장음표시 사용
421쪽
596 TR CT1TΓS DE Pkpk.quiorum conciliorum, usque ad supradiclos N 2 Regumenos seu abbates concilii Nicaeni secundi anni 787; et comperietur ex ipsis quam plurimos solis religiosis Suis potestale seu jurisdictione praesui Sse. 0 ieies 2'. - Bestringendum saltem est dicium privilegium ad abbates plurium monasteriorum, Seu totius alicujus monachalis congregationis generales superiores. Ut proinde non quatenus abbatibus hoc eis competat; sed sicut caeteris ordinum religiosorum generalibus praepositis. Respondeo : Haec etiam restrictio fundamento caret. Equidem ex quo, in Benedi clina familia, per Cluniacensem resor-malionem, caeperunt plura monaSteria in congregationem coalescere, orta etiam est abbatum diversitas. Antea scilicet monasteria omnia erant singularia; id est, unumquodque ab omnibus aliis independens erat, et completam familiam constituebat, cujus caput abbas. 0rtis variis congregationi hus, verbi gratia, Cluniae ensi, Cassinensi, Anglicana, distingui debuit abbas primarius Seu monaSterii primarii, tum ab abba
tibus monasteriorum Seeundariorum ejusmodi congregationum, tum ab obbatibus monasteriorum quae singularia, id est, extra Omnem congregationem remanserant. Si valeret objectio, praerogativa decisivi suffragii in concilio solis abbatibus
primariis competeret; non autem abbatibus seeundariis monachalium congregationum, nec abbatibus monasteriorum quae singularia remanserunt. Porro
1' Competit dicta praerogativa omnibus monasteriorum sin-qularium abbatibus. Nam hi sunt in vero ac stricto sensu abbates, siquidem exercent in suos monachos potestatem, nulli alteri abbali subjeciam. Primarii autem congregationum ab-hales. licet habeant majorem potestalem eatensive seu in plura monasteria, non tamen majorem habent intensive. Igitur nulla est ratio cur, Sub denominatione abbatium, in indictionibus conciliorum aliisve documentis, et canonistarum scriptis adhibita, non comprehendantur monasteriorum extra Omnem
422쪽
apud Labbe, verbi gratia i abbates qui concilio Tridentino et
aliis retro conciliis secumenicis usque ad Nicaenum Secundum interfuerunt, et de facto quam mulli reperientur qui nonsuerunt generales congregationum Superiores. 2' An autem in monachalibuS congregationibus, non tantum primario lolius congregationis abbati, sed etiam seoundariis ejusdem congregationis abbatibus dicta praerogativa competat, aliis expendendum relinquo; tum ne nimis volumen crescat, tum quod multa ignorem, quae forent ad illam
enucleandam quaeStionem Scitu necessaria l. PRoposiTIO VIII'. - Generales ordinum religiosorum superiores, eae privilegio et conSuetudine, sunt vocandi et eum sustragio deeisivo admittendi. - Constat 1' ex unanimi doctorum sententia; quae salis innotescit ex dictis supra quuad abbples. Constat 2' ex eo quod de facto ad ultima concilia cecumenica vocati suerint, et suffragium decisivum habuerint, prout indictorum conciliorum actis videri potest. Concilio Tridentino, verbi gralia, interfuerunt octo ejusmodi generales, videlicet:
Dominicanoruin, - Minorum de Observantia, - Minorum con- Ventualium, - Εremitarum sancti Augustini, - Servorum
Sanctae Mariae, - Carmeli laru in per procuratorem , - IeSuitarum, - et Capue inorvin eorum nomina vide apud Labbe, t. XIV, col. 955, edit. Parisiis, 16723. In concilio Vaticano Sedent pariter cum suffragio decisi vo generales ordinum religiosorum SuperioreS. PROPOSITIO IX'. - Procuratores Discoporum in concilio Tridentino non habuerunt suffragium deeisivum, sed dumt at con-
Sullivum. - u Dubitari potest ait Selimal ggrueber, disseri. pr0sem ., g 8, n. 550ὶ de praelatis vel aliis clericis, qui loco
3 Haec de abbatibus scripseram antequam convenisset Vaticanum concilium. Certum autem est in hoc concilio admissos dumtaxat fuisse gonerales congregationum Abbates. Derogatum proinde suit caeterorum praerogativae, Si revera Drterogativa haec penes alios etiam abbates antea steterit, prout eVincere videntur supra deductae rationes.
423쪽
598 TRACTHUS B g PAPA. Episcoporum absentium intersunt concilio generali. Quod dubium resolvi ope distinctionis potest. Nam olim serebant sus- fragium decisivum, non secus ac Episcopi a quibus millebantur et quorum vices gerebant; ut patet ex actis sInodi Nicente, Constantinopolita me I et II, Ephesinae et Chalcedonensis. At novissime in concilio Tridentino nemo ad suffragium decisivum admissus est, qui ab alio subrogatus suisset, sive is procurator esset cujusdam antistitis, sive generalis alicujus praesidis ordinis religiosi. n Conser Pallavicinum, Ustoria eoneilii Pridentini, t. VI, C. V. Ex eo quod dictis procuratoribus suffragium decisivum a Tridentina synodo denegatum fuerit, Sequitur eos antea, non ex jure divino, sed dumtaxat ceclesiastico, hac praerogativa politos fuisse. Cumque in concilio Tridentino interrupta suerit eorum possessio, ulterius sequitur, ab ipsis jam recuperarin0n posse suffragii decisivi jus, nisi per novam Sedis Apostolicae aut alicujus generalis concilii concessionem. Et forsan
in futuro Vaticano concilio, quod jam indixit Pius Papa lx
feliciter regnans, dictam concessionem postulabunt. 0uod autem conSecuturi sint, probabile non videtur, ob Patrum Tridentinorum auctoritalem, queis utilior contraria ordinatio
g 6. - Ad Romanum Pontis stem pertinet j iis praesidendi conciliis cecumeni eis.
u Catholici omnes id munus proprium esse docent Summi Pontificis, ut, vel per se, Vel per Legat , ST nodo praeSideat, et tanquam supremus judex omnia moderetur. Dicimus au tem, per se vel per Legat0s, quia summus Pontifex nunquam intersuit conciliis orionialibus per ses B0llarminus, de Con-
Nedum suffragii decisivi praerogativam recuperaverint, ne admissi quidem suerunt in conciliaribus traetationibus. Item admissi non sunt Episcoporum the logi. In causa sorte suit ingens Episcoporum numerus, a quibus perorantes di ncile audiri possunt. Interea tamen confirmat laetum istud constantem saeculorum doctrinam, videlicet, Episcoporum negotium esse concilia, non aliorum.
424쪽
palis OCTAVA. 5 99ciliis, 1. I, c. xlxj. Cur orientalibus synodis Romani Pontifices nunquam interfuerint, atque id non factum esse casu, sed ex certa ratione, vide apud eumdem Bellarminum, loco citato. Probatur autem thesis argumentis sequentibus :ΑRGUMENTdκ I. - ΕΣ omnibus generatim rationibus quae Romano Pous istiei vindieant primatum jurisdictionis in universam Eeelesiam. - Εjusmodi quippe primatus innatum secum trahit jus praesidendi conciliis incumenicis. Enimvero vi supremae suae iurisdictionis in universam Ecclesiam, ad Romanum Pontificem pertinet totum Ecclesiae regimen. incumenici autem concilii moderatio, pars est regiminis Ecclesiae, ut patet. Et moderatio haec est ipsum mei ossicium praesidis. Ergo ad Papam ossicium illud pertinet. Unde rationes omnes, quibus in prima tractatus parte Romanis Pontificibus vindicatus est primatus jurisdictionis, simul ipsis vindicant conciliis cecu menicis praesidendi praerogativam. - Simile argumentum deduci potest e tertia tractatus parte, ubi probata est Romani Pontificis supra concilium auctoritas. Hoc ipso eni in quod quis sit superior alicujus caelus, Seu congregationis, et Omnes sic congregati teneantur ipsi obedire, habet simul praesidendi
ius. Et vice versa non esset superior relative ad talem congregationem, si haec, invito ipso, posset alium praesidem legitime sibi constituere. AlicsMENTGM II. - eo quod legitimum esse nequeat concilium absque assensu Romani Pontificis. - Necessarium esse
Romani Pontificis assensum, ut legitime celebretur concilium generale ac ejus decreta vim habeant, probatum est supra, parte tertia. Potest ergo Pontifex, assensum suum denegando, quodlibet concilium, cui ipse, per se vel per legatos n0n praesideret, illegitimum et irritum redderc. Sed hoc ipso ad Papam pertinet jus praesidendi, ut patet.
