Institutionum opticarum partes quatuor : conscriptæ in usum tironum

발행: 1775년

분량: 387페이지

출처: archive.org

분류: 수학

41쪽

D1E VI cIBUs ALTERNIS FACILIOR Is BEFLEXIONIS &e. 3

Radiis similiter aberrantibus debentur quoque fasciae quaedam. quae in ejusmodi speculis e luce diurna incidente observantur, quando oculus definitam habet eorum respectu positionem. Verum ipsa

phaenomenorum copia impedit vel eorum recensionem. Tum de fasciis, tum do annulis agit Eenvenui αδ in differt. laudata accurate, ad quem etiam Lectorem remittimus.

49. Sunt quoque corpora quaedam diaphana, quae in luminiqrefractione singulare quid exhibent, uti sunt Crystallus Istandica, &aliae crystalli montanae, quae radium album citra colores sensibiles in duos quodammodo dispescunt, & singulos lege sibi propria refringunt. ubi etiam multum interest, quo crystalli plano tu X e Xcipiatur. Sunt nempe ejusmodi corpora non modo e laminis tenuibus composita, sed& certam assectant figuram, si totam eorum massam spectes; e quo probabilis admodum conjectura ducitur , simile quid fieri in particulis minoribus, ut nempe etiam hae Convenientem sibi figuram assectent, quae diversas vires in diversis habeat lateribus, ideoque mira oriatur actionum in lucem diversitas, ut ejusdem generis particulae luminis, quae respectu unius lateris sunt in dispositione facilioris reflegionis, esse possint respectu alterius in dispositione facilioris transmissus. Crystalli Istandi cae descriptionem satis claram Lector apud Newtonum in Optica reperiet. Nobis scitu magis necessaria sunt pertractanda.

ARTICULUS V.

De reflexione Luminis, & Corporibus Specularibus.

5o. uando radius lucis in superficiem politam speculi , velut AI in CD fig. 22. Tab. II.) incidit, constante eYperientia teste ita per ΙΒ reflectitur, ut angulus PIA incidentiae sit aequalis angulo refleXionis ΡΙΒ, & praeterea radius incidens. AI & reste Rus ΙΗ sit in eodem plano ad superficiem CD normali, in quo est perpendiculum P I. Simile quid videmus fieri etiam in corporibus majoribus vel elasticis in

corpus alterum elasticum, vel duris in elasti eum,vel elasticis in durum incurrentibus. Etenim cum motus AI in duos per leges Μechanices AP, & ΡΙ resolvatur, pars ea, quam AΡ e Xhibet, etiam post incursum perstat; at altera ad CD normalis vi impactus eX tinguitur quidem, actio ne tamen partium saltem si corpus alterum sit perfecte elasticum insitum pristinum se restituentium mox recuperatur cum directione Opposita, quae proinde cum AP perdurante, fou ID, composita essicit mo

tum per IB. . Hinc plurimi Philosophi eXistimarunt, eadem principia

ad lucis reflemonem fatis est e, ejusque particulaS elasticas, Vel du- ras in superficiem elasticam incurrentes sub aequali resilire angulo, quip- Pe

42쪽

pe qui tam persectam laevigationem sibi in superficiebris corporam specularium erin Xerant, ut eXiles illi sulci, fossulaeque , ae eminentes asperitates nihil ossicere possent. At si summam tenuitatem lucis perpendamus, facile animadvertemuS cum Ne cono, utcunque polita, AC 132 Uia appareant corpora, asperitates, quas micros copia in iis nobis detegunt, esse ingentes, ob quas non magis regularis reflexio haberi posset, quam si quis minutissimae arenulae granum Versus acervum lapidum temere congestorum projiceret. 51. At Vero si admittamus, uti in refraetione sic & hic vires ad superficiem perpendiculariter agentes, quae ad aliquam, eXiguam licet, ultra superficiem distantiam pertineant, radiorum plurimorum Tegularem rei leΚionem citra negotium eXplicabimus. Potest autem virium genus Vel esse simple X , Vel compositum, quantum quidem ad veste Xionem corporum , quae specularia dicimus, hoc est, possunt esse vel vire S repulsivae tantummodo, eX definita molecularum combinatione ortae , Vel Vires partim attracti Vaa, partim repulsi Vae , ita tamen, ut dominentur postremae, atque harum excessui supra illas tribuatur praesens essectus. Si corpora haberemus ex integro homogenea, quorum partes aequalibus Viribus repulsi vis praeditae est erit, atque polituram admitterent, haberemus specula perfecta, quale nemo adhuc vidit. Specula nostra non modo multoS radios I regulariter dispergunt, sed & absorbent, & intra se se admittunt. Unde Verius Videtur, in iis praevalere repulsionem, atque attractionem aliquam esse. Fi . 1 Sit itaque ejuS modi corpuS SNnδ sig. 34. Tab. ΙΙ), cujus ex-Tab II. cessus virium repulsivarum supra attractVas se se porrigat usque ad

