장음표시 사용
451쪽
cem emittere, nisi antea rem aut cum Synodo Episcoporum Italiae, aut cum Romanis Clericis in publico de sol-Ienni ipsorum conventu communicassent: quod neutiquam ab Honorio praestitum esse, solidis iam, ut puto, conjecturis S rationibus demonstravimus. Sunt tamen& aliae speciales rationes, quibus eadem thesis confirmari
potest: Et prima quidem inde conficitur, quod sexta Synodus Honorii Epistolas, ubi de illis speciatim loquitur nusquam Dogmaticas appellat; quum tamen aliorum opusculis & epistolis ejusmodi titulum adjungat. Sic pag. seu col.978. a Retractantes dogmaticas Disolas, quae tamquam a Sergio tam ad Cyrum, qui tunc fuerat Episcopus Pba is, quam ad Honorium quondam Papam antiquae Romae . Similiter autem e V solam ab illo id est, Honorio rescriptam ad eumdem Sergium. Ubi advertere est, Sergii quidem Epistolas dogmaticas dici, secus autem Honorii litteras. Col. 979. petunt Iudices, Georgium Chartophylacem proferre in medium, quaecumque reperire poterat Pyrrhi, Pauli, Petri Patriarcharum Regiae Urbis, & Cyri Alexandrini, ae Theodori Pharanitani, e Sy nodica inve dogmatica opusula, vel solas . Georgius autem variis eorum opusculis MEpistolis recensitis, Regesum citat diversarum Epistolarum , in quo es inquit episeola ejusdem Petri dogmatica
scripta ad Vitalianum. Col. 99q. Antiochus relegit tomum dogmaticum Pyrrhi. COI. 99 s. In medium venientibus tam dogmaticis epi lis quam scriptis, quae fecerunt Drrbus , Paulus, Petrus, quondam Patriarchae hujus Regiae urbis , nec non quae a Theodoro , qui fuit Pharan Episcopus, cy' oro, qui fuit Papa Alexan-
452쪽
Auctoritate. Liber I , 333driae γα Col. Ioo a. Georgius Chartophylax alia profert monumenta , in quibus tr alteram, id est, secundam, Latinam epistolam Honorii. . . . . Item e V lιbrum membranacetim habentem exemplaria diversarum dogmaticarum epipolarum, in quo jacet epistola dogmatica Pyr-rbi ..... quam seripsit ad Johannem fandiae memoriae
quondam Papam Romanum. Quo in loco nec Honorii epistola dogmatica dicitur, quemadmodum epistolae Pyrrhi , N: ex alio Codice profertur ab eo, quo Dogmaticarum Epistolarum exemplaria continebantur. Quare unus
tantum ab Adversariis proferri potest locus, qui eorum opinioni in speciem favere videri potest , exstatque Actione XII. col. 9σσ. &quidem decretorius esset, si se ita reapse haberet, quomodo eum sex Episcopi referunt: Ita enim illi: Oportet ad nos a ferri reges a ac dogmatica scripta ab Honorio ad Sergium facta super praesenti dogmatica quaestione ; nulla autem, ut fieri solet, interpunctione notant, aliquid in medio ab ipsis omitti, quo profecto vis hujusmodi testimonii admodum elevatur: Oportet, inquiunt Iudices, ad nos a ferri regesta, ac dogmaticascripta , quae exposita sunt a Sergio quondam Patriarcba bu-jus Regiae Urbis inde ad Honorium, vel orum, vel Sophronium, aut etiam ad alias personas; stu ab Honorio ad Sergium facta e c. quo pacto non cogimur epithetum
dogmatica , etiam ad Honorii scripta referre; quum ut superius animadvertimus , ubi de Honorii litteris Synodus singillatim loquitur, nusquam eas dogmaticaS vocet. Secunda ratio ex eo petitur, quod supra cum Thoin aD sno statuimus; nempe Summorum Pontificum Epistolas decretales singulis pene verbis exsertiss1mam potestate m,
jurisdicendi principatum ostentare, atque adeo parendi
453쪽
necessitatem inferre : Honorii autem epistolae vehementem quidem dc instantem exhortationem continent, sed nullum praeceptum, nec ullius poenae interminationem rIta enim priorem Epistolam Honorius concludit: Haec nobiscum fraternitas vestra praedicet, sicut e r nos ea mobiscum unanimiter praedicamus ἱ HORTANTES VOS , ut unius vel geminae novae vocis inductum operationis mo-cabulum aufugientes Et in Epistola secunda : Et boequidem, inquit, beatis aestaternitati vestrae insinuandum praevidimus .... incribentes etiam communibus fratribus OrojSophronio Antisitibus, ne novae vocis , id es unius vel geminae operationis vocabulo insissere vel immorari 'videantur Quamquam bos, quos ad nos praedictus frater Ur Coepiscopus noster Sopbronius mst, instruximus , ne duarum operationum vocabulum deinceps praedicare innitatur: quod instantssime promiserunt , praedictum mirum esse oriturum, si etiam Crrus
