Tractatus De Papa

발행: 1870년

분량: 476페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

586 TRACTITFS DE PAPA.jure humano introducta, ut vult Solus. . . Victoria..., vel divino, ut tenet Turrecrem ala l. I, c. viiij et plures alii. Quidquid vero de huc sit, jam doctores omnes citati conveniunt, Cardinales habere suffragium desinitivum in concilio, ut latius prosequitur Turre remala, libro tertio, capite xiv. Ratio vero est, quia jam ex usu et concessione Pontificum, praeseruntur Cardinatos Episcopis, in his quae epi Scopalis consecratio essentialiter non sundat. Tum etiam quia in suis titulis habent jurisdictionem episcopalem. . . Unde in concilio Lateranensi sub Leone X, anto Episcopos subscribunt Cardinales. Bu Catholicorum sententia est, inquit Bellai minus, solos praelatos majores eosque omnes, id est, Episcopos, in conciliis generalibus et provincialibus habere jus suffragii decisivi,

ordinarie; eae privilegio autem et consuetudine, etiam Cardinales, abbates, et generales ordinum, licet Episcopi non sint a idecineiliis, i. I, c. XV . Quaestionem solvit Schinalggrueber hoc modo : si Vocari debent Cardinales, eliam non Episcopi. Idque 'ex privilegio vel consuetudine, ut quidam existimani, vel ut alii cum Suare-sioin etiam ex iure ordinario. Quia actus jurisdictionis qui ad

externum Ecclesiae regimen ordinantur, et intrinSece a consecratione episcopali non pendent, communicari pos Sunt quibusvis personis ecclesiasticis capacibus u Bi3fert. prooemialita,

PnoposiTio VII'. - Abbates erempti, etiamsi jurisdietionem quasi-episeopalem non habeant niSi in monachos suos, ad eonei-lium sunt poeundi et suffragium deelairum habent, eae privilegio et eonsuetudine. - Αgimus hic de abbatibus qui jurisdictionem quasi- episcopalem habent in subjectos sibi monachos, suntque ab ordinaria Episcopi di secesani jurisdictione exempti, nec subsunt alteri abbati, sed immediate Romano Pontis ei. Et cum inter ejusmodi abbates extent nonnulli qui jurisdictione quasi-episcopali potiuntur etiam in populum aliquem et in aliquod territorium, ne sit aequivocatio, in propositione de-

412쪽

tionem non nisi in monachos suos habeant. Quo praenotato,

sit :ΑRGLMENTGM I. - communi doetorum sententia. - Bellar- minus e a Catholicorum sententia e St. . . EpiscopoS... habere

jus suffragii decisivi ordinarie : eae privilegio autem et consumtudine, etiam Cardinales, abbates, et generales ordinum, lices Episcopi non sints de Conciliis, i. I, c. xv . - Semalagrueberra Similiter suffragium habent in conciliis decisivum ... Abba les, et generales ordinum regularium, ex usu et privilegio n Dissert. prooemialis, ζ 8, n. 528 . - Ferraris: a Ex privilegio aulem et consuetudine vocandi sunt ad concilia generalia cum suffragio decisi vo Cardinales etiam non Episcopi, abbates, et ordinum regularium generales η verbo Concilium, ari. 1, n . 50 . - Nirceburgenses theologi, loquentes de Cardinalibus, abbatibus exemptis et generalibus ordinum : u Nunc tamen ut judices admittuntur in conciliis, quia in Florentino, Lale-ranensi et Tridentino subscripserunt desinientes: ergo. Confirmatur : ex privilegio et consuetudine habent Cardinales jurisdictionem episcopalem in Ecclesiis sui tituli : abbates exempli et generales ordinum quasi episeopalem in suos religiosos. Ergo supposito hoc privilegio, accedente etiam consuetudine, ad concilium sunt vocandi; ut totius Ecclesiae repraesens alio, suorum etiam fidelium subditorum ratione ac respectu obtineatur n de Principiis theologieis, disput. II, c. ii, ori. 5, t. I, p. 257, Parisiis, 1852). - Cardiu alis Pallanteinus rQuanquam enim ea potestas solis Episcopis ordinario jure

debeatur, constat lamen, ex privilegio per velerrimum etiam usum praesulibus vel minoris notae suisse concessum. Unde non in tribus postremis solum conciliis, Constantiensi, Florentino, ac Lateranensi, generales ordinum religiosorum praesecti atque abhates ea usi, sed in Viennensi in Gallia, in duobus Lugdunensibus, et in aliis qualuor Lateranensibus, juxta ac Episcopi habiti sunt. Cujus etiam moris vestigium Sali S

413쪽

588 IRRThTΓS DE PAPA. apparet in septima orientali synodo ubi in secunda actione monachi pariter advocantur ad Suam Sententiam proserendam. Et in actione quarta Archimandritae et Regument, hoc est, duetores, unius Vel plurium mona Steriorum praesecturam gerenteS, una cum Episcopis Sua nomina decretis fidei subscribunt. Huc accedit, abbates, cum inaugurantur, obstringere se jurejurando, i iidem ac Episcopi solent, ut concilio intersint, ubi a Pontifice advocentur. In Romanae pariter. clesiae ritualibus, connumerantur abbates inter eos qui jussuffragii obtinent in conciliis; additurque, id postea merito ad religiosorum summos praesides inductum. Ex quibus liquet id quod dicebamus, hujusmodi auctoritatem, ut ad Episcopos ex ordinarii juris potestate ea pertinet, perinde abbatibus ex privilegio veteris consuetudinis tribuendum. D Historia eoneilii Tridentini, lib. Vt, cap. II, t. I, p. 528, ΑΠ- tuerpide, 1670. In concilio Tridentino id est, in quibusdam coetibus praeparatoriis ante primam sessionem, et cum paucissimi adhuc patres advenissent in disputatum quidem fuit an abbates cum decisivo suffragio essent ad millendi. Sed longam eorum possessionem quoad dicium decisivi suffragii praerogativam allegabant Logati Pontificii. Qui vero exclusos abbates volebant non negabant ejusmodi possessionem, sed contendebant revocanda esse talia regularium jura, utpote nociva. Id nempe mihi colligendum videtur ex Pallavicini narratione lib. VI, c. iij. Igitur unanimis tunc suit sententia de acquisito ab abbatibus per longam possessionem decisivi suffragii jure, et disputatum dumtaxat an ea praerogativa continuenda laret. De sacto a Tridentinis Ρatribus revocata non fuit. Item sententia suit Romani Pontificis Pauli IlI, abbatibus in concilio cecumenico decisivum Suffragium competere. Nam, teste Palla vicino l. VI, c. ii si Pontifex collaudavit praeSides

Nicaena secunda, anno 7 M.

414쪽

simul etiam cohortatus est ad eorum causam propugnandam; quippe non modo rerum conditionibus opportunam, sed rationi consentaneam. nIgitur communis revera sententia haec dici pol est, quamvis nonnulli auctores contrarium lenuerint. 06ietes. - Contrarium tenuit Suareet, sequens Cardinalem Iacobatium et Cardinalem Albanum. Sic nempe habet in suo tractatu de side, disputatione undecima, n. 18 : a Tertio, generales ordinum, ex consuetudine et concessione Pontificum, habent suffragium, quamvis ex jure communi non oporteret illos vocare. Quarto, de Abbatibus non viget talis aIiqua eonsu tudo, nee Pontissees illis hoc concesserunt, nec eorum digni lastalis est ut putandum sit, jure divino hoc ad ipsos pertinere. Et quamvis aliis in rebus videatur eorum jurisdictio similis episcopali, non tamen in omnibus quia id ex jure humano

descendit. Videatur Iacobatius reserens multos, libro Secundo, capite secundo, Versiculo dubium tamen est; Albanus, prima parte de Coneilio, capite xvI. BRespondeo. - 1' Longum schisma in Constantiensi concilio extinctum, mentes perturbaverat, et multis erroneis opinionibus praesertim circa ea quae Ecclesiae constitutionem et Sed is Apostolicae auctoritatem respiciunt, ortum dederat. De Aber

rationibus Gersonii et Petri de Alliaeo jam supra disimus sparte II Sect. ii, cap. vi , ἶ 5 et 4 . Sed et illi qui proximis post Constanti ense concilium temporibus Scripserunt, utpote antecedentium errorum caligine nondum satis expediti, caute quoad

dictas materias legendi sunt, etsi caeteroquin erga Sedem Apostolicam bene assecti fuerint, et bona fide utilitatem Ecclesiae pro scopo habuerint. Inter quos recensendus potissimum Cardinalis Iacobalius: cujus proinde auctoritas in multis merito recusari debet. Et meo quidem judicio, non debuisset Labbe in suo conciliorum apparatu, Iacobalii tractatum de Conciliis edere. Et etiam Cardinali Albano applicanda sunt

