장음표시 사용
71쪽
DE ΜAGNITUDINE, DISTANTIA, Loco, ET ΜOTU se. 69stellae tribuimus, multo minor est, quam vera Igitur cum de ingentibus distantiis spraecipue dum aliorum corporum aspectabilium nihil interponi videmus) tam incerta habeamus judicia, & quae clare & distincte videntur, ea haud ita a nobis remota arbitremur, existimamus. axes non in E sed in ε concurrere, hoc est, horopterem non transire
per E, sed per ε, ct hoc unice eX phaenomeno allato legitime deducitur. Hinc fit, ut pro distantia DE substituamus distantiam Dε, quippe rati , horopterem transire non per E, sed per ε. Jam vero eX hoc qui sequatur, stellam debere apparere me & e, minime omnium Video, cum semper verum sit, 'nias videre stellam in Ε, in concursaaXium, & Putare erronee, punctum E esse Vicinius , quam sit. Exliis denuo apparet, nihil admodum metuendum esse principiis Optices a dubiis , quae d lembertus opponit. 87. Si ad objectum in distantia, ad quam clare,& distincte videre solemus, aXem utriusque oculi figamus, dein alterutrum oculum claudamus, aut manu interposita aspectum objecti alterutri oculo obtegamus, hoc neque locum , neque magnitudinem mutare videbitur, idque unum erit discriminis, quod duobus oculis tantillo clarius Videatur, quam uno. Accidit tamen isthic res observatu non indigna. Si
fig. 5a. Tab. IV.) teneatur ad intervallum mediocre, puta 15 Vel 16 Id digitorum annulus FE diametri, quae etiam 6 vel plures lineas aequet, ct spectetur utrovis oculo S, D, quisque facile altera manu stylum BA per eum trajiciet. At si dein eundem annulum spectet uno oculo ex Ο debet autem semper oculis objici annuli acies) etiam in eadem distantia. haud ita facile stylum per eum transmittet, primo saltem
tentamine; nam si saepius id coneris, e X primo errore facillime adverteS, an paullo stylum removere, an admovere versus te debeas. Mihi quidem fere semper accidit . ut stylum cis annulum, velut ba, trajiciam, attamen alios vidi etiam ultra annulum id fecisse. Advertendum tamen, stylum debere non nimis lente moveri, ut ne scilicet tena,
pus sit, cum apex styli A jamjam prope annulum videtur, eX compara tione utriusque objecti certius de distantia judicandi. Interim hoc experimentum eVidenter docet, cum plerumque objecta utroque oculo spe ctemus, ex usu nos facilius de distantia judicare, quam si consideremus rem quempiam unico oculo, quae nempe visio nobiS minus usit ta est. 88. Diximus, objecta oculis ambobus Visa apparere non nihil clariora. Iurinus apud Smithium, cum libri partem, quam Uno ocul Videbat, duplice candela. viciniore altera, altera remotiore illuminaret,
alteram vero partem. quam utroque oculo intuebatur, candela unica,
ita, ut posterior j, parte minus, quam prior illustraretur, partem uno oculo visam sibi aeque claram apparuisse ait, ac illam duobus oculis spectatam. Ex quo sequi videtur, claritatem utroque oculo adhibito non nisi is, circiter parte crescere, & nequaquam esse duplami a ejus,
72쪽
INST. OPTICA R. I. PARS I. CAPUT II. ARΤ1c. III. 'ejus, qua Videmus uno ozulo , quemadmodum videri cuipiam
Ceterum quae de utroque oculo, & aXibus opticis attulimus . intelligi volumus , si ponatur uterque oculus aeque bonus, neque Vitio quopiam laboret. Qui sive in infantia, educatorum negligentia, Ii Ue quovis demum naturae Vitio lusci effecti sunt, haud equidem, dum distincte cernere Volunt, a Xes oculorum ad Objectum dirigunt. Verum assuetudo, & usus apud hos per aliam lineam idem praestat, quod in lano oculo natura per AXem. Adeo Verum est, plurima de rebus sensious externis perceptis judicia non e X immediata impressione, sed ex habitu quodam a sitietudine contracto dependere.
