Institutionum opticarum partes quatuor : conscriptæ in usum tironum

발행: 1775년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 수학

151쪽

DE DETERΜINATIONE VALORIS PARTIUΜ ΜΙcROΜATRI Sc. 69crometro objectivo achromatico per quod adeo iris adhuc minui debuit, aut etiam ad sensum penitus tolli non majorem statuit, quam 31 28M. Illud praeterea notandum, quando diameter solis micrometro flari accipitur , ei adjici oportere crassitudinem fili. Censetur enim utervis limbus sub medio filo latere . ideoque interno inter fila spatio, dupleX ea sitorum medietas, id est, crassitudo Unius, addenda est, I . Quod si hunc in modum micrometri valorem determinare nolis, neque ejus usus admittat, ut mensurentur anguli objectorum remotissimorum, Verum etiam propiorum id, quod evenire potest inmensurationibus geometricis accuratioribus, quando latera triangulOTum non sunt prorsus tanta, ut haberi possint pro infinitis), determinandus erit focus radiorum parallelorum teles copio directo ad Lunae

V. g. maculas, Vel ad satellites Jovis), & fig. 45 Tab. Ub accuratissime Fig. smetienda distantia CP, nempe micrometri a lente objectiva. Debet in TR Vhunc finem micrometrum accurate in foco esse collocatum. Cognoscitur Vero hoc, si careat parallAXi, & fila distinctissime videantur. Nam si notetur aliquod punctum imaginis, quod apparet secari a filo verticali oculo in a Xe posito , & filum sit ante imaginem respectu oculi, si oculus ponatur non in aXe teles copii, sed versus dexteram aliquantum partem, apparebit punctum notatum in imagine dexterius filo; si oculum colloces eX sinistra parte, punctum imaginis videbitur sinisterius. At si filum sit ultra imaginem respema oculi, contrarium accidet; quippe oculo prope deXteram partem filo, objecti, aut imaginis potius punctum moveri videbitur sinistram versus respectu fili, & ex opposito versus dexteram, si oculus ex finistra parte illud spectet. Quare tum censendum erit filum per ipsam imaginem transire, seu esse in foco debite collocatum, quando oculo in utramque partem aliquantum moto eadem pars imaginis per filum secari videtur, neque ab eo recedere. Ut autem accurata longitudo foci radiorum parallelorum CΡhabeatur, vel inveniendi sunt radii sphaericitatis lentis objectivae ΜΝ, &calculus eX ea formula ineundus, quam crassitudo lentis ingreditur 5J, modo ceterum nullum sit vitium lentis, Vel saltem distantiae reticulia superficie lentis, quae illud respicit, addenda tertia pars crassitudinis lentis, quod plerumque in usu satis esse putatur. Habita itaque distantia foci radiorum parallelorum in certa, & accurata scala, accipiatur in eadem quodlibet intervallum fili mobilis micrometri a fixo. v. g. ΡΜ, ct fiat ut C Ρ ad PM in particulis scalae, ita sinus totus ad

tangentem anguli ΜCΡ; habito hoc angulo quaeratur numerus re VO Iutionum cochleae angulo invento respondens, ut priuS, eritque Va

lor micrometri pro objectis remotissimis definitus.1C9. Si dein oporteat metiri aliquem angulum eXiguum obje icto ad distantiam minorem collocato, quam ut radii censeri possint paralleli, cognita sit, oportet, ea distantia, saltem proriime sin operationibus geometricis etiam accuratioribus inveniuntur eae distantiae eX

