De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

651쪽

Deus Mosi ipsum videre optanti respondens, dixit. Mn potes videre Ditem meor, HS V videbit me homo θυι ei. Sensum literalem hujusce loci supradictis non repugnare evidens est ; haud enim sentio Deum posse videri in hac vita, eo modo quol,loses ipsum videre optabat. Respondeo tamen, moriendum nodis esse , ut Deum videamus ; mens enim veritati unitur, quo magis 1 corpore abstrahitur. Ad hanc Veritatem nemo satis attendit. Qui affectuum motas sequuntur, qui voluptatum usu imaginationem polluerunt, qui unionem & mutuum mentis cum eorpore commercium auxerunt; une verbo,qui Vivunt, Deum videre nequeunt; apud scipsos enim se recipere non possunt ut veritatem consulant. Beatos itaque illos quorum cor purum est, mens libera, imaginatio sana, qui mundo neutiquam, vix corpori adhaerescunt i uno verbo beati illi sunt qui moriuntur, nam videbunt Deum. Sapientia id palam dixit' in monte, idque iis seorsim dicit qui sese recipientes illam consulunt. Qui in se superbiae concupiscentiam perpetub excitant, qui sexcenta ambitiosa agitant consilia, qui mentem non modb corpori, sed iis utiam quibus circumdantur uniunt atque etiam mancipant; uno verbo, qui vivunt non modo vitam corporis, sed etiam vitam mundi, non possunt videre Deum; nam sapientia in intimo rationis recessu habitat, illi verbsese perpetub extrinsectis diffundunt. Atqui sensuum vividitatem indesinenter mortificat, qui imaginationis puritatem sedulb conservant, qui affectuum motibus strenue resistunt, uno verbo, qui omnia vincula quibus alii corporis & magnitudinis sensibilis fiunt mancipia, solvunt, innumeras veritates retege- ob. 12 h. re, dc sapientiam illam ab oratis omniam viventium absonditam videre ponsulat. Vivere aliquo modo desinunt, statim atque apud seipsos sese colligunt; corpus deserunt ubi ad veritatem accedunt. Nam mens humana inter Deum & corpora ita sita est ut a corporibus recedere nequeat quin ad Deum admoveatur; Quemadmodum cum ad ea V . emtri praeceps currit a Deo recedit. Sed quia ante obitum corpus omni labnac per spin deseri nequit, fateor etiam ante illud tempus hominem Deo perfecte ςulum i ' non posse. Jam juxta Divum Paulum, Deus videri potest con- uis auidim M veluti in speculo, sed non potest videri de facie ad faciem. Non facie ad sa- τιδεθιr me mio ct Ῥιvet. Potest tamen videri ex parte, hoc est consusu &ciem. Nurire imperfecte. θ

, ia' eb, Vitam in omnibus hominibus viventibus aequalem esse illamque in puncto indivisibili consistere arbitrandum non est. Imperium eorporis in minuem, quod impedit quominus uniamur Deo per cogni

tionem

cce 3

652쪽

S, EXPLICATIONES ail LIB. III. 8

tmnem veritatis,potest suscipere magiS& minus. Mens in omnibus hominibus aequaliter non unitur eorpori quod sc sationibus suis animat, Maliis corporibus versus quq affectuti ope sertur.Nec desunt qui voluptatum & suporbiae concupiscentiam ita enecant ut corpori & mundo vix amplius adhaerescant. Atque sic sunt quasi mortui. Beatus Paulus hujusce rei nobis est exemplum insigne, corpus suum castigabat & in servitutem redigebat , atque sese ita humiliaverat & maceraverat, ut de mundo non amplius cogitaret, quemadmodum mundus de ipsis. Mundus enim ipsi mortuus & crucifixus erat, sicut mundo erucifixus & mortuus ipse erat. Et hanc ob causam, inquit Gregorius, veritatis tantus erat amator , & ad illa divina lumina quibus splendent ipsius epistolae suscipienda dispositus ; quae

Epistolae quantumvis lucidae eos tamen duntaxat penetrant qui exemplo Pauli sensus &affectus crucifigunt. Nam, ut ipse A inivratu 1.Coε. 1.36 homo non per it ea qua sunt uin, fustitia enim istis; quia scientia hujus Moνθα mundi, sapientia hujusce saeculi. ingenii subtilitas, delicatula mollities, vivacitas, imaginationis egregiae igniculi, quibus mundo u . inus,& mundus nobis vivit, stupiditatem &, ut ita dicam,stupendam, . si' insensibilitatem menti liostret ingenerant respectu Omnium Ueritatum, aperi δέδε quae persecte capi nequeunt nisi silentibus sensibus &ai cistibus. νerin: Nut- Mors illa igitur qua Deo unimur optanda cst, aut illius mortis imago , quae est somnus mysticus per quem omnibus sensibus externis sopitis, vocem veritatis internae possumus audire , qu e nos non alloquitur, nisi per noctis silentium ubi tenebrae objecta sensibiliaculis nostris surripiunt, & mundus nobis veluti mortuus est. quod Sponsa, inquit Gregorius, in cantuu cannorum Sponsi vocem qu. si persmmum audierat, qua dicebat; Ego dormio, se cor meum vigilat. Ac siduerer, dum exteriores seram ab hujusce vitae fossicitiambus sopto , vacante mente, et i cias interna cornosco. Foras dormio, sed ιntus cor vigilat, quia dum exteriora

quasi non sentio, interiora solerter apprehendo. Bene ergo Eliu aιt quod pre omnium loquitur Deus. Ethica Gregorii ad cap. 33. Job.

ILLUSTRATIO

Ad Caput Septimum Secundae Partis Tertii Libri in quo probo.

Nos non habere claram ideam natur nec mollicationum

mentis nostrae. ALicubi dixi, atque etiam tertio Libro de Inquirenda veritate me

satis probasse a rbitror, nos nullam habere claram mentis nostrae ideam ; sed tantum conscientiam aut sensum internum ue atque ita I.OS u

653쪽

so ILLUSTRATIONE s

illam multd impersectilis cognoscerc, quam extensionem. Id ita evi dens mihi videbatur, ut rem sustiis explicare necessum non duxerim.

κ si oriso Cartesii authoritas diserte dicentis; nataram mentu esse notioremn ea quiluas tura ulus alius ret, ita praevertit quosdam ex ejus discipulis, ut ea quae

super his scripsi nihil aliud effecerint quam obtusi ingenii apud illos

'Ps. .haa Veritates abstractas assequi & tenaciter amplecti non possem,

x; editat o utpote quae attentionem levare & continere non possint haberet. Metiem. iubfi. admodum debilem, sensibilem, & classum esse, mentem meam a cor-ntur, sore tot modis ut verbis exprimere nequeam, pendere, sateor. Id

mihi notum est, id sentio, & in id perpetuo laboro ut istam mei cogniationem π,agis ac magis augcam. Etenim si non postimus miseriae nosti ae medcri, saltem illam cognoscere dc sentire debemus. Sensu miseriar internae saltem humiliter nosmet deprimere & quantum utile sit nobis liberari ab isto corpore mortis, quo omnes mentis nostrae facultates perturbantur & confunduntur, agnoscere par est. Attamen quaestio nunc agitata ingenii capacitati ita accommodata est , ut ingenti mentis applicatione ad cam solvendam opus csse non censeam . & hanc ob causam huic non eram immoratus. Nam id me

asserere meritbposse arbitror; ignorantiam scilicet plerorumque circa mentem saam, circa ipsius distinctionem a corpore,circa ejusdem spiritualitatem , immortalitatem , & alias proprietates, sufficere, ut evidenter probemus, nos nullam illius claram & distinctam ideam

habere.

Nos ideam corporis claram habere possumus dicere, quia sufficie consulere ideam qua repraesentatur , ut agnoscamus modificationes quarum capax est. Illud quadratum, rotundum, in quiete,in motu esse posse clare videmuς. Nullo negotio concipimus quadratum pos se dividi in duos triangulos, duo paralelogrammata, duo trapezi Quum quis a nobis quaerit, an aliquid pertineat, aut non pertineat ad eXtensionem , quid respondendum habeamus ambiguum non est: Quia idea extensionis eum sit clara, nullo negotio &smplici mentis apprehensione videmus quid includat, quid Vcro excludat. Nullam, ni fallor, mentis nostrae habemus ideam, quae ita clara sit, ut eam consulendo possimus cognoscere modificationes quarum ca-l ax est. Si nullam unquam sensissemus voluptatem aut nullum do-orem, an mens illius sit capax inecne scire nequiremus. Si homo qui iapiam mclonem nunquam gustasset, dolorem nunquam esset passus, rubrum aut viride nunquam vidisset, certe si ustia istam quam pertendunt mentis suae ideam consuleret, an harum vel illarum sensationum, seu modificationum esset capax, distincte nunquam eognoscere posset. Nec id modo; quamvis actu sentiamus dolorem, aut actu Videamus colorem , non possumus tamen simplici visu cognoscere an qualitates illae pertineant ad mentem. Dolorem esse in corpore cujus occalione eum sentimus, & colorem insuperficis objectorum dif-Diuitiam by Cooste

654쪽

EYΡLICATIONES LIB. III. 91

fusum esse imaginamur, quamvis haec objecta a mente nostra distingui clarissime concipiamus. Ut certiores fiamus an qualitates sensibiles sint modificationes mentis necne ; suppositam istam mentis ideam non conssili mus: Ipsi Cartesi discipuli contra consulunt ideam extensionis; &sic ratiocinantur. Calor, dolor, color non possunt esse modificationes extensonis i nam extensio nullius rei est capax quam variarum figurarum,variorumque motuum. Jam autem duo duntaxat sunt entium genera,

spiritus & corpora. Ergo dolor, calor, color, & omnes aliae, qualitates sensibiles pertinent ad mentem. Quamloquidem ad id adisi mur ut consulamus ideam exicnsionis ad cognoscendum, an qualitatcs sensibilcs sint modificationes entis, nonne evidens est nos claram mentis ideam non habere. Alioquin quorsum istud diverticulum ' Qxilim Philosophus vult cognoscere, an rotunditas pertineat ad extensonem, num consulit ideam mentis aut aliquam ideam aliam ab idca exte onis' Nonne videt clare in ipsa extensionis idea, rotunditatem ipsius esse modificationem ,&nonne insaniret si ad id comperiendum sic ratiocinaretur. Duo sunt tantum entium genera, spiritus & corpora; rotunditas non est modificatio spiritus; ergo est modificatio corporis. Igitur uno mentis appulsu sine ratiocinatione, & sola mentis ad ideam extensionis applicatione videmus, rotunditatem,& quamlibet aliam figuram esse modificationem corporis & Voluptatem, dolorem,

calorem, omnemque aliam qualitatem sensibilem non esse modi scationes corporis. Nulla potest moveri quaestio circa ea quae pertinent aut non pertinent ad extensionem, cui facile, prompte, & confidenter non satisfiat, sola ideae qua repraesentatur eonsideratione. Omnes homines super ea re inter se consentiunt. Qui materiam cogitare posse autumant , illam hac facultate praeditam esse non opinantur, qui a extensa est, extensionem praecise ut in se est consideratam cogitare non posse fatentur. Sed eodem modo non consentiunt de iis quae circa mentem &ejus modificationes credenda sunt. Sunt qui credant dolorem & calorcm, aut ad minimum colorem ad eam non pertinere. Immo ii Cartesianis quibusdam ludibrium debent, qui dicunt mentem fieri actu, coe-ruleam, rubram, flavam, illlamque Iridis coloribus tingi, dum ipsam contemplatur. Multi sunt qui dubitent, & multo plures qui non Credant, mentem, dum cadaver sentimus revela putidam fieri; & G-porem sacchari, piperis, salis ad ipsam pertinere. Ubi igitur est clara mentis idea, ut illam Cartesiani considant, & omnes una consentiant super haere; cui scilicet colores, sapores,odores, debeant competeret Vertim licet Cartesiani super his inter se consentirent, hinc protinus non rei concludendum, ipsos claram mentis ideam habere. Nam si unanimo tandem dicant conscia su mentem actu esse viridem aut Iubram, dum viride dc rubrum videmus, id non concludent nili

655쪽

prolixis admodum ratiociniis ; id nunquam uno & simplici visu vita debunt: id nunquam comperient consulendo suppositam istam mentis ideam , sed potius consulendo ideam corporis. Afferent qualitates sensibiles pertinere ad mentem, duntaxat quia non pertinent actextensio item, cujus claram habent ideam. Hujusce rei eos nunquam convincent, qui utpote tenui & parvo praediti ingenio, perceptionum complexarum aut ratiocinationum sunt incapaces, aut potius qui idem corporis claram attente satis non considerantes omnia confundunt. Semper erunt iustici, pueri, seminae & forsan eruditi atque etiam Doctores qui de his sint dubitaturi. Sed feminae, pueri, Docti, indocti, ingeniosi S stupidi, nullo negotio capiunt, per ideam quam habent extensionis, ipsam esse capacem quarumvis figurarum. Extensionem doloris, saporis, odoris, aut alius cujuslibet sensationis non esse capacem facile concipiunt, dum ideam qua extensio repraesentatur attente & s deliter consulunt. Nulla enim qualitas sensibilis includitur in idea quae repraestritat extensonem. Possunt equidem dubitare an corpus sit capax sensus, aut possit aliquam recipere qualitatem sensibilem , an verb stetis. Sed id fit quia per corpus aliquid aliud intelligunt quam extensionem, nullam corporis hoc sensu accepti claram habent ideam. Sed diim Cartesus, aut Cartesiani quos alloquor, mentem corpore melius cognosci asserunt, per corpus nihil aliud intelligunt quam extensionem. Quomodo igitur possunt defendere naturam mentis clarius cognosci natur 1 corporis; cum idea corporis aut extensionis adeo clara sit ut omnes inter se consentiant de iis qtiae includit vel excludit, cumque idea mentis ita confuse sit, ut Cartesiani ipsi quotidie disputent, an modificationes coloris ad ipsam pertineant.

Natura sub tinna, inquiunt isti Philosophi post Cartesium, eo ni

Liιus cognositur quo plura e mattributa cognosiuntur. Jam autem nulla res es, v ustor cognosiamus attribataqu-mentu; qaza quotquot in aliis resin cogns flantur totidem pusant recens 1 ιn mente, ex eo quod Era cognosar.. Atque ideo

Drus natura omnis alius reι natura notior est.

Sed quis non videt multum esse discriminis inter cognoscere poideam claram,& cognoscere per conscientiam. Quum cognosco bis duo essequatuor, id clarillime cognosco; sed clare non cognosco id quod in me est quod hanc cognoscit veritatem. . Id equidem sentio; Id novi per conscientiam aut per sensum internum; sed illius nullam habeo claram ideam, ut habeo de numeris, inter quos possum clare deprehendere reli toties. Possum numerare tres in mente mea proprietates. Primam qua cognosco bis duo esse quatuor ; secundam

qua cognosco ternasium numerum ter repetitum esse 9. & tertiam qua cognosco quaternarium numerum, quater resumptum ess re i6. .

Inib, si ita libuerit, tres istae proprietates inter se different se in me innumeras potero numerare : sed nego clare a mς cognosci nar amiuatam Ierum quas in me numerat u1 sum. . .

656쪽

EYΡLICATIONES ad LIB. III. 03

Possumus dicere nos habere ideam claram cnris alicujus ipsiusque naturam a nobis cognosci, qu sim illud cum aliis quorum etiam claram habemus ideam , possumus componere , aut saltem eum possumus conferre inter se modificationes quarum cns illud capax est. Claras habemus ideas numerorum & partium extensionis, quia haec pos sunt inter se conferri. Numerus binarius cum quaternario potest comparari, quatuor cum sexdecim; & unusquisque numerus cum omni alio. Quadratum cum Triangulo, Cireulus cum Ellipsi, Quadratum & Triangulus, cum omni alio Quadrato & omnia alio Trian-

ulo, consurri potest ; & sic possunt clare cognosci relationes quae

uni inter iIlos numeros, illasque figuras. Sed mentem nostram cuin aliis mentibus non possumus conferre, ut aliquam illius relationem clare cognoscimus. Relatio quae est inter voluptatem & dolorem, calorem & colorem non potest clare dignosci, vel, ut de modificationibus ejusdem generis duntaxat loquar, non potest exacte determinari relatio quae est inter viride & rubrum, flavum & violaceum, ncque etiam inter violaceum & violaceum. Bene equidem cernimus alte rum esse altero obscurius aut lucidius: sed nescimus neque quanto sit obscurius aut lucidius; neque quid sit esse obscurius aut lucidius. Nullam igitur claram habemus mentis aut ipsius modificationum ideam. Et quamvis videam aut sentiam colores , sapores, odores , possum dicere, ut dixi, me eas non cognoscere per ideam elaram; cuna illius relationes clare cernere non pollim. Possum equidem deprehendere accuratas relationes seu analogias inter senos; octavum tonum, seu diapason, exempli gratia, esse duplicem , quintarium tonum seu diapente esse ut . ad a. quartum seu diatessaron ut ad sed istas analogias cognoscere nequeo per se: asitionem meam. Si novi octavum tonum este duplicem, id novi quia experientia compertum habeo, eandem chordam dare octavum, ubi,

postquam integra pulsata fuit, deinceps pulsatur postquam divisa fuit

in duas partes aequales; de quia novi numerum vibrationum esse duplicem, tempore aequali, aut aliquid simile ; quia trepidationes aeris,. vibrationes chordae, & ipsa chorda, possunt comparari per ideas claras; &quia distincte cognoscuntur relationes quae possunt esse inter chordam &ejus partes, sicut & velocitatem variarum Vibrationum. Sed soni in seipsis non possunt comparari, seu quatensis qualitates sensibiles 8c modificationes mentis; nec eorum relationes dignosci Et quamvis Musici varias constrantias optime distinguant; earumtamen relationes non cognoscunt per ideas claras. Solo aurium organo de sonorum differentia judicant, non ratione. Atqui ncmo dicet aurem judicare per ideam claram , aut aliter quam per sensum. . lasi igitur Musici nullam sonorum claram habent ideam, quatenus

urni sensationes aut modi fieationes mentis. Unde consequitur nec

mentem nec ipsius modificationes per ideam claram concipi, sed solima per consue iam aut sensum vita num se

657쪽

Praeterea, qua in rementis dispositiones quibus ad agendum&ad sibi repraesentanda objecta promptior fit, consistant, nemo novir. Nequidem possumus concipere qua in re ejusmodi dispositiones sitae

esse queant. Addit etiam neminem posse ratione certiorem seri, an mens sola a corpore separata, aut sine relatione ad corpus eonsiderata,

habituum & memoriae si capax. Quomodo tamen haec possumus ignorare, si natura mentis sit notior natura corporis ' Nullo negotio videmus qua in re consistat facilitas qua spiritus animales sese perner vos diffundunt, per quos jam septiis fluxere', aut saltem nullo nego tio comperimus, tubulis nervorum sese dilatantibus& fibris ipsorum certo modo inflexis, spirit sis animales posse facile insinuari. Sed quid possumus concipere quod queat augere facilitatem mentis ad agendum aut ad cogitandum y Profecto fateor me rem non posse assequi. Centies meipsum consulo ut has percipiam dispostiones, sed nihil est quod mihimct respondeam super haere; quamvis vividissime sentiam illam facilitatem qua in me quaedam excirantur cogitationes; ac nisi rationibus specialibus ebadducerer ut credam, me revera tales habere aispositiones quamvis illas non cognoscam in me: judicarem in mente mea nec habitum nec memoriam Ipiritualem esse.

Quicquid sit cum circa hqc haesitemus, id manifestb arguit nos res tam

clare non cognoscere quam Vulgo pertendunt; nam dubia cum evidentidi & iduis claris stare nequeunt. Eeel.eap.;.i Hominem oculatillimum , an dignus sit amore, an vero odio eum evidentia cognostere non posse certum est, ut loquitur Sapiens, sensus

et internus, seu conscientia quam de nobismet ipsis habemus nihil nos certo docet hac de re. Paulus equidem dicit sibi suam conscientiam .isim m ibi nihil e probrare; non asserit tamen se justificatum esse; quin asserit eooseim id ipsum non justificare, nec audere seipsum judicare, quia Dominus est qui judicat ipsum. Sed cum claram habeamus ordinis ideam, si aeque claram haberemus mentis ideam sensu interno quem de nobis.

quἱ a ιιὰm metipsis habemus, evidenter cognosceremus an esset ordini conforis anc eat me mis nec nec possemus etiam accurate cognoscere omnes ipsius dispo-Dom M sitiones internas ad bonum & ad malum quotiescunque aliquem ea-σ 3.Coy ς rui-i haberemus sensum. Sed si possemus nos cognoscere quales sumus reapse, superbiae non essemus adeo obnoxii; Nec verisimile est Petrum dicturum fuisse Iesu Christo quem erat abnegaturus. Cis te

& - θυφία sensit evidenter potuisset videre, an ipsi fatis fuisset robori & animi ad vicendam mortem, seu potius ad toleranda probra ancillae & quorunda rn famulorum. Si natura mentis natura cujuslibet alius rei notior esset; si idea quam de mente habemus aequ) clara esset ac ideae corporis hoc unum quaero. Cur videlicet tam multi illam cum corpore confundanti Duae ideae chiraehomnino diversae possuntne confundi' Dieamus quod res cli. Qui idem nobiscum non sentiunt ratione sunt praediti aeq

658쪽

S, EXPLICATIONES M

aenos; easdem rerum habent ideas; eandem participant rationem. Cur igitur confundunt ea quae distinguimus ' An in aliis casibus unquam confundunt res quarum claras habent ideas φ An unquam duos diversos numeros ab iis confundi videas φ An quadratum pro circulo aceeperunt φ Μens tamen Iongius differt a corpore quam quadratuma ei reulo. Duae enim sunt substantiae nulla in re inter se convenientes, nihiIominus tamen eas confundunt, certe aliquam in agnoscend 1

illarum differentii esse dissicultatem necesse est. Id simplici mentis

appulsu non deprehenditur, & ratiociniis opus est ut concludamus alteram harum substantiarum non esse alteram. Attente consulenda est idea extensionis, & agnoscendum extensionem non esse modificationem corporis, sed corpus ipsum , cum nobis repraesentetur ut res subsistens, & ut principium eorum omnium quae clarh concipimus in corporibus. Unde fit ut, cum modificationes quarum eorpus capa X est,nullam habeant relationem ad qualitates sentibiles,oporteat subjectum illarum qualitatum, Vel potius ens cujus inralitates illae sunt modificationes a corpore multum differre. Sine nis aut similibus ratiociniis non possumus quin mentem cum corpore confundamus. Sed si ideam mentis claram haberemus,ut habemus corporis, certe ad ambages illas confugiendum non esset qu6 ab illo distingueretur. Id

primo intuitu, & eadem facilitate qua cognoscimus quadratum non esse circulum, deprehenderetur. Hic non immoror fusilis probando mentem ipsiusiue modificationes non cognosci per ideas claras. Quacunque nos inspiciamus, id satis agnouimus. Et iis quae jam in libro de Inquirenda Veritate super hac re dixeram haec duntaxat addo,in quorundam Cartesianorum gratiam qui istam meam carpebant sententiam. Si ipsis hae additione non secerim satis; expectabo donec istam claram ideam quam in me frustra conatus sum reperire mihi ostendant.

ILLUSTRATIO

ad Caput Oct avum Secundae Partis T criti Libri. De tereminis vagis genera libus nihil gnificantibus: Quomodo ab aliis distinguantur.

UT intelligantur quae in nonnullis locis dixi ; eos rerum rationem

non Uddere, qui eas explicant per terminos Logieos & per ideas generales, hoc ad animum revocare sussiciet; nempe, quicquid exi-itit elim redigatur vel ad ens vel ad modos entis, omnem terminum

quo nullum horum distincte & speetatim designatur, nihiI distincti significare. Id mihi evidentissimum videtur, sed quodcunque in su

659쪽

IL LV STRATIO NE s

evidens est, tale semper non est respectu omnium. Apud homines ille mos invaluit ut verbis inanibus sese & alios pascant. Omnes teris mini quibus aures non laeduntur inter homines usu valent; & veritas in quotidianis hominum sermonibus ita negligitur, ut qui loquunturi non secus aequi audiunt ad illam nequidem respiciant. Loquacitas omnium naturae dotum iis est praestantissima; imaginationis sermo omnium mediorum ad persuadendum est optimum, dc memoria terminis obscuris & abundans semper prae caeteris omnibus praefulgebit, quicquid dicant Cartes ani. Ubi homines veritatem unice diligent, ad ea quae sunt dicturi

tunc attendent; quae audiunt accurate examinabunt; terminos sensu vacuos aspernabundi respuent, & ideis claris duntaxat adhaerescent. At quandonam homines veritatem unice diligent φ ubi nimirum a corpore non amplius pendebunt, nullam amplius relationem necessariam ad objecta sensibilia habebunt, sese mutuo non ampli incorrumpent, ac magistrum ipsos in intimo mentis recessu edocentem fideliter consulent, sed id in hac vita nunquam continget. Interea tamen omnes veritatem aeque non negligunt, si multi sint

qui verba sine examine effutiant, qui ea indiscriminatim audiant &recipiant, quique ad nihil aliud attendant quam adeaquibus m ventur, sunt etiam qui veritati adipiscendae & alios docendae serib incumbant. Ac hos potissimum alloquor ; his me rogantibus haee scripsi. Dico igitur quicquid est, sue actu existat sive non, ae ideδ qui quid est intelligibile, redigi ad ens & ad modum entis. Per ens id intelligo quod est absolutum, aut quod potest concipi solum & sine relatione ad aliud. Per modos entis intelligo quod relativum est,aut quod solum concipi nequit. Jam autem duae HInt species modorumentis ; alii modi consistunt in relatione seu analogia partium totius ad aliquam partem ejusdem totius 8, alii consistunt in relatione rei a- si cujus ad aliam quae non sit pars ejusdem totius. Rotunditas cerae est modus entis primae speciei, quia ipsius rotunditas consistit in aequalitate distantis omnium partium superficiei cum illa parte quae

centrum constituit. Motus aut situs cerae est modus entis secundae speciei ; nam consistit in relatione cerae ad corpora eam circundantia. Non loquor de motu accepto oro vi movente: quippe hanc vim m dificationem corporum nec esse, nec esse posse clarum est, quoniam quoquo modo modificata concipiantur non possunt concipi ut vis

Si certum sit quicquid intelligibile est ad entia aut ad modos entium reduci, omnem terminum quo neutrum illorum designatur , nillil significare clarum est, & omnem terminum qui non signi hcat illudens aut illum entis modum speciatim , esse terminum obscurum &confusum At i; ideo nec quae alii nobis dicunt nec quae aliis dicimus posivinus clare concipere , nisi ideas distinctas entis aut modi entis

660쪽

.Seu EXPLICATIONES ad LIB. III. '

habeamus , quae respondeant singulis terminis quibus illi utuntur, aut quibus nos ipsi utimur. Concedo tamen nos posse, uti terminis qui ideas distini has directhnon excitant, immh nos ad id interdum adigi. Id possumus, quia non semper necesse est definitionem subiti tuere in locum definiti, &quia formulis loquendi compendiosis quamvis in se confusis utiliter quandoque utimur. Et ad id cogimur, cum necellitas incumbit loquendi de rebus quarum claram non habemus ideam , quasque non cognoscimus nisi sensu interno quem de nobismet ipsis habemus, ut cum de mente & iplius modificationibus loquimur. Cavendum

cst duntaxat ne terminis obscuris & aequivocis utamur quum claros

liabemus, aut quum adstantibus falsam ideam ingignere possunt, Haec aliquo exemplo es aritis intelligentur. Clarius est dicere mundum a Deo creatum fuisse per ipsius voluntatem, quam dicere mundum a Deo conditum suille per ipsius potentiam. Posterior vox est terminus Logicus , in mente nullam distinctam & specialem excitat ideam , & in hanc pote: t injicere opinionem, potentiam Dei scilicet pol se esse aliquid diversum ab efficacia ipsus voluntatis. Ii clarius loquuntur, qui dicunt Deum peccatori-

us condonare in JESU CHRISTO , quam qui absolute dicunt,

Deum peccatoribus condonare clamentia dc misericordia r Hi termini sunt aequivoci. In eam possunt inducere cogitationem, Clementiam

Dei scilicet sorsan eontrariam esse ipsius Juilitiae ; peccatum posse manere impune; satisfactionem JESU CHRISTI non esse necessariam, & alia ejuscemodi. Torminis vagis & quorum significatio non est praecisa saepe utimur, ubi de persectionibus Divinis loquimur. Nec id culpandum est, nam in Philosophica non est semper necessaria. Sed nefaria nupiditate & negligentia plerique hisce terminis generalibus ita a

utuntur , & ex iis tot salta eliciuntur consequentiae , ut quamvis Omnes homines eandem Dei habeant ideam , illumq; omne S ut eus infinite perfectum considerent: nulla tamen imperfectio ipsi non fuerit tributa tempore idololatriae ac saepe etiamnum de ipse sermori es tanta majestrie indigni habeantur. Et omnia quidem ista ex eo oriuntur, qu bd serib plerique non conserunt ea quce de Deo dicunt cum idea qui repraesentatur, seu potilis cum ipso.

Sed praecipue in rebus Physicis, hisce terminis vagis Τί generalibus qui nullas distincta sentis aut modi elatis e N citant ideas, abutuntur Philosophi. Exempli gratia quum dicunt corpora ad coitri suum tendere; pa Tua re propria depli mi, DTιωπ sursum ferri, natura

Sc. agere; utuntur terminis nihil significantibus & istae omnes propositiones sunt omnino falsis co sensu quem ipsi affingunt plerique Plii Iosophi. Nullum est centrum sensu quod vulgo accipitur. Isti icimini gravitatu,forani, vatWadcalii si ita nec entis nec moli entis n

SEARCH

MENU NAVIGATION