frater em Coepiscopus noster ab unius operationis vocabu- Io discesserit. Haec simplices meraeque instructiones sunt, exhortationes, admonitiones, non praecepta, non dogmata , non decreta . Quis porro vel fando audiit, dogmaticis Romanorum Pontificum Constitutionibus promitti obedientiam, hac tamen clausula seu conditione adjecta, si Adversarius eis pariter morem gerat; quomodo luc Sophronii Legati promittunt, omillum iri a Sophronio duplicis voluntatis & operationis vocabulum, dum Cyrus ab unius voluntatis dc operationis vocabulo abstineat Nam Romani Pontifices smplicem de absolutam suis dogmatibus ac decretis obedientiam firmiter εc constanter, ut jam superius ostendimus, exigere consueverunt;
scribentes Ecclesiis, ut bis, quae decreta sunt , si qui com
454쪽
nion3s Dae participes velint esse, consentiant. Hinc autem alia oritur ratio, qua probari potest , Honorii Epistolas non esse dogmaticis Romanorum Pontificum Constitutionibus adcensendas. Hae namque, ut jam praemonuimus, &cum Cl. Cutantio late probavimus, ut in omnium notitiam pervenirent, eorumdem Romanorum Pontificum cura erat & vehemens solicitudo; tit nimirum omnium consensu, quemadmodum Io-quitur Innocentius I.,studioquesirmarentur. Quapropter,
ut idem adnotat Cl. Auctor, per optimae probatissimaeque fidei Clericos vel Episcopos ad Provinciarum Primates aut Patriarchas transmittebantur, nisi ad alios mitti specialis quaedam ratio suaderet . Tum ipsi Primates sive alii quibus id negotii datum esset, eorum apographa cum Episcopis, vel singulis, vel in Synodo congregatis communicari curabant 3 ac saepe etiam eisdem Epistolis cum ipsi subscribebant, tum etiam ad subscribendum subjectos Episcopos adigebant. Nihil autem horum de suis ad Sergium, Cyrum, & Sophronium litteris Honorius praecepit, quod nimirum domesticae essent & familiares Epistolae . Id vero Sergius ipse, ejusque successores Pyrrhus & Paulus animo advertentes, non quidem Honorii epistolas, sed Heraelii Eethesim, aut Constantis Typum subscribendum Epistolis obtulerunt, Omnique studio curarunt , ac dolis , minis, persecutionibus effecerunt, ut aquam plurimis Graeciae St Orientis Episcopis subscriberentur : quum tamen vetus mos obtineret plurium Imperatorum exemplo confirmatus, ac Romanis ipsis Pontificibus & Oecumenicis Synodis probatus, ut dogmaticis ipsorum Romanorum Praesulum Constitutionibus, & Synodorum decretis Imperialia quidem decreta vel Episto-C c c lae,
455쪽
tae, si opus esset, adjungerentur ; non tamen ipsis, sed Pontificum aut Synodorum decretis subscriberetur. Nec objici possuntJustiniani de tribus Capitulis Constituta, quibus ab Orientalibus Episcopis subscriptum est. Nam nulla adhuc erat ullius Romani Pontificis aut Synodi formula , quae ad subscribendum proponeretur. Quod autem pro Romani Pontificis dogmatica Constitutione Imperialis formula subscribenda Episcopis exhibeatur, quum Apostolicae & Imperiales litterae in unam eamdemque
sententiam conspirare creduntur, id vero exemplo carere
existimamus. Quid est ergo, quod Ecthesim Heraclii, aut Constantis Typum pro Honorii epistolis Sergius, Pyrrhus de Paulus aliique Monothelitae subscribenda Episcopis
obtruserunt Nimirum absurdum plane & absonum judicarunt, ut, praeter Honorii mentem, domesticae ac familiares Epistolae tanquam fidei formulae, sollennibus Episcoporum subscriptionibus firmarentur. Hinc autem mirum non esse intelligimus, quod neque Orientis neque occidentis Episcopi adversus Honorii Epistolas ante sextam Synodum reclamarunt. Eminentissimus quidem de Billy apud sex Episcopos hujusce silentii, quod ad Occidentales pertinet, hanc caussam a fert, quod illis adhuc ignotae essent: alioquin cur, inquit, non perinde adversus illas, atque adversus Heraclii Ecthesim, & Constantis Typum reclamassent, si, ut adversariis placet, haud secus Monothelitarum haeresi suffragantur Reponunt sex Episcopi, discrimen ex eo esse petendum, quod ad subscribendum Imperatorum Edictis Episcopi cogebantur: Esse autem violentiae essectum , ut ei fortiter ac viriliter resistatur: Nemo autem , inquiunt, ad subscribendum Honorii litteris Episcopos cogebat. At nos rur
456쪽
sum quaerimus, cur ad subscribendum Imperatorum Edictis, secus autem Honorii litteris Episcopi cogebantur rNec aliam putamus hujusce rei adserri posse rationem, quam quod Edicta Imperatorum edicta erant, hoc est, decreta, dogmata, leges; secus autem Honorii Epistolae . Alioquin ad confirmandam Sc propagandam Monothelitat um haeresim, nonne magis idoneum & aptum , ac vetustis moribus consentaneum fuisset, ut vel solis Honorii litteris , aut his una cum Imperatorum Edictis subscriberetur
- Bellarmini ac Baronii essugium; quod haecis Honorius dispensatorie pacis gratia scripse is rit, quoad rem exaetius definiret: id ipsiua
is Honorii verbis confutatur 3 doceturque , o Honorium Cum Monothelitis a Romanisse Pontificibus, ac praesertim a b. Martino. is presso licet nomine condemnatum. DE Honorii litteris quid sentiamus, quidve sentiendum existimemus, superiori Capite declaravimus; quare de Bellarmini ac Baronii verbis aut verborum api cibus trutinandis, non est, quod admodum soliciti simus: neque est etiam, quod amplius in eisdem litteris vindicandis laboremus, postquam semel ostendimus,eas nequaquam ex Honorio Pontificem agente, seu quod in idem redit, ut suo loco demonstrabimus, ex Cathedra aut Sede Ap stolica prodiisse. Inferius quoque rationes excutiemus, ob quas Romani Pontifices, qui sextam Synodum praeq
457쪽
cellerunt, ab Honorii damnatione abstinuerunt, secus autem ipse Oecumenica Synodus . Quare id tantum hoc loco breviter adnotabimus, haud recte ab Episcopo Meldensi jactari, Honorium a Romanis Pontificibus, ac praesertim a S. Martino , cum Monothelitis presio licet nomine condemnatum D quod Honorii proximi successores, ,, Severinus, Iohannes IV. Theodorus, S. Martinus , dcis alii , ac S. Agatho, pati sententia proscripserunt, qui-
,, que unam Operationem dicerent, quique duas aeque ,, ac unam tacendam cile indicerent. Non enim eadem mente geminae voluntatis Sc operationis vocabulum taceri volebat Honorius, ac professi Monothelitae. Ille enim quae ad Catholici dogmatis ν seu substantiam
pertinent, sincere dc ex animo praedicabat, suadebatque illius vocis silentium, ut Ecclesiarum paci consideret, dc emergentia scandala submoveret; quare illius caussa adfinis erat eorum caussae, qui olim quum recte sentirent de Catholica mente praediti essent, attamen ut Orientis scandala mitigarent, se ad Ecclesiarum pacem ineundam faciliorem aditum sternerent, ab 'αουσιου vocabulo abstinebant; quorum aliquos inter Sanctos veneramur; neque cum iis damnamus, qui ut Catholicis fucum facerent, alias quidem Catholicas voces usurpabant; hanc vero si- Ieri volebant, qua ipsorum haeresis evidentius confodiebatur . Qua etiam mente Monothelitae duplicis voluntatis Sc operationis vocabulum supprimebant; aliis autem Catholicis Sancti Leonis uti vocibus, nequaquam recusabant. inapropter non cst , quod ex horum damnatione Honorii quoque per laudatos Pontifices damnationem
458쪽
is De Synodo sexta generati : ea post Roman rum Pontificum, atque imprimis S. Martiis ni exquisitissimas definitiones est habita : in ,, ea de S. Agathonis totiusque Occidentalis ,, Synodi Litteris rite deliberatur: Quo sensuis Synodus suscipiat quae a S. Agathone deis Sede Apostolica praedicantur. MIra profecto in hoc opere Meldensis Episcopi dexteritas est, qui in rem suam convertere novit squae universum illius systema funditus evertunt, & Sedis Apollolicae irretractabili auctoritati apertissime suffragantur . Quid enim evidentius , quam Monothelitas per universam Ecclesiam pro Haereticis habitos esse, antequam Synodus Oecumenica celebraretur Ipse tamen hoc exem
