Epistolica disceptatio de fide justificante deque nostra coram Deo justificatione habita inter ... Sibrandum Lubberti ... et Petrum Bertium ...

발행: 1612년

분량: 169페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

Ioppertius. Sed pone Regem mendico illi dicere, Cedo manum, extere eam, ego te ditabo. Enimvero tunc manus mendici pariter cinitri menti vicem habebit xconditionem praestabit a Rege datam.

Quicquid dixeris,nunquam probabis, manum mendici esse ipsas 'pes, sive divitias, quarum acquirendarum in illumentum est: atque ita non probabis in aeternum,fidem esse ipsam justitiam cuius acqui-Rndae instrumentum est. BertiuS.

Ita fides nostra, cum paret Deo dicenti Crede in filium, i, hebis vitam aeternam praestat conditionem positam cum vero apprehendit filiijustitiam, et organum.

Lubbertus.

Si existimas nosjustificari propter aliquam conditionem a nobis ympletam tum judicas me propter opus a me iacium justificari. Conditio enim a me impleta quoqunque tandem modo accipi, 'ur,est opus a me praestitum.Sed scriptura diserte negat nos ob opus ῆliquod a nobis praestitum justificari. Titi . s. ex operibvi iusti , qua fecerimm nos, sed exssa misericordia servavit nos Rona . q. a.di Abraham ex operim iustificatin est, habet quod glorietur, ut non apud Deum. Et comm. s. Teatiu homo cui Sem imputat iustitiam absquι' peribi. Adhaec Scriptura passim docet nos gratis justificari Rom. 3 rq iustificamurgratu, id est, imgratio per redemtionem fictam in

rivo tis . . Sed justificatio per gratiam, justificatio per opera

hostra sunt opposita, di simul consistere non possunt Rom. II 6.VRod spe gratiam, non jam ex operibio, alioqui gratia iam non est gra ' μ. in ex operibi, iam non ex gratia, Misarum opM iam non ei viti. R ii gratuitam igitur justificationem negat, quicunque nos per 'pus nostrum, quocunque tandem nomine vocetur aut per conduxi0nem a nobis praestitam,vel adhuc praestandam,justificari conten-qunt. An igitur to credere non intelligitur opus nostrum, aut constitio a nobis praestita, cum credendo justificari dicimur; Non. Pro-pyie enim non justificamur credendo, sed instrumentaliter tantum,qum videlicet fide veluti instrumento justitiam Christi accipimus. hyra igitur qui dicit nos propter coditionem a nobis praestitam iu-hificari. Non nego fidem nostram esse obedientiam, quam Deo

112쪽

praestamus sed non iustificamur per illam quatenus obedientia est Nam ut jam saepe dictum est, proprie justificamur per obedientiam Christi quia hanc fide accipimus, dicimur fide iustificari: opproprie, sed instrumentaliter. Per metonymiam enim tribuitur u

dei, quod est justitia Christi proprium.

Deus autem justificans nos, spectat fidem, non tantum ut orga num apprehendens iustitiam Christi sed etiam ut obedientiam quae a nobis Evangelio praestatur. Hoc ergo modo puto conciliari ista posse, ut quae adversis frontibus pugnare videbantur,ssimul Os ustant & placide conspirent.

Lubbertus.

Si existimas Deum nos propter obedientiam nostram,quam cro dendo praestamus ipsi, iustos pronunciare in suo judicio relaberi in castra Socini. Nam hoc ille magno, sed irrito conatu probare δ' tagit. Vt ut sit, petis illud, quod est in principio. Nemo enim id tibi dabit, neque tu hoc unquam ex scriptura probabis. Qitin audialiud. Obedientia est genus fidei. Etsi enim est genus remotui Τ, est tamen eius genus. Iustificatio igitur non aliter potest nostirgobedientia tribui, quam fidei nosine tribuitur. Perinde enim est ac si dicas. Substantia viva est discipimae capax Subflantia enim vivaestaenus hominis remotum quidem genus, sed tamen genus. Uxigitur quis dicere potest substantiam vivam esse disciplina caparen' ita etiam fortasse dicere possumus hominem obedientia sua justi sicari. Nam ut homo, qui est disciplinae capax, est substantia viva, ita fides nostra, quajustificamur, est obedientia, quam Deo prasita mus . Verum ut disciplina capacem esse, non convenit omni sub santiae vivat, sed tantum rationali, quae est homo ita justificari nos fit per omnem obedientiam, sed per eam tantum, qua justitiam Christi apprehendimus quae est fides. Quemadmodum igitur si dei per metonymiam ita etiam eius generi, nempe obedientiae pcxeandem metonymiarn justificatio tribui potest. Ac proinde vide te inurologeia , omnibus hisce ambagibus eo recidere, ut dicen dum ibi sit, fidem recipientem justitiam esse organum recipies justitiam, justitiam organo receptam simul aut falsum esse, quo Apostolus dicit, nos per unius obedientiam iustos constitui. 'Sed vide aliam absurditatem. Apostolus dicit nos per uniu=Christi

113쪽

tisti obedientiam justos constitui. Tu dicis, te per tuam obe r/ςutiam justum constitui. Expende hoc diligenter quod si facies, 'relliges fortasse te esse ex illorum numero , qui ex operibus justi- 'm sectantur Rom. 9 32. Deinde tota haec a uro ia fuit Apo- 0lo incognita. Dicit enim Rom. q. 6. Beatum esse illic hominem, ' Dem imputat ustitiam absque operibiti. Verum si Paulus per suam hedientiam justificatus suisset, non recte dixisset ab que operibvi. Ra quod per meam obedientiam consequor, illud non consequortique meis operibus. Idem dicit Phil. 3. 9. Vt inveniar in eo nouVRbens meam unitiast . Sed Obedientia mea est utique ex vel 'od idem est obedientia illa, quam ego Deo secundum legem prPI'0, est mea justitia, sive sit periccta, sive impersccta, non refert, qua- ςdus illa obedientia sit justitia, est mea iustitia. Quomodo igitur:jςere potes te per tuam obedientiam justum constitu Num es h postolo justior Θ Aut putas Apostolum tam suisse ingratum Mim morem beneficiorum Dei, ut noluerit inveniri in sua illa obe--ntia, quae a Deo pro perfecta legis impletione habeatur λ

Exploremus, aliam viam, ut quorum fidem pro tota legis im- ione acceptam tulit Deus,illis postea imputet justitiam situ sui.

LubbertuS, lam me tui miseret. Si enim Deus nobis fidem nostram pro to-' legis implatione acceptam tulit, deinde justitiam Christi nobis putat tum sis, qui perfecte jussi sunt, imputat justitiam Christi, est, eos, qui propter fidem suam perfecte justi sunt, justificat per .hristum. Quaeso te justificatiae Christus illos, qui persecte justiryd. Atqui perfecte ullis non opus est Christi iustitia. Nam uti luit Christus Lucae 1.3i. O vm est 's, quisui sumta, cui V.

y, QS, opinor, quantam ianuam aperias Socino. Ille posuit hoc 'ddamentum Deus nobis fidem nostram pro perfecta lagis justi- 'l' acceptam tulit. Atque inde inseri nobis non imputari justi- 'm Christi. Et recte. Nam si illud antecedens verum est, tum consequens verum esse necesse est. His adde, quae ego paulo ''te contra tuum universale paclvi disputavi, fateberis ipse ex tua 'strina sequi, Christi iustitiam csse supervacuam,&isse inane com- dxum,4 proinde hac ipsa neminem justificari, aut justificari pos

Quid igitur Christus non justificat illos, qui perfecte justi sunt, sed justi

114쪽

sed justificat miseros peccatores, qui in seia ipsi sunt Umortuitu

peccatis suis,antequam a Christo justificantur.Clamat hoc tota Scri Ptura Matth 9. IS. Non veni, ut vocarem justos, sed peccatoro resipiscentiam Lucam s. a. Iste peccatore recipit Matth. I. a I. Sor vabit populum suum a peccutis ipsi . I Timoth. I. Is christi .vcm

in mundum ut peccator servaret. Om. q. . ructificat impium Ephes a. I. Uos una vivificavit, cum essetis mortui in peccatis vestri

Si sumus imp 4 mortui in peccatis nostris, cum primum justifica mur sequitur falsum esse, nos per sive propter fiden nostram ρογfecte justos factos esse, antequam a Christo justificamur. Nam'piperfecte justus eii,ille no ei impius, neque mortuus in peccatis sui

Atque hoc modo iustificatio ratione fidei, erit actus gratioso clementia Dei rei pectu vero obedientiae a Christo praestitae, erit a tius justitiae ob meritum illius.

Lubbertus.

Non intelligi quod scribis. Ante docuisti, iustificationem es actum fidei no irae. Nunc dicis eam esse adium clementiae Dia, ean demque respectu obed entiae Christi cile actum justiti: ω. Christi Quaelo te quomodo har cohaerens Si ustificatio respectu fidui, facetus clementis Dei, tum non est actus fidei Aut enim respectui dei, est actus fidei, aut nullo modo est actus fidei. Sed res iectu si dei est ut tu dicis actus lenientia Dei, hoc est, respectu fidei non est actus fidei Verum si non est actus fidei, tum eo rela beris, ut dicere cogatis instrumentum M strumentatum habcs unum 'undem actum. Et quod absurdius est hunc actum est universale pathos fidei, hoc est, esse totum in fide, extra fidem nossreperiri. tamen esse utrique, hoc est, fidelis justitia communem=hoc est, esse in fide, extra fidem. Iam me doce an iustificatio, qui/est actus fidei, non sit etiam universale ashos jus ilia Christi. Hoc tibi aut negandum, aut affirmandum est. Si negas, ostendis te pror su se inriti . verum esse, quod ego antea docui, justitiam syrmeritum Christi esse vobis inane commentum. Vtut sit, hoc mihi libenter dabis, nisi a te ipsb dissidebis, per se non convenire justiti Christi, ut nos justificet Sed fortasse per accidens hoc illi acciderς Si affirmas, tum consule organum Aristotelis,4 ex eo me do iunum' idem universale pathos convenire duobus subjectis sis'ὴς

toto genere diversis, di a se invicem sejunctio, atque iratura sua scpyraris,

115쪽

I 'is,4 esse tamen hoc iplum non unius solum, sed utriuique sub-Jςctum universialepathos. Nam quae est mea tarditas, ego hoc neque capio, neque capere possum.

Bertius.

Dicis non esse opus gemino isto actu. Nam si priore fides pro plana iustitia habetur,quid est necesse, cuiquam justitiam Christi imputari. Lubbertus.

Recte putas. Nam si per fidem tanquam per persectam justi-xiam, eamque nostram nobis inhaerentem sumus justificati, tum η0n est opus ut aliena justitia justificemur. Hoc argumentum tam ii firmum, ut a te nulla ratione refutari possit.

Ego vero malo fateri Deum id in justificatione facere, quod mi-' opus factu non videtur, quam negare id fieri ab ipsb, quod Scri-pxura apertissime testatur. LubbertuS. Scriptura non dicit Deum habere fidem nostram pro perfecta e-τ impletione neque docet,fidem nostram esse illam justitiam,qua ς0ram Deo iustificamur neque docet, nos duabus justitiis ijsque 'iucriis, in diversis subjectis inhaerentibus justificari neque do ς , nos tum demum per justitiam Christi justificari, cum jam in per fidem, tanquam per perfectam justitiam, eamque nostram, thobis inhaerentem perfecte justificati sumus neque docet, justi ης re esse universila tqui fidei. Hax omnia sunt tua commenta,exta contra Scripturam excogitata. Frustra igitur nobis reverensem, quam sic Scriptiirae exhibere paratus es, ostentas. Ego ante 'stendi, tam grande sacrilegium esse, aliquid, quod falsum est, affin-ῖ xe Deo, quam illud, quod verum est, di in Scriptura scriptum sit,

negare.

Concedimus in Scriptura scriptum esse, nos fide justificari, fidem imputari credenti ad justitiam: hoc ipsum nos grato ani ho concedimus verum esse, sed in vero sensu. Nam ut ante dixi, 'n tantum videndum est quid Scriptura dicat, sed etiam quo sen- β' dicat. Nam si ego dixero Deum esse corpus Ipiritum simul, tu hoc negaveris, multisque rationibus decueris falsum esse ego 'Imen partinaciter contendero Scripturam dicere Seum ess wr

116쪽

tmn, ora. . 24. Et simul protulero ea loca, quibus Scriptura Deo

os, humeros, brachia, oculos, auro nares, atque similia attribuit, atqG

inde intulero etsi capere non possim quomodo utrumque veruis sit, malo tamen cum Scriptura dicere, Deum esse corpus spirituimsimul, quam rationibus cedere is vobiscum dicere Deum e ς

spiritum tantum. Si inquam hoc modo tecum egero, nono summo jure diceres, mihi helleboro opus esse Ego igitur fateor Scripturam dicere, Fidem imputari credenti ad justitiam. Sed quia eadem Scriptura dicit nos justos constitui pςx obedientiam Christi, apostolum desiderare, non ut reperiatui habere suam justitiam,sied justitiam,quae est perfidem Christi. Deinde quia eadem Scriptura docet nos non justificari per po ra. Denique quia docet nos justificari gratis, eamque justificatis nem quaesit gratis, ex diametro opponit illi, quae sit per opera Quilibet videt non fidem noliram, sed obedientiam Christi esse illam iustitiam, qua coram Deo justificamur. Hanc vero, quia fidς recipimus, fieri, ut haec nobis imputari dicatur idque relative, dui ΠΩ. non ipsa fides, sed eius correlativum, nempe obedientia Christi nobis imputatur eodem modo fieri, ut fide justificari dicamur, idque permotonymiam, qua sic. instrumento tribuimus duodest,' ilitiae Christi a MBertius.

