firmae revera in immobilis Petrae Ministri, maximae videlicet' ostolicae Ecclesiae, cum Regiae urbis clericis disputarunt.' Quod quam merito de illis
celabret Sanctus Martyr, patet ex eorum oratione , quam illic refert, bc ex qua, haec pauca describo: Neque enim
est , qui cuilibet, maximeque in caussa mei vim possi inferre . In bac enim tar nimis infirmus fortis valde consistit, γ' valde mitis bellator summus invenitur; verbυ-que divino confortans animam, maximis etiam invectionibus magis durus quam dissolutus quodammodo reperitur: quanto magis Romanopum Ecclesiae Ur Clera q-ο
ab olim bue usque, utpote senior cunctarum, quω sub Sole sunt ,Eoessarum, omnibus praeest si , is Severino post duos Pontificatas menses defuncto successit Iohannes IV.,qui statim atque Catholicam Ecclesiam gubernandam suscepit, coacto Romae Concilio, nihil veritus
435쪽
ritus Imperatoris iram , dc Exarcharum Romanis imminentium furorem N minas, Monothelitarum haeresim 5e Heraclii Ecthesim condemnavit; de quo in Actis S. Maximi dicitur: Conventum Episcoporum Episcopus Romae, tit communi cum eonsilis absurdum dogma exsecrationita' anatbemati subiiceret: quae de Iohanne Papa esse intelligenda, exsequentibus verbis aperte colligitur: non multo post Jobannes Romae Prae I ad Dominiam migrat, Theodor quo ejus locum conscendit, non minus Praesulatiss , quam Orthodoxiae seres. Epistolam hujus Concilii Synodicam, ut ex eodem S. Martyre habemus Iohannes misit ad Pyrrhum Constantinopolitanum Patriarcham , & post Sergium nefariae sectae antesignanum rut autem ex Synodico colligitur, bc ad ipsum fortassis Imperatorem , vel ei saltem per eumdem Pyrrhum comm nicata est; quare illius auctoritate coactus est, data ad ipsumJohannem Papam epistola, Ecthesim, quam tanto studio defenderat, abdicare: Ectbesi non est mea: neque
enim ego etet dictavi, vel iis ut fleret: sed quum bane
Sergius Patriarcha compinu set . . . . deprecatus est me ...tit nomine meo proponeretur cumsubscriptione , δε- scepi deprecationem illius. Nunc vero cognosens, quod quidam super ea altercarentur, cunctis facio manifessum, quia non est mea. Hanc tui nem, ut est in actis S. Maximi , fecit Heraclius ) ad T. Jobannem Papam condemnantem Emesim in bis, quae scri erat tune ad Pr rbum . Ex quibus S. Martyris verbis colligit Pagius, eam Heraclii ad Johannem Papam Epistolam datam esse, postquam is Synodum celebravit; ideoque de eam Heraclio adhuc vivente, & aliquot post dies, quam Johannes ad Pontificatum evectus est, celebratam , alioquin ejus Epistola
436쪽
stola ad Pyrrhum ante Heraesti mortem non perventilet 3 quum Heraclius die XI. Februarii anni G I. e vivis abierit ; Iohannes autem die XXIV. Mensis Decembris anni praecedentis Romanus Pontifex fuerit ordinatus r neque verosimile videatur, Johannem ad Pyrrhum scripsile, damnatam a se Eethesim, nisi postquam eam suo in Con. eilio proscripserat. Iohanni IV., cujus etiam fuit brevis Pontificatus, subrogatus est Theodorus, qui adversius Monothelitas non minus fortiter, quam ejus Decessores, cum Romano ci ro se gessit. Duplicem is Synodum celebravit; alteram initio sui Pontificatus, cujus Synodicam, vigoris Apostolici plenam, ad Paulum transmisit, qui eiecto Pyrrho Constantinopolitanam Sedem occupaverat; in qua eum gravissime increpat, quod haereticam Chartam a Pyrrho suspensam nondum dejecerat ; quod ejusdem Pyrrhi nondum canonice ejecti locum praeter Canones occupaVerat; quod Episcopi, qui ipsum consecraverant, Pyrrhum suis in litteris Sanctissimum nominaverant. Praecipiebat autem , ut Synodus, suis praesentibus Apocrisariis, Constantinopoli haberetur, ad eumdem Pyrrhum Constantinopolitano Throno canonice dejiciendum; propterea quod Heraclium , qui, inquit, anathematι Ῥυις inviolabilem orthodoxorum Patrum fidem, diversis laudibus