I a Primo

152쪽

primo triangulorum calculo , neque in lateribus interest , an una, a1-terave hexapeda breviora, aut longiora sint, modo ne triangula sint, prorsus eXiguab, & quaeratur longitudo foci V. g. pro object1s α& b sub angulo aCb visis., Tum fiat, ut longitudo foci radiorum parallelorum ad focum actualem , ita numeruS re Volutionum micrometri respondens cuicunque angulo potest v. g. is adhiberi , qui usui erat, quando Valor micrometri pro radiis parallelis determinatus est) ad terminum quartum, qui eXhibebit numerum revolutionum metientium eundem angulum in data distantia. Ratio hujus clara est;

cum enim si o5 objectum ab in distantia Ca visum habeat imaginem

ym majorem, quam PΜ in ratione CF: CP, major numerus revolutionum metitur imaginem n , quam ΜΡ, etsi idem sit angulus. Si frequentius occurreret necessitas metiendi angulos in distant1is diversis. εκ quibus radii non possint paralleli Venire, non incongruum foret tabellam valoris micrometri pro di Versis objectorum intervallis comstruere ex allatis principiis, ut dein i S semper in promptu haberetur. Iio. Pro sequente methodo intelligenda satis est oculos in eandem si g. 45. conjicere. Mensuretur, Ut priUS, summa accuratione distantia foci radiorum parallelorum teles copii CΡ, eo in lunam, aut Jovis satellites directo , & notetur in tubulo mobili, cui micrometrum cum vitro oculari insertum est, quantum is immergi debueric in ampliorem, qui lentem objectivam continet, incisa eidem ope cultelli lineola. Tum mensuretur accuratissime distantia horigon talis quaepiam Ca, aliquot centenorum pedum major, Vel minor, prout longitudo teles copii suadebit ct in ea conscituatur situ verticali tabulas igno. alba fig. 47 Tab. V aliquot item pedes longa, in qua superne, &T- - V inferne descripti sint duo circuli nigri ambientes duos minores albos, tantae magnitudinis, ut albi a filo horazontali proxime tegantur quod

eΣplorando obtinetur). Accipiatur item accuratione eadem distantia centrorum horum circulorum, quae tanta sit, ut sub angulo triginta aliquot minutorum non majore In distantia C et Videatur. Tum colli-neetur per tele1copium in hanc tabulam, quam jam in ab positam singimus, ita, ut filum siXum tegat circellium album a , mobile circellum

ἶ, filum vero quod alias in f g. 46 situ horizontali EB exhibuimus)secet, Vel tegat accurate lineam circellos conjungentem. Quoniam distantia Ca tanta non est, ut radii censeri possint paralleli, eYtrahendus erit tubulus mobilis cum reticulo & vitro oculari spatio quopiam', quod iterum incisa nota mensuretur, ut objectum distinctissime cernatur. Quando itaque fila micrometri dictos circellos accurate tegunt, habetur intervallum micrometri competens angulo aCb , qui eκfumptis dimensionibus calculatur, & numerus revolutionum cochleae indicabit ualorem micrometri ejusdem anguli pro distantia foci Cp. Ut porro Ualor habeatur pro foco radiorum parallelorum CP, liquet,

ineundam esse hanc proportionem, ut distantia foci CP ad numerum

153쪽

DE ΜIcno ΜETRO OBIECTIVO. 71 revolutionum requi1itarum ad interVallum sitorum pin, quod metitur angulum inventum a b vel mis, ita est quantitas D, qua extrahi debuit vitrum oculare, in eadem scala acceptum , in qua habetur CR vel CP, ad numerum revolutionum subtrahendum , ut habeatur valor ejusdem anguli pro foco radiorum Parallelorum. Respondent enim spatia Pm, ubi numeris revolutionum. Haec methodus frequentius adhibetur, & dissicultas unica videtur in foco radiorum parallelorum rite determinando. m. Ceterum intelligitur, Valorem micrometri esse respect1-vum ad oculum illius, qui eum determinat. Cum enim oculi inaequales sint , nec quivis per radios paralleloS distincte videat, fieri nequit, ut eadem vitrorum objectivi & ocularis distantia omnibus congruat. Imo idem observator alio tempore alium Valorem micrometri determinabit. Quare conveniet, ut micrometri EXamen non modo instituatur quam diligentissime , sed etiam saepius repetatur.

ARTICULUS XV.

De Micrometro Objectivo.

I 12. Ad dimetiendas planetarum diametros ope duplicis imagmis, 1 usus est D. Loquer Μon. Acad. Par. A. 1748 duplice Vitro objectiUo, quorum alterum mobile erat, in eodem tubo communi lenti oculari aptato. Sed Angli aut ejusdem , aut similis inventi authorem produnt D. Saver , qui id jam An. 1743 cum societate Reg.

scient. communicavit. Certe Anglicanum Micrometrum non modo idem praestat. quod Bouguerianum Helio metrum cita enim appellabat , sed multo commodiorem habet usum. Unde de hoc tantummodo scitu necessaria adseremus.

Vitrum objectivum foci praelongi puta triginta aliquot, aut quadraginta pedum) accurate elaboratum per medium aXem scinditur in duos velut semicirculos, seu in duas se milentes; utraque lentis medietas ope dimidii annuli de fig. 48 Tab. VI abo, & cochleolarum firmatur super lamina orichalcina ΗΙ, ST, quae crenis MN, QR insertae cir--Vδcumacta cochlea A moveri possunt. Ο, Ρ exhibet partem orichalcini operculi, quo tubus, cui aptatur micrometrum, tegitur, & in quis crense MN, QR firmatae sunt. Partes LΚ, VX utriusque laminae dentatae sunt, itaque vel rotulae Y, vel alteri cuidam parti fixae super lamina Z aptatae, ut dum circumagitur cochlea A, dimidia lens des deorsum, altera abe sursum moveantur, ita quidem, ut si punctum irespon-

154쪽

ra ΙNs T. OPTICAR. PARS U. CAPUT II. ARTI c. IV. respondeat axi tubi, centra semilentium n, & o aequaliter in utramisque partem ab eo recedant, Ut autem mensura spatii on habeatur .aptatur Nonnius utrique laminar GF, ED. Quando Nonnii puncta GO E; F & D congruunt, semilentium centra n es o pariter incidunt in i, & habetur unica lens. Apparet praeterea eX ipso schemate, cum laminae ΗΙ, ST multo longiores sint, quam spatium, per quod micro metrum diduci oportet, nullam posse lucem per Venire in tubum, nisi per semilentes. Accuratiorem descriptionem qui Volet, D. de la Lan- de Astron. consulere poterat. Nobis satis est, ea, quae necessaria sunt, attigisse, cum multa in constructione sint arbitraria. 333. Ut jam rationem, ac theoriam hujus instrumenti tirones pervideant, ponamus ab initio Nonnii extrema F, D; G, E congruere, Fig. 49. & semisentes constituere unicam, quam fig. 49 Tab. R exhibeat mn, TRV V cri usque centrum c congruat cum aXe tubi Sa. In hoc situ si incidant solis verbi causa radii Q, Sc, H inter se paralleli, & e centro eiusdem emissi, unientur ii omnes in aXis puncto a; alii Vero pari er inter sese paralleli Q, te, H, e X eX tremo diametri Venientes , colligentur in puncto b radii principalis Db, unde tum habebitur unica semidiametrifolis imago ab; & quod de una semidiametro dicitur, id pariter de altera dictum quisque putet. Sed fingamuS modo circumacta cochlea se milentis alterius MN centrum e X c venisse in C, & alterius semilemtis μι in κ, ita, ut sit cC Cκ, facile intelligetur, punctum quodlibet e pari spatio progressum esse in G; h in II : respeetu se milentis MN: uti etiam g in γ, h in Θ respectu alterius semilentis sav. Unde, si resectamus animum ad ea, qtiae in Optica diXimus . nempe quod obtecta parte lentis repraesentetur Objeci Um eodem modo, nisi quod imago sit minus clara , facile perspiciemus, idem in hoc situ semilentium debere contingere. quod fieret duabuS lentibus. eundem situm habentibus, sed in quibus altera medietaS esset penitus obieeta. Quare evidens est. radios SG, SC, SV e centro solis, & parallelos advenientes, debere ejus imaginem in A nempe in a Xe SCA) depingere; ab iis vero qui ab extremo diametri pariter inter se paralleli incidunt, LG,LC, LI , efformatum iri in puncto B imaginem, nempe in radio prin-eipali LCB. Neque aliter fieri potest in altera se milente sis; nam per

radios rγ- σκ, tr 9 e centro digressos habetur imago α; & per λγ, λκ,λΘ imago β, ubi praeterea ob1er Vandum, fore omnino imaginem utramque AB, αβ ejusdem magnitudinis, cujus fuerat ab esto ala ab integra lente.

114. EX dictis quoque apparet, punctum imaginis A tantum accurate progressum fuisse ab a , quantum centrum C semilentis ΜΗ

promotum fuit ac; uti etiam punctum α tantum prae Ji se ab a recessisse, quantum κ, centrum semilentis lav, ac seu aXe tubi remotum fuit, ut proinde spatium Aa aequale sit cum Cκ. . Jam vero eX constructionΘ

instrumenti habetur spatii Cκ mensura per Nonnium; quare etiam di stantiae

155쪽

stantiae imaginum A, α, vel B, β, cum sit AB - αβ. Si itaque se- milentes paullo magis diducantur, ut A congruat cum β, spatium in Nonnio notatum dat angulum BCΑ - SCL, iub quo apparet semidi, meter; aut si AB, αβ quod in usu iaciendum sint imagines solis totius , intregra diameter, quae si metienda sit, tamdiu diducendum eri emicrometrum, donec limbi imaginiS utriusque se se accurate contingant. Et generatim perspicitur , hac machina accipi posse minutos quoSViS angulOS, modo de Valore micrometri constet. 115. Ut itaque hic valor definiatur, remoto a tubo, cui apta. tur, micrometro objectivo, dirigatur is in objectum remotissimum, v. g. in lunae maculas , aut IOVem, ut Vitra constitui accurato in foco parallelorum radiorum possint, quemadmodum jam N. 75 diximus.

Tum aptetur eidem tubo micrometrum ita, ut congruentibus centrisse milentium constituant unicam lentem , nec Objectorum imagines duplicent , & statuatur in distantia cnmpetente quae tentando definienda est) aliquod objectum pluribus minusculis notis distinctum, V. g. liber quispiam minutioris characteris, donec quam distinctissime legi possit. Mensuretur ea distantia caucta crassitudinis parte tertia se milentium quam diligentissime, & assumatur quaelibet pars divisionis Nonnii iii eadem scala, fiatque ut distantia inventa ad partem assumptam Nonnii. ita est sinus totus ad tangentem anguli, qui respondet ei Nonnii parti ;& siquidem semel sciatur, quot minuta & secunda competant certo nUmero particularum Nonnii, facile reperietur , quot alteri cuivis ejusmodi partium numero tribui debeant, ideoque valor micrometri objectivi erit determinatus pro praesentis observatori S Oculo. II 6. QuamVis autem Micrometrum objectiVum aptetur telesco. pio in quod proinde radii per semilentes transmissi adveniunt convergentes, utpote direeti ad focum ipsus micrometri), non tamen per hoc mutatur ulla ratione Valor, sed focus teles copii tantummodo contrahetur, &fiet brevior, ideoque lens ocularis, quando micrometro objecti-VO utimur, magis admovenda est lenti objectivae pro ratione distantiae puncti conVergentiae, quod ipsum non dissicile erit determinare. Cum enim jam constet de longitudine foci se milentium micrometri, & inter-Vallum inter vitrum objectivum tubi, & micrometrum Vel detur, vel accurate metiri liceat, dabitur punctum conVergentiae; & si focus lentis objectivae radiorum parallelorum sit -j, se milentium micrometri in F, intervallum inter micrometrum & objectivum tubi - α, distantia puncti convergent erit d se F - α, & proinde socus tu-bi, postquam aptatum est micrometrum, π m , qui sub-

ixactus ex J dat decurtationem soci tuti - - --

γ V. g. si focus tubi sit Ia pedum, Micrometri clo, distan-

156쪽

INs T. OPTIcAR. PARS II. CAPUT II. ARTI e. v. tia α duorum digitorum, lacus tubi non magis contrahetur, quam -- o, 7 --- dig. Patet autem ex hoc simul, pro micrometris objectivis adhibenda esse vitra praelongi soci, cum alias foci tuborum, quibus aptantur, nimium contraherentur. Verum uti dicere coepimus , ut con Vincamur , per hoc Valorem micrometri minime mutari, tantum opus est, ut oculos conjicia-

Fig. 38. mus in fig. 38 Tab. IV . Nam si focus lentis MN, quem posuimus

Tab , XV - Ιa. per lentem intermediam KL contrahatur. ut imago objecti fiat non ab , sed αl3, eVidens est, omnia imaginis puncta inter ab media eadem proportione contrahi; & sicut per eam interpositionem non mutatur angulus HaI, sub quo objectum videretur oculo libero in I comstituto , sed tantummodo imago ad minus spatium redigitur, manente, Vel etiam crescente augmento tubi, ita prorsus imago depingenda alias a semilentibus micrometri per lentem objectivam contrahitur in

aliam minorem, ad quam eadem requiritur diductio micrometri, quae necessaria est ad imaginem, quam solae se milentes efformarent. EX quo clarum est. manere Valorem micrometri sine ulla variatione , seu tubo aptetur, seu non; quin immo micrometri valore semel determi nato, licebit idem micrometrum diversis tubis aptare.

Fig. s . Tab. V.

De Microscopiis Dioptricis.

1 7. tsi quod vis vitrum conVeXum objecti diametrum augeat, mill 1 croscopium tamen quando dicimus, tale intelligimus, quod objectis valde minutis clare & distinete cernendis aptum sit. Et quoniam id assequimur tum per Vitra simplicia, tum etiam composita, alia erunt micro scopia simplicia. alia composita. Si lenticula brevis admodum foci BA fig. 5o Tab. V ita collocetur, ut objecti medium pim-ctum a sit in axe & foco radiorum parallelorum, alterum b prope aXem. evidens est eX iis, quae generatim de lentibus dicta sunt, radios tum ab a, tum a b emissos egressuros e lenticula inter se parallelos. Quod si igitur oculus prope F, ubi se se intersecant. constituatur, & rite dispositus sit, videbit objectum ab distincta , & quidem sub angulo boa satis

magno. Jam Vero cum objecta in tam parva distantia videre libro oculo nequeamuS, referimus objectum ad eam distantiam, in qua alias distincte percipimus corpora sub simili angulo, itaque de augmento micros pii solemus judicare. Sit v. g. lacus lenticulae trium linearum, semidiameter objecti unius lineae, erit angulus boa, sub quo videtur

diameter, proxime 36 5a . Objecta, quae sub tanto angulo distinct

157쪽

apparent, solemus constituere ad interVallum plurium digitorum, V. g.

16 . . .

ut exemplo utar 8; unde si fiat: 3: a -8: - 5, 33, Iudicabi-

mus diametrum objecti non majorem duobus lineis aequalem 5, 33 digiti S, consequenter 63 96'' aut 64 majorem. Sed quoniam pro diversis oculis eadem distantia ad distincte videndum apta non est, hoc inbcroscopii simplicis augmentum est tantummodo respectivum. II 8. Lenticulae hujusmodi fiunt admodum exiles, ut soci longitudo ViX dimidiam lineam superet, quae solent capsis orichalcinis includi ita paratis. ut eidem manubrio majores, minoreSVe pro Obje- rum diversa conditione aptari possint. Porro ipsum manubrium instructum est brachiolo stylum praeacutum gerente, cui Vel glutine, Vel cera objectum imponitur, ut dein ope brachioli in foco lentis constitui queat. Adhibetur praeterea quandoque speculum caVum in medio soramine circulari pertusum, cui oculus versus lumen incidens conversuS applicatur, ut nempe lumen a specillo in objectum refle-Xum reddat illud illustrius. Quando liquores considerandi sunt, loco styli acuti inseritur brachiolo manubrii lamella tenuis orichalcina so- Tamine Circulari praedita, quae in eo facile liquoris considerandi guttulam recipit foco admoVendam. AIii solent eκ exilibus fragmentis vitrorum specularium conis flare exiles globulos , quorum diametri ViX dimidiam lineam aequant.

