F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

37 a De Romani Pontificis

eam Dorensis obivit . Post Baronium de Pagium , Marchesius Se sex Episcopi ad Stephani legationem ea verba pertinere arbitrantur ; at nullas opinionis suae rationes seu conjecturas proferunt. Sed Abbas Fleurius pariter sex Episcopis citatus, Sophronii Legatos , de quibus Honorius loquitur, ab Episcopo Dorensi aperte distinguit, cujus in Urbem adventum post Honorii obitum forsitan differendum existimat: II arriva a Rome pe&t-etre apres lamori du Pape Honorius . Uerum dc ipse nullam, cur a Baronio & Pagio dissentiat, rationem a)fert. Quare sex Episcopi nescire se fatentur, on nefati pour quoi, hanc opinionem laudatus Historicus praeferat. Ergo rationes dccOnJecturas exponam , cur Fleurii sententiam amplectendam existimem.

Primam & alteram colligo ex verbis, quibus Sophronius Episcopo Dorensi suam hac de re legationem injunxit ; quae refert Stephanus ipse Dorensis in libello supplici, quem Secret. II. Lateranensi Synodo obtulit: Teatae memoriae Sophronius xelo Dei ta' fiducia repletus, duxit me indignum, e V statuit in Sancto Caliariae loco em ibi alligaῬit me Ginculis indissolubilibus , dicens et ,, Tu dabis rationem ipsi, qui propter nos secunis dum carnem in hoc sancto loco sponte crucifixus estis Deus, quando cum gloria in terribili ejus adventu ju- is dicaturus est vivos & mortuos, si distuleris & postpori sueris fidem ejus periclitantem ; licet ego hoc facere,, corporaliter, propter emersam ex nostris peccatis in- ,, cursionem Sarracenorum praepedior. Quantocyus er-h go de finibus terrae ad terminos ejus deambula, donec ,, ad Apostolicam Sedem , ubi orthodoxorum dogmatum is fundamenta exsistunt, pervenias ; non semel, non bis,

M sed

442쪽

-ctoritate. Liber I. 373M sed multo saepius aperietis sacris Viris ibidem conliis stentibus omnia secundum veritatem, quae in istis paris tibus mota sunt, & non quiescas , instantius expetens,, atque exorans eos, donec ex Apostolica prudentia, se quae in Deo est, ad victoriam judicium perducere deis beant, & noviter introductorum dogmatum perfectam ,, faciant secundum Canones destructionem. I. Haec verba extraordinariam quamdam legationem indicare videntur propter hoc unum negotium Dorensi Episcopo injunctam; quod de ipse Stephanus eodem loco disertis vel bis testatur: Studuit meam bumilitatem sine mora profiti Unodi tantummodo Capitulo cum sua suggestione ad

banc Apostolicam magnamque dirigere Sedem. Hanc autem praecessisse videtur alia ordinaria Legatio, qua ex vetusto more primarum Sedium Episcopi recens consecrati suam ceteris Patriarchis ac potissimum Romano Pontifici

electionem, Synodicis suis litteris nunciare soliti erant: Ad quem morem respiciebat Sergius, quum Honorio Pa pae scribebat: Sophronius venerabilis Monactas, qui ut nune ex uno auditu didicimus HierosolFmorum Prasutes ordinatus necdum enim bactenus ejus ex more Θnodica suscepimus Erc. Non diu tamen distulit, quin huic

erga Constantinopolitanum Episcopum ossicio Sophronius satisfaceret, missa per Leontium Diaconum, de P

lyeuctum Synodica Epistola, quae deinde Aetione XI. sextae Synodi lecta est . Easdem litteras, cum simili Nabsdubio ctiam ampliore Legatione, ad Honorium fuisse transmissas, ex libello Synodico constat: Sopbronius, mellitus veritatis propugnator, qui quum Hierosolymorum summus esset Sacerdos, divina ery ancta convocatabnodo, duas voluntates Ur operationes declaravit: actaque

443쪽

374 De Romani Pontificis

que Da Synodica Honorio Papae alomano e ' Sergio Conia flantinopolitano misit. Quare M Abbas Fleutius testa tur a , eam Epistolam in quibusdam Exemplaribus ad Honorium Papam esse directam . De hac itaque legatione Honorium loqui existimo in sua posteriore ad Sergium Epistola: quum nempe nondum in summo discrimine fides Catholica in Oriente versabatur; in quo tamen posita erat, ut ex adlatis Sophronii verbis apparet, quum alteram Dorensi Episcopo legationem injunxit: a. Quum Synodicas litteras ad Sergium S ad Honorium daret, nondum Sanctissimus ille Hierosolymorum Episcopus spem omnem abjecerat, posse se suis litteris, lacrymis, legationibus, orationibus saniora Sergio consilia inspirarer quare illum suavibus blandisque verbis alloquitur, ejus sapientiam & pietatem commendat, ipsius se judicio subjicit, nihilque omittit eorum, quae ad ipsius animum demerendum apta & idonea Videri poterant. Quum autem Dorensem Episcopum legatum ad Sedem Apostolicam destinavit, spem omnem deposuerat ad saniora consilia Constantinopolitanum Episcopum revocandi; qua de re Stephanus ipse rursum nobis audiendus est : aeuippe nam Ur ipse dum adviveret , superius dictis temeratoribus in Oriente malidissime contradixit, 'contesans eos in admonens , ut a propria baeres quiescerent, er ad rectam Patrum fidem remearent. Id ille egregie praestitit Synodicis suis ad Sergium litteris, quo tempore, ut jam diximus, prior ad Sedem Apostolicam legatio directa est. Quae autem subjungit, ad ipsius Dorensis Episcopi pertinent legationem: Gos quidem revocare minime valuit ; comis movit autem eos contra se ad insidias malignam de-

444쪽

Auctoritate. Liber I. 37s

tractionem: sed nullo modo propter hoc reveritus est omnino ille , nec timuit timorem , ubi non es timor, quoniam sustus sicut Leo confidit: telo autem Dei e siducia repletus, duxit me indignum es c. Diverso itaque loco res erant, quum Synodicas litteras Sophronius Romam misit, Se quum Stephanum Dorensem ad Sedem Apostolicam destinavit. Quum Synodicas Romam misit, Sergium omnium ossiciorum genere demereri studebat, de ab eo instrui, corrigi & emendari cupiebat: Vestram quaeso,ajebat Sergium adloquens, paternam sanctitatem bas a mea bumilitate fuscipientem jure bnodico literas, paternis oculis con picere, in fraternis obtutibus cernere:

'si quid per ignorantiam Ufensum est, sise per oblivionem praetermissum est ere. adjectionibus es' dictionibus adimρlere, ex paterna procedentibus plenitudine, emendationibus corrigere, er robur amicissimum tribuere , fraternis operatum studiis , paterni que irrigatum propositis God quum amicabiliteν a vobis fuerit fictum , me quidem locupletabit atque salvificabit; vobis autem beatissimis testificabitur de compassionis caro ass-ctu, boc idem est dicere, de filii atque fraternitatis dilectione. Haec eadem Honorio iisdem litteris significabat: quare non mirum si in eam conditionem eum Honorius consensurum sperabat, ut duae ab ipso ita disposito silerentur voluntates & operationes, modo nec a Cyro una voluntas de operatio praedicaretur: nec mirum quoque,

si priores Legati, quum hoc loco reserant, id Sophronii nomine promiserunt, idque ratum ab ipso habitum iri judicarunt. At quam de prioribus legati, creditu id facile est , tam est incredibile de Stephano Dorensi post terribilem illam, ut Theologi loquuntur, adjurationem, & sel

445쪽

376 De Romani Ponti ess

iennem ipsius Stephani proniisIionem, quod nunquam sibi requiem daturus esset, donec Sedes Apostolica judicium ad victoriam perduceret, & perfectam facerent secundum Canones novorum dogmatum destructionem ;id est, donec peremtorie de controversiis, quae Orientis Patriarchas committebant, Apostolica Sedes statueret. Nec Stephanus Dorensis, cui Sophronii mens & voluntas optime perspecta erat, Sc cui Sophronius suum zelum ac spiritum adflaverat, unquam Sophronii nomine spopondisset, cessatum ab eo iri a duarum voluntatum & operationum praedicatione , idest ab aperta Sc minime fucata Catholici dogmatis professione. Itaque quae de Sophronii Legatis in posteriore Epistola narrat Honorius, ad Stephani Dorensis Iegationem nullo pacto refcrri possunt.

Sed quid conjecturas sequimur; quum id ex ipsius Ste. phani verbis apertissime conficiatur Postquam enim narravit insidias, quae ipsi ab haereticis in itinere positae fuerant, haec subjungit: Sed Dominus auxiliatus est mihi , Ur liberamit me ab omnibus persequentibus me , ideo que es' ad propositum currentem, in ad bravium properantem oestrae Apostolicae Sedis . Neque de exit Deus preces cum lacrymis oblatas supplicum Dorum, sed excitavit non equidem mediocriter Praecesseres Apostolico fqtie Praesules in commonitione , nec non contestatione

praedictorum Virorum, licet nullo modo eos sectere potuerunt. Excitavit autem em nunc, ex Dei toluntate

qui praesidet, Dominum nostrum Martinum ter Teatissimum Papam. Quibus verbis Dorensis Episcopus diserte tradit non frustra fuisse susceptos ab eo labores, non frustra ipsum ad Sedem Apostolicam properasse, & Martini Decessiores adiisse , quod hi divinitus excitati nihil omiserint di

446쪽

Auctoritate. Liberg. 37Z

rint, ut a fide devios ad veritatis semitam revocarent. Pontifices ergo, quos Episcopus Dorensis adiit, eodem ac Sophronius ipseque Stephanus spiritu praediti erant& in haereticos animati, eodemque fidei ardore flagrabant ; ac proinde alii ab Honorio fueruntis qui Sophronii Legatis suasit, ut cum Sergio Cyroque de silendis duabus voluntatibus & operationibus convenirent ; recteque a Fleurio traditum , non nisi post Honorii mortem Romam Dorensem Episcopum pervenisse. Iam vero ut eo se referat, unde huc defluxit oratio ;ex dictis facile evincitur , Honorii litteras non futile cum Romano Clero, juxta illius aevi morem in concinnandis dogmaticis Epistolis observatum ; non fuisse, inquam acum Romano Clero in publico ipsius S sollenni conventu communicatas, sed habitas eas a Sophronio de Dorensi Episcopo fuisse pro domesticis ac privatis epistolis . Nam primo Stephanus Dorensis tanquam doctrinam Sophronii praedicat, quod solus Romanus Pontifex claves a Deo accepit ligandi atque solvendi, &cum auctoritate ac potestate de fide Catholica statuendi: aeuippe quoniam hoc potestative olim e r ab antiquitus facere per Ap olicam

site Canonicam con eoit auctoritatem, dum aperta lucubratione non solum claves regni Caelorum creditae sunt et , atque IPsE TANTUMMODO ad aperiendum eas

fidelibus quidem digne , mιnime autem Evangelio gratiae credentibus juste claudere, magnus secundum veritatem er Princeps Apostolorum meruit Petrus: sed etiam ' pascere primus jussus est oves Cathoticae Ecclesiae, quum Dominus dicit: Petre ames me Pasce oves meas . Et iterum ipse praecipue a pect aliter firmam prae omnibus habens in Dominum Deum nostrum cy' immutabilem

447쪽

3 3 De Romani Pontificis

fidem , convertere aliquando e V confirmare exagitatos

consortes fos γ' spiritales meruit fratres ue utpote dispen-fative super omnes ab Vs , qui propter nos incarnatus est

Deus, potestatem accipiens er Sacerdotalem auctoritatem. God utiquesciens beatae memoriae Sophronitis eri. Secundo sciens pariter idem B. Sophronius , tunc solum Romanos Pontifices supremam hanc in fidei controversis dirimendis exerere auctoritatem, quum aliorum Episcoporum consultationibus non privato sensu, sed ex Romanae Ecclesiae, in qua semper Apostolicae Cathedrae viguit principatus, traditione respondent, este autem hujusce traditionis, quae semper integra in ipsa de inviolata permansit, domesticos de imprimis idoneos testes ejusdem Ecclesiae Clericos, qui acceptae a Majoribus fidei ac disciplinae fuerant innutriti: ideo Stephanum Dorensem ad Apostolicam Sedem dirigens, ubi Orthodoxorum dogmatum fundamenta exsisunt, non modo Romano Pontifici , sed N Doris Viris ibidem consissentibus Orientis de fide disceptationes aperire praecepit. Qua loquendi formu-Ia , inquit Marchesius, non Pontificem dumtaxat, sed etiam Clerum Romae Pontifici assidentem, per legatum certiorem fieri, Sophronius indicabat: haud aliter quam modo Romae servari comperimus ab iis, qui ad Apostolicam Sedem causarum decisionem reportaturi accedunt. Cum praeter Pontificem , caeteros quoque Romanae Ecclesiae primarios diversis Congregationibus deputatos informare consueverunt. Tertio monuit Legatum suum Sophronius, ne quietem sibi daret, donec Apostolica Sedes judicium ad victoriam perduceret, & perfectam faceret &Canonicam novorum dogmatum destructionem, id est, ultimo & peremtorio judicio controversiam dirimeret: quo

448쪽

Auctoritate. Liber I. 379

quo aperte significat, tum ejusmodi caustam non fuisse ab Honorio Canonice judicatam, tum certum esse θ: irreformabile prolatum juxta Canones ab Apostolica Sede de fidei controversiis judicium . Duabus rationibus, quas hactenus examinavimus , tertiam hanc sex Episcopi adjungunt, quam tanta fulgere luce jactitant, & rem hanc ad eum perducere claritatis Stevidentiae gradum, ut nemo deinceps futurus sit, qui ad