lineam LΜ superficiei parallelam. In ei dat particula lucis directi Graeo P, cujus velocitas perpendiculari S OT , postQuam ad P pervenerit,

Per Vires corporis contraria directione agentes continuo minuetur, &cum non opponantur directioni TΡ ad superficiem parallelae, haec velocitas nullam subibit mutationem. Quare necesse est, ut particu-Ia ultra P progressa describat cur vam, quae conveXitatem corpori SN . ObVertat, atque perpetuo magis flectatur, donec ad se acquirat directionem superficiei parallelam, Velocitate perpendicUlari penitus eκ- tincta. Sed, uti di χimus de refractione, actione continua corporis,& perdurante celeritate TΡ- Ultra se describetur alter curUae ramus,

priori prorsus aequalis & fleXibus iisdem, per quem particula lucis

iisdem gradibus amissam perpendicularem Velocitatem recuperat, atque inde per Po evolat. Sunt autem ΟΡ, OP tangenteS punctorum cur Vae a Vertice Q, in aXe QK aequaliter distantium, ramique QP, QP, aequales; igitur aXem productum in eodem puncto FI eae tangentes secant, fientque anguli ΚΗΟ, ΚΗo Omnino aequales , quos iacere Videntur radius incidens, ct recte Xus, qui etiam in eodem plano cum ΚΗ erunt. Et quoniam totum intervallum inter L M, SN tam exiguum est, ut aciem oculi fugiat, radius Videbitur in puncto superficiei

1peculi reaexus sitisse, in quo a Uti secatur. ea.

43쪽

Dg REFLEXIONE LUMINIs, ET CORPORIBUS &c. 4I52. Si naturam corporum, minima Sque eorum partes perspectas haberemus, atque modum, quo in oleculae inter se se nectuntur, facile esset rationem reddere, cur in regulari reflexione non fiat ejus