De nonnullis phaenomenis, quae ex rectilinea propagatione Lucis, &diuturnione aspectu corporum coloratorum oriuntur. 89. Oi corpus lucidum exiguae eXtensionis, ut instar puncti physici spectari possit, radi et per foramen cujuscunque figurae In tabula quapiam eXcisum, & in quavis dista ia a tabula eXcipiatur luκ superficie quavis alterius corporis opaci, neque aliunde fort1Ore lumine collustrata , in hac superficie si fuerit foramini parallela , apparebit figura foramini similis , cujus centrum cum centro foraminis, &puneto lucido sint a separenter in eadem recta. Sequitur hoc e X rectilinea luminis propagatione. Cum enim punctum lucidum Vertus omnem partem emittat radi OS, etiam per foramen tot transibunt, quot in ejus
plano puneta phylica concipi possunt, qui adeo constituent pyramidem habentem basin superficiem illuminatam: & quoniam ponitur ea foramini parallela, ipsum planum foraminis erit 1ellio pyramidis basi parallela , ideoque eidem similis. At vero si foraminis planum non sit si perficie 1 lucem eYcipienti parallelum, fieri potest, ut figura lucida sit similis foramini, si basis sit semo alterna cum sectione foraminis in pyramide regulari, in aliis casibus semper erit dissimilis. Intelligitur etiam , figuram lucidam fore semper ad magnitudinem soraminis, dum foramen est parallelum superficiei lumen eYcipienti, in ratione distantiae planeti lucidi a superficie illustrata ad distantiam ejusdem a foramine; si ea similitudo non habeatur , generatim Verum erit, quod manente superficie sibi ipsi parallela spatium illuminatum tanto futu.
rum sit majus , quanto majore intervallo a foramine remotum fuerit. 9o. At si sol per e Riguum foramen in conclaVe obscurum radios immittat, hi prope foramen excepti in tabula parallela spatium quidem depingent lucidum foramini simile: quando vero longius in
73쪽
tervallum inter tabulam, & foramen est, quaecunque sit figura sera minis, spatium illuminatum in tabula induet formam fere circularem. Si jam advertamus, e quovis puncto in omnem partem emitti radios, colligemus facile, radios intra foramen admissos constituere pyramidem luminosam, quae secetur plano foraminis, & tabulae ad foramen
parallelae; unde sectiones eae similes esse debent. Sed quia solis pene immensa est distantia, coni radiosi e singulis disci solaris punctis v nientes, ita sunt eXigui, ut anguli ad Verticem penitus e Vanescant, fiantque radii a singulis punctis dimanantes inter sese paralleli. Verum si spectemus radios, qui e punctis in extremis diametri solis sitis Veniunt, Velut A, B fig. 53. Tab. U. , alios habebimus conos ACB, ADB, quorum basis AB sub angulo fere 32 apparet, eruntqUe tot, quot puncta physica in foramine CD. Porro hi coni producti ultra foramen alios ECF, GDH eflormant, quorum ii, qui verticem inperimetro tabulae habent , spatium in tabula illuminatum terminant. Unde si tabula propinqua sit foramini, latera horum conorum non di- Vergent sensibiliter ab aXibus, utpote cum anguli ad Verticem sit tantummodo 32 , & spatium lucidum prope aequale , ct simile erit foramini; Verum tabula longius remota, bases EF, GH se se perpetuo latius eXplicabunt, & intersectionibus suis unam continuam figuram
circularem efformabunt, uti facile intelligitur, si vel pauci circuli fig. 54. Tab. V.) centris A, B, C, D, E descripti sint. h. v Quod si foramen sit circulare, spatium ΕΗ fg. 53. Tab. V. Fig. s . ellipticum apparebit nisi fuerit cum AE parallelum ; & diameter figu- Tab. V.
Tae ovalis minima eXcedet diametrum apparentem solis diametro ipsius foraminis CD. Cogitentur enim radi Acm, B cn per ipsum centrum foraminis c transire ; eXhibet nm diametrum apparentem sol is vero angulo Visam mcn - BcA; at quia, ut diYimus, radii BE, BG nihil a parallelis disserunt, evidens est, esse cC et E: eodem modo est cD - mΗ; quare ut habeatur vera diameter apparenS, Utrinque auferenda est semidiameter foraminis circularis.
9 I. Quod eX propagatione lucis rectilinea consequitur, alterum est umbra a corporibus opacis lumen intercipientibus projecta, seu spatium illud obscurum, in quod radii incidere nequeunt. Unde figura umbrae definitur ab extremis radiis corporis limites quodammodo radentibus. Et intelligitur imprimis sacile, umbram corporum crescere, si corpus luminosum sit minus opaco, prout longius a corpore opaco disceditur; decrescere vero, si luminosum sit majus opaco. Uein longitudinem umbrae in plano horigontali esse infinitam, seu interminatam, quando punctum , Vel saltem corpus eXiguum lucidum non est altius opaco; at si hoc sit magis depressum, quam lucidum, umbra terminatur , estque ejus longitudo ad altitudinem perpendicularem corporis opaci, ut est cosinus altitudinis lucidi ad sinum ejusdem alti
tudinis, ut vel f g. 55 intuenti Tab. V. manifestum est , in qua Lest
74쪽
72 INST. o PTIcAR. PARs I. CAP. II. ARTI c. III est lucidum, AB corpus opacum, BD planum horizontale. ACB angulus metiens altitudinem lucidi, BC longitudo umbrae. Si planum, in quod cadit umbra , horigon tale non sit . uti Bd, dato angulo DBec datur etiam ABd; & quoniam notus ponitur altitudinis L CB angulus,
habetur etiam ejus complementum BA c; hinc ob datam BA reperitur B longitudo umbrae. Problemata, quae de metiendis altitudinibus variorum corporum Ope umbrarum proponi possunt , facile solvent Trigonometriae non ignari. Attamen attendendum hoc loco , si quid accuratius de altitudine V. g. ingentium montium constituendum sit, oportere habere rationem refractionis, quae angulos altitudinis saepe notabiliter mutat. Eodem modo penumbrae de qua moX agemus , si quaestio sit de umbris corporum a sole collustratorum, attendendae sunt, quae una cum luce illa, quae eX coeli spatio, Versus quod umbrae prsejiciuntur, in ipsam umbram reflectitur, terminos reddunt admindum incertos , ut fere semper ejusmodi dimensiones multum dubii relinquant.
92. Umbra eo apparet nigrior, quo Vicinum spatium magis illustratur. Hinc fit, ut si idem corpus plurium lucidorum radios imtercipiat, inter umbras diversas facile discernamus, uti si sig. 56. Tab. V. fuerit corpus opacum AB, post quod constituantur fere in eadem recta ad diversa intervalla cerei ardentes L, i, A, λ, apparebit spatium FD nigerrimum, ad quod scilicet nullius cerei lumen per- tangere potest. Spatium utrinque Dd, Ff paullo videbitur dilutius, utpote cum ad illud perveniant radii eX λ tantum; pariter dilutius erit spatium dE, , quippe ad quod non e X λ tantum. Verum etiam eXA tu X propagatur sine impedimento: tum rursus dilutius apparebit sp tium Ee, M. ad quod etiam praeter λ & A lucidum i radios transmittit: verum quidquid ultra e & g fuerint spatii , id demum ab omnibus cereis collustratur, ideoque multo clarius, quam Ee, vel Θ Videbitur. Ait Eo uerus, si in conclavi satis amplo plures adhideantur cerei , posse hunc in modum 3o, Vel clo gradus diversarum umbrarum citra negotium discerni. Umbra proprie sumpta foret, si in corporis superficiem nihil omnino lucis incideret; quod cum rarissime habeatur, VOCamuS etiam umbras illa spatia, quae minore luce collustran tur ct fere judicium nostrum de umbris mere comparativum est, dum scilicet superficiem minore lumine illustratam conferimus cum altera,
in quam plus lucis incidit. Constitue in conclavi obscuro super charta alba & nitida sig. 57. Tab. V. corpus quodvis Α, cereum alterum
non nihil majorem post corpus in nil, alterum Vero ante corpus, aut e latere ML ; advertes dillinctissime umbram eX radiis cerei majoris i laterceptis ortam ONRQΡ, & quidem satis nigram.
EXtingue tum cereum mi. disparebit non modo omnis umbra OR,
sed spatium ipsum, in quod inciderat, multo apparebit candidius, ita, ut si quis dicat, umbram priorem OR fuisse ejusdem candoris, ac pom
75쪽
ea spatium, quod occupaverat, id minime videatur credibile. Nihi laminus tamen id verissimum est, cum ardente utroque cereo in spatium umbrosum aeque lux cerei ML inciderit, ac postea. Unde idea umbrae in nobis nascitur ex comparatione superficiei OΝRQP , in quam
Iumen e cereo L tantum incidit, cum reliqua charta, quae utriusque lumine collustratur.