eam obscurandam animum adiiciat. Quaenam vero illa

est Elicitur, inquiunt, illa ex S. Maximo, celebri illo Scinsigni fidei propugnatore, cui tam duras Catholici dogmatis defensio concivit persecutiones . Quum aegre Sanctus Martyr audiret, Monothelitas Honorii litteras in sui erroris confirmationem proferre , nullum non lapidem movit, ut suaderet, non fuisse ab Honorio Christum exutum duabus voluntatibus , quae divinae humanaeque naturae appendices habentur ; sed negatas ab eo duntaxat duas solius carnis sve humanae naturae voluntates, quarum una adversus alteram concupiscat. Hanc vero Honorii litterarum interpretationem fanctissimi Presbyteri MAbbatis auctoritate confirmat μ): Sanctissmus Presbyter Dominus Abbas Anastasius e Seniore Roma reversus, Vir, se quis alius , Divina virtute ac prudentia Ornatus; quiem dixit, diti se multumque cum magnae illic Ecessae fcrati mis Viris sermonem contulisse, eius, quam ad Sergiumscripserant, Epipolae gratia . Profecto, inquiunt laudati Praesules, haec verba observatione digna suntl Ipsi sacratissimi Viri, qui Ecclesiae Romanae Clerum constituunt, de Honorii litteris cum sancto illo Presbytero sermonem habent, & ingenue fatentur, eas a se exaratas .

449쪽

3 8 o De Romani Pontificis

Potestne testimonium proferri , quod lit aut verbis disertius, aut commendabilius auctoritate Abbas Anastasius suam prosequens narrationem adjungit: Sciscitando, quid calfie esset, ac quomodo una illis voluntas inferta Uset , in υenipe ejus rei causa dolentes, excusantes. Adfert praeterea Abbatis Iohannis testimonium, qui Honorio a secretis fuerat, quique hac in parte interpolatam fuisse epistolam querebatur: Praetereaque, qui jubente Honorio banc epistolam latine dictaterat sanctissmum Abbatem Jobannem, ei in solis adjutorem, a mantem , nullo modo in ea per numerum unius prorsus voluntatis mentionem feci se . En, inquiunt Adversarii, definitionem tota Pontificis auctoritate munitam, quam dedit ab Orientis Patriarcha, ejusque Concilio consultus,auditi iaque partibus; de qua dc Ecclesiae Romanae sacratos Uiros

consuluit; cujus denique Sc hi ipsi Viri defenseres erant. Uerum si Romanus Pontifex, si Sedes Apostolica, si ipsa Romana Ecclesia, si denique sacratissimi Viri, qui

ejusdem Ecclesiae Clerum constituebant, una cum Romano Pontifice adeo sollennem & Canonicam, tulerant

de hac fidei controversia in Honorii Epistolis definitionem ; quid est, quod S. Sophronius Sc Stephanus Doren-ss ad Honorii Successores convolant, ut ad eos, quibus tantummodo in Apostolorum Principe collata potestas Scauctoritas esset de fidei rebus canonice decernendi i quid est etiam, quod idem Beatus Sophronius ad Sedem Apostolicam Dorensem Episcopum destinat, quod ibi Orthodoxorum dogmatum fundamenta exsibiant; dc eum cum sacris Uiris ibidem consistentibus conferre jubet Denique quid est , quod iidem sanctissimi Viri adhuc expetunt canonicum ab eadem Apostolica Sede judicium ,

450쪽

Auctoritate. Liber L. 33I

quo persecte, idest, firmiter S: irretractabiliter recens introducta dogmata destruantur Haec profecto longe majoris momenti sunt, quam

quae ab Adversariis proferuntur,quae etiam si accurate seduloque expendantur, nostram potius roborant S confirmant opinionem . Nam interrogati ab Anastasio sacratisi simi Ecclesiae Romanae Viri, ob emissas ab Honorio epistolas dolebant, casque, ut poterant, excusabant: solus autem ille, qui Honorio ab epistolis fuerat, testis adducitur in unius voluntatis articulo interpolatae a Graecis epistolae . Itaque non fuerant communi consilio conscriptae Honorii ad Sergium litterae: alioquin non unum privatum Scriptorem, sed universum Ecclesiae Romanae Clerum hujusce interpolationis testem producere debuillente nec varia fuisset, ut Anastasius apud S. Maximum indicat , sed omnium concors sibique constans, quam adornabant litterarum Honorii defensionem. Porro nullius momenti est, quod sex Episcopi observant, nempe contuliΩse Anastasium cum Ecclesiae Romanae sacratissimis Viris ejus, qua cripserant, epistolaegratia: Nihil enim magis usitatum, quam ut quae privatim ab uno Principe , aut cum paucis consciis scribuntur aut fiunt, generatim ejus Curiae ac Ministris tribuantur.

6. U Dogmaticas non fuisse Πυnorii ad sergium Epistolas .HUius quoque theseos fundamenta in superioribus

69. jacta sunt. Non enim, ut ostendimus, moris erat Romanorum Pontificum Dogmaticas Epistolas in lu

cem Disiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION