Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

V. Dicendum est,Logicam non esse scientiam praeticam, sed speculativam.

Probatur conclusio, de primo quoad primam partem. scientia pra- practieam ctica refertur ad praxim, diciturque practica a praxi ad quam refertur. Logica non refertur ad praxim. ergo non est praetica. Major conceditur ab omnibus, & certa eae Minor probatur ex dictis. praxis est actus voluntatis, non intelleinis, ut probatum est. sed Logica non refertur ad dirigendas operationes & actus voluntatis. ergo non refertur ad praxim. Minor probatur; quia Logica tantum refertur ad directionem operationum in tellectius. Secundo, in sententia Aristotelis, veritas non potest esse Vera praxis,& verum opus; contradistinguntur enim inter se, non minus quam rationale & irrationale, cum veritas, quando est finis, constituat habitum speculatiuum in ratione speculativi, praxis autem & opus practicum in ratione practici. atqui cognitio recta, ut sic, ad quam referrur Logica, est veritas. ergo cogni- . tio recta, ut stic, non est vera praxis, quς ideo semper debet eide actio a cognitione distincta. ergo dcc. Quod ad posteriorem partem, probatur quoque facili conclusio ex iam dictis. Logica refertur ad cognitionem rectam, & consequenter ad veritatem. veritas autem, ut iam diximus, constituit habitum speculatiuum in esse speculativi. ergo dcc. Confirmatur, quia Aristoteles semper opponit cognitionem actioni& affectioni, de veritatem operi, cum illam finem speculatiuae affirmet, hoc vero finem Tacticae. unde si cognitio esset actio vel opus, confunderciatur fines scientiae speculativae de praeticae, verumque es se tactionem esse quoque finem speculatiuae scientiae, Z cognationem ac veritatem esse finem praeticae ; quod nemo dicet. Denique Logica tota est in speculatione, speculatur enim modum ac rationem ac finiendi, diuidendi, & argumentandi, quς speculatio nullo modo refertur ad praxim. ex eo enim quod optime scio modum argumentandi, definiendi,&c.non scio modum dirigendi actiones voluntatis, quae sunt praxes. ergo &c. Obij cies primo. cognitio speculativa non refertur alio, sed in ob- λῆ, . . eis. jecti sui contemplatiotae conquiescit. sed Logica resertur alio, nempetrara org m in. scientias,quarum ipsa est instrumentum. ergo Logica non est sciun- tia speculativa. Respondeo, cognitionem speculativam posse nonnunquam alio referri, crata cognitio principiorum, idest majoris & minoris propositionis syllogi lini, refertur ad cognitionem conclusionis, etiam in seient ijs speculatiuis ; nec tamen ullus unquam dixit cognitionem p ipiorum in speculatiuis scient ijs esse praeticam. Vnde quamvis Logica cognitio reseratur ad alias scientias, non tamen desinit esse speculativa, quia non refertur ad alias scientias tanquam ad opus aut

62쪽

praxim , sed tanquam ad cognitionem. Obijcies secundo ex Fonseca. omnis scientia dirigens aliquas operationes est praetica. sed Logica est huj usmodi. ergo est practica. Respondeo distinguendo majorem juxta dicta. scientia dirigens aliquas operationes a cognitione distinctas &c. est practica, concedo malorem; non distinctas a cognitione, nego majorem. cujus distinctionis ratio ex dictis sumenda est. Obij cies tertio. si cognitio potest esse praxis, corruit nostrum fundamentum. sed potest esse praxis. ergo dcc. sola minor probatione indiget, &sic probatur. Omnis actus virtutis est praxis vera & proprie dicta, cum ex directione prudentiae fiat. sed cognitio potest eme actus virtutis, ut quando imperatur a voluntate ob honestum finem aliquem videlicet ut honeretur Deus, defendatur Ecclesia. ergo cognitio potest esse praxis. Respondeo negando minorem, cujus probationis distinguo minorem. cognitio ἶecundum se potest esse actus virtutis, nego minorem; cognitio ut volita, concedo minorem. ergo cognitio potest esse vera praxis , distingo consequens. cognitio secundum se , nego consequentiam;cognitio Vt volita, concedo consequentiam.Alia quae

obi j ci possunt. in praecedentibus soluta sunt. Quaeres quisitam sit Logicae finis' Respondeo duplicem esse finem

Logicae unum ultrinsecum, alium extrinsecum. finem intrinsecum es

se, tradere dc speculari instrumenta dc praecepta sciendi uniuersalia; quod quidem Aristoteles exacte praestitit in sua Logica.finem vero extrinsecum esse , dirigere operationes intellectus , de simul cum alijs scienti js concurrere ad demonstrationes dc definitiones earum rite de

seientifice Lelendas. Et ex his constat, Vt de ex superioribus, quidditas de definitio Logicae. potest autem Losica definiri dupliciter. primo per genus proximum, dc propriam disterentiam, hoc modo. Logica est scientia instrumentorum sciendi speculatrix dc effectrix. ubi scientia est genus, reliquae particulae sunt loco differentiae. secundo potest definiti per genus remotum, dc per differentiam remotam; ut si dicamus, Logica est habitus intellectitatis directivus operationum intellectus. VII.

63쪽

5 ELECT. DISPVT. PHILOSOPHI C.

QUAESTIO QUINTA.

An Logicast simpliciter necessaria ad alias

scientias acquirendaου. IN hac controuersia, quae inter recentiores summopere agitatur, pri ilia sententia est eorum qui negant Logicam esse simpliciter ne

in res isti ram cestariam ad alias scientias acquirendas. Videtur sententia Iandunt l. Metaph. quaest. 2. I avelli tract. I. Logicae cap. s. eamque sequuntur

communiter recentiores.

Secunda sententia praecedenti contraria,asrmat Logicam esse sim pliciter necessariam,& non tantum secundum quid. Ita sentire videntur Ammonius de Simplicius in praedicamenta , Philoponus MAlexander initio priorum, Algazel cap. 1. suae Logicae, Bessarion Cardinalis lib. contra calumniatores Platonis cap. s. Boetius initio Por- a phyrij a se translati, Aulus Gellius lib. r s. cap. 8. Albertus Magnus in Logicam trach. I cap. 3. D. Thomas initio perihermenias, &opust. curet,a-36. idem sentit Cicero de finibus, & in Britto ; ait enim Logicam, siue I fι,-- Di lςcticam, esse necessariam ad Iutisprudentiam. idem indicat pluri- ά. Augismaia. mis in locis D. Augustinus, ut lib. i. de doctrina Christiana cap. 3 8. α. - GAE lib. 8. de civit. Dei cap. 3 3 8. de contra Petilianum lib. I. de contra ς '' Cresconium Grammaticum lib. t. cap. i3. ubi Paulum Apostolum in

signem appellat Dialecticum,qui non timuit cum S toici disputare; &cap. 17. vocat similiter Christum Dominum Dialecticum,qui vi ratio. num Iudaeos conuincebat;& lib. 1. de ordine cap. 33. idem clare docet,p .EIa a Diui Vbi de Logicae inuentione loquens, ait, ratio ad alia fabri lim ἐν eanda transiret, nisi i a prius sua quas machinamenta quaedam m instrumenta, distingueret, notaret, dirigeret, proderetque imam disciplinam disciplinarum, quam Dialecticam bocant haec docet docere, haec docet disecere, in hachi a ratio demonstrat,atque aperit quaesit, quid velit,quid valeat ,scit scire, sola mentes facere, non tantum vult , sed etiam potest. Quibus verbis nescio an quippiam clarius aut elegantius dici potuit, non modo ad hanc sententiam astruendam, vem metiam ad illa Omnia quae supra de Logica diximus confirmanda, quod scilicet sit scientia,tota in instrumentis & machinamentis rationis posita,&c. cum hac sententia II. Dicendum est Logicam artescialem t de ea enim hoc loco sermo σω i Lintea est j vel secundum omnes suas partes, vel secundum aliquas tantum, vel propria industria acquisitam, vel a praeceptoribus habitam, esse simpliciter necessariam ad caeis asscientias addiscendas perfecte. Dixi vel juiti eo by Cooste

64쪽

ves secundum omnes suas partes, vel secundum aliquas tantum, quia far atruireὸ in praesenti non curo an sit necessaria secundum omnes partes vel no; tantum assimo abiblute Logicam arreficialem esse necessariam, saltem quo ad aliquam pariem, eam scilicet quae agit de definitione &demonstratione. Dixi etiam, vel propria industria aequisitam, vel a praeceptoribus habitam, Oia hoc etiam parum refert. unde tantum assito Logicam esse necessariam, undecunque & quomodocunque acquiratur. D ebet autem haec conclusio intellisi de scienti js perfecte acquirendis naturaliter, non autem supernaturaliter. Probatur conclusio, primo ex Arist. qui I. Physici text. Io. xx. & III. deinceps, & 4. Metaph. text. S. 6c I. de partibus animalium cap. i. infriatis'

fine, docet pristos Philosophos grauiter errasse te paralogisisse pro pter ignorantiam Logicae. Probatur secundo ratione. scire simpliciter & non sephistico modo, est rem per cauiam cognoscere &e. sed hujusmodi scientia non potest haberi ullo modo sine Logica. ergo &c. minor in qua sola potest esse dissicultas)probatur. quia haee scientia non habetur nisi

per demonstrationem perfectam, ut clarum est; & demonstratio perfecta non habetur sine Logica arteficiali. ergo &c. Dices demonstrationem esse instrumentum artesiciale Actum mine naturali intellectus, & consequenter scientiam etiam acquiri tin . posse lumine naturali intellectus. Sed contra, quia nos non negamus instrumenta Logica fieri ab intellectu, sed tantum dicimus alias scientias non posse perfecte acquuri solo l umine naturali intellemis. unde quando adueriatij dicunt,demonstratio est instrumentum arteficiale se mim lumine naturali intellectus, ergo scientia etiam acquiritur solo lumine naturali intest eris, neganda est consequentia. Confirmatur. quia scientia est effectus demonstrationis. sed implicat haberi effectum sine causa etiam instrumentali. ergo implicat habere scientiam fine demonstratione. vel definitione, & implicat Habere haec sine Logica arteficiali. ergo

Probatur tertio. persecte iens debet excludere omnem formidinem dc credulitatem erga oppositum illius quod demonstratur non posse aliter se habere, i. poli. text. s. sed, secundum Aristotelem ibidem, non alia ratione excludimus omnem formidinem & credulitatem oppositi, nisi quia habemus veram demonstrationem secundum materiam de formam ergo &C. Probatur vltimo. omnis vera scientia, tam definitiva quam demonstrativa, debet esse de rebus uniuersalibus& aeternis. sea res non sunt ex se aeternae & uniuersales uniuersalitate completa & Logica, sed arteficio Logicae abstrahentis naturas rerum a conditionibus indi-

65쪽

uiduantibus, & causis corruptionis, ut insta docebimus. ergo &c. Obij cies primo cum aduersarijs. Si Logica esset simpliciter neces s Q ad aliarum scientiarum perfectam acquisitionem, omnes aliae scientiae dependerent a Logica, & ita Logica esset caeteris omnibus praestantior ; quod est absurdum. Respondeo concedendo omnes scientias pendere a Logica ut a necessario instrumento directivo ; nego tamen ideo Logicam esse caeteris scientis spraestantiorem, quia hoc attendi debet ex objectis scientiarum. Deinde si accisiatur Logica formaliter, in quantum est dire- euix de causi aliarum scientiarum, sub hac ratione dico esse praestantiorem, sicut omnis causa , etiam vilissima, in quantum causa,est praestantior suo effectu, etiam praestantillimo, ut effectus est; non tamen ideo Logica alijs scient ijs absolute de simpliciter est praestantior. Obijcies secundo. Logica non alia ratione dicitur necessaria, nisIratione instrumentorum tuorum. sed nullum instrumentum Loo- cum est simpliciter necessarium alijs scien th s. ergo Logica non est necessaria.

Respondeo negando minorem; ad alias enim scientias sint necessaria instrumenta Logica, maxime vero demonstratio, syllogi Lmus, de definitio. Obijcies tertio. susscit lumen naturale intellectus. ergo Logica

non est necessaria.

Respondeo negando antecedens, cujus falsitas patet ex dictis. Dices. aliae scientiae fuerunt de secto inuentae ante Logicam per se

lum lumen naturale. ergo Ecc.

Respondeo fuisse quidem multas facultates inuentas ante Logicam, praecipue vero illas quae sunt necessariae ad usim de institutionem vitae humanae; illae tamen quae inuentae sunt ante Logicam, omnino fuerunt imperfectae sine certitudine, ic veris conditionibus scie-tiae. si enim absurdum est simul quaerere perfectam scientiam dc modum sciendi,ut ait Aristoteles text. 1 secundi Metaphysices, absurdius certe est quaerere scientiam sine modo sciendi. Obij cies quarto. si Logica necessiria esset ad alias scientias, cum etiam Lo gica sit scientia esset n ecessaria adseipsam ; vel ergo ad illam esset necessiaria alia Logica,de ad illam alia, de sic in infinitum; vel non est necessaria.de sufficit Logica naturalis si primum,datur processus in infinitum;si seciuidum, idem dici poterit de alijs scienti j s. ergo dcc. Respondeo. quamvis Logica sit necessaria ad alias scientias, ad illam tamen nihil necessarium esse praeter lumen naturale intellectus. unde non est par ratio de Logica, de de aliis scientijs; Logica enim a teficialis non innititur alteri Logicae arteficiali, sed Logicae tantum naturali, de quibusdam principijs naturae lumine cognitis. unde non

66쪽

est seipsain necessaria, quamvis ipsa deinde ad scientias sit necessaria,

propter rationes allatas in fauorem nostrae sententiae sed,inquies, a

surdum est simul quaerere scientiam & modum sciendi. Respondeo, dato quod per modum sciendi intelligatur Logica, non tamen dictu hoc, locum habere ubi idem est habitus qui dicitur scientia dc modus sciendi, ut in Logica accidit. Vnde Logicus eodem syllogismo quo probat syllogis num in Barbara esse bonum, probat etiam aliqua ratione & syllogismum ipsum quem facit esse bonum; quod in alijs scienti js non contingit, nam diuerso medio in illis probatur conclusio es forma syllogistica. addo dici etiam posse unam partem Logicae necessariam esse ad aliam eo plane modo quo inhumano corpore unum membrum alteri inseruire videmus. fatendum tamen est semper primam partem Logicae, quaecunque illa sit inuentam fuisse & traditam vi luminis naturalis. hoc autem quod diximus intelligendum est deprima inuentione Logicae, & partium illius ; quia si loquamur de Logica prout nunc de facto addit citur, non est necessarium ut secundum ullam sui partem precedat in discente, sed fatis est si sit Logica natura. lis in discente, & artificialis in docente. Obij cies ultimὰ nullus habitus est necessarius ad operandum simpliciter sed tantum ad ficilius operandum. ergo Logica non est simpliciter necessaria ad scientias, sed tantum ad bene esse. Respondeo varie ad hoc argumentum responderi solere. aliqui enim dicunt hoc argumento tantum probari, posse aliquem sine Logica cognosi ere, bene se a Tumentari,verum non posse esse certum an

modus ille argumentandi sit bonus secundum se, an vero solum quia est in tali materia. haec responsio bona est. alij dicunt distinguendum

esse consequens argumenti. Logica sumpta determinate pro solo habitu,concedunt consequentiam; Logica autem sumpta in determina. te vel pro actu vel pro habitu, negant consequentiam. dum enim dicunt Logicam esse necessariam ad scientias sensum volunt esse, Logicam actualem, hoc est cognitionem preceptorum Logicae, esse necessariam ad scientias;quia cum unus habitus dicitur necessarius ad alium, sensus est ex communi usu, actum uniu* esse necessarium ad actum al

terius.

67쪽

piatense.

AESTIO SEXTA

Vtmm detur uniuersale a parte rei. SI vlla sit in Philosophia praeclara quaestio ,&inter author con

trouersa, haec una est. Prima sententia est Tlaomistarum quorundam, qui volunt res non esse uniuersales citra intellectus operam. ita Soncinas 7.Metaph.qugst. O.Caletanus de ente & essentia cap. . & alij apud Aquarium 6. Metaph.dilucidatione 6 .& Petronium l. tomo suae Logicae,qugst . I. lib. . qui eosdem sequuntur. Ex recentioribus Ludovicus Buccaferreus primo de anima in text. 8. Sinigletius primo tomo suae Logicae hoc loco,

Suarius disput. 6. Metaph. leist. I. Collegium Complutense, Vallius, Rubius, Hurtadus, Contabricenses, & alij. Secunda sententia precedenti opposita, est illorum qui volunt dari uniuersale a parte rei, & res ante omnem operationem intellectas et se uniuersales. ita Philosophus locis infra citandis, Galenus lib. 2. de methodo medendi, cap. 7. ubi asinis stupidiorem esse assirmat illum qui uniuersalia negat. asinus enim viso uno camelo statim fugit, Muiso alio adhuc fugit, eo quod eandem naturam sibi inimicam in utroque agnoscat,& tamen intellectum non habet qui uniueisalia fingere possit. nouit igitur & asinus camelorum genus, illudque ab hominum & boum genere distinguit. unde inquit idem Galenusὶ si idem asinus nunquam alium hominem vidisset praeter dominum

aut curatorem suum, tamens quis forte alius invia sese ei obiiccret, non continuo fugeret, sed securus transiret & intueretur, quasi ex hominum genere & domino suo similem esse sciret, quamvis dominum non esse nouerit; nam adueniente domino longe aliter afficitur, siquidem de caudam quatit, & blandius intuetur, micat auribus,&more suo rudit. ergo non solum genus a genere, verum etiam individuum ab indiuiduo ita secernit, ut latentem in iis naturam aliquomodo perspicere videatur. Nec alia ratione, ut notat noster Baliare hoc loco, Scaliger uniuersale ab ipsa natura ostendi probat. quippe non alia ratione, inquit, pullus miluum metuit, nec metuit ardeam, nisi quia connatam secum habet milui speciem uniuersalem, qua singulares omnes milvi continentur. In hac eadem sententia est D. Anselmus lib. de Incarnatione cap. L. ubi ait eum qui hanc sententiam non capit, mysterio Incarnationis capiendo ineptum esse. Qui,inquit, non potest intelligere aliquid esse hominem praeter individuum, nullatenus intelliget hominem msi humanam personam; omnu enim indiuidum homo Diuiti do by Cooste

68쪽

persona est. quomodo ergo iste intelliget hominem esse assumptum a merbo, non persernam, idest, aliam naturam, non aliam personam eses Immo ait etiam ineptum esse mysterio sanistissimae Trinitatis capiendo, in quo nimirum reperitur una essentia in tribus personis. ex Theologis eandem sequuntur Scotus inst. dist.3. quaest. I.&7. Metaph. quaest. I 6. statis. Lychetius ibidem dist. 3. Antonius Trombetta 7. Metaph. quaest.8.&s. Meurissius lib.x. rerum Metaphysicarum cap. 3. quaest. . Doctores sprParisienses quaest. i. in Porphyrium, & reliqui Scottis communiter. Trambina. ex alijs Albertus Magnus, Paulus Venetus, deci quos ex recentioribus Gallis sequuntur Rapinaeus in Nucleo disputationum Logicarum, Potin me . disput. Σ.qugst. 4. Carpentarius in Alcinoum de doctrina Platonis, digressione post caput 8. Scaliger Exercit. 3 o . num. 22. Abra de Raconis hoc loco,&alij. ex Italis Georgius Raguisus intomo disputationum Peripateticarum disput. 2 . rap. 4.3. 6. & 7. ex Scotis nostris Bal reus hoc loco, quaest. 1. de uniuersali, per multas sectiones, nu. Cheynaeus in analysilio. . Metaph. scholio in cap. 11. ejusdem libri,& alij. denique ex Hispanis sudatios omittamὶ Vallesim primo con- κουειμι. trouersiarum, quaest. Ii. & Suarius lib. 4. de Anima cap. 3. dubio I. per suisViis . totum fere dubium, ubi & andem sententiam in Logica se docuisse ait Neque ab hac sententia existimo alienum D. Thomam. nam de S. natura ge ris, cap. 7. agnoscit clarissime in natura uniuersali duplicem Unitatem. Vnam quae ei conuenit ante operationem intellectius,

quamque ait communicari omnibus indiuiduis, nihilque aliud esse, quam uniformitatem definitionis, non tantum formalis, sed etiam objectivae, qua fit ut plura indiuidua sint unum quid essentia & specie ; aliam vero quae ex Operatione intellectus in natura consurgit. idem videtur docere opusculo de principio indiuiduationis, ubi ait, naniram speciei esse multis communicabit em quantum est de se, reddi vero incommunicabilem ratione lappositi in quo inest,& formam quidem multiplicari ad diuersitatem suppositorum quibus communicatur, manere tamen unam secundum essentiam communicatam. idem habet r. pari. quaest. II. art. 3. incorpore; Illud, inquit, inde

aliquod singulare est hoe aliquid, nullo modo est multis communicuite λ i lia mero e de Socrates est homo multis communicari potest ,sed id 'unde est hic homo non potest communicari nisi clini tantum. si ergo Merates per id esset homo per quod est hic homo , sicut non possunt esse plures Socrates , ita nee esse possent plures homines. hic locus longe claris limus est pro nostra sententia; nam apertissime ait speciem, Due naturam specificam, distingui a differentia numerica, & dari inbus aliquid quod sit multis communicabile. vide eundem D. Thomam . pari. quaest. 2. art. I. ad 2. oc I. contra gentes, cap. 42. argument. 7.

69쪽

1 SELECT. DISPVT. PHILO so PH I C. II. Praemitto primo antiquos, ut constat ex Ammonio praesetione in Predicabilia, Lomni mul M,Cajetano,&alijs,tripletat, aisis. uertate, nempς Vniuersale ante multa,uniuertile in multis, & vniuer

i ain sale post multa Vniuersialia. Ante multa vocabatur ab illis Idaea in Deo, . ωρ' -.ὶ I in m xς ῆxxifici , Vςl illa quam falso aliqui cum Aristotele putant Platone notam. de qua acceptione videatur Eumbinus primo de perenni Philosophia, cν. Io. uniueriale in multis, est natura ipse communis in pluribus singularibus. uniuersale post multa, vocatur eadem natura, prout ab intellectu concipitur abstracta a singularibus, quod ab alijs vocatur uniuersale proxime praedicabile, siue uniuersale Logicum, ut mox dicam. 1 1. Praemitto secundo, duplex adsucsolere distingui uniuers te, Lo-iti . U.lial ai gicum nimiruiri,& Metaphysicum, quod alij etiam Physicunti appellant. indicatur haec diuisio a D. Thoma loco citato de natura generis,

s. rLes... cap pari, quaest. 2. art 3. ad 2. ubi duplicem agnoscit uniuersilitatem, vitam in intellectu, alteram in rebus singularibus. ait enim humanam naturam non habere rationem communis speciei secun

dum quod est in uno solo indiuiduo. sed secundum quod est abstra- ista ab omnibus indiuiduis per intellechim, vel secundum quod est in i1.Z- ἡ,Lι i. n. Omnibu indiuiduis Natum, inquit, non habet rationem communus

secundum quod est in ino solo indiuiduo , sed secundum quod est,ibi csta. ab omni indiuiduo pro in in nuda contemplatione consideratur, vel secundum quod est in omnibus indiuiduis, agnoscit ergo S. Thomas duplicem uniuersalitatem, unam in intelleEtia, alteram in scisis. rebuS singularibus. Indicatur etiam eadem diuiso a Scoto in 1. dist. .

Vbi Vnum agnoscit uniuersiale, quod probat fusissime dari a parte rei, aliud, quo ὀ docet fieri ab intellectit possibili, & per illam operationcm per quam habet ut sit proxime potens praedicari de inferioribus

praedicatione dicente, hoc est hoc. Ecce agnoscit Subtilis Doctor duplex praedictum uniuersale. Eandem diuisionem ex recentioribus tra-Cbmisi. dii noster Chynaeus loco citato, & ex Aristotele deduci potest. nam A ristoteles de uniuersali agens, indicat aliquando fieri tantum ab in- Allectu, unde primo de Anima, inquit, aut nihil est, aut posteritis intellectu abstrahente, ut multi interpraetantur. aliquando indicat reperiri in rebus ipsis ante omnem mentis Operam , ut lib. i. de interpretatione cap. I. & 8. & 7. Metaph. text. 43. ubi definit uniuersale, id quod aptum est dici de multis, exprimiturque illa aptitudo per verbum graecum πέν, ,hoc est, natum est. ergon Murae seu rcs Ipse ex, i ristotele, erunt natura sua uniuersal .Uniuersale Metaphysicum est natura realis formaliter una in indiuiduis se cundum se, per realem in existentiam in illis. Universale Logicum est ipsa natura realis physice uniuetialis, abstracta ab indiuiduis; dicitur-

70쪽

ruo sie abstracta uniuersalis Logice, siue uniuersale Logicum, quialam abstractam consequuntur in eaque resultant unitas & aptitudo, quae sunt duae relationes rationis Logicae, ad quas deinde consequitur relatio proximepraedicabilitatis,ratione quarum consideratur uniuer silea Logico, non autem a Metaphysico, saltem per Quaestio solet os reditae α,, esse inter authores per uuam operationem intellectus fiat hoc uniuer-

sale Logicum. verum rei pondeo breuiter luxta dicta quqlt. Σ. heri rum dire iam e

per operationem directam & absolutam intellectus possibilis abstr nentis naturam ab inferioribus. ita videntur sentire Doctor Subtilis loco citato, D. Thomas de ente & essentia, cap. 4. &'prima parte, L. TLmM.quest. 73. ait. I. ad i. quibus adhaeret Cardinalis Toletus in proemium scitis, Porphyri j qu st. α.& quaest. 3. aduerto tamen uniuersiale Logicum complete acceptu non cosistere innatura abstracta precise,sed in illa prout est fundamentu relationu unitatis & aptitudinis quae in illa resultat. Probatur facile; quia uniuersale Logicum positis unitate & aptitudine,ponitur.sed unitas & aptitudo rationis consequutur absoluta& directam operationem intelleistus, eaque posita ponuntur. ergo&c. minor patet ex supradictis quaest. 2. dc ex eo quod posito actu abstractionis, ponantur fundamentum & terminus utriusque relationis, ergo & utraque relatio. consequσtia patet , quia positis suffcienti fundamento & termino, non potest non resultare relatio rationis. antecedes patet ; quia natura cum actu abstractionis qui circa ipsam versarur. est fundamentum, dc inferiora naturae simi terminuthaec breuiter. Premitto tertio, inter relatos authores controuersiam esse, Vtrum IV. nemine cogitante inter duo ejusdem speciei vel ejusdem seneris reperiatur realis aliqua unitas , ex cujus solutione totius praesentis controuersiae decisio pendet. Scotistae enim post Scotum loco citato conten- M. ..dunt talem unitatem esse admittendam. negant alij.Ad hujus rei intelligentiam aliqua obiter notanda sunt. primo notandum est unitatem, saltem concomitanter, esse negationem diuisitonis. dico saltem

concomitanter, quia non est hujus loci statuere quid unum formaliter dicat. de qua re in Metaphysica. secundum quod notandum est, est quod cum vnu sequatur ens, omnem gradum entis sequi debere gradum unitatis; gradum autem entis ita se habere, ut quo magis diuisibilis est, eo minus una sit, & quo minus diuisibilis, eo magis una. unde est vi cu omnis diuisio indiuiduo repugnet, unitas indiuidui c. trearum maxima censeatur ,& quo magis ad unitatem indiuidui accedunt caeterae, eo majores Labeantur. tertium quod notandum est, est diuisionem cui opponitur unitas duplicem esse. quaedam enim est materialis, causata per principia indiuiduantia, & huic opponitur unitas priuans tali diuisione vel diuisibilitate, quae est unitas numerica.Djsiligod Coos e

SEARCH

MENU NAVIGATION