93. Non dissimilia saepe sunt nostra judicia de coloribus. Noctu, si conclave candelis illustretur, nemo est, qui parieteS, Chartam, in qua interdiu scibere solet, & cetera hujusmodi corpora , quae alba
dicimus , non dicat itidem esse alba ; interim tamen certum est, quod ea minime alba diceremus, si haberemus ante oculos aliud corpus, quod non modo lumen candelae, sed etiam diurnum eYciperet. Circa Vesperum constitue fig. 58. Tab. V) corpus quodpiam opacum A su- Fig. 58. Per charta alba, ct pone cereum, aut lampadem ardentem LM, ita , Ἐδn ut corpus A fere sit medium inter fenestram F. per quam luX diurna incidit, & cereum. Projiciet corpus duplicem umbram, alteram OQΡeκ intercepta luce diurna, alteram RTS ex interceptis radiis cerei Videbis posteriorem coloris caerulei saturi, aut etiam Vergentis in Violaceum, siquidem dies jam jam in crepusculum Vergat; priorem Vero OQΡ coloris citrini, aut flavi saturi, prout plus, minusve lucis diurnae superfuerit. EX hoc evidens est, cum in spatium OQR cereus Iibere radiet, & sola lux diurna eXcludatur, lumen cerei flavescere, &nequaquam candidum esse quemadmodum id aliis multis eXperimentis confirmare liceret, si hic locus esset); eodem modo quia lux diurna exclusis radiis cerei in spatium RST incidit, ea caeruleis, aut violaceis radiis abundet, necesse est. Ceterum chartae spatium album judicamuS, utpote quod tam a cereo, quam luce diurna collustratur. Jam Vero noctu retinet utique lumen cerei naturam suam, & nihilominus chartam flaves dere haud judicamus, uti neque die ad vesperum Vergente, dum sola luX diurna incidit, nullo scilicet cereo accenso, eXL
stimamus eam caerulescere : unde necesse est, ut horum colorum ideae tum demum in nobis oriantur, cum simul habemus alia corpora alba ante oculos , quae magis sint illuminata. Verum eXequamur modo, quae caepimUS.
94. Si corpus lucidum sit alicujus extensonis. velut sol ABS fig. 59. Tab. V. - ct ducantur radii ACE, BCG, erit spatium ED , Fig. sqad quod nullus radius solis pertingit, adeoque oculo inter E & D con-stituto sol videri nequit. Verum si oculus ponator inter H & G, totus ei solaris discus erit aspectabilis: si intra G & F collocetur, plus medietate videbit e disco solis; in F accurate dimidum , inter F ct Esemper dimidio minus. Spatium hoc Gli penumbra dicitur, quae gradatim inde a G versus E semper fit nigrior, utpote cum semper a Grnore portione disci solaris illustretur.
76쪽
74 INs T. OPTIcAR. PAps I. CAPUT II. ARTI c. ΠΙ. 93. Si sphaera lucida major KMVm radi et in minorem opaeam XΡD , velut sol in Tellurem, e majoris parce minore, quam sit hemisphaerium, radii ad minorem opacam veniunt, at hujus illuminatur pars major hemisphaerio- Res ex Geometriae elementaris principiis clara eit. Radius enim eXtremus, qui e sphaera lucida venire potest, Congruit cum tangente, & simul, tangit sphaeram opacam in postremo
puncto, ad quod luX pertingere potest; igitur erit ΜΡ, mP tangens
Communi S circulorum maximorum utriusque sphaerae, per quos transit
recta ST centra conpingens, ct radii 1 ph perarum SM, Om; I P, TE erunt ad Ni Ρ, mP perpendiculares, & paralleli bini binis: & quia intra pegio est dΜ TΡ- erit etiam angulus MST - PTY redio minor. Idem est de angulis WiST, PTY, consequenter est pars illuminans ΜUm sphaerae lucidae, & pars non illuminata Pra minor semicirculo, proinde pars opacae illuminata P senti circulo major; &quoniam id verum est de omnibus extremis punctis utriusque sphaerae,
Contrarium accideret, si sphaera lucida minor laret, quam opaca. Ut id clarum fiat, opus tantum est, ut ponatur sphaera lucida esse P , opaca Vero ΜVm. Si dentur radii utriusque sphaerae cum distantia centrorum ST, facile definitur in lucida majore arcus, quo MVm a semicirculo deficit, vel quo PDr semicirculum excedit. Producantur enim tangenteS MΡ, dum concurrant in E, & stat RSr ad SE perpendicularis, erit angulus RSΜ - angulo MES, & rSm - SEnr ob similia triangula RSΜ,r m cum M SE, mSE; jam Verb arcus metiens angulos RSM, rSm addendus est ad MVm, ut habeatur semicirculus ; qui arcus proinde aequatur angulo PM , qui facile reperitur dato radio PT, & TE, quae itidem, qua ratione determinetur, mOX dacem US.
96. Si sphaera lucida major sit, quam opaca. hujus umbra figuram conicam habebit, eritque finita ; at si lucida sit minor, quam
opaca , umbra erit interminata, & quo longius receditur ab opaca, eo magis dilatabitur. Si denique sphaerae sint aequales, umbra opacae erit cylindrica interminata. In casu enim primo ob angulos MST --- PMSminores duobus rectis, debet tangens ccmmunis M P cum ST producta in distantia finita a T concurrere; uti e X eadem causa mρ cum eadem
ST, & quia praeterea trape Zia ΜΠ Ρ, mSTP similia, i& aqualia sunt
concurrent longentes in eodem puncto E cum STE. In casu altero
liquet, tangentes MΗ , m l semper magis divergere. Denique si sit SΜ - TU erunt M P, ST parallelae, consequenter &c. Ut inveniatur datis SM, TΡ, & ST punctum concursus E, seu Iongitudo coni umbrosi , cogitetur Ty transferri ex S in Ο, &duci ο ρ , quae erit ad STE parallela, & triangula ni , mSE erunt similia, ac propterea mΟ differentia radiorum sphaerarum i ST, seu dis amiam centror Lm - mb: SE, Vel - PT: TE. In
77쪽
In Casu sphaerarum aequalium etiam illud facile intelligitur, hemisphaerium opacae illuminari ab hemisphaerio lucida .
97. Ducantur aliae duae tangentes communes no , Nq. Si eae
producantur, & fuerit V g. AF GB portio orbitae lunae L, erunt spatia ΑΗ, GB illa, in quibus luna est in penumbra. Est enim punctum A in descentu Versus F) ultimum, in quo totus discus solis videri potest, quae semper versus F fit obscurior: e X C enim tantum odo portio, quae est supra Cc, videtur, es ex D portio supra Dd: umbra porro ipla incipit in F, & luna in accessu per spatium AF semper debet apparere
pallidior; uti etiam post emersionem eX G non nisi lente lumen recuperat, ac plene denique illustratur eXtra E. Hinc cum lux in accessa ad umbram vertus V tam debilis sit, & eX exigua portione solis veniat, nascitur difficultas observandi praecisum initium immersionis in umbram, ut intra plura secunda etiam oculus e Xercitatus haereat dubius. 98. Finieram; sed occurrit Phaenomenon, quo ea, quae a N. 85. de horoptere diximus, luculente mihi quidem confirmari Videntur. Observaverat D. Lusion Monum. Acad. Sc. Par. A. I 743 , si corpora colorata albae superficiet, V. g. chartae imposith fixis, atque immotis oculis diutius aspiciantur, manere eam imprestionem sat diu in oculo, ut si de in obtutum quis in superficie in albam oculis pariter immotis defigat, appareat eadem corporis prius visi figura , ct quidem manente eadem oculi distantia, aequalis magnitudinis, sed coloris prorsus diversi quem accidentalem Vocat , uti si corpus fuerit rubrum, induat colorem viridem; si Viride, rubrum; caeruleum, si flaVum &c, quanquam in caeruleo hallucinatus sit Eustonius, utpote cum dein figura non rubea, sed flava vel aurantia depingatur. Dederam de hoc argumento jam An. I 761 Dissertationem latino sermone conscriptam de coloribus accidentalibus , quam dein nonnullis novis obser Uationibus auetam etiam germanice A. 1765 edidi. Constante eXperientia,& consensu omnium phaenomenorum, qui in consimili materia sperari
potest, didici, coloris cujusvis accidentalem id est, eum, quo figura postea in superficie alba apparet esse illum, qui oritur ex comrni-stione omnium septem colorum principalium, illo uno dempto, qui est
VeruS corpori S color: V. g. corpUS rubrum apparet dein figura viridi depictum, utpote cum Viridis nascatur, si aurantius, flavus, viridis, caeruleus, indicuS Violaceus commisceantur. Unde hoc oriri existi . mem, in Dissertatione indicata exposui, Ructonio ultra nudam phae nomenorum paucorum narrationem eamque non sati S accuratam) non
progressb. Verum quaecunque rei causa sit, id perquirere ad praesens
nostrum institutum non pertinet. Id tamen omittere non debeo, colo. res omnes accidentale S multo apparere Vi Vagiores, si corpora colorata, V. g. quadratula , aut circelli e charta colorata, Vel panno sericeo eκ-cisa , superficiei nigrae imponantur.
78쪽
Tab. V. Fig. 61. Fig. Q. Fab. V.
99. Diviseram solium chartae albae fig. 61. Tab. V.) TL in digitos quatratos, & chartae nigrae SR agglutinaveram circellum rubrum C, ad quem defixi aliquo tempore oculos, eorum aYibus AC, BC in C Concurrentibus; remota charta nigra SR defixi oculos ad punctum E in charta alba, & diligenter attendi, intra quas parallelas circulus qui jam Viridis apparebat contineretur. Mensus dein sum accurate distantias DC, DE, & semper deprehendi, esse diametrum circuli rubri ad diametrum apparentis Viridis, quam proXime in ratione DC ad DE. Ut ne autem de diametro circuli viridis dubium oriretur, selegi distantias tales pro DC, DE, quae semper essent in ratione aliqua
diametri circuli rubri ad digitos integros, unum, duos, treS &c. ET hoc autem manifestum est, diametros circulorum apparentium in superficie alba crescere semper in ratione distantiarum; id, quod fieri necesse est, si reapse circulum viridem referamus ad TL: quare cum id etiam contingat, legitime inferimus , a nobis ad illud planum referri objectum. quod videmus, Vel videre nos arbitramur, in quo concur-
Multo magis id evincitur e sequente observatione. EX Virgae
PQ fig. 6a. Tab. V. parieti albo TV infiXpe eX tremo Q erat autem PQ fere 15 digitorum) pendebat globus plumbeus R silo albo tenui
suspensus. Spectabam immotiS oculis sat longo tempore eundem circellum rubrum, quo prius utebar; tum eo cum charta nigra submoto,
figebam oblitum ad punctum nigrum C in filo notatum; apparebat illico circulus viridis diametri L Μ, ipsa fili portione I Μ hujus coloris apparente; mensus sum I Μ pone diductis eo usque circini cruribus donec eorum distantia cum LΜ congruere videretur. Post haec ex eodem loco in eadem distantia ab oculo denuo aspiciebam circulum rubrum, & eo remoto si Xi oculos ad punctum O in pariete notatum; mensura diametri circuli viridis EG eodem modo capta, erat iterum quam proXime ad L M, ut Do ad DC. Itaque evidens est, mihi primum apparuisse phasma circuli viridis in libero aere in plano verticali per filum QR transeunte; dein vero in plano TU; semper scilicet in plano ad UO perpendiculari, in quo aXeS optici concurrebant. Si quis hunc in modum saepius intueatur circellum rubrum, &dein aut versus aedificium multis orgyis dissitum, aut etiam nubem aliquam conVertat Oculos, circulus ingens Viridis apparebit, eoque putabitur major, quo major eXistimabitur aut aedificii, aut nubis illius distantia. Quod si autem obtutum sine certo termino quis in caelum conjiciat, prout aXeS optici in minore vel majore intervallo concurrent, ita etiam circulus viridis minor, majorVe judicabitur. IOO. Colorem porro, qui in superficie alba apparere debet, postquam oculi sat diu in carcellum, vel quatratulum certi coloris de fixi fuerunt, satis accurate determinari ex Propos. VI. Part. 11. Lib. LOpt. Newtoni in adducta Dissertatione ostendi, modo etiam colore Sassines
79쪽