plo probare contendit, opus fuisse Synodo Oecumenica ad Monothelitarum doctrinam irretractabiliter prostriabendam. Quid clarius, quam Agathonis Se totius Occidentalis Synodi litteras, tanquam certas immobiles fidei regulas ab eadem generali Synodo fuisse susceptas Ipse tamen probare nititur, fuisse de illarum susceptione deliberatum. Postremo, quid magis perspicuum, quam ab Agathone inerrantiam in fidei dogmatibus definiendis Sedi Apostolicae vindicari Ipse tamen pro arbitrio, nullaque solida ratione hujusce restimonii vim elevare conatur . Itaque operaepretium erit haec tria adcuratius ex
minare , suamque illis vim adsciere , bc nativo ea splendQ-
459쪽
Ante Oecumenicam Synodum seu Romanorum
Pontificum auctoritas valuit, obtinuitque, ut Monuhelitae eorumque dogmata ab omnibus Ecclesiis, quae Catholica communione gaud bant , pro haereticis haberentur. Monothelitas eorumque dogmata, etiam Ionge an
tequam Oecumenica Sunodus celebraretur, totam qua late patet, Catholicam Ecclesiam pro haereticis habuisse, ex iis quae adhuc supersunt illius aevi monumentis compertum est. Quare supervacaneum est in iis singillatam recensendis immorari. Itaque ea tantum adia
ram de expendam, quibus diserte probatur, solius Romanae Sedis auctoritatem valuitis in illis absq ue retractatione damnandis. Primus, qui nominatim ab Apostolica Sede anathemais te perculsus est, Pyrrhus fuit Sergit in Urbis Regiae Patriarchatu Successoresin quem, uti superius diximus Ravennae in haeresim relapsum, damnationis sententiam mixto eum Christi Sanguine atramento S. Theodorus Papa pericripsit. Quae vis autem fuerit prolatae a Romano Pontifice damnationis, colligere possumus ex luculento ac praeclaro S. Maximi Abbatis Se Martyris testimonio in Epistola ad Petrum illustrem; quod etsi aliquanto prolixius, integrum tamen huic loco inserere libet: Si enim, inquit, Romana Sedes non flum reprobum Orctum , sed'male sentientem male credentem non nesit,
perspicuum profriis es, quia omnis, qui eos qui Pyrrhum
460쪽
rbum reprobraverunt anathematιDt, Sedem Romanamides Caibolicam Ecelesiam anatbematitat . Omitto enim dicere, quia utique insipsum, qui talis es, si dumtaxat Sedi Romanae communicat Gibolicaeque Dei Ecclesiae. Obsecro igitur, benedicte Domine mi , praecipere omnibus, ne Pyrrhum sanctis um vel almificum nominent et neque enim tale quid facra regula eum vocari permittit : a cuncta enim cecidit sanctitate, qui nimirum ab
Ecclesia Catholica sponte prosiliis: non enim fas est, illum
ex quacumque laude cognominari, qui iam olim damn tus est em abiectus ab Apostolica Sede Romanae Urbis ob externae sensum opinionis , donec ab ea recipiatur conversιιs ad ipsam, imo ad Dominum nosirum per piam confessionem e ' Orabodoxam fidem , quasanctificationem recipialsanctumque vocabulum. Itaquesi vult baereticus
neque esse, neque audiri, non si aut illi satisfaciat, δε- persuum quippe hoc e r irrationabile est: quia sicut uno contra eum scandalitato, omnes scandalitatisint; ita quoque uno satisfacto, omnes proculdubio satisfient. Fesinet pro omnibus Sedi Romanaestis facere: bae enim fatisfacta, communiter ubique omnes pium bune in Oribo-doxum praedicabunt. Nam frustra solummodo loquitur ,
qui mihi similes suadendos es' surripiendos putat ; ernon satisfacit em implorat sanctissime Romanorum Ecclesiae Teatissimum Papam, ides Apostolicam Sedem ,
quae ab ipse incarnato Dei Verbo , sed L ' omnibus Sanctis Synodis secundum sacros Canonet er terminos , universarum , quae in toto terrarum orbe sunt , sanctarum Dei Ecclesiarum in omnibus es' per omnia percepit em babet imperium , auctoritatem Urpotestatem ligandi atque solvendi. Cum hoc enim ligat in Lolvit etiam in caelo