Artis recte ratiocinandi elementa ab Andrea Ambrosinio ... elucubrata

발행: 1773년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

rto L. I. ART. RECTE RATIOCINANDL

rerum addiscendarum lectione, meditatione eam solidare augereque conator; artemque memoriae veluti sutile commentum spernito.

CAPUT V L

De sensuum fidelitata ; deque praeiudieiis ex ipsis di.

- manantibus , scilicet ex tactu super eosorum graυitate , re entia, duritie, lenitate, ealore , o frigore ,' ex g tu ; olfactu ; auditu; atque ex vi fusuper corporum magnituridine, extensone , s-gura , laevitare, speritate , motu , veloci. rate, sis, oe coloribtis ς nec non de monitis quitasdam ad rem facientιbus.

I. Da sensuum T T Aud me fugit satis varium esse opiniones. II philosophorum iudicium super

senisum eorporis nostri fide . Alii enim eorum imbecillitatem nimis exaggerant; atque alii vim ac fidelitatem vehementer extollunt . Pyrrhoniel infida , ac male sana esse idearum organa sensus contendunt. Contra Epicurei cum eorum doce aiunt , quicquid sensibus videtur, tale esse, quale videtur. Hinc Tullius de Iaeg. I. cap. x m. scribit,, sed perturbat nos opinionum varietas, hominumque dissensio ; & quia non idem eontingit in sensibus , hos natura certos putamus; illa quae aliis se, aliis secus , nec iisdein semper uno modo videntur, ficta esse dicimus: quod est longe aliter. Nam sensus nostros non parens, non nutrix , non magister , non poeta , non scena depravat, non m nititudinis eon lenius abducit a vero. Animis omnes tenduntur insidiae , vel ab iis, quos modo enumeravi, qui teneros, & rudes quum acceperunt ἰ 'nficiunt, & flectunt, ut volunt; vel ab ea, quae penitus in omni sensu implicata insidet, imitatrix boni voluptas, malorum autem omnium, cuius blanditiis eorrupti, quae bona lunt , quia dulcedine hac & scabie carent, non cernimus satis ,, . Quibus sane ex verbis evidentur patet maiorem sensibus certitudinem, quam intelletiui ipsi , Ciceronis seme

162쪽

DE PRYE IUDICIORUM FONTIBUS. 13 i

tia attribui oebere. Quam quidem in sententiam Aristotelem quoque proclivem tuisse ea ostendunt, quae de Gen. a m. III. cap. X. habet is si quando salix cognita habebuntur, Iunc sensui magis erit , quam rationi credendum . Rationi enim fides adhibendae ii, si quae de monti ramus, conveniant cum iis, quae sensu percipi unitur , renuS M . Quocirca animadvertendum, sensus ut tantum.sibi honorem vindicent, iis dotibus praeditos ei te debere , quas apud Cicer nem in Acad. III. cap. . . recenset Lucullus: ,,

Ita eli maxime in sentibus veritas si & sani sunt &valentes; & omnia removentur, quae Obitant & impediunt. Itaque & lumen mulari saepe volumus, &litus earum rerum, quas Intuemur 5c intervalla aut contrahimus, aut diducimus, multaque facimus usque eo, dum aspectus ipse fidem faciat sui iudicii : quod idem fit in vocibus, in odore, in sapore verum nos et ii eorum opinioni manus lipenti animo damus, qui pro sentuum certitudine pugnant; proprerea quia sicut accipiunt rerum imagines, ita nullo iudicio interposito, rationi repraesentant, ac proinde ne errare quidem possunt : non dissitemur tamen eosdem quam in plurium praejudiciorum in caulsis esse , prae nativa infirmitate ac detectu , quod luculentissime prolatis in medium exemplis, ostendemus.

II. Praejudicia, quae ex fensibus proficiscuntur ; ae l.

ex tactu. Ac principio in eo reprehendendi homines sunt , quod sine ullo examine sensuum repraesentationes accipiant, ac praecipiti judicio sequantur, falso sibi in animum inducentes , rerum imagines atque

ideas ad amul Iim rebus ipsis respondere ; objecta externa ita se habere, ut a sensibus perciplunetur a que ea nusquam exii are , quod per holce sensus ad

nos minime transmeant. Siquidem haud raro usu venit , ut ideae rebus ipsis valde dissimiles sint, ut ea

in oblestis externis reperiantur, quae sensu uin nostrorum vim & aciem fugiant , contraque ea noq contineantur quae nobis contineri in iis videantur. Qiae

quidem observare in iis licet , quae prosero exempla ex cuiusque sensus examine ducta, ut quisque aperte E

163쪽

-ta a LI. ART. RECTE RATIOCINANDI.

praeiudicia agnoscar , quibus fuit usque in hane horam infectus . Ac primum ex sensu tactus ordiar , qui per omnia corporis membra aequabiliter susus est, quique mirum in modum nos super eorporis gravitate, resistentia, duritie, leni rare, calore, frigore cet. deludi fleat. Et quod attinet ad gravitatem, sive corporum pondus, quo suapte natura tellu em petunt, sciendum eli non integram nos eorporis cujusque gravitatem experiri , quum ea premimur atque urgemur; propterea quia quum corpus quoddam grave transit , ubi aer est, non omnem sui ponderis vim,

qua est praeditum , exserit, & a nobis sentitur, quia

ab interiecto aere retunditur atque impeditur . At utrumque falso e reditur, scilieet omnem nos corporis vim ac pondus persentire, & aerem gravitate carere . Atque ieelrco primum credimus, quia alterum inducere in animum nequimus; pro certo enim habemus aerem nullo pondere ornatum esse , adeoque

nulli impedimento corporibus deorsum prolabentibus esse posse. Verum ut id praeiudicii exuatur uni & alteri experimento animus intendatur . Si e Ua se aer exhauriatur, levius evadet vase aere pleno. Mercurium in tubis contentum vi sua trudit aer ad altitudinem triginta circiter digitorum, ibique pendentem ac suspensum detinere potis est . Deinde experientia constat nullo pacto nos persentiscere corporum superis impolitorum gravitatem , quae suapte natura fluida sunt, quum in iis innaremus; nec aeris incumbentis vim ae oondias; quo fit ut ea gravitate vacare falso

judicemus. Tum circa corporum lenitudinem & a Dperitatem nos decipit tactus ἔ siquidem non ita nobis se abra & aspera apparent k uti revera sunt ;)atque adeo quae tactu laevillima persentimus, saepe inaequalia sunt, devexitatibus, aggeribusque scatent, quae quum tactus nostra aciem fugiant, micro scopiorum ope dete euntur. Hinc luculent Hime colligitur , eos , qui ill hac ratione ducti de corporum lenitudine,& asperitate sententiam ferre in more habent , praejudieio obnoxios esse. Adhate non omnes materiae particulae tactu deprehenduntur, hine nullas esse alias arbitra

164쪽

DE PRPE IUDICIORUM FONTIBVS. 133

mur, praeter eas , quas tactuq experimento ex littere nobis conitat. Sed nos deceptos rurpiter esse, nemo unus physicorum inficiabitur; quippe quod innumera observantur micro scopiis coipuscula per aerem volitantia, Iactuique nostro ignota , quamquam in nos continenter impingant, cutique adhaereant . Ad calorem porro, & ad frigus quod spectat, decepti putamus qualitates hasce corpori hus inesse , scilicet ininta e calorem inque qlacie frigus . Quod utrumque

a veritate alienum eis, atque innumeris experimentis accurate per a Stis extra Omnem dubitationis at am vos tum , quoium unum ti alterum huc afferre non piget. Ac primo eadem aqua , quae vix ignem

senserit , calida simul, oe frigida deprehendetur , ii

utraque manus in eam immergatur , quarum altera

prius igni admota fuerit, altera vero ad glaciem apposita. Deinde quod manus calidum esse sentit, aliis Porro membris, quae vestibus contecta sunt, satis frigidum videtur. Tum eodem tempore idem aer aliis quidem frigidus , alus vero calidus , aliis denique Iemperatus apparet, licet ejusdem ponderis vestitura omnes deierant, quod dissimili eorum aetati , corpOxisque coniti tutioni, & valetudini attribuendum .est. Potiremo si quis in cubiculum probe occlusum ingredietur, ibi aerem vel calidum valde, vel repidum saltem elle contendet: contra qui recens e lecto surrexerit frigidum magis, quam calidum esse testabitur. Hisce utpote facilioribus contentus esto . Verum hinc elicias volo non polle calorem, & frigus quali rates esIe corporibus inhaerentes ; nam si eadem aqua , idem corpus , idem aer calida simul & frigida elle nequeunt cons. quitur haud in se tricus , calorem ve continere , sed in corporibus , que is admoveantur, dumtaxat excitare. Quare calorem, & frigus nihil esse aliud conficitur, quam meras putasque sensationes, quorum corpora, calida quae vulgo, vel frigida nuncupantur, eaussae vel occasiones recte appellari queunt, ea scilicet ratione qua nec dolor in acu, quo ferimur, inest ; nec in flamma, qua exutimur; & nec sopor in opto, nec languor In maa

