Artis recte ratiocinandi elementa ab Andrea Ambrosinio ... elucubrata

발행: 1773년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

ω L. I. ART. RECTE RATIOCINANDI .

ratione afficit, ut perceptio sonorum , odorum , comiorum Occ. circa quam tria requiruntur, nimirum I.

ut res sensibus nostris presens sit; M. ut sensoria organa alticiat; m. ut anima istiusmodi impressionem advertar. Observandum huc loci diligenter est, quod

sensatio, & sensio, etsi unum, & idem significent,

u on desunt tamen, qui inter utramque distinauendum arbitrentur volunt enim , sensationem esse illam mentis affeetionem , qua res ipsas extra nos positas ex imprellione falsa in corporis organis percipimus rentionem vero eam mentis affectionem , qua ex motuum occasione in corporeis organis iactorum dolorem, voluptatem, atque etiam motus sentimus.)Consule Jesui tam Jas insakν Instit. Metaph. diss. m.

VIII. Quid judicium, Ratiocinario, Methodus sint .

Reliqua persequamur . Iuaicium est is mentis actus, quo binas notioneς accurate perceptas inter se comparat, easque vel componit, vel divellit; ut corpus Eu,lners . Si vero mens comparatis iis notionibus quas copulare velit, eas inter se convenire haud per-picue cognoverit, aut fides, aut dubitatio, aut opimo , aut probabilitas orietur . De quibus omnibus suo loco fuso calamo dicemus. Ratiocinatio est intelledius operatio , qua ex aliis inter se comparatis Iudiciis, alterum infertur; ut si ex eo, quod vitrum transluceat, ipsum occultis foraminibus respersum es Ie colligitur: nam omne quod translucet exiguis sal

rem poris pertusum esse debet, ut lumini aditus pateat. Methodus est actus mentis notiones suas, judicia, cic ratiocinationes clis ponentis sive ad discendum. quod ignotum est, sive ad id quod, est compertum, ea ponendum . Duplex'est, Analytica sive resolutionis, quum a singularibus, quae composita aestimantur,aa universalia axiomata proceditur: & Synthetica live compositionis , quum ab universalibus ad singulam devenimus. Disciplinae porro illae, quae eiusmodi methodo digeruntur , ut Geometria , Metaphysica ,1 , systemata scientifica vocitantur. o vim. Poluntas protidiciorum fons . Iam vero quum

92쪽

DE PRPE IUDICIORUM FONTIBUs. sti

quum voluntas quoque altera facultas animi sit no- suorum praeaudiciorum scaturigo , non abs re erit& quid ipsa, alque ea, libertas nimirum, desiderium,

affectus , quae ad ipsam reseruntur, ssint, in antecensum explicare, ut nullum vocabulum inauditum, iaminime enucleatum tironi elementa iii haec evolventi moram inlicere queat. Voluntas itaque est determinatio mentis potirema, qua se ad bonum repraesentatum amplectiendum , malum repraesentatum fugiendum ex sua ratione, & rationis conscientia deinterminat : qua in re docto viro Antonio Genuens , aliisque aditi putor: alii namque Philosophi voluntatem definiunt facultatem appetendi , uel avet sandi objecta, prout ab intellectu vel bona, vel mala repraesentata sunt. His ergo voluntas potentia eii, nobis actus . Libertas est illa mentis facultas, qua politis omnibus ad agendum requisitis poleti agere , vel non agere, prout volupe fuerit: ergo libertas a voluntate, ut potentia ab altu distinguitur. Desiderium eli appetitio boni seu veri, seu apparentis . A perceptione pendet ; nam ut adagium vetus habet : is ignoti nulla est cupido,, . Quae quidem omnia, ut luculen tius percipiantur, non abs re erit, quonam pacto unum ex altero proficiscatur, explanate. Ac primum mens rem objectam percipit : deinde voluntati exhibita prout bona, in ea desiderium excitatur: tum deliberat, num eam amplecti debeat denique remeligit , atque vult . Affectus sunt commotiones appetitus ex repraesentatione boni, vel mali Ortae, cum motu sanguinis, & spirituum extraordinario conjun- Eta r sve sunt vehemens voluntatis amor cum turbida , & irrequieta spirituum agitatione copulatus . Concitatus iste voluntatis amores, sive appetitus ,

si Peripateticos audiamus,, alter est intel lectus , sive intellecti .us; & sensus , sive sensitivus alter rille voluntatem movet ad id eligendum, quod rationi congruit; hic eam excitat ad id amplectendum , quod ex sensibus advenit . Atque hunc praeterea in concupiscibilem , & irascibilem partiuntur: concupi

scibilis voluntatem impellit in id, quod desectat ac

pror

93쪽

61 L. I. ART. RECTE RATIOCINANDI

prodeli: ira se ibi lis qui voluntatem alcandit ad id removendum, quod nocet ac molestiam exhibet. Porro appetitim rationalem sive intellectivum in parte animae superiori , sensitivum in inferiori colloeant; atque adeo ira stibilis, & concupiscibilis appetitus sedem aut in corde, aut in hepate, aut in capite fi-Runt. Qua ratione adducti partitionem hujusmodi e Gficiant, sedesque diversas assignent, non est hujus lo- ei, meique inllit uti disquirere, sat mihi est haec memorasse. Id vero solum in hoc negotio inter omnes constat, quod in affectibus quaedam animi, & quaedam corporis sint. Animi , sunt boni, malive perceptiones, desideria , aversationes, gaudium, dolor: corporis vero sanguinis , spirituumque commotiones . Iam vero. aflain Esus secundum Stoicos quatuor sunt: ratione praesentis boni laetitia; boni futuri spes; mali praesentis dolor; mali futuri metus; quos omnes Maro in VI.Ψneid. expressit , quum inquit: Hinc metuunt, cupiuntque , dolent , gaudentque . . . Si vero aliis aures applicueris, longe plures sunt. X. Ammae, corporis conjunflio. Ad haec mens nostra cum corpore adeo copulata est , ut paene nihil sine ejus opera agere posse videatur. Sed quo certa Or', eo implicatior est ejusmodi coniunctio . Philosophi non modo recentes, sed & antiqui ei explicandae sedulam operam navarunt : nec lucem hule perdissicili negotio attulisse ingenue fatendum et j. En ouo pacto Benedictus Stay l. I. operis superne laudati vers.

Et quoniam per quos introrsum infertur imago Sensus, nempe oculis, atque auribus, atque palato Qui resident, totisque cientur in artubus extra, Prorsus, corporei constant fateare, necetIe eli, Corpus , id in se se quod sensus continet ipsos Nexu, nescio, quo junctum cum mente teneri; Quo nexu fit, uti varios illius ad ictus Evigilata modis moveatur, percipi atque Hare variis; contra certis respondeat ipsum Motibus arbitrio mentis, capiantque, ferantque

94쪽

DE PRTIUDICIORUM FONTIBUS . 63

Alterum in alterius partem: partemque laboris: Alterum ab alterius proin motu pendet: & inde Excipit impulsus varios , redditque vicissim Scilicet hoc animi nobis mens conscia monstrat. Ex quo nexu fit, ut corpus quoque plurium praeiudiciorum fons sit; i. sua naturali inertia ; l I. tempera mentis; III. phantasia ; II in . sensibus. Quae mox sigillatim explicaturi sumus. XI. Q id praejudicium, error, atque ignorantia. Reliis quum est, ut vocabula isthaec praesudicium, error, igno rantia , quae ad singulos paene versus adhibebimus , definiamus. Praejudicium, praeventio, praeoccupatio, anticipatio quae sane verba eodem recidunt est falsa opinio, qua sententiam neque diligenter a nobis

examinatam, neque a doctore omni exceptione majore traditam , tanquam veram assumimus , atque habemus. Ac duplici ex sonte dimanat, interno se ilicet, vel externo; interno quidem si ex anima, aut eorpore nostro originem trahit: externo vero si ex aliorum auctoritate, parentum nempe , magistrorum , poetarum, populique progignatur. Error est salsa cogniatio, quae pro vera habetur,& e contrari an vera, quae

habetur pro falsa:& vel in perceptionibus, vel in iudiciis, vel in ratiocinationibus inest : in perceptio ne est, quoties rem, non uti se habet, concipimus: in

judicio quando jungenda disjungimus , &, disiun

genda copulamus ; in ratiocinatione tandem , quum in forma &.materia haud recte argumentamur , sive ex praemissis consectaria non genuina colligimus. Ex perceptionibus falsis iudicia , ratiocinationes que salsae oriuntur : unde summo studio ad reflagverum notiones comparandas incumbamus necesse

eit . Ignorantia denique scientiae opponitur e estque duplex negationis , ti pravae affectionis . Ignoran tia negationis, sive inscientia a Graecis κατ' ἀπόφήσω nuncupata , latine ignorantia per detractionem

dici pollat , est quum alicujus rei nullam habe.mus notionem : hilque de ea asserimus vel inficiamur , ut si quis naturam sonus ignorat , quod surdus st. Ignorantia pravae assectionis a Graecis ap-

95쪽

M L. r. ΑRT. RECTE RATIOCINANDI.

pellara -- Laestarιν, quae a Latinis ignorantia perpositionem, vel falsa persuasio vocitari posset, eli de Ceptio ex quadam mentis operatione exorta , ut liqvix dicat s. Cyprianum esse Ecclesiae Graecae doctorem ; quum sit Latinae; quippe qui Africanus fuit, latinoque sermone scriptitarit.

CAPUT IL

De fontibus praeiudieiorum , ae primum de iis, qui iis . intellectu infident, ignorantia nimirum naturali , . intellectus brevi eapacitate, Rupiditate, leta- rare , sophistice praecipixamia, attentis: nis defectu , , immoderata sciendi . . . . .

eupidine ; nec non de re mediis opportunis

adhibendis. I. Omnes praejudicis- Ene habet. Nihil rere

rum fontes. eit in homine nobilio ratione; nihilque optabilius cuique est ea rem, atque

omnibus erroribus & praeιudieiis expoliata. Uerum hujusmodi bonum, quo optabilius, eo comparatu dissi ei lius est . Nam is sentos communis , uti egregie a nimadvertit elariis. Auctor artis cogitandi disteriaia Prim. prorem. res est non admodum communis. In . lenia erassa & stupida infinita numero reperiuntur ate frustra veritates docendo excolueris , intra ea .rnm rerum limites cohibenda sunt , quae ipsorum Captum non excedunt, interdicendumque, ne de iis Pronuntient, quae nequeunt intelligere. Fatendum tamen est maximam falsorum iudieiarum. partem hinc ortum suum non dueere, sed deberi cuidam mentis. praecipitationi, & attentionis desectui; quae in causi a sunt , ut de iis , quae eoia e tantum & obstare cognoscimus , temere, & praepropere judicemus . Tepidus etiam ille amor, quo veritatem prosequi marnos emeitan vero a falso iudica do, pleramae minus sollicitos. Apertis ulnig in sinum admittimas promiscuam ratiociniorum, & axiomatum farraginem et haec

96쪽

DE PRTIUDICIORUM FONTIBUS. 6s

e malumus pro veris supponere, quam ad examen vocare; si non capimus ipsi, credere volumus ab aliis capi, & sic memoriam infinita rerum falsarum, obscurarum , & non intellectarum suppellect ile cineramus, e quibus tanquam indubitatis principiis con esu sones postea deducimus, nequaquam ad ea attendentes, quae vel dicimus, vel coqitamus , Vanitas praeterea, Iarrogantia vires addunt huic malo: pudet nos de quovis dubitare, quidvis ignorare: malumus inconsulte ga rire, & calu pronuntiare, quam nosmetipsos agnoscere non satis instructos ad sententiam ferendam : totisca temus ignorpntiis, & erroribus, quum tamen ni hil difficilius sit , quam hanc tam sequam, tam de bitam nostrae conditioni confessionem extorquere , Nescio, Fallor. E contra alii iti veniuntur indolis pro

sus oppositae: his lucis affulsit satis, qua dignoscant

plurima obscura esse ac incerta quumque in alte rum Uanitatis extremum abrepti testatum orbi velint se neutiquam inconsultae plebis eredulitati obnoxios, gloriae ducunt asserere nihil certi omnino esse . Hoc

pacto amoliuntur laborem illum', qui in rebus examinandis collocari debet; ac eidem pessimo principio innixi veritates manifestissimas , atque ipsam adeo Religionem inter dubia,& incerta habent. Hinc sal terum illud ingenii humani extra rationis orbitam evagantis vitium natus est Pyrrhonis mus: qui quum

videatur illorum temeritati contrarius, qui omnia credunt , de omnibus pronuntiant, ab eadem tamen radice originem ducit , attentionis scilicet defectu. Illi enim eam operam, quae erroribus cognoscendis ne cessaria est, nequaquam impendunt: hi nolunt in veritatum contemplatione versari ea cura ac diligentia,

quae illis potis est evidentiam conciliare. Qua vis sub-l ultris, & maligna lux ad veritatem in rebus fallisit mis .idendam illis suisicit: his ad falsitatem in rebus

verissimis detegendam; quum tamen in utrisque este Etuum tam disparium caulla sit, unus idemque attentionis defectus is . Quo quidem in loco praeci

Puos errorum, ac praeiudiciorum fontes, in animo

97쪽

66 L. I. ART. RECTE RATIOCINANDI.

fontium rivos, ut ita dicam, nonnullos, tum fontes alios longe diversos, vel in corpore nostro exsilientes, vel extra nos positos adnectes, omnes praejudiciorum

nostrorum scaturigines in unum habebis. Scilicet in intellectu i. ignorantia naturalis ; 2. eius brevis capacitas . itupiditas, atque hebetudo ; 4. levitas , & sophi ilice ; 3. praecipitantia , N. attentionis desectus ; 6. immodica sciendi cupido. In voluntate

. quaedam naturalis inertia ἔ 2. in voluptates propensio; g. valetudinis amittendae timor; 4. tepidus amor verum inveniendi ; 3. a quibusdam studiis aversatio;

f. inepta docendi ratio quorundam magistrorum ἔ 7. salsa opinio scientiam cum pietate con Venire non posise ; 8. affectus . In corpore r. naturalis inertia ; 2. tem Peramenta , ac phantalia ἔ 3. sensus. Extra s denique I. parentes 2. magi liri R. poetae; 4. populus, atque alia plura. De his omnibus particulatim agendum nobis est. Atque in hoc capite sermonem instituemus de sontibus praejudiciorum in intellectu positorum. II. Ignorantia primus fons. Ac primum ignorantia,eui ob Adami crimen nos omnes liberi eius obnoxii nascimur, plurium praejudiciorum sons est. Deus O. M. hominem summa, multiplicique sapientia exornarat

at quum ejus mandatis morem gerere detrectaverit, in

hanc, quam nos quoque ejus miserrima proles in dies experimur, ignorantiam prolapsus est . Hi ne beatus Augustinus lib. XXII. de civit. Dei cap. xx m. Adami facinus in posteros traductum evicit ,, Quid enim aliud , inquiens, indicat horrenda quaedam prosunditas ignorantiae , ex qua omnis error exsistit , qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscipit, ut homo ab illo liberari sine labore, dolore, timore non possit In primi ergo parentis sceleris animadversionem ignari in lucem omnes prodimus, & sine rationis usu, quod

unicum lumen, et ii in corporis involucris obtectum, nobiscuin afferimus . Porro antequam eo utamur, brutorum animantium inliar operamur. De re ulla judicium serre m qui mus, modo cibos ac polus cet. ex et pia S , quae aut deprehendimus amara , 5c relu stimus aut dulcia,& exoptamus: atque adeo quum annicu.

98쪽

DE PRPE IUDICIORUM FONTIBUS. 6

li, aut bimi sumus, neque ill haec internoscere valemus: ita ut & igni manus sine ullo damni timore admoveamus ti lapides, herbas, lignaque in os immittamus; & gladiis, aut aliis instrumentis nosmet ierire non vereamur . Quum vero rerum notione Squam plures sensuum ministerio comparaverimus, tum rationi , lumen adhibere incipimus ; atque ignorantiam eliminare. Id autem sub annum aetatis nostrae septimum universim contingit . Nemo tamen inficiatur, id temporis punctum certo definiri non posse, quum a maiori, minori ve ingenii acumine pendeat: hinc alii in octavo,& nono, aliique in quinto, & sexto anno ratione uti incipiunt . Primis certe haud accensendus est puer ille Mutinae orius

anno I I. Iacobus nimirum Martinus cognominatus Mutinensis, qui quarium vitae suae annum a

gens , doctore P. Joanne Baptista MeZetelli ordinis serυorum Mariae , sedulam litteris operam navare auspicatus est; tribusque annis varias linguas, Philosophiam, Theologiam, Leges, aliasque artes, &scientias adeo feliciter addidicit, ut Romae, ubi adductus fuerat, varias theses in omni paene scientia rum genere disputandas proponere potis fuerit , incredibili omnium admiratione, qui puerum septen-nem tanto ingenii acumine, tanta facundia , tanta gratia, tantaque animi constantia argumenta diluere

cernebam t.

III. Unde ingeniorum diversitas repetenda. Verum eiusmodi ingeniorum monstra raro admodum apparent: neque omnibus idem intellectus acumen, ea-cemque memoriae firmitas contingit ; quae quidem diversitas num ex una cerebri structura , spirituumque animalium quo nomine veniunt corpuscula quaedam mira pernicitate praedita ex purioribus sanguinis particulis in cerebro conflata, ut Anatomi ci conjiciunt , quae huc illuc per nervorum canales ad animae nutum discurrendo, quum musculis suppetias ferunt ad corporis membra movenda, tum 2 dexcipiendas sensationes, assectiones, sive impressiones

99쪽

68 L. I. ART. RECTE RATIOCINANDI.

eandem modificationem in cerebro imprimendo totiusque corporis opificio pendeat , an Vero ex animarum diversitate, dubium est. Equidem in eorum aequo animo descendo sententiam , qui admirabilem illam intellectus, voluntatis, memoriae, ingenii , ac propensionis dissimilitudinem uni corporis, ac potissimum cerebri, spirituumque structurae , &opificio attribuunt . Lege sis quae habet cl. Muratorius Fidos . Moral. e. ri t. & Rassielsius Uigierius intractatu inscripto, , L'esprit de l'hom me chapit. II. Quod quidem vel ex eo luculentissilae apparet, quod filii ut plurimum patribus similes progignantur. Hi ne beatus Joannes Chrysostomus in Matth. xx . homil. xx xxv. is sicut arbor in fi uctu , ait , cognoscitur, & fructus per arborem demonstratur di sieparentes cognoscuntur in filiis, filii per parentes,, .ct Horatius carmin. l. IIII. Od. IIII. cecinit :Fortes creantur fortibus, & bonis :Est in juvencis, eis in equis patrum Virtus: nec imbellem feroces

Progenerant aquilae columbam.

Iulius Caesar Scaliger natus in Castro Ripa ad la

cum Benacum in agro Veronensi anno I 484. Agini, quae urbs est Aquitaniae, denatus anno III 8. quique natales, vitam, reS gestas, Obitumque suum descripsit epigrammate, quod ejus sepulcro inscriptum vis tur, Extulit Italia, eduxit Germania, Iuli Ultima Scaligeri funera Gallus habet; Hine Phaebi dotes, hine duri robora Martis Reddere non potuit nobiliore loco: post se natos reliquit Silvium Medicum , & Iosephum Iustum non modo facultatum, sed etiam eximii, acutique ingenii heredes. Aldus Pius Manutius sub initium saeculi xvi. exstinctus Paulli Manutii pater suit. Paullus Aldum, juniorem nuncupatum, genuit : omnes doctrina, & eruditione clari. Verum ut nostra res afferam , Antonius Genuensis magnus

ille aevi nostri philosophus, quique aeternam sibi ingenii acumine , selecta ingentique eruditione famam

100쪽

DE PRPE IUDICIORUM FONTIBUS. D

apud litteratos homines comparavit , parentem habuit Servatorem nomine, virum litteris minime ex cultum , sed ingenio adeo acuto praeditum, ut ipsi. perdocto filio quaestiunculis ac nodis, quos ei solvendos proponebat, negotium facesserit: neque impari exornatas elle ingenio filias etiam suas, atque Genuensis sororesserunt. Mitto fratres Capassos Nicolaum, Joannem Baptistam, & P. Domini cum Jesultam, quorum memoria in omnes annos visebit ; Matellos Carolum ,& Janu l rium cet. Atque hinc colligo ingeniorum varietatem uni corporis temperationi adscribendam esse; nam sit parentes prolem sui adsimilem ut plurimum gignunt, i nec in animum ejus quidpiam influere constat; ab-l negari haudquaquam poterit corporis structuram iacaussa eise, quod homines eodem mentis acumine, eademque memoriae firmitate praediti minime sint . Haud me praeterit s. A ustinum l. LIII. contra Julianum , s. Bonaventur m , Albertum, Tostatum . ac Parisiensem Academiam , quae Quod libet . II. quaest. v. is Si quis dixerit, definivit, omnes animasi ab origine esse aequales, errat, quoniam alias animai Christi non elset perfectior anima Iudae is a nobisi dissentire : sed in hoc negotio licet eorum auctorii tali refragari, idque amplecti , quod vero similius pu-

IHI. Brevitas latellectus. Iam vero et si quisquam

praestanti a natura ingenio exornatus foret,isi ve cie jus capacitas cum rebus, quae sciri pollunt, com a rabitur, longe imparem esse deprehendetur ..Si qui emea, quorum noritiam habere valemus, numero paene infinita sunt . Quis enumerare potis esset phoei nomena, quae in physicis occurrunt nondum sapienter explicata ὶ varias inierunt rationes Philosophi , i ut quidpiam lucis eis afferrent; sed tantum abel l . ut in Volucra explicarint, ut maxima in obscuritate post conatus & studia clarissimorum virorum adhuc ver

semiar , CX. gr. motus maris caussam quisnam detexit Z In Metaphysica quot sunt , quae post assiduasi meditationes etiam nos latent quisnam admirabi- Iem illam animi, corporisque conjunmonem felici

di a ter

SEARCH

MENU NAVIGATION