modi sensibilis separatio lucis heterogeneae in diversos coloratos radiOS, ut in refractione : nil enim aliud mutationis observare licet in radio reflexo , nisi quod aliquantulum dilatatus appareat , sed quoniam reS tam exiguae aspectui, & eκamini propiori subducuntur penitus, e phaenomenis tantummodo inferre licet, hanc virium speciem non eodem modo repellendo agere in lucem, ac alterum Virium genu S agit attrahendo. Illud etiam facile colligitur, hane assectionem corporum, qua lumini reflectendo apta sunt, non pendere a definito densitatis, Vel raritati S gradu, neque a ne Xu partium mutuo, quo solida, ac firma redduntur; sed corpora reflectentia dari po1se omnis generis, e X quibus tamen oecularia illa tantummodo Vocamus, quae non modo maXimam luminis partem reflectunt, sed etiam ita laevia sunt, ut inaequalitas, atque asperitas superficiei, etsi ingens, si comparetur subtilitati lucis, parva tamen sit, si conferatur cum spatio, ad quod actio Corporis totalis se se extendit. Jam vero hoc spatium saltem centesimam seXagesimam partem pollicis exaequat, uti colligitur e lucis distractione, &mensuris a Ne tono captis, quoniam si acies duarum laminarum hoc intervallo a se se distent, luce inter eas transmissa, circa medium Umbra advertitur, radiis omnibus a via detortis. Sed procul dubio in multis corporibus majus erit hoc intervallum; neque enim in dis ractione limites satis accurate discerni possunt. 53. Quemadmodum Vero ingens discrimen observatur in transmissu luminis per corpora diaphana, quando diversa est incidentium radiorum obliquitas, ita non minus notatur in speculis diversis. Dum angulus obliquitatis erat 15 graduum, speculum Vitreum, cujus postica superficies argento ViVo tegebatur, eam reflectebat luminis copiam, quae pro Xime esset ad incidentem, ut 628 ad I OOO; metallicum probe politum vero paullo pluS radiorum eXtinguebat, ut ratio rese Xorum ad incidentes fere fuerit 56 ad 1 oo. sed angulo a recto differente tribus fere gradibus , speculum idem Vitreum partem luciS V1debatur reflectere, quae se se haberet ad incidentem, Ut 7 ad IO; at Vero aliquanto majorem metallicum, uti observavit D. Eouguer O tic. de divers. lum. Grad. Lib. I Sect. I. Art. 2. Nec Vero ratio obscura esse potest, si naturam Vicium alternarum in luce , ct aliquam heterogeneitatem in speculis perpendamu S, quae non omnino carent partibuS Ri- trahentibus. sed majorem partem constant ita inter se se permistis, ut repellentes praevaleant. Itaque fieri debebit. ut sub magis obliquis anguli S advenientes particulae, quae sunt prope eXtremam dispositionem facilioris transmissus, magis eXperiantur attractionem, quam repulsionem , ideoque absorbeantur. Et quoniam etiam in perpendiculari incidentia non nullae adveniunt in ipsa e Xtrema ad transmissum disposi-

Scherser Insit. Opi. P. I. F tione,

44쪽

tione, has absorberi conveniet, uti & illas sine lege dispergi, quae in

ipso transitus medio ab altera ad alteram dispositionem appellunt. 54. Est & aliud quoddam reflexionis genus, quod pariter c, tra separationem in colores sensibiles peragitur, & attractioni potius Fig. adscribendum est. Si fg. a 3. Tab. II.) IuX directione AB ad prismatis a Rh- ιδ planum ST, cujus seetionem STV ad aYem perpendicularem figura eX-hibet , fere perpendiculariter, sed satis oblique ad planum SV inc, dat, citra sensibilem refraditonem per ST transmissa eκ C versus D reflectitur; unde si per D egressa fere sine refractione eXcipiatur ab oculo ad E constituto, apparebit spatium C utcunque magnum instar speculi, nec ullum corpus infra SV positum videri poterit, quod nempe copia lucis reste Xae ab SV paucos illos radios, qui forte eX spatio infra SV ad E perveniunt, reddat prorsus insensibiles. At vero si spatium C madefiat, vel aliud vitrum superficiei SV fortiter apprimatur, jam evadet pars contactus, aut madefacta pelluc1d ut & corpora infra SV posita per illud spatium cerni possint. Evidens itaque est, plurimum lucis a superficie SV reflecti, quae res certe nulli alteri causae adscribi potest, nisi quod radii per C egressuri fortius attrahantur a

Vitro, quam n contiguo aere, in quem emergere deberent. Etenim si Fig- ῆι- radius AB fig. 24. Tab. II. per planum CF vitrum ingressus refringa- - Ii tur ad ut per I valde oblique emergat in aerem, attractio Vitri per arcum ΙL Velocitatem lucis perpendicularem facile e tinguet, describetque particula alterum ramum L H, ubi rursus ingredietur Uitrum ad H, ac refringetur ad K, & si angulus non sit nimis obliquus, Zirectione ΚΜ exibit. Si jam ad spatium III superficiei FD apponatur

Vel aliud vitrum , Vel aqua, haec multo fortius attrahet radium ΙL , Quam aer; unde conspirante hac attractione cum Velocitate perpendiculari lucis, Vincetur attractio corporis CD, neque radius amplius re

dire poterit per LII.

55. Hujusmodi refleXio totius fere lucis incidentis semper pontinget , quando radii e medio densiore in rarius exire deberent tam oblique, ut sinus refractionis evaderet major sinu toto. Unde data ratione sinus incidentiae ad sinum refractionis pro certo quoUi S corpore facile definitur ansulus incidentiae in medium rarius , sub quo Vel transmitti , Vel reflecti debeant radii. Sic quia sinus incidentiae est ad sinum refractionis, quando lumen e Xit e Vitro in aerem, proXime ut et O ad 3r, si fiat EO: 31 - χ: ICOOoo, est X - 64516 - sinui anguli paullo majoris do 1o f; hinc jam nullus radius eXit e vitro in Aerem, quando angulus incidentiae fit notabiliter major, quam sit allatuS. Atque eX hac re pendet aliud phaenomenon, quod prisma circa Fig. 2 . diuersos colores lucis eXhibet. Si radius albus AK fig. 25. Tab. II.)T4b, Ii- incidat in prisma GFE, ut ab initio lux per D transmittatur, in tabula TS e Xhibebitur spe strum coloratum V R, radiis supremis violaceis, infimis ad R rubris. Sed si dein prisma lente circa aXem suum con Ver

tatur

45쪽

tatur, disparere incipient successive colores in illo spectro VR, y quidem primo ais parebit color Violaceias, tum indicus, post caeruleus, Viridis, flavus, aurantiu 3. ac tandem ruber. Nempe sinus refractionis Violaceorum radiorum in egressu e Vitro in aerem paullo major est,

quam in reliquis coloribus ; unde aucta obliquitate plani GE, hoc genus radiorum primum pertingit ad illum angulum incidentiae, sub quo

sinus refractionis major esse deberet sinu toto ; quare tum egredi non poterunt, sed reflectentur. Idem uet successive radiis ceteris. Unde infertur, hoc genere refleXionis radios magis refrangibiles esse simul

magis recte Kibiles. Quod autem radii, qui ad V, I, C &c successive disparent, reapse resediantur, facile est ostendere: nam adhibita alia tabula is prismatis plano GF oblique opposita, in ea ad v, i, o, v, y &e

alter color post alterum apparet. eodem Ordine , quo in priore tabula TS disparent ἡ donec totum spectrum eX VR in Pr tranSferatur. 56. Ceterum observet tiro nos in corporibus specularibus requirere aut vires repulsivas, aut saltem harum eXcessum supra attractivas non alia de causa , quam ut e Xplicetur regulari S refleXio plurimorum radiorum incidentium, quo tamen haud negamuS, etiam multorum radiorum aberrationem pendere non solum eX diversitate dispositionum particularum in alternis illis vicibus, Verum etiam a defeetu exactae politurae, & superficiei asperitatibus. Neque tamen generatim dici potest, vel concipi animo, quod si fig. g6. Tab. II. aspe- Fig. a ..ra superficies exhibeatur per ABCDEF Sc , consimilem limitem abed V-0 ιισ&c habiturae sint actiones corporis recte fientis, utpote cum adaeque magnum intervallum se se e X tendat aetio partis B, ad quod porrigitur alterius C Vis, ideoque inter b & d aeque magnus hiatus futurus sit bod, ac inter BCD. Nam imprimis non omnino fingi potest summa

homogeneitas in particuli S corporis reflectentis, Ut aequalitas accurata omnium virium consequatur, & possunt multae particulae ad B, D &c collocatae habere Vires minores, quam aliae ad C, E &c positae. Dein. intervallum, ad quod se se eXtendit actio totalis superficiei, non modo multo majus est, quam sit magnitudo asperitatum in corpore probe e X- polito cui pote cum pars illa Vli, quam N. 5a assignaVimus, unciae, utique oculis facile cerneretur . si eam asperitate 8 e Xaequarent, &sane corpus rudius appareret politum , Verum etiam multo alio limite terminari debet, quam sit limes interVallorum, ad quae singulae tantummodo particulae agunt. Unde poterit ad sensum esse ille rectilineus

velut LM, dum hic abed &c admodum sinuosus est. Quod si tam Enponas, majoreS adhuc in corpore asperitates adesse, tum Vero negabo, corpus illud satis laevigatum esse , ut non multi radii etiam eX hac CAAsa irregulariter reflectant ur..

46쪽

De Corporibus opacis, Semlopacis, nonnullis Phosphoris, &

diffractione LuminiS.

57. orpora opaea dicimus, quae lumen sensibiliter non transmittunt. sed collustrata vel in quavis oculi positione eundem colorem exhibent, vel situ Oculi mutato alterius apparent coloris. Si quid est in inductione essicacitatis, facile nobis persuadebimuS, parteS minores horum corporum esse pellucidas, quando ut id evidens liat in plurimis corporibus, OpuS tantummodo est, ut lamellas eorum, a Uulf OSque flocculos microscopiis conspiciamus. Ligna plurima, flores, ossa, plumae, pili animalium. lapides non modo ad gemmas pertinentes, sed etiam marmora &c Vel sola scissione ad eam tenuitatem redigi possunt, ut pelluceant. Laminae metallicae etsi adhuc opacae videantur, jam tamen incipiunt aliquid lucis transmittere, modo satis sint tenues : sed demum menstruis Chemicorum solutae ita salibus permiscentur, ut corpuS cum iis constituant, in quo nullam micros copio ullo particulam opacam deprehendas, uti manifestum est in Variorum vitriolorum crystallis , si satis purae a crassioribus lacibus examini subjiciantur. Quod si1 itaque eam legem Philosophandi aequum videatur sequi, ut naturam in rerum constituendis principiis simplicem admodum, & quodammodo parcam arbitremur . liberalem autem, ac velut combinationum profligam , equibus tanta varietas in hac rerum Universitate existat, procul dubio nullum aliud inter opaca, & diaphan a corpora statuendum erit discrimen , quam quod e teX tu, ordine, combinatione oriatur. 58. Re Vocentur paullis per ad animum , quae de natura Vicium alternarum facilioris transmissus, & reflexionis attulimus, & cogitentur in corpore lamelis admodum tenues, sed ita dispositae, ut virium ingens sit discrimen, seu ob admodum diversas particulas inter sese com-1nistas , seu ob majuscula interualla penitus vacua relicta. Fiet tum quidem, ut luX omni S generis e X ipsa superticie reflectatur sub quo-Vis angulo, adeoque in tanta recteXionum varietate . ac lamellarum diversitate radii omnis coloris ad sensum aequabiliter sub quovis anguio permisceantur, hoc est, Ut corpus album appareat. Sed radii , qui

ultra priores lamellas progressi, quod in appulsu ad earum posticam superficiem in dispositione transmissus fuerint, inaequalitate Virium interjectarum partium infinitis fleYibus ita detorquebuntur a Via, ut per im men fas ambages errantes alii ex aliis superficiei partibus fatis magno temporis discrimine, & directione qualibet tandem emergant.

47쪽

DE CORPORIBUS OPAcis, SEΜΙΟΡAcIs, cte. 45 nunquam Vero majore copia simul, atque aequali directione: quare

corpus opacum simul erit. 59. Quod si summa concipiatur lameIlarum tenuitas, ut in earum trajectu lucis particulae vices dispositionum non mutent, Vel Vero tanta crassitudo, ut citra coloris sensibilem mutationem pellucidae simul maneant, sed multo adhuc majus intra corpus virium discrimen adsit, ut lux majoribus ambagibus corporis Viscera quodammodo per

errans, tardior, rariorque emergat irregulariter, corpus nigrum erit.

Hoc enim casu ne quidem e lamelis superficiem cdnstituentibus sussiciens radiorum copia simul reflectetur, quae impressionem vehementiorem in oculos essiciat. Verum ut innumera sunt combinationum genera, ita gradus nigredinis diversissimus esse potest. 6O. At ponamus manere quidem Virium internarum inaequR-litatem, qua radii ultra superficiem progressi detorquentur, Iamin Z-rum tamen tenuium esse minorem Varietatem, atque majorem earum

numerum Ad illa S pertinere , quarum crassitudo corti coloris vicibus alternis respondeat. Tum quidem e superficie plurimi reflectentur radii definitae speciei, multis adhuc aliis admistis specierum aliarum, quibus tamen illi efficacius agent, certique coloris impressionem facient, ut proinde corpora opaca cujuslibet coloris pro lamellarum diversitate haberi possint. Equidem nullum habemus corpuS colora tum, quod non simul omnium colorum reflectat radios , quandoquidem corpora rubra, si luci viridi ope prismatis separatae eXponantur, Viridia apparent; si caeruleae . caerulea &c, quamvis color ille viridis, Vel caeruleuS minus sit elegans, ct nitidus, quam sit ruber, si radios rubros e prismate eX capiant, qui omnium V1detur maxime illustris. Idem est de aliis. 61. Verum est quoddam, ut diximus, inter opaca corpora di DCrimen: alia namque constanter ejusdem videntur coloris, sub quocunque angulo IuX incidat; alia ut diversa est positio oculi, ita colorem quoque alium intuenti exhibent. Ad hoc discrimen plurimum conseret diversus textus partium, cujus tit ideam aliquam accuratiorem no bis eringamus, ponamus fig. 27. Tab. II.) laminam tenuem ABCD Fig. 7 cingi undique medio valde raro, cujus comparatione magnam habeat Ti h

densitatem. Sit ad eius superficiem PIOQ perpendicularis, atque Ioejus crassitudinis, ut certi coloris radii ad I ingressi, quando ad OVeniunt, mutent Vicem dispositionis ; atque idem contingat radiis pero ingressis , quando ad I appellunt. incidant ejusdem sortis radii FI,ΜI; refringentur eX legibus communibus eo magis versus perpendicu lum directionibus IL, IG, quo majorem sinus incidentiae ad sinum refractionis habuerit rationem, ut proinde longitudo IL, IG parum ab Io disserre possit. Constat quoque e Y observatontibus Newtoni, intervalla vicium singula in IL, IG ita mutari, ut habita ratione eX- cessus longitudinis IIb supra Io, pauciora contineantur in IL , quam

Io, in IG item, quam in IL; sed quoniam exiguum est discrimen i pia-F 3 rum

48쪽

rum ΙΟ, IL, IG, etiam perparum potant intervalla in IG differre is intervallis in Io, consequenter seu lux per Ιο, seu per ΙG vel in appellat ad superficiem DC, erit proXime in eadem dispositione, in qua est in O, dum perpendiculariter incidit. Equo evidens est, seu oculo ad Ρ posito luκ fere ad perpendiculum reflectatur , seu illo ad Η, vel N collocato reflectatur oblique eX L Vel G , laminam apparituram ejusdem coloris, qui proinde in corporibus hujus conditionis non ita

facile ratione obliquitatis mutabitur, sed constans manebit, quacumque demum eX parte aspiciatur

EX opposito si fig. 28. Tab. II. cogitetur lamella ABCD ambiri medio densiore, ut radii incidentes FI, MI refringantur a perpendiculo in IL, ΙG, spatia IL, IG, utpote secantes majoru In angulorum OIL, OIG, jam notabiliter disserent a sinu toto Io, ac propterea numerus intervallorum minorum in Io alius est, ac numerus intervallorum majorum in IL, Vel ΙG; quare si radii perpendiculares Io fuerint in o in dispositione reflexionis, obliqui IL, lG ejusdem speciei