165쪽

i 4 L. I. ART. RECTE RATIOCINANDI.

na : sed dolor, sopor, languor sensationes sunt, quas emetum acus, ignis, Opium, ma una , ut optime physici universi norunt. III. a. Ex gusu, s olfactu. Jam vero ea quisque opinione est imbutus, quod odor, saporque rebus ipsis inhaereat, idque a vero abborret. Primum enim omnis sensatio jucunda , aut iniucunda est suapte natura, non pro hominum arbitrio ac voluntate : deinde una eademque sensatio grata simul esse & ingrata, s sis atque insuavis nequit . Quare si tibi duleem & jucundarri , mihique amara in ac molestam res eadem sensatio hem parit, quis est, qui non videat sensationem longe dissimilem esse ac diversam In dies se. ro accidit, ut res eadem a te olfacta, vel guttata grata tibi dulcisque videatur , contra mihi ingrata ac molesta; quia narium, ac linguae constitutione admodum diversa a natura donati sumus. Non ergo in hominibus universis sensationes eaedem ab rebus iisdem, sed longe diversae excitantur . Hinc aperte conficiis tur , odorem , saporemve pravum, vel bonum coriaporibus odoroficis , aut saporificis , quae nares , gu-slumve assiciunt, haud inesse. Contra si revera in re. bus ipsis odor , saporque inesset, ab omnibus aeque

sentiretur.

IIII. 3. Ee auditu. Ad auditum porro quod altionet, cautos esse oportet, ne ex illi metur, tonos codihoribus , quae sonora dicuntur , insitos esse ; quum sint merat sensationes a corporibus mota tremulo iuaurium organo productae . Siquidem ex physica constat toties soni sensationes excipere nos, quoties treis morem corpora seuora , concipiunt isque eum aere communieatus ad aures usque pertingit , easque sub .sultu, atque undosa vibratione assicit . Et certe nisi corporum sonantium particulae tremulum imbibunt motum , nullus editur sonus , hinc resonant fidis, chordae , quum tremorem manuum pulsu concipiunt.

Ea sane in sententia optime vocem finivit descripsit que Vitruvius lib. V. de Architect. cap. III.; quum in qu er ,, Vox est spiritus fluens, & aeris ictu seu sibilis auditat. Ea movetur circulorum rotunda fi

166쪽

D E PRE IUDICIORUM FONTIBUS. 333

nibus infinitis r uti si in stantem aquam lapide im-

millo, nascantur innumerabiles undarum circuli, crescentes a centro , & quam latissime possint, vagantes . . . eadem ratione vox ita ad ei reinum essicit motionem se Ad haec cavendum quoque est ne credatur inde sonum reipsa semiper prodire , unde nobis prodiisse videbitur. Si enim motus aeris tremulus ab aliquo corpore , scilicet aere campano , telo ignivom O cer. productus ad aures nostras non recta pervenerit, sed in aliud corpus reontem puta, specum, tur rim impegerit, indeque ad nos se contulerit , ex ea

nobis parte sonus proficisci videbitur , quod a vero longe abest . Quae res in convallibus praecipue loci que concameratas usu venire solet , ut ipse quoque in

propinquis huic Solitudini , quam in colo , convallibus experientia didici , id vero eli quod echo appellatur ι uocirca advertendum est in ejusmodi locis

resultantem discindi aerem, acceptasque voces num rosiora repercussu saepe multiplicari. In urbe Cygico turres septem acceptas voces multiplicant. Olympiae porticus fuit, quam heptaphonon nuneupabant tau niam septies ibi vox eadem reddebatur . & Dan. dinus II. de anima digress. xli iri. narrat prope Mediolanum se experimento novisse vocem ex quibusdam magnificis aedibus vicies usque reflecti . U. q. Ex υι . Supere it , ut praejudicia , quorum oeuli occatio iunt , in propatulo ponamus . Ac primo ab oeulis decipimur , quum arbitramur res ipsas

extra nos positas, non vero earundem dumtaxat ima

gines in phantasia nostra depictas intueri . Secundo deludificant nos super eorporum magnitudine, & exintensione . Nam si perspicillis tubulisque opticis eorporum magnitudo conspiciatur , major minorve apparere nobis solet prae tubulorum, vel perspici liqrum natura , quae concava vel convexa esse possunt , ac

prae varia lentium dispositione ac numero , quibus tubuli conflantur . oculos porro nostros esse veluti tubos quosdam opticos a natura exquisite eonstructos, atque in animantium fronte collocatos , ab eorum anatome erudimur. Etenim si bovis oculus. recens

167쪽

i 6 L. I. ART. RECTE RATIOCINANDr.

extractus , ac tribus , queis contegitur pollerioribus tunicis denudatus alicui aptetur foramini studiose ad rem fallo, per quod lucis radii in cubiculum uno dique conclusum , ac tenebricosum se recipere que. ant , & ad iustam ab oculo distantiam charta comiti tua tur , depicta obiecta extrinsecus posita conspicientur in ea, quemadmodum certe contingeret , si eidem soramini tubus aliquis opticus apponeretur . Praeterea oculos , si parum diversa erit eorum intima structura , diversimode exhibere objectorum magnitudinem, ex opticae principiis liquet. Hinc eonis ficitur binos homines diversa oculorum constitutiones praeditos vel ob humorum densitatem , vel ob situm ae magnitudinem non eodem pacto eius dem rei imaginem videre , magnitudinemque perci. pere. Accedit eodem, quod saepe oculis videmus eo pora veluti minima atque exilissima, quae reipsa talia non seqt. Quare cautos nos esse oportet, ne ea dumtaxat corpora exsistere putemus, quae sub oculos evidentissime cadunt. Iam vero corpora, quae longe

a nobis distant , non uti re se habent , menti oculorum ministerio exhibentur, sed figura ac magni tuis dine admodum diversa , ac proinde quae quadrata sunt , rotunda percipiuntur . Hinc Lucretius de retinat. lib. III.

Quadratasque procul turres cum cernimus urbis, Propterea fit, uti videantur saepe rotundae, Angulus obtusus, quia longe cernitur omnis: Sive etiam potius non cernitur, ac perit ejus

Plaga, nec ad nostras acies illabitur imis. Ad aequalitatem porro quod spectat, & inaequalitatem extensionum, si corpora longe a nobis diitant, etsi impari diliantia in eodem loco collocata esse videntur . Hinc sol, luna, nubes quamvis ingenti interuallo inter se dissita sunt, oculis nostris aeque distantia comparent . Figurae quoque corporum non exacte oculorum ope concipiuntur . Sic ex. gr. duae

lineae parallelae haud sunt , scilicet inter se non undique prorsus aeque distantes, seu paullulum identidem

168쪽

DE PRIE IUDICIORUM FONTIBUS. ta

dem divertanticonvergant ve , parallelae oculis sane apparebunt. Praeterea corporum superficies licet plana, perpolita, ac nullis impedimentis in speciem inistricata , si porro microscopio diligenter observetur; mirum quantum inaequalis, impolita, rudis & aspera esse deprehendetur . Ad haec fallunt super motu nos oculi ; quippe quia ea immota persistere nobis

edicunt, quae re moventur i pia , atque e contrario. Concutiatur solidum aliquod corpus ita, ut rumor sonusve excitetur, eius partes quamvis concussae , &ipsae moveantur, consistere atque in quiete permanere videbuntur. Rursus si bina corpora, sub idem tem pus spatia percurrant, quae imparia videantur,& paria tamen sint, inaequali velocitate moveri ea videbuntur, licet aequali re ipsa passu moveantur. Ita sibina corpora in uno eodemque circulo moveri , '&veluti in uno eodemque fornice constituta videantur,

ac proinde nobis aeque distantia appareant , quum tamen ex illis corporibus alterum longe sublimius ,& remotius altero revera sit, si corpora illa ad easdem artes moveantur, licet sublimius corpus rapidiori ve-ocitate feratur, quam corpus in serius, tamen hoc il-o velocius oculis apparebit. Exemplo sint luna ,&ol, quae quum diversos circulos percurrant disparique velocitate; luna tamen gradu velociori nobis moveri apparebit : quum re sol ea sit longe veloeior in suo cursu ἔ quippe qui orbem satis longiorem conficiat. Super corporum situ nos quoque decipiunt oculi. Scilicet non ibi constituta sunt quaedam corpora, ubi esse apparent . Quod ut percipiatur animadvertere oportet globum hunc terraqueum aere circum

datum esse, eoque non puro sed exhalationibus terrestribus vaporibusque aqueis conspurcato , quae ad certam altitudinem supra nos assurgunt . Quod quidem aeris spatium vaporibus exhalationibusque intermisti athmosphaera a physicis nuncupatur . Radii

insuper lucis, qui ab objectis immissi, vel reflexi obliquo a citransverso tramite.periathmosphaeram seruntur obiecta nobis exhibent altiora quam sunt, nimirum ibi collocata ella repraesentant. ubi minime sunt,

169쪽

t 38 L. I. ART. RECTE RATIOCINANIL

niaxime saer value sat obnubilus, vaporibulque obumbratus , & obiecta ad insignem aliquam dii fantiam constituta . Hujusce phaenomeni rationem Dioptricae peritis notam , huc , ne prolixior sim , libenter praetereo . Reliquum est ut quo pacto in colorumpet ceptione errandi occasionem nobis porrigant Uculi , patefaciamus . Ac profecto nullus eii , qui non

arbitretur colores qualitates essς corporum reales, quum nihil sint re ipsa , quam sensationes merae ex lucis radiis corpora illulirantibus , atque oculos nostros assicientibus produltae . Eadem scilicet latione ac sapor,&odor non insunt in sapidis, odorisque corin. poribus , ita corpora, quae colorata apparent , reali sunt orbata colore. Quod ut quisque in animum non aegre inducat, mentem advertat, quae se , ad experimentum in medio politum. Si quis oculorum lippitudine laborans in cubiculo probe clauso , ac lucernat dumtaxat lumine illui irato, lumen ipsum conspiciet, pluribus coloribus illud circumdatum deprehendet perfectam bellamque iridem conficientibus. Quod si quisquam oculos nullo assectos vitio habens intuebitur, nullum colorem praeter lumen videbit . Cui,

ad cetera mittam, hoc alterum adnecto. Si quis c lumbae collum a solis radiis perculium contemplabi-rur, multiplici colore variegatum observabit. Et tamen in dubium revocare nemo valebit, neque lucernae , neque iridis , neque colli columbae colores reales, sed apparentes esse dumtaxat, ac meras sensationes a lucis radiis ex eorum corporum superficiebus resilientibus , atque oculos assicientibus', procreatas. VI. Menita quaedam ad rem opportuna . Patefactis offendiculis , quae sensus rationem ante jaciunt in rerum coenitione, monita quaedam subnectere animus est, queis errori aditus praecludatur. Ac I. Sensibus ne fidas , siquidem non prout se res habent, menti repraesentant, sed prout apparent. II. Iis utitor sanis, atque in lirumentis optimis adlutis, sed in consilium adhibita ratione. III. Quae sensuum mini. sterio didicisti, ea ad examen revocato , ne in erro res abripiaris. IIII. Notiones, quas sensu tactus com-

170쪽

paraveris eum observationibu g , atque experimentisphusicorum conferto, ut praeiudieia, queis ab inlantia es infectus , exuere valeas. V. odorem, saporemque ea re ne rebus inelIe putes, qnum ex sapidis odoratque corporibus linguae, naribusque applicatis tantum creentur . VI. Sonum corporibus inhaerere sonoris ne ex stimes; etenim non habent, sed undoso motu, quem aeri imprimunt, in auribus produeunt. VH. A lores reales, esse ne credas; eaque instrumenta, quae oculorum vim perfitiant in auxilium adhibeto, ne turpiter decipiatis. Atque de internis praejudicioriuntoa

tibus dictum est satis sa).

CAPUT VII.

De externis , praeiudiciorum fontibus a Tullio enume

raris, nimirum de puerorum contubernto cum nutrι

eibus imperitis , ae famulis scelestis ς paremum incuria in filiis,m filiabus educandis; mussim rum moribus , oe audioritate s merarum lectione ς populi fabellis , s 1ne priis; deque emonibus iubae respicientibus. I. Externi praejudiciorum T Am tempus est ut prae

fontes a Cicerove recenseti. iudieiorum fontes, qui extra nos sunt, indigitemus . Qua super re egregius Ciceronis locus in Tuscul. uatit. Iib. III. cap. L. prostat, quem huc loci exscribere operae pretium da co ,, t runc parvulos nobis dedit natura ) igniculos, quos celeriter malis moribus , opinionibusque depravatis sic rellinguimus, ut nusquam naturae lumen a P pareat . Sunt enim ingeniis nostris semina innata α) Quae hue usque de saporum , colorum, Odorum ret. natura disserui ex releutium philosephorum sientestia, aegre feret morosus quidam Peripatetieus, atque mi hi Ni praejudicia eius opinamenta tironibus υend tauro vehementissime subirascetur. Sed mitto hominem in tanta litterarum luce tenebrarum adhuc amantem. Nec mi hi licet huc loci cum eo congredi.

SEARCH

MENU NAVIGATION