Sed tamen ais utro actu opus esse.

Lubbertus.

Hac assertione nihil est absurdius. Qui enim apud Deum pre Κcte justus est, illi non opus est ut aliunde justificetur; vel quod idem est,illi non opus est alienetustitiae imputatione.Verissima enim est regula, quam ante posui Sanis non opus est medico.

Bertius.

Priore, ut, quia legem non implevimus, fides nostra in legis ju'stitiam succedat. Lubbertus.

Iam ante ostendimus hoc falsum esse. Deinde hoc ipsum con-Drmat argumentum ante positum. Nam si fides in legis justitiasssuccedit. a Deo pro perfecta jus titia habetur, tum omnis creden Persectejustus est, idque propter propriam, eamque sibi inhaeres iona justitiam, ob eam caulam alienajustitiae non indiget. Nam Qui per-

117쪽

qui persecte justus est, is non indiget alienae justitiae, ut sc per eam

justificetur. Bertius.

posteriore, ut, quia sides ista non est reipsa plana, persectaque j stitia, Christi justitia realis in divini judiciiseveritatem consistat. Lubbertus Atqui ante dixisti fidem haberi a Deo pro persecta & plena I gis impletione, hoc est, pro perfecti plena justitia. Num tibi non usi reipsa plena, perfectaque justitia, quam Deus pro plena perse-staque justitia habet Aut igitur erras cum dicis, fidem non esse plenam aut perfectam justitiam aut erras cum dicis, Deum illam abere pro plena perfecta justitia aut tibi dicendum erit Dei ju dicium non esse secundum veritatem, labere illam justitiam pro- plena xpersecta, quae reips ad tibi talis non est. Deinde si fides iam lita in severo Dei judicio consistere nequit, sola autem justitia Christi in codem consistere potest tum non fides nostra, sed Christi justitia est illa justitia, quae nobis imputata conscientias nostras, sevexum Dei judicium paventes, tranquillare potest.

Habes duos conciliandi modos, quorum posterior magis mihi

placet. Lubbertus.

Vtrumque modum diligenter expendi, nisi me omnia fallunt, uincienter ostendi tantum esse unum modum justificandi peccato-xςm,nempe illum, qui est per obedientiamChristi nobis imputatam. 4lterum vero, quieti per imputatam nobis nostram fidem proprie intellectam esse exturoribus Servet atque socini extructum , ac proinde ab omnibus orthodoxis theologis reiiciendam tepellendam a BertiuS.

Committantur nunc partes illa inter se qua tantopere videban- h dissentire. Prior hoc habet. Si credideris in filium, fidem tuam Deus habebit pro omni legis justitia.

118쪽

II Alia haberi. In Dei verbo scriptum non est, & quia tu hoc asseris scrν ptuni esse, tibi incumbit probatio. Lege igitur nobis in divivis scri pluris fidem nostram haberi a Deo pro perfecta legis impletios , vel pro omni legis justitia. Si hoc nobis in illis legere non pote , non debes aegre ferre quod hanc cinianam blasiphemiam improbamus. Quin hoc audi. Non sunt idem haec duo:

Fides tua habetur a Deo pro perfecta legis iustitia Fides tua imputatur tibi a Deo adlusitiam. Illa enim potest in hanc resolui fides tua est perfecta legis justi

tia. Hoc sensu subjectum accipitur proprie, ita ut justitia regula riters necessario praedicetur de fide. Haec vero non potest re ol.im illam Fides tua est justitia tua ita ut subjectum proprie accipia tur, Justitia necessari, regulariter praedicetur de fide. 9 igi tu Fides in posteriore accipitur improprie pro eo, quod fide ap prehenditur. Haec igitur posterior praedicatio non est resularis stoarregularis. ο

Posterior istud. Si credideris in filium, justitia eius tibi impurtabitur. v Lubbertus.

Habes confirmationem eius, quod dixi. Quia enim justitia Christi nobis imputatur, recte dicimur justi constitui per obedies' tiam Christi Quia autem huius justitia recipienda instrumentum est des, etiam hec ad justitiam imputari dicitur. Non igitur proprio

Aperierides est justitia nostra. Hac enim justi constituimur apud Deum Huius vero recipiendae instrumentum est fides instrumen rum quidem sticax, sed tamen instrumentum. Quia autem est ii lius recipiendae instrumentum, impossibile est eam esse huius justi tiae recipiendae instrumentum in justitiam hoc instrumento rece piam sinitii. Porro quemadmodum fides nobis imputatur ad j ilitiam, ita etiam est justitia nostra. Et quoniam non proprie, sic improprie ponitur pro histitia Christi, cum nobis imputari dicitur, manifestum est, illam non proprie sed improprie pro iustitia Christuponi, cum fides dicitur jultitia rostra esse.