415쪽

590 TRACThTUS DE PAPA. quae dixi, licet mullo minus, seu quoad pauca dumtaxat, placita. Unde vis objectionis tota Stat in auctoritate Suares ii, quae revera maxima est. -Αt 2' notare poterit lector a Sua rosio quaestionem hanc ex professo non expendi, sed pauculas iantum citatas lineas per transennam exscriptas. Si allendisset Sua res ius ad id quod in concilio Tridentino contigerat, immo vel ad id quod Bollarminus docuerat, sane non in cunctanter sic asseruisset: de Abbatibus non viget talis aliqua consuetudo; quod assertum salsum prorsus esse apertissime constat monumentis et sactis histori eis. Igitur quantacumque sit Suaresit auctoritas, omnino dicendum est eum hac in re in errorem imductum fuisse. Qui error non impedit quin contraria sententia communis vocari possit. Si quis tamen, ob tanti viri auctoritatem, non simpliciter eommunem esse vocandam, Sed Sintummodo communiorem, aut magis receptam contenderit, haud dissentiemuS. ARGUMENTuu II. - Εae possessione plusquam mille annorum.

- Quod abbates cum suffragio decisi vo interfuerint concilio oecumenico Lateranensi anni 1180, et subseculis omnibus generalibus synodis usque ad Tridentina in inclusive, Satis constat ex citato Cardinalis Palla vicini testimonio, et quisque comperium habere potest dictorum conciliorum acta, id est, subscriptionum catalogos pervolvendo, in collectione, verbi gratia, quam ediderunt Labho et Cossari. Quod autem etiam in concilio incumenico Nicaeno secundo, anni 787, abbales

dicta praerogativa jam potiti sint, paucis ostendamus. Sic legere est sub finem actionis secundae Labbe, t. VII, col. 151 edit. Parisiis 671ὶ : u Sancta synodus dixit: justum est ut reverendissimi monachi pronuntient. Reverendissimi monachi dixerunt : si ordo est talis ' eteilia eo ti9ὶ, ut nos monachi pronuntiemus, sicut jubelis. Tarasius sanctissimus Patriarcha dixit : 0rdo est unicuique qui reperitur in Sinodo, ut pronuntiet consessionem suam. Sabbas reverendiscimus monachus et Heguin enus Studii dixit: secundum antiquam et pris-

416쪽

sentiunt anathematigo. Gregorius reverendiSsimus monachus et uegumenus sancti Sergii dixit:... Ioannes Hegumenus Pa-gurii simillior. η Et ibi septem alii flegumeni nominantur

cum eadem formula similiter. Ac tandem additur : u Et caeteri omnes monachi pronuntiaverunt similiter. η Notetur autem eamdem prorsus esse sormulam qua usi sunt Episcopi. Verbi gratia: Sisinnius san etissimus Diseopus sartalli similiter Labbe, loco cita lo). Pariter sub finem actionis quartae post subscrip tiones Episcoporum et cum eadem dicta formula, leguntur

subscriptiones centum et octodecim Hegumenorum seu abba tum, quarum prima haec est: si Sabbas monachus et Hegumentis monasterii Studii similiter. η Labbe, citato tomo VII, col. 559.ὶ Et ex iis 118 Regumenis. sex vocantur simul grehimandritae; verbi gratia : Theodorus Hegumenus et grehimandrita Bodi similiter Labhu, ibid. , col. 559 . Quod autem denominatio illa Regumenus idem omnino apud graecos significaverit ac latina vox abbas, constat ex eo quod unus e duobus Hadriani Papae Legalis, qui erat abbas sancti Sabbae in urbe Roma, in actis eodem flegumini nomine designetur. Sic, verbi gratia, se habent subscriptiones diciorum Legalorum, quae

prae edunt subseripliones Patriarcharum et caeterorum omnium, quamvis ii Legati non essent nisi simplices presbIleri :a Petrus indignus primus presbrier Sedis saneli Apostoli Petri, et locum supplens Hadriani papae senioris Romae, definiens subscripsi. - Petrus indignus presbTler et Hessumenus monasterii saneti Patris Subbae siti Romae, et Iocum supplens Hadriani Papae senioris Romae, desiniens subscripsi s Labbo, t. VII, col. 558, edit. Parisiis, 1671 . Igitur jam ab anno 787 politi sunt abbales dicta praerogativa, quae ipsis in omnibus subsecutis conciliis aecumenicis continuata suit, et quae proinde ab annis saltem mille et septu 3ginta perdurat.