erunt in Vice transmi Tus; verum erunt alterius generis radii, qui Versus L vel G refracti, veniant ad dispositionem refleXionis, conlequeΠ'ter alii Videbuntur colores reflegi, quando luκ oblique incidit; alii, quando perpendiculariter. Et haec quidem diversitas ut coloreS constantiores sint in lamellis densis intra medium rarius, & magis mutabiles in lamellis raris intra medium densius, mirum in modum augeri adhuc poterit ab ipsa figura superficiei, quam , ut aliquo modo dater, men indicaremus, interea planam assumpsimuS. 62. Quod inaequalitas virium in partibus internis corporum maXima opacitatis causa sit, & earundem aequabilitas pelluciditatis , innumeris pene e Xemplis illustrari posset. Sic corpora dia phana si in Pul UereS conterantur, ut multa inania spatia inter solidas partes intercipiant, opaca redduntur, Uti Vitrum, aqua spumescens &e; quansola partium majorum separatio essicit, ut lucis transmissio impedia tur, ut e Xperimur in densis pluviis , ubi guttatim spargitur aqua, quae si collecta esset, sane haud ita illos coeli tractus obscuros redderet, quorum aspectum pluViae eripiunt. Sic multa corpora , ubi ad ignem fluunt, V. g. cera, sebum, satis pellulent, eorum mole culis majorem eXtensionem nactis; sed dum refrigerata densantur, relicti Smajoribus Vacuis opaca fiunt. ΕΚ opposito charta, tela, & consimilia multa, oleo, Vel aqua tineta fere semipellucida videntur, quod nempe interstitiis interpositus liquor impediat vacua , viresque ad majorem aequabilitatem reducat. 63. EA iis, quae diXimus, intelligetur facile, cur quaedam cor. pora sint semiopaca, in quibus scilicet est minor virium internarum aequabilitas, quam in diaphanis, major tamen, quam in opacis. Unde& lucis aliquid certa directione simul emergentis transmittent, aliquid intercipient. Quin etiam reddetur rasio, Cur geminae fere omne S

49쪽

DE CORPORIBVs OPACIS, SEΜIO PACIS, &c. 47 uti summa industria observavit Beccarius) luci solari expositae, dein in tenebris conspectae, aliquo tempusculo lucem reddere Videantur, hoc est, species phosphororum sint: scilicet oculus tenui impressioni per cipiendae aptus videt tum etiam illam lucem, quae post multos, lon-gOSque erroreS paullatim emergit. Verum notatur id longe evidentius in lapide Bononiensi, qui calcinatione ad id praeparari debet, hancque affectionem sat longo tempore conservat, si debite custodiatur. Demum Velut generale corollarium sequitur. Omnia ea corpora colorem mutare, quae partium vires internas notabiliter mutant. Uidemus liquores quosdam Vitrioli injectu atros fieri, uti aqua, in qua galae solutae sunt: ejus enim admistu summa inducitur inaequalitas virium, Sic quoque aqua rubra, in qua lignum Brasilum maceratum est, instili tione liquoris acidi sit flava. Sie innumerae aliae mutationes sunt di-Versorum corporum admistione, qua partes corporis mutentur. Calor etiam subinde essicit, ut latentes intra poros particulae in superficiem Prodeant, coloremque alium inducant. Notum est, ac per Vulgatum illud, quod liquor rubeus, qui obtinetur, si Bismuthum aqua forti solutum affundatur sali, quo ad cibos condiendos utimur, atque inde abstracto per ignem lenem humore relictus sal caeruleus in aqua puras OlVatur, notum inquam, est, quod hic liquor ViX sensibili colore tingat chartam. & siquidem exsiccetur, nullum ejus apparet Vestigium. At si charta eo semel imbuta in loco calidiore teneatur, aut quaVis demum ratione calefiat, viridis apparet. Ceterum, uti de corporibus diaphanis diximus, ita nunc quoque monemus, hasce assestioneS corporum nec cum gradu certo densitatis, nec cum duritie. vel fluiditate ulla ratione connecti, sed omnis generis corpora omnis item generis coloris esse posse. 64. Hisce breviter aliquid de diffractione luminis adjungemus, quam Grimaldus noster primus observavit, ct Newtonus sub L 1b. III. Opt. principium attingit, unde Cim subnectens observationes, quas tamen Vel ipse ad incudem revocare voluerat, si id genus studii licuisset

resumere: nemo, quantum quidem scio, post Newtonum hoc argumentum accuratorum eXperimentorum serie, qualia multa sane facienda essent, pertractandum suscepit. R. P. Boscovicii Phil. Nat. Theor. N. 497 rnchoatam Velut reflexionem Vocat, qua radii corporum aciem praetervolantes a Via detorqueantur. Est autem Grimal dianum phaenomenon sequens a Newtono deinceps repetitis Vicibus eXhibitum. In Obscurum conclaVe per exiguum foramen quod Newtonus in plumbea lamina a cicula fecit, cujus diameter et partem digiti aequabat immittitur solaris radius r umbrae corporum, Velut styli alicujuS, capilli &c latiores justo sunt, quae EX intercepta hac luce projiciuΠtur,

simulque ternas versus latera fascias coloratas para Ilelas e Xhibent, qua Tum prima umbrae. contigua ceteris latior a secunda nova umbra separatur, secunda itidem a tertia, si umbrae ejusmodi in majoribus distan-

50쪽

INs T. OPT1CAR. PARS I. CAPUT I. ARTI C. VI.tiis a suis corporibus eXcipiantur charta nitida; at si intervallum hoc exiguum sit, tertia fascia secundae jungi continenter Videtur. Fortassis reliquae fasciae ultra ternas, in majoribus distantiis semper debiliores , oculos effugiunt. Et ne quiS putaret hasce refractione aeris fieri, capillum umbram projecturum Ne tonus aquae intra duas tabulas vitreas planas contentae immisit, idemque erat phaenomenon. Luculentiores fiunt hae fasciae , si tu X intra duorum corporum acies vicinas trajiciatur. Inclinabat Ne Wionis S duorum cultrorum acies adversas alteram alteri ad se se sub angulo circiter 54. , ut ab hujus anguli vertice pergendo omne genus distantiarum haberetur. Animadvertit, quando distantia Vl j unciae aequabat, lumen totum, quod transire recta debuerat, in utramque partem deflexisse, atque in medio reliquisse umbram. obserVa Verat quoque in charta oblique posita ordinem colorum sequentem: limbus primae fasciae ipsi umbrae continens erat Violaceus, tum notabatur caeruleuS color clarior, Viridis, savus, ruber, qui terminabat falciam primam. Interjiciebatur, ut diximus, huic & secundae falciae tractus tenuis umbrosus : in secunda fascia umoram corporum respicienS limbuS erat caeruleus, eΚtimus Tuber flavo colore med 1um tenente; idem ordo in tertia notabatur fecundae fere contigua. Ultra tres lascias, Vel ut ait Ne tonus, simbrias, nunquam ei numerare licuit. Ρorro radium illum tenuem diametri unciae per foramen in conclave immissum prismate subinde e Xcepit, ut umbras eX certi generis radiiS interceptis observaret. Notavit autem, tum fimbrias esse unius omnes treS coloris, hoc discrimine, quod longius ab umbris recederent, seu ampliores fierent, quae oriebantur coloris rubri immisso radio, angustissimae essent caerulae e: quae essent medii colori S , medium quoque tenerent. Denique sie Xum fimbriarum, ut successive per ampliora intervalla acierum cultrorum luX transmittebatur, opposita charta situ parallelo ad cultrorum planas superficies, animadvertit ad hyperbolas quasdam accedere, quae ab Apolloniana non multum discreparent. Verum concludit , se ab accuratiore harum

rerum investigatione sorte aVocatum fuisse , & non potuisse deinceps an animum inducere, ut ad haec studia intermissa iterum se referret. 65. Illud igitur certum hinc conficitur, corporum Vires ad satis notabilem distantiam agere in lucem , eam inflectendo. Verum modus nondum satis liquet eX hisce eXperimentis. Enim vero Videri Fig. α0. potest, quod si sig. a 9. Tab. III.) eXhibeat sectionem v. g. capilli , db si , aut styli tenuis umbram projicientis, ejus Vires ita repellant radios ab ad distantiam Cb transeuntes, ut sortiti S agant in rubros, quam in caeruleos, indeque oriatur fascia bν, cujus eXtremi radii sint rubri, intimi vero caerulei. Eodem modo repellai radios ho ad intervallum Cc advenientes, qui efforment fasciam cn QOdem colorum stu; atque

ita etiam res se se habeat cum radiis id vicinissimis, in quos actio sit fortissima, ut ex iis fascia latissima do, introrsum caerulea, rubra eX-s trorsum,

SEARCH

MENU NAVIGATION