v Ius praesidendi concilio generali regulariter ad Pontilicem Romanum perline l. Probatur: qui in concilio generali habot
425쪽
400 TRACTATUS DE PAPA. praecellentiam respectu congregationi S, Superioritatem respectu congregatorum, auctoritatem respectu repraesentati,
potestatem reSpectu causae; ad eum jus praesidendi concilio generali pertinet; cum his comprehendantur quae in praeside conventus desiderari queunt. Sed Pontifex omnia ista complectitur. Quia, ut primas et pater ab ipsis Constantinopoli iano et Chalcedonensi conciliis appellatus, praecellit in congregatione. st successor Petri et pastor Supremus, est Superior congregatis. Et vicarius Christi et caput visibile, auctoritalem obtinet Ecclesiae per concilium repraesentatae . Ut doctor, judex
et Papa aecumenicus, causarum Omnium in SInodo tractandarum potestalem habet . . . Praeter ipsum autem, nec ulli potestati saeculari, nec personae eceleSiasticae saltem singulari
haec competunt. Ergo. n T. I. p. 251, edit. Parisiis, 1852.ὶ
tificibus dictum jus praesidendi compuleret, de sacto secumenicis omnibus conciliis non praemissent. 0bstitissent procul dubio Orientis Patriarchae, ei quoad concilia in orientalibus regionibus celebranda, sibi praesidentiain reservaSsent, nisi persuasum habuissent id certo jure veteris Romae praesuli
Omnino eompetere. Praesertim cum Papa non accederet ipso,
n0n passi essent sibi praeserri et praesides agere I.egatos ejuS,D0Sque quandoque simplices preSbyteros. Γnde valet omnino a facto ad jus illatio, et probandum dumtaxat sactum. Immo nec probatione iudiget quoad decem ultima concilia generalia, cum nullus unquam negaverit in eis Synodis, in occidente celebratis, Papam per se vel per Legalos suos praesidis, ossicium explesse. Igitur recen SeamuS Oelo priora, et OX pendamus an eis etiam omnibus idem praesidis munus Pontifex obierit. I. Concilio Nicaeno anni 550 praefuit Sylaester Pupa, per tres Lessulos suos, inium Cordubensem Episcopum, Vitum et Viue tium presbyteros. - Constat 1' subscriptionibus. Nam hi tres omnium primi Subscripserunt, etiam ante Antiochenum ut
426쪽
potest de illa in subscribendo praecedentia, nisi quod reprae-Sentarent primam sedem, quae aliis omnibus dignitate et auctoritate praecellebat. - Constat 2' ex Socrate, qui, libro Issistoriae, capite ix, Patres Nicaenos recensens, primum pariter locum Osio, Vito et Vincentio tribuit. - Constat 5' ex epitome canonum quam Hadrianus papa primus Carolo Magno obtulit. Nam in praefatione canonum Sardicen Sium, quae vulgo creditur a Dion Isio Exiguo adornata, sic habetur : Selendum est hune Osium inter 518 Patres eoneilii Meaeni hunorabilem fuisse, atque ab Apostoliea Sede eum Vito et Fineratio presbyteris destinatum. - Conflat 4' ex sancto Athanasio. Sic loqui. lur de 0sio in apologia de fuga sua: In qua synodo ille non duae et ontesiquantis fuit' duae Leelesia illius praesidentiae non pulcherrima monumen tu retinet y Et in epistola sua ad solitarios: Hic est princeps synodorum, etc. Igitur praesuit 0sius concilio Nicaeno. Praesidere autem ibi non potuit nisi quatenus Legatus Romani Pontificis. - constat 5' ex Gelasio Cyriceno, qui sic refert, in sua Historia eoncilii Nicaeni, lib. II, cap. Iu :u Aderant autem ex pluribus provinciis et civitatibus Episcopi, de quibus Lusebius Pamphili, libro tertio de vita Con-
Stantini, haec ipsa verba reseri: se omnibuS ecclesiis, quae frequentes in tota Europa, Afri ea et Asia ratiterunt, Dei sacerdotes qui sucile primus ferre putubantur, in unum condocantur ... USs etiam Osius eae Hispaniis, nominis es famae celebritate insignis, qui Sylpestri Episcopi in imas Romae locum oblinebat, unucum Romanis presbyteris Vitone et Vincentio, eum aliis multis in concessu illo adfuit . . . Sie de iis qui in eo convenerant Εusebius Pamphili disseruit. n Nolet lector in hoc Gelasii Creticeni testimonio haberi etiam testimonium Eusebii Caesariensis, qui Nicaeno concilio intersuit, et cujus verba Gelasius transcribit. Equidem si adeas vulgatas Eusebii editiones, non reperies integrum illum lex lum, quem Gelasius dicit a se ex Eusebio transcriptum. Beest nempe integra periodus. Sed
427쪽
402 craras DK ΡΑΡΑ. sciendum est Eusebii codices, ut nunc habentur, eSSe mutilos, prout docet Morinus ilibro I, exere. 20j. Et contextum perpendenti sacile patebit, ex amanuenSium incuria, aut alia de causa, o mi Ssam fuisse dictam periodum. Gelasii Cyriceni testimonium de Ponti scia legatione 0sii cum Vito et Vincentio ad concilium Nicaenum i refert Pholius in sua Bibliotheea, capite Lxxxvul, nec ullum movet de ipsius authenticitale aut veritate dubium . At, quod ausus n0n est Photius, ausus est Ellies Dupin. Sic enim habet in opere suo Bibliothstque des autevrs ecciri iustiques, in nolis ad Nicaenum concilium: a Ily a plus d apparerice que ce sut 0sius qui I presida en sonn0m, et non pas au nom du Pape. rar il ne prend nulle partia qualitsi de I sigat dii Saint Sisige. Et aucun ancien nya ditqu'il ait preside a ce concile aia nom du Pape. Gela se de Crsique, qui ila assursi te premier, te dit Sans pretive et sans autori te. η Nola impudens illud mendacium, sans autorite, cum adducat Gelasius ipsames verba Eusebii, qui concilio
interfuerat, et cujus auctoritas quoad historiam sui temporis summa est apud eruditos. - Constat 6' ex uinomaro Remensi, qui in opusculo contra Ilincmarum Laudunensem, capite xx, sic loquitur de Nicaena synodo : Cui ad vitem Sylvestri praesederunt 0sius Cordubensis Diseopus, Vitus et Vineentius presbyteri. - Constat 7' ex sancto Gregorio VlI, in cujus 4pologia, capitent, haec occurrunt verba : 0sius Cordubensis, Vietor et Vincentius presbyteri Romanae Ecclesiae, eae parte Sylvestri concilio mea no praefuerunt. - Εquidem in comitiis Gallicanieleri anni 1682, negavit Episcopus de PraSlin, Sulvestrum Nicaeno concilio per Legatos suos praesuisse non alia forsitando causa quam ut Sedi Ap0Stolicae m0leStiam ingereret, prout tunc gubernium omnimode sieri procurabat . Sed Bossuetius in sua Defensione, parte Illi I. VII, c. vir, 0perum t. XLII, p. 21, edit. Gauthier, Parisiis, 1828ὶ contrariam sententiam sic prositetur : a Aderant Sane sacro conventui presbyteri Romanae Ecclesiae, digni0re prae caeteris Patriarchis, uti decebat,
