- 아카이브

Artis recte ratiocinandi elementa ab Andrea Ambrosinio ... elucubrata

발행: 1773년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

reo L. I. ARΤ. RECTE RATIOCINANDI.

Il. Nimius aliorum, cλ' nostri amor judicia nostra deepravat. Atque ut luculentius id pateat, ac penitius' intelligatur , selectis quibusdam exemplis commota strare nitar. Ac principio amor miris modis iudicia pervertit, hominesque emun me quoque naris, acrisque ingenii seducit, ubi eorum animos invaserit . Id in Seneca viro acuto, ac docto observare licet. Is Catonem maximo prosequebatur amore; hine in suis libris ubique locorum Catonis cogitata, dieta, resque gestas commemorat, laudibus extollit, eumque vivam virtutum imaginem , certiusque exemplar sapientis viri appellat. ,, Pro ipso quidem Catone ψscribit de constant. Sapient. cap. II. securum te esse iussi. Nullum enim sapientem nec iniuriam accipere,

nec contumeliam posse: Catonem autem certius ex

emplar sapientis viri nobis deos immortales dedisse, quam Ulyssem, & Herculem prioribus saeculis. Hos enim Stoici nostri sapientes pronuntiaverunt, invictos laboribus, & contemtores voluptatis, & victores

omnium terrarum. Cato cum feris manus non con

tulit, quas consectari venatoris, agrestisque est: nec monstra igne, ac ferro persecutus est, nec in ea tem pora incidit, quibus credi posset coelum unius humeris inniti, excus Ia jam antiqua credulitate, & seculo ad summam perducto sollertiam. Cum ambitu con- 'pressus, multiformi malo, & cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus partes satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis, & pessum sua mole sidentis, stetit solus, &cadentem Rempublicam, quantum modo una retrahi manu poterat, retinuit, donec vel abreptus, vel abstractus, comitem se diu sustentatae ruinae dedit: simul que exstincta sunt, quae nefas erat dividi. Neque enim Cato post libertatem vixit, nee libertas post Catonem Rc.,, . Nihil neque elegantius, neque eloquentius in Catonis laudem dici poterat. Sed de Catonis ebrietate quid adnectat, videamus. ,, Catoni, inquit de tranquillit. anim. cap. v. ebrietas objecta est: at facilius efficiet, quisquis obiecerit , hoc crimen honestum , quam turpem Catonem O. Auuistin'ὶ Catonem deperibat

132쪽

DE PRE IUDICIORUM FONTIBUS. ror

ribat Seneca: & ne illi ebrietatem, cui erat addictus,

vitio verteret, vitium hocce honestum potius esse asiserere ausu eli, quam turpem, improbumque Catonem.

En amoris nimii effecta. Quid plura Plutarchus de

Off. aud. is Amor, ait, auEtore Platone, laudat plerumque ea, quibus alii offenduntur: veluti quum aliqui albos, quos de pereunt, deorum filios appellant: nigros dicunt esse sortes, & uirili animor adunco nasu regii vocantur : simi amabiles: pallidi per blanditias, mellei coloris: atque haec qualiacumque sunt, exosculantur

amantes,, . Verum enim vero non modo aliorum a

mor frequentissime nos decipit, iudiciaque nostra depravat, verum etiam intimior nostri amor vix credi potest, quam saepissime nos fallat, inque errores ab ducat. ,, Familiariter enim domestica, uti praeesare observavit laudatus Seneca de tranquillit. animi c. I.

aspicimus, & semper iudicio favor ossicit. Plato multos potuisse ad sapientiam pervenire , nisi putassent se pervenisse, nisi quaedam in se dissimulassent, quaedam apertis oculis transilissent. Non est enim quod nos magis aliena judices adulaetione perire , quam nostra. Quis sibi verum dicere ausus est quis no a inter laudantium, blandientiumque positus greges, plurimum tamen sibi ipse assentatus estis ZIII. Odium recte nos judicare vetat . Contra Uero odium alia , contrariaque ratione idem peragit. Si quidem viros nobis infestos, eorumque dicta, ac res gestas tetro ita depingit colore, ut quae laude digna sunt ab iis secernere minime valeamus, quae carpenda atque notanda sunt. Atque adeo ipsa eadem, quae alias maximopere commendavimus, ae plenis buccis laudavimus , odio porro flagrantes contemnimus ipsi , aliisque deridenda propinamus. Exemplo sit, ut ceteros mittam haereticos viros, Tertullianus, qui Montanillarum pestifera labe contaminatus, Catholicis ea probro vertebat, quae quum ipse recta Ecclesiae dogma - a profiteretur, in iis laudaverat: ut exempli gra tia, quum ad martyres scribens , curam , quam de

eis suscipere soleret Ecelesa, commendat,, Immo &quae justa sunt, inquiens, caro non amittir per eu

ia a Iam

133쪽

ram Ecclesiae, & agapen fratrum se . At postea odio percitus in lib. de jejun. adv. Psychic cap. xl I. linquam exserens, ex iisdem detrahendi occasionem arripiens, haec effuttit: se Plane vestrum est, in carceribus p

pinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat vitae, ne nova abllinentiae disciplina scandalirentur ,, . Quid plura odium nihil non carpendum existimat; Omnia dicta, ac facta, quae vel laude, vel saltem venia die na sunt, in pejorem sensum accipit. Id luculentissime videre licet in observationibus, atque adnotationibus Joannis Phere poni ad s. Augustini opera. Iul. Cupiditas insanire nos git. Praeterea difficile dictu est, quot modis ditescendi cupiditas avaros excruciet ; haecςenim.efficit, ut longa itinera, peri culique plena aggrediantur; ut noctes etiam insomnes ducant; ut abstinenti arcorpus afflictent, consumtis, vilibusque vellibus contegant e atque haec viriliter perpetiuntur, ut uberiorem divitiarum copiam congerant ; suavem, jucundamque voluptatem in inspiciendis, contrectandisque illis percipiant. Ex innumeris unum Numidii exemplum profero, quo de sic Horatius lib. I. Satyr. I. ne facias , quod

Numidius quidam non longa est fabula dives,

Ut metiretur nummos: ita sordidus , ut se Non unquam servo melius vestiret: ad usque Supremum tempus, ne se penuria victus Opprimeret, metuebat . at hunc liberta securi

Divisit medium , fortitsima Tyndaridarum . Quid Θ hujusmodi homines insanos esse inficiabimur ecquis rationis mica pollens non videt hosce eodem pacto se gerere, atque ii, qui vel bardi, ae stolidi sunt, uel rationis lumine turpiter abutuntur ὶ Non secus quoque eos insanire saepe conspicimus, qui vel imperandi, ac dominandi aviditate, vel famam sibi pariendi pruritu laborant . Innumera horum exempla in historia quum civili , tum litteraria occurru nr . Georgius Bethel ejus in secunda parte tractatus de principiis humanae cognitioais Levincere conatur in

134쪽

DE PRIE IUDICIORUM FONTIBUS. rop

rerum natura corpora non exstitere, sed substantias dumtaxat spiritales. Quid re isthac talii usi at auctor ejusmodi monitiosis commentis honorem, famamque sibi conciliare tartasse ituduit; sed eruditorum , dodio rumque virorum in se odium, ac risum concitavit. V. Ira impedo mento nobis est, quo mi uus urar m, oeres tim.ceruamus. Si ad recte iudicaucium animo pa- Cato, ac tereno elle oporter, nihil hine consequitiar fidendum judicio irati viri. Cicero ossic. l. c. xxx VlI I

per iram, inquit se nihil recte fieri , nihil considerare poteli , , . Siquidem iratus mediocritatem , quae est nimium inter, & parum, videre nequit quum ut scribit Plutarchus de ira se quemadmodum per nebulam corpora , sic per iram res videantur majores,, .

Nemo est, quod sciam , qui accuratius , ae diligentius quam Seneca de ira scriptitavit, ex quo pauca huc proseram. ,, Exegi iti a me, Novate, hoc pacto librum prinὶum auspicatur , ut scriberem quemadmodum posset ira leniri: nec in metito mihi videre hunc praecipue affectum pertim uille , maxime ex omnibus letrum, ac rabidum. Ceteris enim aliquid quieti placidique inest , hic totus concitatis . & in impetu doloris eis, armorum , sanguiniς, suppliciorum, minime humana fruens cupiditate, dum alte ri noceat, sui negligens, in ipsa irruens tela, & ultionis secum multa tractare avidus. Quidam itaque e sapientibus viris iram dixerunt brevem insaniam ἔaeque enim impotens sui est , decoris oblita , necentitudinum immemor, in quod capit pertinax,& intenta, rationi, consiliisque praeclusa , v. nis agitata cauilis, ad conspectum requi, verique inabilis, ruinis simillima, quae tu per id, quod opprestere , franguntur. Ut autem scias in lanoς esse, quos ira possedit, ipsum illorum habitum intuere. Nam ut furentium certa indicia sunt, audax, & minax vulnus , tristis

frons,'torva facies, citatus aradus, inquietae manus,

color versus , crebra & vehementi uet acta suspiria: ita irascentium eadem signa sunt. Flagrant, & micant oculi, multus ore toto rubor , exael tu ante ab

135쪽

tomprimuntur, horrent, ac subriguntur capilli, spiritus coactus, ac stridens , articulorum seipsos tormquentium sonus, Remitus, mugitusque,& parum ex planatis vocibus sermo praeruptus, & complosae sae pius manus, & pulsata humus pedibus , & totum concitum corpus, magnasque irae minas agens ; PQ da visu, & horrenda facies depravantium se, atque inrumescentium . Nescias utrum magis detestabile sitium sit, an deforme. Cetera licet abscondere, ira se profert, & in faciem exit: quantoque maior eit, hoc effervescit manifestius. Non vides, ut Omnium animalium simul ad nocendum insurrexerunt , praescurrant notae, ac tota corpora solitum, quietumque egrediantur habitum, & seritatem suam exasperent Spumant apris Ora , dentes acuuntur attritu taurorum cornua jactantur in vacuum, & arena pulsu pedum spargitur; leones fremunti; inflantur irritatis colla lerpentibus; rabidarum canum tristis aspectu gest . Nullum est animal tam horrendum, tamque perniciosum natura, ut non appareat in illo, si ira invasit, novae feritatis accessio. Nec ignoro ceteros quoque assectus vix occultari; libidinem, metumque,& audaciam dare sui signa, & posse praenosci ; neque enim ulla vehementior intra cogitatio est, quae

nihil moveat in vultu. Quid ergo interest Quod alii affeEtus apparent, hic eminet, , . Prosequitur ibi eloquentissimus phillasophus formidolosissimos irae eLfectus; quos tecum animo reputes auctor sum . AD fectum porro hunc nos, nostraque iudicia depravare adeo verum est' e quam quod maxime . Est quis ex. gr. conviciis, & lacessitus, statim ira excandescens gladio manu admovet ,:atque injuriam, sui ,civel inimici morte vindicandam arbitratur . Oinsanum consilium t o vecordem insaniam i Atque ut. 3 pertius cognoscatur irae nihil esse fidendum, Se

neca iterum audiatur, qui lib. laudat. cap. XVI. ,, SR-tis nos, ait, instruxit ratione natura. Haec dedit telum firmum, perpetuum, obsequens, nec anceps, nec

quod in dominum remitti, posset . Non ad provia Mendum tantum, sed ad res gerendas satis est per se

Di ilias by COO

136쪽

ipsa ratio. Etenim quid est.stultius, quam hoc ab iracundia petere praesidium, rem stabilem ab incer ta, fidelem ab infida, sanam ah.aegra Quid quod

ad actiones quoque, in quibus solis opera iracundiae uidetur necessaria, multo per se ratio sortior est Nam quum iudicavit aliquid faciendum, in eo perseverat. Nihil enim melius inventura est se ipsa, quo mutetur. Ideo stat semel constans. Iram saepe . misericor dia retro egit. Habet enim non solidum robur, sed tantum tumorem, violentisque principiis uti tur: non aliter, quam qui a terra venti surgunt,& flumini bus , paludibusque excepti sine pertinacia vehementes sunt. Incipit magno impetu, deinde desinit ante tempus fatigata, & quae nihil aliud, quam crudeli

tatem,lac nOVa genera poenarum versaverat, quum

animadvertendum est , jam infracta lenisque est . Asse Elus cito cadit, aequalis est ratio. Ceterum etiam ubi perseveraverit ira, nonnunquam si plures sunt, qui perire meruerunt, post duorum, trium ve sanguinem occidere desinit. Primi ejus ictus acres sunt, sicut serpentium venena a cubili repentium nocent: innoxii dentes sunt, quum illos frequens morsus exhausit. E go non parta patiuntur, qui paria commiserant: & sarinpe qui minus commisit, plus patitur, quia recenti Oriirae objectus est, & in totum inaequalis est; modo ulrra, quam oportet, excurrit, modo citius debito resistit. Sibi enim indulget , ex libidine iudicat , &audire non vult,& patrocinio non relinquit locum, di ea tenet, quae invasit, & eripi sibi iudicium suum, etiam si pravum est, non sinit. Ra io utrique parti locum dat, & tempus. Deinde advocationem etiam tibi petit ut excutiendae veritati spatium habeat: ira se si inat. Ratio id judicari vult, quod aequum est: ira id aequum videri vult, quod iudicavit. Ratio nihil praeter ipsum, de quo agitur, spectat. ira vanis, reextra caullam obversantibus commovetur . Uultus illam securior, vox clarior, sermo liberior, cultus deli Latior, advocatio ambitiosior, favor popularis exaspera Saepe intesta patrona reum damnat; etiam si in aeritur oculis veritas, amatia tuetur errorem: coargui nota

137쪽

vult , & in male coeptis , honestior illi pertinacia

videtur, quam poenitentia. Cn. Piso fuit memorranoitra vir a multis vitiis integer, sed pravus, & cui placebat pro constantia rigor . Is quum iratus duci lusiisset eum, qui ex commeatu sine commilitone redierat, quasi interiecisset, quem non exhibebat, roganti tempus aliquod ad conquirendum non dedit e damnatus extra vallum dedultus est,'& iam cervicem porrigebat, quum subito apparuit ille commilito, qui occisus videbatur. Tunc centurio supplicio praepolitus condere gladium spiculatorem iubet , damnatum s d Pisonem reducit, redditurus Pisoni innocentiam. Nam militem fortuna reddiderat . Ingenti concursu

deducuntur complexi alter alterum cum magno naudio cailrorum commilitones. Conscendit de tribunali furens Piso, ad jubet duci utrumque,& eum militem, qui non Occidit,& eum, qui non perierat. Quid hoc indignius λ quia unus innocens p pparuerat, duo peribant. Piso adjecit & tertium. Nam illum centurionem, qui damnatum reduxit, duet iussit . Coti. ii tuti sunt in eodem loco perituri tres ob unius innocentiam. O quam solle is est iracundia ad fingendas caussas furoris i Te, inquit, duci jubeo, quia damnatus es; te , quia caussa damnationis commilitoni suisti; te , quia iussus occidere imperatori non parulii l. Excogitavit, quemadmodum tria crimina faceret, qui nullum invenerat M.

4 V1. Inυidia reflo judicio obstat . Invidia quoque vectum de rebus judicium serre prohibet; haec enim

aegritudo, quae εx alterius rebus secundis ot Hur, impedit, quominus ea videamus, laudibusque extollamus in iis praesertim , qui ingenio, eruditi meque

nobis antecellunt, quae attente obserVinda , ac sum m opere laudanda essent. Ceteris praestare nimio amo re nostri cupimus ; nec ullum nobis vel acutiorem,

et destiorem, vel praestantiorem esse dare volumus, quae ipsi non capimus, quaeque esticere haud valemus mollemus alios intelligere, a que efficere posse. Hinc de aliorum ingenio, eruditione, ac lucubrationibus h militer Memisseque, de nostris autem elate,& ample

loquimur; ac si quid commendamus, nos & id quinque

138쪽

DEPRTIUDICIORUM FONTIBVI. ro

me praeliare,&melius posse, statim subnectimus. Halicujus viri scriptiones communi eruditorum calculo probantur, nullum non movemus lapidem, ut

quicquam in iis spongia, & gypso delendum deleg

mus . Litterariae praesertim historiae ejusmodi rei exemplis scatent. Equidem, ne recentes notem, ex antiquis unum proferam. Luscius Laviniustu eius poeta, at due in fabulis conficiendis iamdiu exercitatus Terentium aetate sibi inferiorem praeferri iniquo animo ferebat; quapropter plura in ejus comoediis, quae va, de populo placebant, earpsit. En quo pacto Tere eius rem denarrat prolog. Andr. Poeta , quum primam animum ad scribendum appulit,

Id sibi negoti credidit solum dari;

Populo ut placerent, quas secisset fabulas. Verum aliter evenire multo intelligit: Nam in prologis stribundis operam abutitur, Non qui argumentum narret , sed qui malevoli Veteris poetae maledictis respondeat. Nunc, quam rem vitio dent, quaeso, animum advertiter Menander fecit Andriam, & Perinthiam: Qui utramvis recte norit, ambas noverit. Non ita sunt dissimili argumento, sed tamea Dissimili oratione sunt fastae, ac stilo. Quae convenere, in Andriam ex Perinthia Fatetur transtulisse; atque usum pro suis . Isti id vituperant factum, atque in eo disputant, Contaminari non decere fabulas. Faciunt nae intelligendo, ut nihil intelliganti Qui quum hunc accusant, Naevium, Plautum, Ennium Accusant, quos hic noster auctores habet:

Quorum aemulari exoptat negligentiam Potius, quam istorum obscuram diligentiam. Dehinc, ut quiescant porro moneo, & desinant Maledicere, malefacta ne noscant sua. VII. Doloν ratio nem turbat. Dolor itidem res ac curate dispicere, atque examinare haud sinit ; nam ubi animum vehementer affecerit. e sede, atque ita tu suo dimoveat necesse est nec proptereastrectum cernere potis erit, quod pacato, serenoque dum ἔγ

139쪽

animo se videndum praebet. Quare id summo νe e lludendum nobis est, ut damna quam minime entiamus , ne. animi tranquillitatem , quae ad recte iudicandum quam maxime necessaria est, amittamus . is Eli quidem, uti scite ait Ulyllas apud S meeam in Troad. injuitus dolor rerum aestimator Hinc qui sapiunt patientiae remedium dolori adhibent, ne perturbatione, quae veritati insessa eii, a Lficiantur . Nisufragio nuntiato, Zeno quum audiret

sua omnia submersae se lubet, inquit, me fortuna expeditius philosophariis; & Lacaena quaedam, quum filium P quem in praelium miserat, interfectum audisset: se Icci reo, ait, genueram, ut pro patria non dubitaret occumbere,, . Qui si nimio dolore suissent affecti , tam virile judicium haudquaquam protu

VIII. Laetitia νerum cortice nos esset/ mutentos. Econtraria laetitia ubi animum oecupavit, eum lab ris impatientem essicit, meditationique ineptum redditi hinc nullam in rem serio incumbit, nihil intro. spicit, rerum dumtaxat cortice contentus est ; qua-ra ad quatam, ac rectam rerum notiorem ignorat,

deque iis stulte iudieati Exemplo fit Pamphilus Terentianus gaudio triumphans, quod agnito Glycersi Parente, nulla amplius futura esset mora, quin eam uxorem duceret, qui aestimat deorum vitam immo talem propterea esse, quod hujusinodi voluptates eo.

rum propriae sint:

Pam. Aliquis forsan me.putet 'M , Non hoc putare verum: at mihi nunc sic esse hoe veru lubet. ὶ ITEgo vitam deorum propterea sempiternam esse arbitroe Quod voluptates eorum propriae sunt: nam mihi immortali tas . - ...

Parta est, s naIla hute aegritudo gaudio intercesserit.

Atque idem de voIuptatibus laetitiae caussis dicendum est. consilium enim impediunt, rationi sunt inimicae , a rebus expendendis avertunt , in adaequaritis, immo falsis earum notionibus contentos nos esficiunt . Quid quod non solam contemplandis bus

140쪽

DE PRTIUDICIORUM FONTIBUS . to

Buς ineptos nos reddunt; verum etiam errores, ac sce

iura turpissima perpetrare cogunt Neminem latet Da Uidis viri religiosissimi lapsus lacrimabilis, ac luctuosus, qui voluptate, ae nimia laetitia captus bimi nefanda facinora adulterium nempe, atque homici indium admittere haud veritus est . Voluptates ergo summo odio prosequamur oportet, ne in errores, at que scelera abripiamur, neque miris modis deludificemur, atque adeo affliclemur: siquidem ut Boethius de conio l. phil. lib. I H. me tr. v I I. cecinit, Habet omnis hoc voluptas, Stimulis agit fruentes; δ piumque par volantum, Ubi grata mella fudit, Fugit, & nimis tenaci Ferit icta corda morsu. VIIII. Spes nobis illudit. Spes praeterea saepe nos fallit; haec enim efficit, ne res eo pacto inspiciamus, quo deludificari minime possemus : quae eventura no his speramus, nullo obstaculo neque loci, neque tem poris, neque occasionis impediri posse, quominus eveniant facile in animum inducimus nostrum ; quaprOpter Plato dicere solebat, spem esse vigilantium Q. mnia . Ad quod Virgilius allulisse videtur, quum in quit, an qui amant, ipsi sibi somnia fingunt λ Etenim ditau facile haud est, quam varias imaginationes patiantur in animo suo , quam speciosa idola sibi creent, qui vehementer quidpiam sperant: atque hi sce fictitiis, & inanibus simulacris perinde semet Oblectant, ac si iam, quae sibi pollicentur, tenerent. De spe Cato senior sic praedicasse fertur, Plutarcho auctore, quod, quae magna essent, pusiilla faceret, quae pusilla, prorsus nullat loquebatur fortasse de periculis: vilioriae spes omnia extenuat, quae solent a bello de terrere. En exemplum hominum ex falsa spe, quam

animo conceperant, in errorem abductorum. Sperabant Iudaei Christum fuisse liberaturum Israel ab Romanorum servitute , atque in pristinum majoremve honorem, ac dignitatem evecturum regnum eorum

iam collapsum i hinc neque ad ea, quae prophetae Primitus,

SEARCH

MENU NAVIGATION