Verum raro acquiruntur sphaerulae tam parvae , qUae Vitio careant.

Hinc e multis meliores seligendae sunt. Ceterum sphaerulas ejusmodi plures olim mihi fieri curaveram, quanquam paullo majoris diametri, Velut i lineae. Quae ope vitri auctarii meliores videbantur, super lamina plana orichalcina ex medietate abradi curavi adhibita smiride,& deinde accurate super eadem poliri , ut loco sphaerularum acquirerem totidem hemisphaeria. Tum laminae alteri orichalcinae, tres Vel quatuor digitos longae, & 4 vel 5 lineas latae prope eXtremum ferro TOtundo caVitatem imprimi curavi ejusdem fere magnitudinis cum hemisphaerio parvo vitreo, ut illud in ea accurate reciperetur. Quod supererat crassitudinis lamina , acu satis crassa perforaVi in centro, ut diameter aperturae versus partem convexam hemisphaerii sere 4 lineam quaret; sed partem planam, cui oculum applicabam, altera lamina tenui te Xi, quae diametrum aperturae ViX o, 3 lineae habebat. Complura ejusmodi hemisphaeria praestantium micro copiorum simplicium

munus obibant.. Si aliud microscopium ad manum non sit, satis est, laminam quam Vi S tenuem perforare , eique foramini guttulam aquae, quae sat

longo tempore figuram rotundam retinet, immIttere. II9. Sed non omni observationum generi commoda sunt microscopia simplicia. Hinc adhibentur etiam composiva Vel e duobus, Vel

158쪽

76 Issae. OPTI AR. PARs II. CAPUT II. ARTI c. V. e tribus vitris imo etiam fieri possunt e pluribus . Si duo adhibeantur Fj - si g. 5i Tab. V), nempe lens objectiva micros copica AB, objectum hae λ paullum extra focum collocandum est, ut ejus imago efformetur in majore distantia βακ, cui congruere debet sociis lentis ocularis DE, ut radii ex ea egressi inter se se paralleli, se rursus in F interfecerit, nempe in foco radiorum eX A, C, B divergentium. Unde apparet. 1i requiratur magnum augmentum, fieri microseo pium nimis longum. Quare congruentius, circa medium distantiae imaginis estormandae per Fit. sa. lentem objesti 'am ab ipsa lente hac interponitur fg. 5a Tab. Ubi ab. V. aliud vitrum KL, quod imaginem αβ contrahat ad od, &ejus distantiam Cc reddat breviorem. Lentis ocularis focus rursus cum C congruere debet, ut radii parallele egressi se in F interiacent, ubi oculus applicatur. Rationem horum non eX ponimuS, neque methodum calculandi augmentum, cum haec ex superioribus facile deducantur, Id unum monemus, quod postquam ratio angulorum DFα, aCb inventa est eo modo, quem N. N. 9i & 9 a praescripsimus, etiam illud addi debeat augmentum, quod resultat eX ratione distantiae Ca ad intervallum, ad quod quisque libero oculo objecta sub angulo a Cb distincte videre consuevit. Porro artifices machinarum opticarum plerumque pro lente KL talem seligunt, ut focum habeat fere 18 linearum, diametrum unius digiti. Oculari DE congruit focus circiter unius digiti, diameter 91 in earum. Pro diversitate objectorum lenticulae plures objectivae parantur, quarum focus sit I, 2, 3, 4 imo & 6 linearum. . Tubus vitra continens ita firmatur 1 uper pede suo. ut ope cochleae attolli quando objectum nimis vicinum est), ct deprimi, quando scilicet objectum remotius est. possit; adhibitis etiam specillis cav1s, & lentibus, quibus objectum collustrari debite queat. Fig. sq. Ut judicium ferri possit de vera diametro objecti, solent aliqui Vi proximo ad imaginem , collocare micrometrum, quod nil aliud est, quam Vitrum planum, in minima quadratula divisum, quorum latera determinatam particulam diametri vitri continent. Debent autem li- neae parallelae describi adamante , aut silicis durisssimi acie, ut libero oculo vix percipi possint, nihilque pelluciditati vitri adimant. Vitrum ejusmodi, non in quadratula, sed in parallelas simplices, ct aequi distantes divisum adhiberi etiam potest pro micrometro in telescopio Astronomico, quando metiendae sunt diametri planetarum, modo ope alterius micrometri accurati Valor intervallorum parallelarum determinetur; imo vicem etiam quaelibet harum parallelarum obire potest fili fixi , & si semel limbus planetae eam accurate tengere pergat, pote rit filum mobile adduci ad limbum oppositum, itaque diameter accipi. IaO. Non modo jucundum spectaculum praebet microscopium solare, Verum etiam eXaminandis corporibus semiopacis, observando

motui peristallico, circulationi humorum, & sanguinis plurium minutorum

159쪽

DA NONNULLIs ALIIS ΜAcHINIs DIOPTRI cIS. 77 forum animalium, in membranis, aliisque tenuioribus partibus aptis.1imum videtur. Plerumque fig. 53 Tab. V) sumitur tubus ΡRSQ, qui prope focum x lentis majoris EF Verticale brachiolum habet lamella perforata, aut craticula instructum, super qua corpus examinandum eX pandi possit, ipsum Vero brachiolum ope cochleae externe applicatae mobile est, ut in debita distantia a lente micros copica tu collocari queat. inseritur tubus aperturae circulari ValVae fenestrae, cujus partem exhibet XY. EXtra Valvam collocatur speculum planum

ABCD super tabella GH, fulcro KLΙ innitens, quod ope cochleae ΟΜ ita dirigi possit, ut radii solis δr, 3r, Sr &c in speculum incidentes semper reflectantur ad lentem EF, atque in ea refracti collustrent objectum ad x positum. Si conclave sit probe obscuratum , & collocetur tabula charta alba, ct nitida obducta TV in aliquot pedum distantia alente objectiva tu, eXhibebitur super ea imago objecti Fr ingens, ac

suis coloribus depicta, ut etiam globuli sanguinis per mininas Venulas euntis distincte cernantur. Quando partes majores eXamini subjiciendae sunt, adhiberi potest tubus interruptus , ut quae campum micros copii excedunt, undique extra tubi ambitum promineant.

De nonnullis aliis Machinis Dioptricis.

I 2I. II. IV e camera obscura. Varii generis camerae obscurae in usu 1 sunt. Parvae aliae, & portatiles, quae cistula lignea tubo ductili instructa constant, cui tubo unum, alterumVe VitrUm con VeXum inseritur, ut objecti imago radiis e speculo ad angulum 45 inclinato reflexis in vitro plano depingatur, cujus altera tantum superficies polita est, altera smiride asperata. Quodvis conclave Obscuratum, si foramini circulari valvae fenestrae lens foci plurium pedum

includatur, camera obscura est. Fiunt etiam domunculae portatiles, aut eX asseribus tenuibus compactae, aut panno crassiore lucem eXcludente , papilionis instar. Partes necessariae sunt sig. 55 Tab. VI) in majoribus, quae in edito aedificii loco construi, Vel in turricula quapiam fieri possimi, capsa quadrangularis ABCD ad BC aperta, continens speculum planum DE ad angulum 45 inclinatum ; fundo DC

circulari foramine praedito conseritur tubus verticalis FGLK, ut eo circa aXem, qua lubet. verso, itidem capsa ABCD cum speculo circumagatur, atque versus quodvis objectum dirigatur. Tubus FG comtinet lentem amplam objectivam ΗΙ. Tum constituitur tabula lignea TV , seu mensula charta munda, & nitida obducta, quae ope cochleae attolli, ac deprimi possit. Evidens est, luce omni alia e camera e X-

K a clusa

160쪽

clusa, radios or, or &c ab objecto in speculum DE incidentes, sub aequali angulo reflecti in lentem HI, quae proinde si planum TU in

foco constituatur, efformabit imaginem objecti ΜΝ. Et quoniam objecta viciniora longiorem focum habent, quam remotiora , ratio patet, cur tabula lenti vel propius admoVeri, Vel ab eadem removeri debeat, nisi motum tabulae velis ope duplicis lentis, quarum altera sit tuboductili inserta, supplere, quod qui essici possit, eX iis, quae de lenibbus, ct tubis opticis diximus, quisque facile intelliget.

3aa. II. Laterna Magica. Notissima haec, & rudium rerum dioptricarum oblectamento nata machina, procul dubio inventioni Mi

Tab i. croscopii solaris Occasionem dedit. Fit plerumque ipsa Lucerna fg.

56 Tab. VI) μλπνΘηφ ex lamina alba. Anteriori parti apertili conferruminatur tubus ABDC, cujus aperturae AB opponitur speculum sphaericum cavum metallicum ST, intra cujus focum constitutae lampadis LV radii magnam partem reflectuntur in lentem EF, qua aliquantum colliguntur magis , ut objectum b fortiter illuminetur, quod cum semidia phanum sit, emittit radios divergentes in lentem GH, ita collocatam, ut habeat focum negativum V. g. Q; unde ita incidunt in aliam lentem ΙK, Velut e Q, paullum eXtra ejus secum, sito venirent, & acquirunt novum focum in plurium pedum distantia a KΙ, ubi proinde imago objecti maxime aucta depingitur. Plerumque objecta exhibenda in muro vel tabula alba, sunt i cunculae Variae super vitris planis circularibus, Vel ut a, b, c, d succis colorati S depictae, quarum plures in eodem laterculo ligneo, & circularibus foraminibus praedito insertae sunt, ut altera posi alteram per crenaS quadrangulares ΜN, quibus tubus instructus est, transmitti possit. Vitia, quibus tum Laterna Magica, tum microscopium solare laborat, plureS jam notarunt , ut quod non nisi objecitis aliquantum diaphanis repraesentandis apta sint; quod illa imaginum limbos faciat admodum confusos; quod radii, qui illuminando objecto tantummodo

servire deberent, una cum aliis imaginem est Ormaturis transmittanintur usque ad imaginem, illic que irregulariter immisti confusionem pariant; quod in microscopiis solaribus, quando majores imagines fiunt,

omnia sint tincta coloribus iridum ex heterogeneitate lucis ortarum. Aliqua per moderatam aperturam lentium, per diaphragma superfluos radios coercens, per debite constitutOS foco S, quemadmodum magnam partem tolli possint, Euterus ostendit. Tom. III. Nov. comment. Acad. Petrop. 1751 . ALFinus etiam de emendando micros copio sol

ri cogitavit. Tom. IX. Nov. Comment. Acad. Petri 176a ct 1763 ubi illud maxime agit, ut ea exhibendis objectis penitus opacis apta reddat. Quod in hoc negotio maximam dissicultatem parit, est exilitas objecti opaci, e quo, utcunque xortissime illuminetur, ViX tantum lucis reflecti posse videtur, ut imago tam magna, qualem haec

micros copia exhibent , satis clara fiat.

SEARCH

MENU NAVIGATION