장음표시 사용
121쪽
po L. I. ART. RECTE RUPIOCINANDI.
generatio in lignis, herbis, liquoribus , in ipsis deinnique hominibus visa sunt . Mitto specula caudica Tichirn hausit, baro metra Totri cellii, aut Ualarii uni Cappuccini, thermo metra Corn clii Drebellii, aut Roberti Fludd , aliasque innumeras machinas, qUae in dies a solertioribus naturae indagatoribus conficiuntur. Quid plura P. D. Nicolaus Angelus Guerterius, soda lis meus, sagacissimi ingenii vir, horologio
Parvo, quod quisque secum circumseri, nuper addi. tamentum fecit, cujus ope, nocturno tempore, quota hora sit, sciri facile potest . Idem novum excogitavit horologium ex arena constatum . Facessant igitur ii, qui otio, voluptatibusque addicti, ne opexam litteris navemus, inque naturae studio versemur, infrunito ore exhortantur, intellectus imbecillitatem Praeter modum e X aggerantes . Etenim natura iis sese videndam praebet , qui attentis oculis eam scrutantur bo. Ita Cartesius, Gasse adus, Galileus, Boyleus s
a) Quocirca exscribere mihi volupe es elogium pe-ocuti philosophi Lucae Antonii Portii a viro doctissimo Joannne Bortonio Lyddeus Episcopo elegautissimis et Uiltis exararum , quod reliquis supra memoratis philosophis aptari jure summo poterit e
Florentes olim Sophiae cum Portitis hortos Incolerer, verum silerti indagine quaerens,
Olli forte dedit se se natura υideud/m ,
Uuae licet tu virio conυersa resteute figuras, Ceu Proteus soleat mortales fallere Dilus , . Huic tamen aethereo pectus, cui semine Tιtan Fluxerat, ostendi non designatur, usum Tanquam alita suum, manifesti ρrodit in auras. Tum caeco ignotum retegit velamine vultum ;Explicuitque sinum , cunctarum semiua recum suo fovet. Ipse autem nutii detecta priorum Arcana in ioens , atra caligine pulsa , Ut mentes homiuum veras Iormaret ad artes, Tradit mansuris i perina reperta libellis.
O digntim caput, aeternis quod gloria fustis eraς, atque unum sapientum coudat tu albo.
122쪽
DE PRTIVDICIORUM FONTIBUS . si
leus, Neutonius, aliique innumeri, qui naturam di ligentissime rimati sunt, atque ad haec rimantur, plura nondum audita reteXerunt, reteguntque.
VI. Sanitatem amittendi timor. Hi praeesari, atque de re publica litteraria optime meriti homines studiose addixere sine ullo iacturae sanitatis timore, quam prae ceteris pigritiae suae excusationem praetendere lo-Ient, qui vitam in otio, ac deliciis traducere amant, animumque ad scientias, artesque addiscendas appellere nolunt. D Torpent ecce ingenia, ita conquerebatur M. A. Seneca Controvers. lib. I. de vo Iuptarra iuventute temporis sui, num eadem renovari ad haec querimonia possit, alii videant, desidiosae iuventutis, nec in ullius honestae rei labore vigilatur. Somnus, languorque, ac somno, & languore turpior, malaru In rerum indutiria , invasit animos. Cantandi, saltandique nunc obscoena liudia effeminatos tenent e re capillum frangere, & ad muliebres blanditias vocemo tenuare, mollitie corporis certare cum seminis, immundissimis se excolere munditiis, nostrorum ad
lescentium specimen eit. Quis aequalium vestrorum, quid dicam satis ingeniosus, satis studiosus, imo quis satis vir est Emolliti, enervesque, quod nati sunt, inviti manent is . In istas reculas curam & iludium
omne conserunt , nec temporis , nec rei familiaris nec valetudinis , nec animae ipsus iacturam facere pertimescunt: si vero ad studia adhorteris, Et saniti, & vitae timent. Hunc panicum timorem ex det Catulorum eiusmodi animis evellendum nuper suscepit doctissimus P. D. Benedictus Hieronymus Fei Ious Monachus Benedictinus Hispanus in VII. sermone sui Theatri Critici , in quo auctoritate acuti tum philosophi Francisci Baconis, ratione , atque expe
rientia falsam hane opinionem refellit . Innumera exempla in litteraria historia occurrunt eruditorum hominum, qui satis longe vitam produxere, ut Inter antiquos Xenocrates Chalcedonius , qui anno aetatis suae Sa. Carneades Cyrenaeus, qui 8 . eX Laert. vel 9 ex Cie. annorum, Theophrastus Erelsius, qui aetatis
2I., Epicharmus Coug, qui annos natua γ. Pyrrho,
123쪽
qui circa 9o. annos diem extremum obiere: inter reis centes vero, ut Iacobus Gordonus Lesmoraeus Scotus
qui anno 88. Vincentius Houdrius qui ann. 99. Jacobus Sirmundus, qui ann. 9ῖ. e vivis sublati tuere. Marchio Scipio Man eius, illud Italiae decus illuisse aetatis suae anno So. ad plures abivit. Quid multa Card. Angelus Maria Quirinius immortali memoria dignus, adeo se liudio delectare testatur in epiti. ad Felicium supra laudatum sine ullo sanitatis corporis detrimento , ut etiam post aetatem septuaginta an norum , tunc se studio laetus abducebat , quum ad illud in die quatuordecim horas insumserat: & Alexius Symmachus Maetochius, eruditionis portentum, in lectione, & meditatione totus, senio paene confectus aevum nostrum suis lucubrationibus mira refer tis eruditione, & doctrina adhuc beare studet. Stu. dium ergo iuvenes alacri animo aggrediantur, abiicientes valetudinis amittendae timorem e quod si rite initituitur tantum abest ut vitae spatium contrahat, ut vitam diuturniorem essiciat. Non dissiteor & lludit, di sciendi intemperantiam esse. Hi ne Plinius lib. X. e. XXVI PII. o Lusciniis tantum est, memoriae prodidit, canendi studium , ut certantes emoriantur , spiritu eitius deficiente, quam cantur ita nonnulli litterarum immodico amore valetudinem exstinguunt , &dum a nullis vinci volunt eruditione , pereunt in ipse conatu ,, . Quare ut corporis valetudini prospiciant studioli., legant librum postumum docti viri Josephi Antonii Pujati publici Medicinae professoris
in Patavino Senatu inscriptum e Della Ρ reservaetione della salute dei Letterati, e Gente applicata, e sedentaria in 8. Venetiis editum. VII. Tepidus veritat/s amor. Si nimius, immodi eusque valetudini detrimentum afferendi timor alicujus animum invaserit , totus erit in cautionibus adhibendis, nihil tentabit, nulli rei assiduam, ac sollicitam operam impendet, persunctorie libros leget, compendiolis, dictionariis, diariis &e. dumtaxat delectabitur, scientiarum cortice contentus erit, Ueri ratem remitIo prosequetur amore: hinc iri, ut in in
124쪽
DE PRE IUDICIORUM FONTIBUS. 'I .
ternoscendo verum a falso negligens sit; quicquid ea obtrudatur, credat ea, quae minime intelligat, velutIvera admittat. Uerum torpedinem, qua hujus animus opprimitur, expellat oportet, atque ad veritatem iuveniendam non lente, ac segniter, sed pro virili parte incumbat. Ipsa enim est mentis lumen , sine quo in ignorantiae tenebris commorabitur. Dissicultates, ac taedium , quae in tam salebroso itinere occurrunt ,
sortirer spernenda sunt . At inquies, aliorum dictis acquiescam, & improbum illum laborem, qui in veritatis inquisitione subeundus mihi erit, feliciter declinabo . Accedit, quod intellectum perspicacem haud sortitus sim , quapropter tempus & operam ad spe. eulandum frustra insumerem. Praeclaret en pigri h minis effugia. Si quisque eodem pacto ratiocinaretur
ne hilum quidem scientiae, at oue artes augerentur s& perficerentur e tu pro modulo tuo enitere ut v
rum detegas, & maxime si tibi onus incumbat eas
docendi, vel explicandi: utere aliorum observationibus, atque experimentis, sed ea expendito, atque ii vera esse comperies, admittito. noli caecis oculis nihil nisi fidei scita, in animum inducere tuum. Inge nil hebetudinem obtrudis Bene. Non eo inficias etenim ,, quosdam ait Epicurus , ut scribit Senec' epist. Lll. ad veritatem sine ullius adjutorio contendere, ex iis se fecisse sibi ipsum viam: nos maxime laudat, quibus ex se impetus fuit, qui seipsos protulerunt. quosdam indigere ope aliena, non Ituros, unemo praecesserit, sed bene secuturos. ex his Metrodorum ait esse. Egregium hoc quoque, sed secundae sortis ingenium. Nos ex illa prima nota non lumus. bene nobiscum agitur , si in hanc secundam recipis mur. Nec hunc quidem contemseris hominem, qui alieno beneficio esse salvus potest: & hoc multum est, velle servari . Praeter haec adhuc invenies aliua genus hominum, ne ipsum quidem fastidiendum, eorum, qui cogi ad rectum, compellique possunt, quibus non duce tantum opus sit, sed adjutore, &, ut ita dicam, coactore. Hic tertius color est. Si quaeris huius exemplar, Herma hum, ait Epicurus, talem uti
125쪽
se . Itaque alteri magis gratulatur , alterum magissespieit ,, . Audistin' tu sorte secundum locum o seu pas; indiges enim duee, solus non ibis : elige mnium optimum, huius vestigia premito, non autem pecudum morer philosophator, ratiocinator sa . ,
a la solamente araiugnerb, inquit aeutissimus vir
Bernardus Lamius, Trailenimenti sopra te sienetae para.
in rutra is scieneta eiὸ, che β D neli'Arirmetiea , ciοὸ adire, bifo a dividere i uo soneris in molle parti semplici, per fare in pani, e con ordine ei. , eis non si
126쪽
VIII. P mo studiorum electio. Profecto infici an dum non est huie veritatis inquirendae tepori vires addi ex pessima studiorum ei ctione; atque idem ob vitium in scientiis parum progredi. Veritas quidem,& scientia bona sunt ; horumque investigatio, & culmtura iucunda nobis esse deberenti sane serent, si in id negotium non invita minerva, neque praelatorum junia adacti , sed libenti animo, atque natiua quadam propentione incumberemus. Scilicet ad eas discipli. nas animum adjungere quandoque cogimur, a quibus natura abhorremus t idque essicit, ut vel parum, vel
nihil in iis stud ns proficiamus . Contra si in illis
scientiis, artibusque curam omnem , atque Operam poneremus, in quas nativa quadam propensione ierimur, ecquis Ire inficia gipotem mirifice nos in illis progressuros Non omnibus omnia placent. Atque natura ipsa animo nostro, sive potius corporis structurae ac temperamento hanc variam inclinationem insevit. Hinc alii mira facilitate rerum materialium proportiones dignoscunt: hi si ad architectur.im, machinas construendas, picturam, idque generis alia se applicarent, magnos essicerent progressus: e contra
xio si disciplinis sublimibus , abii ractis cet. Operam navarent, ne hilum quidem proficerent: plii singulari ingenii acumine praediti sunt, hi si in scientiis me taphysicis , mathematicis,' theologicis versabuntur, multum progredientur: si vero ad artificia animum convertent, Operam, tempusque ludent. Ergo si alios ad alia natura genuit aptiores , quisque ingenium suum scrutari, expendereque studiole debet, atque id
studii genus eligere, ad quod se factum agnoscit. VIIII. Inepti magistri. Non dubito quin quum
inquisitionis veritatis teporem, tum aversationem a
quibusdam studiis inepti professores, & magistri se
veant, augeantque. Hi enim vel inficete , rustiee, atque inurbane exponunt sine ullis salibus, ac leporibus, quae discipulos docere volunt: vel ipsi ea apprime haud callent, adeoque obscure, & confuse tradunt : vel ipsi eῖ regie ea norunt , sed in adolescen tium animos inlinuare ignorant: quumn vocabula su
127쪽
ys L. I. ART. RECTE RATIOCINANDI i
bi, ceterisque doctis, non autem discipulis suis no ta adhibeant, sine ulla eorundem explicatione. Praeterea alii tam severo supercilio sunt, ut adolescentessu per aliqua re non bene percepta interrogare illos reformident: alii adeo impatientes, ut nullam dissicultatem sibi objicere patiantur, quin ira excandescant: alii adeo truculenti, feroces, atque inhumani , ut discipulos ad singulos quosque errores , crudeliter verberent, afflictent, excarnificent: alii tandem, ae potissimum ii , quibus itipendia minime exsolvuntur, discipulis tanquam baiulis, & operariis utuntur. Hinc efficitur ut pueri non solum a magistris, sed ab ipsis scientis abhorreant; atque in Praejudiciis, & ignorantia consenescant.
X. Opinio falsa de pugna pietatis, ac doctrinae. A
cedit his falsa quorundam perivatio scientiam,& doctrinam cum pietate, ac reIigione convenire bene haud posse, quae quidem ridicula opinatio si magis in vale. Iceret, quor mala pareret, conjicere per se quisque n. elli negotio poterit. Ac primum pretiosi stimum rationis donum, quo ceteris animantibus antecellimus,
Anaelisque ipsis limites efficimur, animo nimiς ingrato contemneremus; neque, ut par esset, diligenti induitria , ac studio excoleremuS, perficeremusque. quo quid in divinam munificentiam injuriosiusὶ Deinde rudes, ae litteris minime exculti, qui eos erudire potis erimus , quibus praesumus quo quid pernici sus Tum iis, rationes, quibus noltra fides tutatur, afferre secundum principis Apollo lorum scitum, nota Valebimus, qui eat . expostulant. quo quid exitiosius Postremo neque Deum, neque eius admiranda opificia plenius noscerentur. quo quid in supremum conditorem ingratiusὶ At quid mala, quae ex litterarum contem tu progignerentur, commemoroὶ plura sane so- Tent, eaque non levis momenti. Praeterea opinio iit haec falsa omnino est. Siquidem quid intererat, hominem Tatione exornarct, si eam excolere, & augere sine pi tatis detrimento non potuisset GDeinde ipsaemet sacrae Litterae doct rinam, & scientiam commendant,
ad eam hominem abhortantur , atque Adamum ea
128쪽
praeditum a Deo fuisse testantur; ex quo colligitur cum pietate bene posse scientiam consentire. Denique, ut alia taceam momenta, sancti ecclesiae Patres litteras excoluerunt sine pietatis jactura, atque adeo Ecclesiam ipsam mirifice adiuverunt , adversus ejus hostes praeliando , & ingentia uolumina tum in fa-erarum litterarum expositionem, tum in populi christiani institutionem exarando. Ad haec me haud praeterit eorum insania, qui litteras non modo homini non prodesse , verum etiam admodum nocere arbitrati sunt. Sed horum deliramenta alibi,& opportunius fuso calamo exsufflabimus. XI. Canones ad huc usque dis a spectantes . Hoste morbos philosophus noster ex animo deiicere studebit. Ac I. illud Horatii animadvertat volo: Qui cupit optatam cursu contingere metam, sta tulit, iecitque puer, sudavit, & alsit, Abstinuit venere, & vino. II. Voluptates corporis contemnito. bruta enim non homines decent: eaque lectator , quae animum' alliciunt ac delectant . III. Γ ronciencii in scientiis animum ne despondeto quippe si summa diligentia studia prosequeris, modo bardus non eris omnino, ad eruditionem, & scientiam non mediocrem licet sero, tandem per oenies. Ili I. Nullum philosophum falli ae fallere nescium credito, nulliusque enuntiata caecis oculis admittito. U. Inge-mi tui vires exserito, atque aliquod faeinus tuo mar- re aggreditor. VI. . Meritatem ingenti amore inquirito, nullumque ne moveto lapidem, ut eam nanci loris. VII. Ea studia eligito, in quae natura, indomi esque tua proclivis est. VIII. Magistros optimos iu qua qua re, cui operam naves, quaerito : plurimum
lane adsumenti tibi asserent. VIIII. Ne pietatem scientiae adversari putato: id enim pietati ac religioni ipsi valde iniurium est .
129쪽
LI. ART.RECTE RATIOCINANDRCAPUT III I.
De variis affectuum nominibus , finitione, natura, atqus endictilis, quae in ferendo de rebus judicio nobis objiciunt: iac potissimum de amore, scito , ctipiditate , iracundia, inυidia, dolore , laetitia , spe, tim ore,su picione, errore, nec non de monitis quistisdiam ad 'assectus attιneutibus.
l. Λ Ffectuum nomina varia , fietitiones , natura , L damna, quae nobis inferunt. Reliquum
est, ut de affectibus plurium errorum fontibus agam. Atque, ut a nomme ilicipiam, non uno eodemque vocabulo affectus notionem exprimnnt philosophi . Sicuti enim apposite observat Cicero Tuscul. IlI. cap., I ., perturbationes animi, formidines , libidines , iracundiae ,haec sere sunt ejusmodi, quae Graeci appellant, ego poteram morbos, dc id verbum esset e verbo, sed in consuetudinem no ibam non eaderet ἔnam misereri. & invidere, gelii re , laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantes nos autem hos eoSdem motus conoeitati animi reue, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis Alibi porro affectum esse vehementiorem appetitum ait. Ac l . laud. a. v. adnectit, quod, , nihil melius, quam quod est in consuetudine sermonis lat ini, quum exisse ex potestate dicimus eos s qui effrenati dicuntur aut libidine, .ut ira eundia . . qui igitur exisse ex potestate dicuntur, iccirco dicuntur, quia non sunt in potesta. te mentis, cui regnum totius animi a natura tribu- eum ei M. Equidem superne duplicem affectuum finitionem attuli, ex quibus aperte colligitur, quaenaa affectuum vis sit, atque natura . In eo me omnes non modo veteres, sed etiam recentes philosophi mi-xifice conveniunt, quod affectus animum aeque, ac corpus affetant, percellantque; quippe qui ex voluntate di manent cum turbido, irrequieto , atque concitato spirituum motu . Atque adeo quum omnis voluntatis
notirae actio , species quaedam amoris sit , atque is
130쪽
uehementer nos trahat, corpuSque nostrum ejus quoque vim par sentiat, necesse eit . B. Augustinus lib. X in I. de Civit. Dei cap. vi I. eleganter expressi , quamvis voluntatis operationem esse amorem , inquiens: se Recta voluntas eli bonus amor , & voluntas perversa malus amor. Amor ergo inhians habere, quod amatur, cupiditas est: id autem habens, eoque fruens, laetitia est, fugiens quod ei adversatur, timor eis: idque si acciderit sentiens , tristitia ell. proinde mala sunt lita , si malus est amor; bona si bonus is . Porro triplicem in affectibus motum distinguendum esse advertit Seneca de Ira lib. II. cap. IIII. Er ut scias qnemadmodum incipiant affectus aut crescant, aut ciserantur, eli primus motus non voluntarius, quasi praeparatio affectus, & quaedam comminatio. Alter cum voluntate non contumaci, tanquam oporteat me vindicari, quum laesus sim, aut oporteat hunc poenas dare, quum scelus secerit. Tertius motus eii jam impotens, qui non, si oportet, ulcisci vult, ted utique qui rationem evicit. Primum illum animi ictum effugere ratione non possumus, sicut ne illa quidem, quae diximus accidere corporibus, ne nos oscitatio aliena sollicitet, ne oculi ad intentationem.subitam digitorum comprimantur. Is a non potest ratio vincere, consuetudo fortasse, & alsidua observatio extenuat. Alter ille motus, qui iudicio nascitur, iudicio tollitur ,, . Verum homines ut plurimum affectibus moderandis, ac regendis minime insudant; quare non mirum cui que videri debet, si rerum depravatas notiones habeant, si saepe in judicando a recto veritatis tramite aberrent; quum affectus attentionem divertant, voluntatem extenuent, acumen retundant, sciendi desiderium adimant. Hinc, quae affectus suggesIerit , amplectuntur, de rebus, prout affectus depinxerit, iudicant; quapropter Tullius de Orat. II. cap. xLI III. D Plara multo, aiebat, homines judicant,odio,.aut amore, aut cupiditate, aut iracundia, aut dolore, aut laetitia, aut spe, aut timore, aut errore, aut alia permotione mentis, quam veritate