417쪽

592 TRACTATΓ8 DE PAPA. Objietes 1'. - Dieti Ilegumeni non erant unius monasterii abbates, sed generales plurium monasteriorum Superiores.

proinde hoc exemplum non probat quoad abbates de quibus inthesi. Respondeo : Falsum est assertum. Nam plurium monasteriorum generales superi0res, non Simpliciter rugument, sed Ireiamandritae vocabantur. Absonum est praeterea in uno concilio admisso 118 generales plurium monasteriorum superiores. In hoc numero sex dumtaxat Archimandritae reperiuntur. Caeteri 112 suerunt solummodo unius monasterii flegumeni id est, rectore S.

Objietes 2'. - Saltem valde restricta fuit dicta possessio abbatum in concilio Triden lino. Nam, lesie Palla vicino l. II,

c. iij, non admissi sunt nisi tres abbates Cassinenses, et cum hac conditione quod trium suffragia pro unico haberentur. Respondeo : 1' Falsum est tres solummodo abbates Tridentino conci Ilo interfuisse, nec hoc dicii Palla vicinus. Sed loco citato de solis istis tribus loquitur, quia nondum alii advenerant. Nec mirum cum vix incoepta tune foret synodus, et primae sessioni adsuerint dumtaxat Archiepiscopi quatuor ei Episcopi 22. Caelerum constat Tridentino concilio intersuisse abbates quatuordecim, videlicet: Isidorus Clarius, abbas Pontidae Bergoinensis, Brixi en Sis. Labbo, ad calcem sessionis 5. - Chrysostomus Gimilianensis, abbas sanctae Trinitatis

de Caieta, Calaber. Labbe, ibid.) - Lucianus de 0thonibus,

abbas Pomposae Ferrariensis, Mantuanus. labbe, ad calcem sessionis 7.ὶ - Gerardus ΙΙamericurlli, abbas Bortini, ordinis Carmeli larum, Germanus. Labbe, ad calcem sessionis 15. Marcus de Brixilla, abbas sancti Vitalis de Ravenna, ordinis sancti Benedicti, Italus. Labbe, ibid.ὶ - Eusebius de Parma, abbas sanctae Mariae Gratiarum, dioecesis placentinae, ejusdem

la Souehiere , Gallus, Campanus, abbas Clarevallensis, postea Cardinalis. Labbe, i. XIV, col. 952, edit. Parisiis. 1672.ὶ

418쪽

Simplicianus, abbas sancti Salvatoris Papiae, de Vultolina, congregationis Cassinensis Labbe, ibid. - Stephanus fatanius, Novariensis, abbas Sanctae Mariae Gratiarum Placentinae dioecesis, congregationis Cassinensis. Is interfuit ultimae sessioni. Labhe ibid. Rusdem autem monasterii alter abbas Eusebius de Parma, interfuerat sessioni 15, ut supra vidimus. - Augustinus Loscus, Hispanus, abbas sancti Benedicti de . Ferraria, congregationis Cassinen Si S. Labbe, loco citato. Claudius de Sainctes, Gallus, Campanus, abbas Lunevillanus. Labbe, ibid.) - Cosmas Damianus Hortulanus, Hispanus, abbas Villistbertrandi. Labhe, ibid. - Η is quatuordecim non adjunximus Ludovicum de Baisser, abbatem Cisterciensem, licet primo loco inter abbates ponatur sLabbe, torno XIV, col. 952, Parisiis, 1672ὶ, quia erat simul generalis totius ordinis, unde objici posset eum non qualenus abbatem interfuisse, sed quatenus alicujus religiosi ordinis superiorem

generalem.

Respondeo : 2' Conditionem quod trium abbatum Cassinensium Suffragia pro unico computarentur, statulam suisse transitorie, id est, donec advenisset major Episcoporum numerus. Postea vero de transitoria ista restrictione nullam habitam fuisse rationem mihi certum videtur. Id tamen directe probare omitto, quia prae manibus non habeo necessaria

documenta.

ΑRcΠMENTO III. - D formula indictionis a Romanis Pontificibus adhiberi solita. - Sic bulla indictionis Tridentini concilii : u 0mnes omnibus ex locis, tam venerabiles fratres nostros Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, et dilectos filios abbates, quam alios quoscumque, quibus jure aut privilegio in conciliis generalibus residendi, et sententias in eis dicendi permissa polestas est; requirentes, hortanteS, admonentes, ac nihilominus eis in vi jurisiurandi quod nobis et huic Sanctae Sedi praestiterunt, ac sanctae virtute obedientiae, aliisque Sub paenis jure aut consuetudine in celehrationibus conciliorum

419쪽

59ιTR1CTATUS DE PAPA. adversus non accedentes serri et proponi solitis, mandantes arcteque praecipientes ut ipsi mel, nisi sorte justo detineantur impedimento, de quo tamen fidem sacere compellantur, aut certe per suos legitimos procuratores et nuntios, sacro huic concilio omnino adesse et interesse debeant. v labbe, t. XIV,

col. 750 et 751, edit. Parisiis, 16 2. Nolet lector ibi expresso

convocari abbates; de generalibus autem ordinum superioribus haud seri expressam mentionem, etsi comprehendantur sub verbis, quam alios, etc. - In bulla indictionis concilii secum enici Lateranensis quinti, anno 1512, sic loquitur Julius papa II: a Insuper praes alis et aliis venerabilibus Dalribus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, monasteriorum abbatibus et praelatis ... Mandamus ut ad ipsum concilium Lateranense accedere. . . debeant v Labhe, t. XIV, col. 57, parisiis, 1672 . - In hulla indictionis Constantiensis concilii a Joanne Iigesimo tertio : a Venerabiles fratres nostros patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos, et dilectos filios electos abbates, et caeteros ecclesiarum et monasteriorum praelatos,n ole.

Labbe, t. XII, col. 12, cdit. Parisiis, 1672.ὶ - In bulla indictionis concilii secum enici Viennensis a Clemente V: a Vonerabili hus fratrihus nostris Archiepiscopis, Episcopis, ae di-leetis filiis electis abbatibus, prioribus decanis, praeposilis, v etc.

Labbe, t. XI, parte II, col. 15 45, parisiis, 1671.ὶ - Paulo post seol. 1556ὶ apud eumdem Labbe videre est nomina duo-

docim abbatum, ad quos indictionis bulla directa est. - Εllandem bulla qua Pius IX seliciter regnans mox celebrandum concilium Valleanum indixit, vocatos pariter meminit, immediato post Episcopos, dilectos filios abbates bulla Aterni Patris, 29 junii 1868. - In diario sy Univers , 5 juillet 1868.

Igitur consuetudo seu constans praxis abbates ad concilia aecum enica vocandi, est factum certissimum, ARGUMENTUM IV. - Εae jurejurando ab abbatibus, eum inaugurantur, praestito, eundi ad eoncilium oecumenicum. - Nam, ut vidore est in pontificali, ejusmodi juramentum eodem modo

420쪽

praestant ae Episcopi. Sane nisi Sedes Apostolica, inter eos qui vocari ad concilium debent, abbales etiam computaret, dictum jusjurandum ab ipsis non exigeret.

cvvLN u V. - ritualibus Leelesiae Romanae libris. - In eis enim, teste supra citato Pallavicino, connumerantur ab-bales inter eos qui jus decisivi suffragii oblinent; .et additur

eam abbatum praerogativam, merito postea extensam suisse ad generales ordinum SuperioreS.

Objietes 1'. - Allegata documenta commode intelligi possunt de solis abbatibus qui jurisdictionem quasi episeopalem obtinent in aliquem populum. Unde isti soli vocandi sunt ei

cum suffragio decisi vo admittendi. Respondeo : Absona prorsus ejusmodi interpretatio. Abbates enim tales non sunt per episcopalem in aliquem populum jurisdictionem, sed solummodo per jurisdictionem in subjectos sibi monachos. Si haberent dumtaxat jurisdictionem in populum, essent quidem praelati, abbates nullo modo. Quod sint abbates totum ipsis venit e subjectis quibus praesunt monachis. Iurisdictionem aulem in populum, nec acquirendo magis fiunt abbates, nec amittendo minus. Igitur ubi doctores, ubi indictiones conciliorum, ubi libri rituales ac caelera documenta de abbatibus simpliciter et sine addito agunt, ei Sque in concilio jus decisivi suffragii ex privilegio ac vetustissima consuetudine tribuunt, id intelligendum est de omnibus abbalibus qui essentialia seu requisita ad constituendam dignitatum abbatialem habent; ac proinde intelligendum est cliam do abhalibus in solos monachos iurisdictionem obtinentibus. Et sane si vocandorum abbatum ratio fuisset eorum in aliquam plebem jurisdictio, id in bullis indictionis expressum

occurreret. Legeretur nempe : Et dilectos tilios abbates jurisdictionem in populum obtinentes. Atque idem canonistae diligenter adnotasSeni. - Idem caeteroquin sacto Solo plenissime constat. Inquiratur, tum de illis quatuordecim abbatibus qui concilio Triden lino interfuero, tum de aliis successive anti-

SEARCH

MENU NAVIGATION