extulit; es' sophisticam iussionem ipsius, in qua quasi Symbolum fidei composuit,subscribendo firmavit ; furtivi quesurreptionibus quosdam Sacerdotes apud se singulatim praedictam Chartam roborare eoegit; t ' in publicis locis suspendere , ad destructionem Cbalcedonensis conellii , audaci transgressione praesumsit. Nec modo
praecepit, ut eam Chartam Paulus dejiceret, irritam redderet s
437쪽
deret , tu cum suo auctore de ueret; verum de illi in ejusdem damnatione praeivit: quare in eadem Epistola subiungit: Verum tamen praedictam Chartam, quae contra Or
chodoxam sidem is Chalcedonense Concilium sopbistice
probatur exposita, cunctis viribus irritam ese deliberamus , in vinculo anatbematis refutatam, atque ut a nobis , Ur ab omnibus Orabodoxis Episcopis abbominatam respuimus. Et infra: similiter anathematixantes omnes haeresis em auctores earum Similia repetit in Epistola ad Episcopos Pauli consecratores diresta: exstatque speciale decretum Constantinopolim transmissum, quo
ejusdem sophisticae 6c haereticae chartae damnatio conti nξtur. In altera autem Synodo, quum Pyrrhum , quem Romam confugientem receperat, haeresique abdicata, ccclesiae Catholicae reconciliaverat, Ravennae ad vomitum reversum S. Pontifex comperisset, plenitudine con-Gocata Ecclesiae, quemadmodum Theophanes narrat.ad
annum Heraclii XX., adsepulchrum verticis Apostolorum accessit, tr ditino Calice expostulato, ex vivifico Sanguine in atramentumsillavit, in ita propria manu depositionem Pyrrbi excommunicati facit . Eadem refert libelli Synodici auctor. Neque h1c stetit Theodori Zelus ;verum ru Paulum, Pyrrhi vestigiis insistentem, de saepius admonitum, quum per suos Apocrisarios desperatum ejus vulnus accepisset, neque amplius lenociniis, sed ferro de igne anathematum curandum, depositionis ultione perculsit; ut habet Anastasius in ejus vita; quod de Graeci Abbates de Monachi in libello oblato Concilio Lateranensi , dc Secretario II. recitato, testantur . In Theodori locum anno es s. successit S. Martinus
inclytus Confessor & Martyr, qui usque ad confessionis
438쪽
de Martyrii gloriam adversus Monothelitas fidem Catho licam propugnavit: cujus omnes Epistolae , crebraeque in magno illo Concilio Lateranensi ad Patres allocutiones hominem exprimunt Spiritu-Sancto plenum , Apostolica libertate de fortitudine praeditum, fidei ardore succensum, eu omnibus, quae Romanum Pontificem decent, virtutibus cumulatum. Cujusmodi autem ipso Pontifice Romana Ecclesia Clerum habuerit, discere possumus cum ex ejus vita apud Anastasium Bibliothecarium , tum ex
hisce S. Anastasi Monachi Discipuli S. Maximi Abbatis& Martyris verbis in Epistola ad Monachos Caralitanos, qua eos hortatur, si possibile est, transire citius, qua siproalia causa; reapse autem pro caussa fidei, ad Senioris Romae pios , em firmos ut petram viros, qui videlicet Ῥobiscum tiatores nostri funt semper, er propugnatores fortis simi teritatis . Honorii priores ad Sergium litterae datae
sunt anno σ3q. Posteriores anno σ3G. Sanctus autem
Martinus Pontificatum iniit anno Gq9. proindeque satis probabile est, hoc Pontifice Romanum Clerum majori ex parte adhuc iisdem ac sub Honorio Episcopis, Presbyteris , Diaconis aliisque Clericis constitisse; quos ait Anastasius, non fidei proditores aliquando, sed ejus semper tutores, & veritatis propugnatores fortissimos exstitisse. Quis ergo credat, Severinos, Johannes, Theodoros, Martinos, aliosque firmos ut Petram Oiros ; erflabiles erfirmae reῬera γ' immobilis Petrae Mini bos , Honorii Epistolis subscribendo, esse aliquando praevaricatos ue haeresique, quam totius Viribus acerrimoque Zelo , nequicquam furentibus Imperatoribus, insectati sunt, fomentum impendiste Ut hanc sanctissimis Viris, de fortissimis fidei Catholicae Athletis maculam inuramus, Opus A a a est
439쪽
elt non inanibus conjecturis, sed firmis ac solidis monumentis, qualia profecto non sunt, quae ab Adversariis
producuntur: quae si recte expendantur, meae potius , ut jam ostendo, opinioni favent. His enim quas mox adfero conjecturis nituntur .
g. I U. Solvuntur Admersariorum objecta, eademque Thesis tiberius confirmatur ta' illustratur . . o oliti erant Romani Pontifices fidei quaestiones c I ad se delatas cum Episcopis Italiae in Synodo congregatis , aut saltem cum Romano Clero communicare.
Verum id quidem, sed quum rei gravitate percepta, quaestionem sibi propositam Apostolica definitione dirimere,& universae Ecclesiae fidei regulam proponere institue bant. Honorius autem propositam sibi quaestionem, de qua Orientis Patriarchae digladiabantur, in mero S inani verborum conflictu positam judicavit ; ideoque sat esse credidit suum de illa privatum judicium, familiaribus ad eosdem Patriarchas de domesticis datis litteris, aperire . Vos dicitis, morem fuisse Romanis Episcopis Italiae Episcopos aut Sedis Apostolicae Clericos consulendi, indeque Synodicas ad Ecclesias epistolas transmittendit nos autem contra Synodicas non fuisse Honorii Epistolas demonstramus; ideoque eum morem in iis condendis litteris Honorium tenuisse negamus . 2. Ab Honorio consuetum ac sollennem in Epistolis dogmaticis conscribendis morem esse servatum, Marchesius sex Episcopis laudatus liquido constare adfirmat ex hisce
440쪽
hisce S. Sophronii verbis ad Stephanum Episcopum DO-rensem: Donec ad Apostolicam Sedem pervenias, non δε- mel non bis, sed multo sepius, aperiensjacris Viris ibidem consistentibus omnia secundum veritatem, quae in istis partibus mcetra sunt, donec ea Apostolica prudentia, quae in Deo es, ad etictoriam judicium perducere debeant. Quae tamen nullo pacto ad priorem Epistolam referri possunt, sed solum ad posteriorem; ad quam etiam pertinent, quae ex hac ipsa Epistola sex Episcopi adjungunt : kuamquam bos, quos ad nos praedictus Frater, Ur Coepiscopus noster Sophronius misit, instruximus , ne
duarum operationum vocabulum deinceps praedicare innitatur , quod instantis e promiserunt, praedictum Virum ess acturum, se etiam CFrus Frater Ur Coepiscopus
noster ab unius operationis vocabulo discesserit. Postumus ne, inquiunt sex Episcopi, cogitare, Sophronii Legatos, juxta quae in mandatis habebant, cum Romano Clero neutiquam contulisset aut si alterius ab Honorio opinionis Romanos Clericos comperissent, conditionibus fuisse consensuros, quae in hac secunda Epistola memorantur Haec itaque non erat privata Honorii sententia : sed hoc facto cum Honorii Sc Legatorum Sophronii, tum Pontificis suique Cleri commune consilium communisque deliberatio demonstratur. Si omnia suis temporibus adsignentur, adlata testimonia non modo Adversariorum opinioni non suffragantur, Verum & nostram valide confirmant de illustrant. Ut ergo res tota in optimo lumine collocetur, quaerere oportet, an verba Honorii ex secunda Epistola descripta ad legationem referenda sint, quam Stephano Dorensi S. Sophronius injunxit; quod quidem ex tempore pendet, quo