428쪽
phRS 0CTAVA. 105 loco. Et 0siuin Cordubensem Silvestri nomine adsuisse, Gelasio Cyriceno aucturi graeco, ita ex actis reserenti, facile assentimur; cum et nemo contradicat et secutis conciliis con
Nota. - De concilio Constantinopolitano I, quod inter decum enica secundo loco numeratur, qudeStis eSSe non potest, an ei Romanus Pontilax praesuerit. Nam ista SInodus, ex solis orientalibus convocata, pqr seipsam S0lam non fuit oecumenica. Sed vim secumenicitatis obtinuit, tum ex Superveniente Damasi confirmatione, tum ex eo quod sidet, quam totus occidens cum Romano Pontisce circa Spiritum sanctum profitebatur, orientales praesules paribus votis adhaeserint. Fuit nempe ista synodus, non formaliter, Sed aequivalenter dumtaxat
II. Concilio Oecumenteo ephesino, anni 415, praefuit Caesestinus Papa per Legatos suos Cyrillum, Arcadium, Projeetum et Philippum. - Constat 1' actione Ι', ubi legitur : Considenti-bi . . . religiosissimis et sanctissimis Diseopis: Cyrillo Alexuu-driae, qui et Coclestini quoque sanctissimi sacratissimique Romanae Eeelesiae grehiepiscopi locum obtinebat Labbe, l. III, col. 445, edit. Parisiis, 1671 . - Constat 2' ex Evagrio : Cyrillo synodum disponente, et laeum C estini veteris Romae Episcopi obti- nente lib. I, cap. ivi. - Constat δ' ex eonstituto Vigilii Papae. In eo scilicet constituto inserta fuit pro sessio fidei quam Mennas et alii mulli Episcopi emiserant, et in qua sic habetur :u Nos igitur apostolicam sequentes doctrinam ... imprimis quatuor Sanctas Syn OdOS, Nicaenam ..., ConStantinopolita nam ..., Ephesinam primam ducentorum Episcoporum , in
qua in Legatis suis atque vicariis, id est, beatissimo Cyrillo Alexandriae urbis Episcopo, Arcadio et Projecto Episcopis, et Philippo presbytero, Beatissimus Coelestiuus Papa senioris Romae noscitur prae8edis3e... v Labbe, t. V, col. 557 et 558, pari
III. Chaleedonensi concilio Oecumenico, anni 445, praefuit per
429쪽
IRACTATUS DE PAPA. suos Legatos sanctus Leo Papa. - Constat Leonis ad concilium
epistola : In his fratribus, Paschasino et Lucentio Episcopis. Bonisaeio et Basilio presbyteris, qui ab Apostolita Sede direeti
sunt me synodo fraternitus uratra aestimet pro Sidere. - Constatuetione III in qua dixit Paschasinus : Nostram parvitatem huic eoncilio pro se praesidere Papa Leo praecepit. - Constat epistola
concilii ad Leonem : 0uibus quidem iscopis congregatis insimι membris caput praeeras, in hi3 qui truum tenebant ordinem. Nota. - De secundo concilio Constantinopolitano, incum enico quinto. - Synodus haec per Seipsa in solani non fuit incumenica. Desuit si quidem Ecclesiae occidentalis repraesentalio, et nec per Se, nec per Legatos Romanus Pontifex intersuit. 0mnia insuper, vim inserente principe, ac metu Episcopos compellente, lacla fuiSSe constat. si Huod Si quinta sTnodus inter oecum enica concilia loeum obtinuit, quis nescit hoc illi nomen ei auctoritalem obveni SSe ex confirmatione ipsius Vigilii, et aliorum Romanorum Pontificum, et ex acceptatione deinde occidentalis Ecclesiae Τ η luetra relli, de fluetoritate Rom. Pontilicis in eonciliis, cap. ix, ἶ 4, t. II, p. l64, edit. Gandavi. Caeterum constat, ut ait citato paragrapho idem Murga- relli, u primum requisitam fuisse Vigilii auctoritatem ad convocationem concilii, et ipsum conSen SisSe; Secundo, delatam ei suisse praesidentiam concilii; sed ipsum concilio interesse
recusasse. duae duo salis manifestant, constans suisse apud antiquitatem, quod Romanus Pontifex concilia secum enica convocaret, et iis congregalis praeSideret. BIV. Couellio Constantinopolitano Iertio, oecumenico Sessito, praefuit Agatho Papa, per Legatos suos. - Constat 1' ex eo quod ante omnes alios Patres nominentur dicti Legati, quamvis
episcopali charactere non insigniti. Id quippe arguit ipsos in
concilio praesides egisse vice Agathonis. Sic nempe legere est sub initium actionis primae: a conveniente quoque Sancta et universali Srnodo, ... id est, Theodoro et Georgio venerabilibus presbiteris, et Joanne venerabili diacono, vicem agen-
430쪽
tibus Agathonis sanctissimi et beatissimi archiepiscopi antiquae Romae, et.Georgio Venerabili ac Sanctissimo archiepiscopo magnae Constantinopoleos novae Romae... v - C0nstat 2' ex
antiquo libro Ecclesiae Romanae, qui liber diurnus nuncupatur, et in quo legitur : S tum conellium generale, cui Agatho Papa per Legatos suos et responsales praefuit. - Constat δ' ex Zonara qui idem testatur in vita Constantini IV. V. Coneilio ' leaeno seeundo, incumenico septimo, praefuit Hadrianus Papa per Legatos suos, Petrum archipresbyterum et Petrum abbatem. - Nisi enim isti Legati praesides concilii suissent, vice Hadriani, cum episcopali dignitate carerent, in enumeratione Patrum non positi fuissent primi, atque ante ipsos etiam Patriarchas. Sic nempe habetur initio actionis
primae : a Conveniente sancia et uni Versali SInodo ..., id est, Petro reverendissimo archipresbItero sanctissimae Romae Kcclesiae, scilicet Apostoli Petri, et Petro reverendissimo pres-bTtero, monacho et abbate venerabilis monasterii Sancti Sabae Romae siti, relinentibus locum Apostolicae Sedis ... v Labbe, t. VlI, col. 59, edit. Parisiis. 1671.ὶ - Insuper Nicolaus Papa scripsit ad Michaelem imperatorem : uuasi non et ipsi in meaeaeolleetae synodo nostra fides praesederis. II. Coneilio Constantinopolitano iv, secumenico octapo, praefuit Adrianus seeundus per Legatos suos. - Actione prima, rO-gati sunt isti Legali exhibere mandatum Papae pro praesidentia; et jusserunt legi litteras Adriani ad imperatorem Basilium, in quibus sic dicebatur : u Volumus per vestrae pietatis industriam illic numerosum celebrari concilium, eui nostri quoque misSi praesidentes, nempe Donatus et Stephanus Episcopi et Marinus diaconus ... n Et in actione decima, sic se habet prima subscriptio : Ego Donatus, Dei gratia Episeopus Ostiensis Ioeum
obtinens Adriani universalis Papae, hute sanetae et universali synodo praesidens, omnia quae superius leguntur promulgavi et manu propria Mibscripsi. Igitur ex octo primis generalibus SInodis, sex reperiuntur,