Thesis mea utrumque complexa est. Si credideris in filium, Dei;

119쪽

hon tantum fidem tuam habebit pro omni iustitia legis, sed etiam lirili insuper justitiam tibi imputabit. Quae ego duo simul poste

Qnsistere arbitror a me ostensium csse. Lubbem S.

Haec complexio quam sit absurda x patere ut veritatem dicam)impia, ex illis, quae ad tuam epistolam annotaui, intelligere potes.

Tu cui plura sim ora largitus est Deus, vel certius aliquid extundes, vel ista mecum probabis.

Lubbertus.

Seriovi ex animo scribo , me te diligere in Domino. Per hunc ipsum qui meus auus Dominus est precor te obtestor n.istater, ut quae ad tuam epistolam respondi, serio S in timore Dei ad normam sacrarum Scripturarum examinare velis quod si facies,sipero te errore cognito, veritatem agniturum esse. Bertius. Haec ego ad te vir praestantissime scripsi familiariter. Rogo primum ut aequi bonique arrasitan meam consulas postea ut haec Rpud te habeas, neque ad alios patiaris nisi de communi sententia emanare. Lubbertus.

Ego hanc tuam, vir praestantissime, arraesa non tantum inlota nam partem accipio; sed te etiam propter illam diligo, imo amo. v autem ego Tarrasitan tuam in optimam partem accepi, ita peto ut tu idem facias. Nam hoc aequum est. Quam enim legem alijsserimus, eandem ipsi observare debemus. Quod ad alterum attinet, habebo literas tuas apud me, ncque patiar illas ad alio em dare nisi de communi sententia. Bertius. Causas quae tua est prudentia,ipse vides. Nimirum inter nos uspicionibus peccatur diffluimus antequam serio coluerimus.

Non nego nonnunquam suspicionibus peccari. Ego de te nihil unquam suspicatus sum semper enim judicavi te de christianae fidei capitibus recte sentire Qui potui enim credere, clarissimum

120쪽

II 6 MOrthodoxias amantissimum virum Ioannem Tuchlinum tibi vinluisse suam filiam nuptum dare, si scivisset, te damnatas Serverti Sociniameses in ecclesiam, scholasque introducere voluisse. Auxqui potui iudicare Illustrissimos Hollandi ordines Voluisse te lucollegio praeficere,si tale quid de te suspicati fuissent mon enim es

credibile illos Heroas, qui tam multa pertulerunt,4 fecerunt ut pa pisticos errores a se profligarent, velle abominabilem &execrabi' lem Servet atque Socini haeresin quae papisticis erroribus deterior est in ecclesiam per te introducere. Quod vero ad Harminium attimet isti rumores, qui de illo passim sparsi sunt, nituntur firmio ribus fundamentis. Sunt in manibus nostris ipsius Theses, Epistolar, Hiscipulorum ipsius testimonia, quibus sufficienter ostendere possumus, illum docere, nos perfidei actum, hoc est, perbo credere, non metonymice,sed propriosensu intεllictum justificari Et, iustitiam si obedientiam Christi, nobis non imputari, neque impurari posse. Iudica ipstan hoc non sit id ipsum quod Servetus riocinus blasphemo ore in orbem christianum estuderunt. Si haec serio expendes, tacebis, sin scio, de suspicionibu S.

Et tunica illa Domini,quam milites ipsi discindere ausi non sunt, nunc vulgo discerpitur varie, inque frusta convellitur.

Appello tuam conscientiam, an illi horum dissidiorum rei sunt, qui quantum possunt, contendunt, ut haereses arreant,4 veram doctrinam in ecclesia retineant, ad posteros propagent an vero isti, qui damnatas haereses in ecclesiam nostram introducere co'

nantur ΘBertius.

Denique etiam hoc contendo ut seposito rerum humanarum coragio, ea qua scripsi exacte examines, expendas, dijudices m que de sententia tua facias certiorem. Satis enim amplum theatrum sapiens sapienti esse debet sub Chystarche Christo.

Ego hac in re tibi parui, spero illos, qui haec lecturi sunt, iud, caturos esse me tuam hanc dissertationem non segniter legisse. x autem ego omnia tua diligenter expendi, examinavi ita peto uxtu etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION