Artis recte ratiocinandi elementa ab Andrea Ambrosinio ... elucubrata

발행: 1773년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

x o L.I. ART.RECTE RATIOCINANDI.

Nilus, neque ad ea, quae Chri lius ipse postea enuntiaverat , animum appulerunt: quae si perpendisserit , enucleate cognovissent Christi servatoris redemtionem non corporis, sed animi futuram, neque a tem poraria, sed ab aeterna servitute. X. Timor animo tranquillitatem adimit. Jam vero nihil magis in transversum agit hominum ingenia , quam nimius timor: nam is secus, ac res se sabent, nobis depingit, quare saepe gravius nos assicit rei timor, quam res i pla, quae timetur. ,, Maior est ea vis, uti opportune notavit Cicero pro A. Caec. quam periculo mortis iniecto, formidine animum perterritum loco saepe,& certo de statu dimovet, quae ad corpus nostrum, vitamque pervenit. Itaque saucii saepe homines, quum corpore debilitantur, animo tamen non cedunt, neque eum relinquunt locum, quem statuerunt defendere. Atque alii pelluntur integri, ut non

dubium sit, quin maior adhibita vis.ei, si cuius animus sit perterritus, quam illi cuius corpus vulneratum sit, , . Metus praeterea impedit, quominus rectum de rebus iudicium feramus , siquidem timentis animus ea caret serenitate, cujus ope & rem, & rati, num momenta, queis innititur, expendere, dispicere, Ptque examinare potest: ea etiam, quae in medio posita sunt, dijudicare nequit; quippe qui nimio tim

re ita perturbatur, ut videre ea prohibeatur, quae Omnium oculis subjiciuntur: hinc observare licet quot angustiis vir pavidus crucietur, qui ea quoque vel, menter timet, quae nullo ceteroῖ homines timore assiciunt. Autemonis vera fama est, quem Heraclides Ponticus Anacreontis poetae teli imonio celebravi te is tam timidus fuisse sertur, ut domi plurimum vixerit, duobus servis supra caput aereum scutum tenentibus , ne quid superne decideret ; in aperto lectica non nisi eon tecta veheretur, qui mos Periphoreti cognomen illi peperit.

XI. Sulpicio ineptire nos facit. Suspicio porro plu-Ta videt, quae non sunt ; ita namque animum assicit, ut insanire paene cogat, eaque extra se videre,

quae nulli bi inveniuntur, neque iis credere,& in iis

142쪽

ITE PREIVDICIORUM FONTIBVsi ita

insidias , ac dolos suspicari, qui nobis necessitudine con judictissimi sunt. Praeclarum hujus rei exemplum in Valerio Maximo, ut cetera mittam, nactus sum, qui de Dionysio Syracusanorum tyranno haec scribit lib. VIIII. cap. xiii l. ,, Age Dionysuq Syracusanorum tyrannus hujusce tormenti quam longa fabula eii , qui duo de quadraginta annorum dominationem iahunc modum peregit: summotis amicis in eorum locum ferocissimarum gentium homines & a familiis locupletum electos praevalidos servos , quibus latera

sua committeret, substitit; tonsorumque metu tondes re filias suas docuit, quarum poli quam adultae aetati appropinquabant, maninus ferrum non ausus committere, initituit, ut candentium glandium, aut nucum potam imbus barbam tibi ,& capillum adurerent. Nec securiorem mari cum egit, quam patrem . Duarum enim Eodem tempore Aristomaces Syracusanae, & Locren sis Clotidis matrimoniis alligatus, neutrius unquam nisi excultat, complexum petiit. Atque etiam cubicularem lectum, perinde quasi castra lata fossa cinxit; in quem se ligneo ponte recipiebat ; quum forem cubiculi, extrinsecus a cultodibuς opertam , interiorem claustro ipse diligenter observasset is . O mortalium omnium infelicii simust sua.crudelitate civium animosa se abalienarat, iccirco hujusmodi praetidia adhibebat; quam bene tibi consuluillet, si benignitate, ac liberalitate civium benevolentiam sibi conciliaia set i se Millies perire est melius, ait Cicero Philip II. quam in sua civitate sine armorum praesidio non polle vivere, praesidium carietate ,& benevolentia ci- Uium septum oportet esse , non armis Ad haec suspiaciosi quidam homines semet assidue excruciant levis bus inanibusque ducti animadvertionibus ,&conlecturis . is Tollenda ex animo suspicio, & conjectura , uti scite monet Seneca de ira lib. H. cap. xx IIII. fallainci stima irritamenta. Ille me patum humane solutas vit, ille osculo meo non adhaesit , ille inchoatum sermonem cito abrupit, ille ad coenam non vocavit, illius vultus aversor visus est. Non deerit suspicios ni argumentatio: simplicitate opus eii,& benigna re

143쪽

Irr L.I. ART. RECTE RATIOCINANDI.rum aestimatione. Nihil, nisi quod 1n oculos incudiret, manifestuimque erit, credamus: & quoties tu spi

cio nostra vana apparuerit, obiurgemus credulitatem.

Haec enim castigatio consuetudinem essiciet non facile credendi ,, .

XII. Errore haud raro iudicamus. Adhaec qui affectibus subagitatur, errore potius, quam veritate ducitur

in serendo de rebus iudicio. Nam quisque, ut sertvulgatum adagium, judicat, prout eis a flectus,, ergo

a veritate aberret necesse est . Induxit ex. gr. qui si piam in animum suum aliquam opinionem, qUam neque ad rationis trutinam revocavit, neque et Udi

tis, doctisque viris probatam reperit, quum porro eam non modo probabilem, sed etiam solam veram cxisti. mei; hinc fit, ut ceterorum s. ntentias nihili ducat, Tationes, & argumenta audire detrectet. Saepe vero contingit, ut hujusmodi bardos, ac stultos homines de Tebus, quas neque satis expenderunt, neque calleant atque adeo neque intellexerunt, magna confidentia, ti' procaci fastu disputantes audiens vix risum cohibere valeas. Cachinnum sane continere minime potis fui, quum audiverim quendam vitio Lertentem Agnello Cyrillo e mea Congregatione viro, quod in pereru ditu opere, de malo ebrietatis, inscripto, stilum nimis elegantem adhibuerit. Ajebat enim longe se demiratum esse virum sacris expeditionibus addi Elum non sibi religioni habuisse oratione uti adeo culta & exquisita. o caput ridiculum i ex quo enim tempore cui par genus evasit cultioris sermonis usu si Verum enimvero si ea opinio a veritate longe non abhorreret,

male sibi prospexissent sanctissimi ecclesiae patres Cyprianus, Ambrosius, Hieronymus, Hilarius cet. , qui in suis voluminibus conscribendis elegantiorem iti- luna in delicus habuere. Ceterum ab Omni culpa immunes haud esse censeo eos, qui quum rudes, imp ritosque homines alloquuntur, exquisita oratione, atque ornata utuntur. Sed res noltra secus se hanet .

Nam, neque nimis elegans eii sodalis meus, ut ille arbitratur ; neque rudibus, imperitisque hominibus scriptitavit. XIII. Mo-

144쪽

XIII. Monita nonnulla opportuna . Postremo , ut huic negotio finem faciam , & ne ab affectibus in errorem quisquam ab ima tur , ut cetera , quae hue proferre potis essem, monita omittam, illud Boethii metrum, quod in lib. s. est ordine septimum ac postremum ob oculos habeat , ac tape mente recogitet , auctor sum:

Nubibus atris Condita nullum Fundere possunt sidera lumen . Si mare volvens Turbidus auster Misceat aettum , Vitrea dudum Parque serenis Unda diebus, Mox resoluto Sordida coeno visibus ObItat is uoique vagatur Montibus altis Defluus amnis Saepe resistit

Rupe soluti Obaiee saxi . Tu quoque si vis

Lumine claro Cernere Uerum,

Tramite recto Carpere callem Gaudia pelle, Pelle timorem, Spemque fugato, Nee dolor adsit Nubila mens est , vinctaque frenis, Haec ubi regnant.

CAPUT U.

De fontibus praejudiciorum in remore insidentibus, nimirum de corporis inertia, temperamentcrum finitio- .

ne, caussis, disributione, ac natura ; de phanta .ndole ac υι , diverstate , atque erroribus ς devirci memoria aeque ae ingenio praeclaris smemoria dumtaxat egregia, aut debili; de artis reminiscendi seriptoribus; ει canonibus horum regimini inseruientibus. I. Covisis V Emirandum plane est eorpus quo- inertia. que nostrum , quod animae in veritatis inquisitione auxilio esse deberet , es esse impedimento, quominus veritatem, quam diligenter in quirit, nanciscatur. I. pigritia, ac naturali sua ines. tia; Σ. temperamento, ac phantana; g. sensuum pauiseitate aut imperfectione, qua de re capite sequenti.agetur . Ac principio inest corpore nostro qua dam naturalis inertia atque ignavia, quae esticit, ut a labore abhorreat, eoque vel exiguo defatigetur ac lassetur ; nam propter inertiae vim , quae cujusque

145쪽

. ii L. I. ART. RECTE RATIOCINANDI.

orporis communig eli, e suae quietis ita tu dimoueri nollet, atque eum perpetuo serva e . Equidem n nn inficior , quae physici vulgo tradunt , corpus nempe ita es e a natura comparatum , ut nullam ex semet. ipso status sui mutationem inducere valeat ; ac squiescat , ex se nunqqam ad motum prosulturum :contra vero si moveatur , in motu iugiter perseve. ratum ire, M si ab alia ex Ierna caussa mutatio in ipsum inseratur . Sed contendo corpus suo naturali pondere.atque inertia moras animo injicere enitenti veritarem invenire , scientias excolere , dcctrinam somparare, ignorantiam pellere . se perficere, atque eruditione multiplici exornare. Hinc fit, ut studium, lectionem, meditationem, uno Verbo laborem averissemur, & aegre suscipiamus ; ut scient rarum cortice contenti simus, ae dictionariis, & disciplinarum compendiolis delectemur ; ut ad varias, ac diversas res animum simul applicemus, rerum varietate animum recreandi, & refciendi gratia i quae quidem varietas raedium, ac laborem illum improbum , quae in unius rei contemplatione subeunda nobis erant, saltem imminuit . Verum quot binc mala subor jantur, accipe; I. rudes atque illitterati permanemus; a. d: F-cilia non aggredimur; 3. scientiarum umbra ac specie oblectamur; 4. eonsulas, δc in adaequatas rerum

Notiones comparamus λ 3. errorem a veritate aegrestiscernimus . .

II. Temperamentorum finitio, oe cati N. Iam vero

temperamenta nostri corporis sunt plerumque uberrimi praejudiciorum , atque errorum tontes. Quo quidem nomine venit quaedam corporis dispositio , qua in animali oeconomia plus, minusve recte, hac vel illa ratione quaedarri suo Et ones pera Euntur. Tempei amentorum porro va etas, unde proficiscatur, non saris liquet. alii enim ex qua lior ς lementis, sive ex qualitatum elementarium reciproca mistura prouenire urbitrantur, ut Aratioteles, ac Peripatetici, quibuscum G assendus quoque consentit: contra alii, ac poti simum Lucas Toγ7iuq opinantur viventium tem.

peramenta ex partium textura , sanguinisque cori lii-

146쪽

tutione repetenda esse . Qua su per re legesis Mur torium Fi Io f. Moral. cap. I ii I. Verum temperamen torum variorum causse duplicis sunt. generis, internae nimirum, & externae. Internae, ut corporis struis ctura, indoles, atque agitatio sanguinis, ac spirituum. Externae , cibus , & aer cibi autem nomine lac. quoque appello , quo primum infantuli nutriuntur. Quod autem ad aerem spectat, ipsi rnet antiqui est, malum differentiam accurate notarunt : hine illud Ciceronis de Fato ,, Athenis tenue coelum, ex qui etiam acutiores putantur Atrici, crassum Thebis,, .

Clima quoque essicit , ut melancholici sint Angli , sanguinei Galli , cholerici Hispani, Gallos Hispanos.

que inter medii Itali . Atque in animum quodam. modo temperamenta influere in dubium revocari nota

potest : hine Julius Firmicus lib. I. Matheseoi cap. a. , , Scythar soli immanis seritatis crudelitate grassantur. 1 tali fiunt regali semper nobilitate praesul gi-di; Galli itolidi , leves Graeci, Afri subdoli , auari Syri, acuti Siculi , luxuriosi semper Asiani & voluptatibus addicti, Hispani elatae iactantiae animositate praeposteri se . Utrum recte judicarit , nihil me

attinet.

III. Temperam torum divisio , oe natura. Isthare uero temperamenta alia simplicia , atque alia m.la sunt. Simplicia quatuor sunt I. sanguineum, a. flegmaticum, p. biliosum, 4. & melancholicum. Missa vel horum duobus, vel pluribus consantur, ac plura quam quatuor sunt . En cuiusque temperamentiaecura tam descriptionem. Si puer a unum agens I Vel II. , habita suae aetatis ratione , mediocris erit staturae, capillos subflavos, pellem deliςatam & moi

lem, optimum vivacemque carnis colorem, rubicundum uultum habebit ; si inconstans & levis; si hilaris, negligens, proclivis ad risum, ludumque erit, si laetissima somniabit i is sanguineo temperamento veros militer est donatus. Qui ita sunt a natura comparati , ingeniosi quidem , sed laboris impatientes, 3tque inconstantes sunt, judicio, prudentia, & maturitate carent, modo recta, modo prava capessunt,

147쪽

ris O. ART. RECTE R ATIOCINANDI.

nullam in rem serio incumbunt , per varia discipIiis narum genera pervagantur , rerum superficie deIectantur. Contra si ephebus quisquam nimis procerus& exilis erit; si pelle delicata, molli, & alba; capillis flavis, oculis caerulei coloris , oris habitu praeelaro, vultu liberali & placido , arteriarumque pulsu tardo, A suavi praeditus erit; si docilis & piger:

segmaticus erit censendus. Qui it iliae corporis temperie donati sunt , sterilem phantasam, ingeniique parum habent ; memoria multum, iudicio parum, acumine nihil valent. Praeterea bilioso sive cholerico temperamento ornatus est puer , eui modica &eurta statura, pellis arida & fusca, aut subflava, pulsus vehemens ti vivax, corpus macrum, capilli subnigri , sive coloris eo staneat , supercilia egregie toris nata , oculi scintillantes & vividi , anhelitus valde calidus, immodicus appetitus erunt. Hi vivaces, petulantes , ingeniosi, solidi & acris iudicii, laborisque patientes sunt felici secundaque phantasia praediti;

si quem amant, aut oderunt amant, aut oderunt nimis vehementer. Pothemo melancholicum temperamentum ae Iate I 4. aut IS. agnosci, ut cetera hue usque depicta, minime valet, sed vulgo circa tricesimum annum se prodit. Eius indicia ac tesserae hae sunt pulsus vivax di siccus , eorpus macrum, pellis arida atque adusta pravique coloris, capilli nigri, ruilici , tactuique alper i , vultus desormis , &si in insantia pulcher exstiterit, oculi parvi, aridi, & ἡ-yoces, fames canina & ina qualis, difficilis & pessi. ma digestio, alvique duritia, quae fumos vaporesque ad cerebrum amandat , os tetrum, phantasia ferax,& kςunda, quae persaepe funestissimis somniis huiusmodi homines vexat, expromtum est vivax judicium, ingenium magnum, sed ad satyram proclive, tenax memoria ; haec omnia melancholicum temperamentum portendunt: quod qui sortiti sunt, mente consuli plerumque sunt , tragicis actionibus summopere delectantur, perdite amant: si eis virtus in deliciis, omnium optimi; si autem vitium erit, omnium pessimi eruat; & quod maxime dolandum , sinuaram

148쪽

DE PRAEIUDICIORUM FONTIBUS. ii

l timore minime commoventur . Dentque, ut plurisai dicam , in re quaque semper in extrema se conse-

a Iuniis

et IIII. Phantasiae vis atque .ndoles. Ad haec phanta-;i sia, quae pro temperamentorum varietate diversa e lf, a saepe nos deludificat . Phantasia autem nihil aliud eii , quam admirabilis ille humani celebri liber, in et quo rerum sensilium speties & imaguneulae depingun-r tur. Neque est animi facultas spiritalis, quum ipsum

a cerebrum sit , quatenus excipit ideas , sive idearum et receptaculum eli ; quare materiale potius animae ina stramentum nuncupanda est . Quocirca adverte a a dum duco, antequam ultra progrediar, motus nostri Orporis esse duplicis speciei , scilicet alios necessa δ: rios, & voluntarios alios . necessarii dicuntur, quii animae nutui obnoxii haud sunt , ut esurire , litire, i circulatim sanguiuem moveri ceti voluntarii c tra, i qui pro animi libito fiunt , ut motus pedum , mami nuum, lin uae, oculorum, capitis cet. Atque in eiulii modi motiones phantasia etiam plurimum conseri s nam quum anima aliquam motionem emeere .vuli, cum phantasia participat , quas spiritus animales ad ea corporis loca amandat , ubi .motio fieri debet.

Hisce praenotis huc loci explicandae forent phantasia: vires , sed quum id accurate plures emunctae naris viri jam praestiterint ; ne actum agam inutili hujusmodi labore subeundo supersedeo . Thomas Foenus medicus An iner piensis tractatum de viri ux imagin tionis scholasticis nugis plenum edidit. Nicolaus Malebrauehjus jn libro secundo operis de inquisition*veritatis diligemissime hanc materiam versavit . Ludovicus Antonius Muratorius opusculum inscriptum is Delle serae ue ita fantasia umana, elucubravit, ubi erudite juxta atque accurate idem argumentum Ieactavit, quod quisque legat, auctor sum . V. Unde phantosae diversias repetenda . Praeterea phantaviae vires in quoque homine eaedem minimo sunt. Nam quemadmodum cerebrum a , ita & phan-M - H 3 , lasa

a) Clarissimus Muratorius in opere Filas a Mo

149쪽

tasia varia est. Quae quidem diversitas vel ex natu ra, vel ex iiudici, & exercitatione proficiscuur . Si inquiis rate nuncupato cap. V. Quum cerebrorum varietatem notat, tum ejus rei caussas adducit, cujus locum, ut per cor

Domo inter omnia animalia plurimum cerebri habet.& inter homines, mares plusquam seminae. Cosὸ δda eredere , che fra gli selli uomini, in alcunt piu, e in altri meno ablondi io quantita dei cerebro loro. In falli per D piis si obis osse are, che i migliori Ingegni abi-iano in teste grandi, di fronte Oaeti a , e di circonje- reuis piis ricca, che quelia degit scim uulti, e degi' In. gegni meschivi, i quali periiὸ samo ameeteti a nomina piceiole res θ. Pub nondimeno dars, the una vigorosa e felice absendaneta di spiriti animali ignei, e fitilissimi, ε ilissimi posta produrre it me ismo efferto in uu capo

non grande, e tu un cervella mediocre, e che mauior

Greco Palemone net suo traitato della FGononria, Ira- dotio in latino, e commentato dat Conte Cario Monte-cutcoli nostro Modones, e pol Giovanni Ingegueri ι -

Coos

150쪽

DE PRIE IUDICIORUM FONTIBUS. ito

quidem alu felici , vivacique phantas a pollent , quidi ea, quae didicere retineant ,:& eorum , quae vu-

SEARCH

MENU NAVIGATION