DE NONNULLIS PHAENDΜENIS, QUAE EX BEcTILINEA Sc. 77xssines, ut monui, cum colore Vero corporis in misione omittantur. Verum adverti postea, colorem accidentalem cujuSVis dati Ionge accuratius inveniri, si circulus non diVidatur in ea ratione, quam habent longitudines singulorum in spectro prismatico, sed tribuatur in septem partes aequales. Numeri Vero illi, quos assignat Newtonus, nempe pro rubro Pro aurantio, & indico , , pro BaVo ct caeruleo i, pro viridi & violaceo denuo ἱ, per se se vitiosi sunt, ut satis cstendit R. P. Lenventiti in alias laudata Dissertatione de lumine. Sed neque illi faciunt satis, quos Benve nutus Newtonianis substituit; hos enim si sequamur, & in eadem ratione diVidamus circulum in gradus, arcui repraesentanti colorem rubrum fg. 63. Tab. V. obtingent RA - 45 . . qui exhibet aurantium ΑΗ - 27 ; flavum FV - 48 , Viridem VC,& caeruleum C Ι - 6o , indicum IV - 4o , violaceum VR Jam vero tota Newtoni resolutio in eo consistit, quod spectet colores
instar virium agentium, quae in centro gravitatis cujusvis arcus sint collectae. Cum igitur arcu 1 violacei coloris maXimus graduum numerus tribuatur, ejus centrum graVitatis vicinissimum est centro communi omnium Ο; ct cum reliqui arcus fere omnes inter se etiam inaequales sint, vires colorum necessario inaequales sumuntur. Ergo necessario aliqui colores praedominantur; & haud video, qua ratione eX t
Iibus, inter quas alii aliis sint fortiores, imprimis oriri possit color ab
bus qui requirit summam virium aequalitatem, ut nullus color Vincat alterum , dein qua ratione non fortiuS agant colores , qVarum refrangibilitas major est, ut patet in violaceis, & rubris, cum tamen magis refrangibiles sint ceteris debiliores, & minorum virium ad faciendam impressionem in oculum. In Divisione Newtoniana hac arcus sequuntur rationem refrangibilitatis; atqui virium ratio contraria est. & siquidem velis ex omnibus mistis oriri colorem accurate album, vires, non refrangibilitas, in omnibus radiis eaedem esse debent. Quod si sit, evidens est, xequiri arcus RA, AF&c fig. 64. Tab. V.) pro sin' Fig. 6 gulis aequales , quorum centra gravitatis aequaliter distent a centro Tab V-
Interim tamen habebit etiam divisio circuli in fig. 63 suum usum, dum nempe miscendi sunt diversi generis radii lucis. Nam si
V. g. sum a S eX rubris radios, qui in speetro prismatico occupent spatium circulare, cujus diameter iit a linearum, & aequam portionem e X caeruleis Veli S admiscere, in spatio caeruleo sumendus erit pariter circulus. cujus diameter sit ad a lineas, ut i oo ad W45 , seu ut i 8ad 6 & sic de aliis. At si dein quaeras, quis color mi XtuS prodeat, sumendi sunt arcus, colores miscendos exhibituri, aequaleS, ut fig. 64
80쪽
. ' . Pag./APUT I. De praecipuis affectionibus Luminis.
ARTICULUS I. De Corporibus lucentibus, natura Luminis, ct ejusdem propagatione . , 7 ΑΗΤΙcULUS II. Ue succeisiva luminis propagatione, & aberratio
An TiCULUS III. De Heterogeneitate Luminis, & refractione. . . . a 3ΑVTICULUS IV. De vicibus alternis facilioris reflexionis, & transmissus . . . 3 ARTICUL Us V. De refleχione Luminis, ct corporibus specularibus. 39 ARTICULUS VI. De corporibus Opac s, Semiopacis, nonnullis Phosphoris, & diffractione Luminis . 44 CAPUT II. Prima principia Opi ces . . 49 ARTICUL Us I. De constitutione oculi, & efformatione imaginum objectorum eYternorum generatim 49 ARTICU Los II. De Μagnitudine, distant a, loco, & motu Apparente objectorum , nec non de Visione per duOS OCUIOS. . .. 57ΛRTIcUL Us III. De nonnullis phaenomenis, quae eXreetilinea pro' pagatione lucis, & diuturniore aspeetu corporum coloratorum oriuntur . . 7