Artis recte ratiocinandi elementa ab Andrea Ambrosinio ... elucubrata

발행: 1773년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

DE PERCEPT. ID EIS, ET UOCAB. 27'

anni i647. ,, Non enim unquam scripsi, vel iudicavi, mentem indigete id eis innatis, quae sint aliquia diversum ab ejus facultate cogitandi: sed quum adverterem, quasdam in me esse cogitationes, quae non ab objectis externis, nec a voluntatis meae determi natione procedebant, sed a sola facultate cogitandi, quae in me est, ut ideas, quae sunt is fatum cogitationum formae ab aliis adventitiis, aut factitiis diuinguerem, illas innatas vocavi se . Silvanus Regis V sag de la Raic e dela Foi lib. I. pari. I. cap. 7. Vult Dei, corporis, & animi notiones in mente naici limul ac creata est , & quidem ex ipsius mentis natura , nec vero a Deo menti vel concrearl , vel in sculpi. Malebranchius & Lockius dum hujuscemodi ideas explodunt, earum rerum notiones intelligunt, quas Deus menti primum exsistere incipienti velut incidit . Tandem Buddeus Instit. Theol. Moral. p. 3 4.,& Mustus Introduct. in Theol. cap. 2. I9. naturales animi nostri propentiones ideas innatas vocItant. Antequam hinc abeam,animad Uertas volo Ideas adventitias a factitiis longe disserre; quippe quae naturales ac reales sint, quum objecta extra nos politae habeant ; factitiae vero non item ; quum arbitrariae ut plurimum tint ; quas vel proportione efficimus, quum imagines rerum jam perceptarum amplificamus, aut minuimus; ut si hominis notionem in gigantem, aut pygmaeum deformemus; vel similitudine, quum imaginum instar quas probe novimus , alias etlingimus; vel compositione, quum in unam componimus duarum vel plurium rerum distinctas notiones plo esse potest monstrum Horatianum init. epra. Pisone ς:Humano capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, &'varias inducere formas, Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier sormosa superne . . Postremo ex iis, quae de ideis adventitiis, factitiis , atque innatis edisseruimus tonsequitur I. Nullas in nobis esse adventitias notiones sine sensuum usu adeoque plures in iis, qui plus sensibus sunt usi ; veras

202쪽

esse adventitias species, si rebus quas referunt, ad ais mussim respondent paucas esse rerum externarum notiones si earum essentias, & relationes non exsistentiam respicimus quibus tuto fidere valeamus , quum sensus, per qu 3s in cerebrum incurrunt , vel corrumpere, vel transformare eas plurimum queant . II. Nullas in nobis factitias ideas inesse, quae aliqua ratione ab adventitiis non pendeant; quare nisi abi fracte eas concipimus, nequeunt esse veriores, quam aduentillae, quibus innituntur. III. Iudiciorum veritatem super ideis adventitiis,& factitiis effectorum esse aequalem veritati objectivae earundem idearum; iudicia naturalia quae in nobis omnibus insunt, omnium maxime cum natura consentire ; nam quum iudicia ex idearum collatione proficiscantur, ubi naturalia sunt , oportet ideas ex quibus oriuntur ea udem esse in omnibus: nec vero eaedem esse in omnibus queunt, nis naturae ipsus, a qua di manant, vi.

Quapropter & ideat, & judicia hujusmodi maxime

sint uera necesse est.

UUII. tionum partitio rat one suae indolis ae nartiri. Hoc modo consideratae ideae aut phantasticae, aut intelligibiles, aut smplices, aut compositae sunt. Phantasticae porro vel intelligibilibus opponuntur, & sunt

ideae omnes rerum corporearum, aut earum quae corporearum instar percipiuntur, ut Angeli , quos hominum instar concipimus: vel mere phantasticae sunt, ut ideae arbitrariae, quae a rebus minime h/utiuntur, sed a nobis pro libito confinguntur e commenticiae nuncupari queunt: in scholis entia rationis non in- feete dicuntur. Cujus generis sunt harpiae, sphinges, chimaerae, ceteraque poetarum monstra . Intelligibi. les vero sunt incorporeae species, quae neque corpora, neque res corporum instar repraesentant, uti sunt ideae omnes abstractae entis, virtutis, Attii, potentiae eot. Iam vero simplices vocantur eae, in quibus plures ideas distinguere non possumus ; huiusmodi sunt ideae colorum, odorum , sonorum, gaudii, doloris , extensionis, motus cet. Compositae.e contrario

eae appellantur, quae ex pluribus smplicibus eonfian.

203쪽

DE PERCEPT., ID EIS, ET UOCAB. I I

tur, ut ideae urbis , domus, arboris , animalis, pl- ct ae, symphoniae, pugnae, orationis, cet. s'Gra Ue- sandius in Introdu t. ad philosoph. lib. 2. cap. 2. sedulo monet ne cum composuis cons unctas ideas confundamus,, ideas vocamus conjunctas, ait , quae

in se consideratae, separatae sunt; sed quae menti Il-mul semper praesentes fiunt , ita ut ubi excitatur una, alia etiam adstri. Haec conjunctio id earum in di- verus hominibus diversa eii ; & pendet a circumstantiis, in aequisitione idearum. Si saepius, dum corpus vidi, eodem tempore odorem perceperim , live

ab ipso corpore, sive aliunde, hic procellerit , lem per , quando idem odor nares assiciet, ideam habebo

corporis; quamvis hoc non videam . Hae ldeae coniunctae sunt ; sed non ad eandem ideam pertinen ς. Et ideo haec coniunctio ad compositionem idearum

referri non debet . Innumeras quisque facile , si attendat , detegere poterit tales ideas conjun Ias ,, . Parum nihil ve a coniunctis differunt notiones allociatae, quae pluribus simplieibus & compositis idei

una cum pluribus vocabulis copulatis coniunt , atque a mente veluti coniunctae & catenatae percipiuntur . Cujusmodi sunt notiones alicujus longae fusaeque demonstrationis . Quadrifariam vero, arbitratur Genuensis Art. L g. lib. M. cap. II. f. 7. Illas ideas confici pol Ie I. sensatione ; 2. ratiocinatione , 3. libera phantasia, 4. institutione. Ac primum ideas. quasdam simplices, aut compostas quandoque per sensus veluti conjunctas & catenatas concipimus , ut species iridis, spectaculi, pugnae cet. Deinde ratiocl- natione plures ideas simplices, compositasve connectimus , ita Dei notionem ex Universi hujus contemplatione comparamus; huc etiam spectant systemata scientiarum. Tum libera phantasia ideas varias attul-mus, ut poetae, pictὀresque maxime essiciunt. Denique institutio oe majorum, vel magistrorum, vel libro Ium plures notiones una adnectimus; cujusmodi sunt Opiniones ac piaeiudicia quae ex populi , parentum , agistrorumque consuetudine haurimus. Ad haec possunt associatae species in . naturales di arbitrarias paue

204쪽

. 374 L. II. ART. RECTE RATIOCINANDE

tiri; atque illae siant, quae sensu necessariaque rario Cinatione fiunt; quemadmodum est notio Dei, quae nou ex arbitrio mentis, sed ex caussiis suis necessario proficiscitur, ita scilicet ut Mit attentam ratiocinationem , rem non posse aliter se habere sentiamus rhae vero a mentis libertate dependent, qt hypotheses physicae, abstractiones metaphysicae cet. Priusquam hinc discedam, animadvertere oportet 1. Perpaucas dari notiones vere simplices, licet simplices in speciem videantur; plures namque vel partibus, vel saltem variis modis constant, quibus ab aliis rebus distinguantur, & unde differentia elicitur. II. Posse i eas dumtaxat simplices apud omnes homines simplices essenor, item compolitas & associatas maxime non ri

turales; quippe quae ex phantasia, & Iibero cuiusuis arbirrio pendeant. III. Id earum vere limplicium in uibus ne mente quidem plures partes dividere ponumus , nec notas, que is agnosci, & ab aliis rebus

distingui valeant, enumerari posse; adeoque claras, non item distinctas esse. X. Idearum diseributio ex relatione ad mentem. Iam

si notiones ad mentem reseruntur, primo vel clarae,

vel obscurae sunt : notiones clarae eae sunt, quae id quod res est, menti ita repraesentant ; ut si iterum ei occurrant statim agnoscat , & ab alias facillime

discernat. obscurae e contrario sunt, quae res ita menti reserunt, ut iterum menti occurrentes statim agnoscere atque ab aliis diit inguere minime polsit . Ita unusquisque etiam ex plebe , Lunae claram ideam habet, non item Iovis, Veneris, Saturni; hos enim planetas plebeius faelle eum stellis fixis confundet.

quare hanc notionem obscuram esse liquido apparet. Deinde ideae vel distinctae, vel confusae vocitantur . distinctae dicuntur eae, quae & rem, & rei notas, quibus ab aliis distinguitur clare ostendunt ἔ ut idea trianguli, quae elara & distincta eli; quippe rem, reique notas clare distincteque exhibeat . contra vero confusae nee rem , nec rei proprietates ae notas, que is

ab aliis discernitur rebus, repraesentant ; hujusmodi sunt ideae angelorum Raphaelia , Gabrielis, cet. Quem-

205쪽

DE PERCEPT., ID EIS, ET VOCAB. i

admodum pomo ex clara notione distincta profluit, ita ex hac definita, abundans, completa, & incompleta di manant. Distincta itaque notio in definitam evadit, si tot notas menti exhibet , quot satis sunt ad rem unam ab alia discernendam ; sic notio quadrilateri, quod sit spatium quatuor lineis conclusum, definita nuncupatur. Si vero plures notas ostenderit, quam necessariae sint ad rem discriminandam, abundans appellabitur ; cujusmodi e li hare alia quadrilateri imago , spatium quatuor lineis quatuorque angulis comprehensum. Praeterea consequitur, si notio dii lincta tot rei characteres ac notas exhibet, ut ea aeeteris omnibus in quocunque eventu, loco, ac tempore discerni sacillime queat, completa vocatur . ex. gr. quum a jo corpus rem esse trina dimensione longitudine, latitudine, ac prosunditate exornatam; in cujus locum res alia induci nequeat, ut una simul ibidem permaneant, esse movendi ac quiescendi capacem: haec quidem adjuncta emciunt, ut corpus ab omni re alia, quae corpus non sit, discerni semper pussit. Contra vero si tot non exprimit notas, quot ad agnoscendam rem, & ab alia discernendam requiruntur, incompleta nuncupatur ; ut si dico fluvium esse aquam turbidam, quae pisces alit: hominem esse bipedem erecto capite incedentem, in completae sunt huiusmodi notiones , propterea quia etiam lacus &turbidus est, & pisces nutrit: & plura animalia sunt quae erecto collo ambulant. Vide sis Wolfium in Log. cap. de ideis si alia hujus rei exempla cupis. Postremo si aliqua idea non modo notas omnes, que is rem aliquam internoscere in omni even ru, loco, & tem-Pore valeamus, sed etiam charpcteres sngularum notarum exhibet, adaequata appellatur: secus in adaequata; ut idea ignis, scilicet corporis lucem & calorem pyogignentis , incendendi , oc conterendi ligna vim habentis; & cognitio nota um omnium lutis, caloris, virtutis incenuendi ligna; quibus ab aliis discernitur corpori hus; hujusmodi notio adaequata dicitur. Contra si characteres notarum omnium non exhibetinacaequata notitia vocatur. Ex huc usque dictis con-

206쪽

DE PERCEPT., IDEIS, ET UOCAB.

servi, divitis & pauperis, patris & filii. Deinde velabi tractae, vel concretae sunt. Primae simplices idear sunt , quas separatas ab iis concipimus , quibuscum sunt coniunitae, ut notiones lineae, superficiei, quas a solido corpore seiunctas percipimus . Secundae autem eae sunt, quae res prout se habent, menti repraesentant; ut idea corporis , substantiae scilicet extensae , solidae, figuratae, gravis, coloratae, mobilis cet. Abifractio porro quadrifariam fieri possse docet prae aliis Grave sandius Introd. ad Philoclib. II. cap. IIDQ, i. Ad abstractionem, inquiens , pollumus referre o. mne examen, quod fit per partes , quas quasi separatas concipimus, quamvis in subjecto tales non sint. a. Abi tractio fit, dum modum concipimus, non at

tendendo ad subitantiam i ex. gr. motum determinatum corporis considero, non attendendo ad mobile.

p. Circa ipsos modos, ab Macte consideratos, haee ipsa abstractio locum habere potest; ex.gr. directionem motus perpendo, neglecta velocitare. 4. Tandem, si plura inter se conferam , & singulorum ideam removeam, mentem tantum applicando ad illud, quod omnibus commune est, abifractam acquiro ideam, quam universalem vocant. talis est id ea humanitatis, mobilitatis, motus in genere. In solo primo casu, in quo partem ipsus rei consideramus, idea abstradta nobis quid extra mentem repraesentare potest; in omni b saliis casibus non . Attributum a subitantia separatum esse non potest . Universalis idea non etiam habet prototypum ; id est objectum extra mentem, quod hac ipsa repraesentatur. Homo in genere non datur,

nisi idea liter; homines singulares exsistunt . Humanitas nulli bi datur , nisi in hominibus singularibuς is . Pol tremo notiones vel singulares , vel particulares, vel universales sunt. Singulares eae dicuntur, quae rem unam certam ac determinatam nobis

sistunt, ut ideae Antonii, Cati, Philippi. Particulares quae rem aliquam minime definitam, ut ideae alicujus hominis . Universales eae nuncupantur , quae rem aliquam repraesentant omnibus ejusdem naturae

communem, ut idea humanitatis. Ex iis, quae hacte. M nus

207쪽

iν8 LII. ART. RECTE RATIOCINANDI.

nus . xplanavimus conficatur I. Nestativas notionesiore rigi mi: ime posse, nisi ex positivis, quum sint

ve intelligere, quibus negari vae cognitae sunt; hine iii nobis iussi notionem messe, quum iniui illas plu-vea optime natura magistra io Ulmus. II. Reales eo se ideas omnes , quae neςessariam eum objectis tuis lin rerum natura exsilientibus connexionem hAbent, re/lesque eas omnes notiones , quae necessario cum realibus notionibus sunt, copulatae quare omnes sensuum ideae, di quae cum ipsis e iunguntur reales sunt. Item reales esse omnes ideas, quae in nobis ipi's necessario producuntur , ut ideae coloris , voluptatis , lco itationis, exsistentiae; realesque omnes, quae cum ipsis sunt connexae . E contrario chimaericas esse ideas, cute neque cum ideis ex sensibus externis internisque dimanantibus, neque cum iis, quae cum eisdem icleis sunt conjunctae, connexionem ullam habent. Il I. Re lativarum notionum una cognita cognosci & alte. ram, quia sunt necessario copulatae; non item abs lutas , quarum cognitio ex earum attenta contemplatione dependet. IIII. Abstractas notiones esse fere Omnes adaequatas, ac proinde claras&distinct ς, ut 'quae ipsaemet sunt sui ipsarum objecta, atque a mente a qua confinguntur , non autem a rebus pendeant. quapropter sciqntiae abstractae, ut M. thesis , Meta- physiea cet. clarae & evidentes sunt . Atque de ideis, earumque multiplici divisione satis . Antequam vero hinc abeam, animadvertendum duco recentes Logicos finiuria subirasci Scholasti eis, quod ad fastidium inque ni vocabulorum inanium tractatione versentur. Quid enim, amabo te, inter concretam ex . gr. abstractam que notionem, & nomen abstractum, & concretum linterest, nisi quod nomen signum sit, cujus ope ideam mente conceptam , aliis manifestem Quare si in eo negotii reprehendendi rent Scholastici, male

mulcandi etiam forent recentes philosophi , quippe qui quum crimen ear poni, idem ipsi admittere non verentur. Non est, quasso , satis longus , taediique enus tractatus, quem de ideia conflantὶ Quot idea - Ium

208쪽

. DE PERCEPT., IDEIS, ET VOCAB. in

Tum species commenti sunt Caussam, inquies, me hue Scholaiticorum per transennam agere; sed turpiter falleris. aequo si ni animo in posterum volo, quum de Scholasticorum rebus sentennam ferent.

CAPUT M.

De Mn eryalium inmurore , oe de singulorum Δ ἐ-tione id est generis, Decieν , disserentiae , proprii ,

m aec Henris ; de idearum objectis, eategoriarum indole, ac numero . de subsantia , ejusque m dis , de quinque postpraed/camentis , ubi varia oppostorum genera explicantur .

I. Pried;cab lium auctor, Dostremo loeci notiones ex finitio, ae numertis. t relatione ad objecta ex- Pendimus, quae quidem omnia ad decem elasses, Scho laitici eum eorum duce Aristotele referunt, stilitet ad decem Categorias, de quibus antequam agamu , de Praedicabilibus , sive Universalibus in anteeessum loqui oportet, quae in earum gratiam suerunt a Porinphyrio ca) excogitata, ut ipsemet in praefatione suae opellar testatur . Quum enim Chrysaortu, Patri eius Romanos Aristotelis Categorias intelligere minime potis esset, Porphyriu ejus praeceptor, ut earum intellectui viam ei explanaret Isagogen, sive Introductionem conseripsit. Praedicabile igitur, sive universale ita etiam nuneupatur, quod multis sit eommune, aetate pateata est quod praedicari potest; praedicati autem

apud Logicos est diei &e nune lari. Praedicabilium porro nomine significantur communes quaedam notiones &vocabula, quibus res quaelibet eontinetur, di per suas partes explicatur, velut in Platone praedieabilia sunt, esse animal, esse rationalem, esse hominem, esse ridendi capacem, esse doctum. Quinque sunt, genus, Μ a di D a Platouis dictis totam praedirabilium domἰ-

nam haus e Porph iam, AmmoniMs arbitrariar. quod quidem a vere alienum non Nidetur, quum fuerit Porin

mogis, quam Platonis usuia presu.

209쪽

rgo LII.ART. RECTE RATIOCINANDI.

differentia, species, proprium , & aetidens. Genus praedicatur ut pars essentiae communior; ut quum dicitur Plato animal e differentia ut pars essentiae peculiaris & propria ἔ ut quum dicitur rationalis riseetes tanquam tota essentia : ut quum dieitur homo: proprium tanquam affectio necessaria ab es.sentia dimanans ; ut quum dicitur ridendi capax raecidens tanquam a S etio extranea & fortuita ; niquum dieitur doctus . de iis sigillatim pauca adnectere decet. II. Gentis . Genus notio maxime communis est, quae notiones alias minus communes ab se propagatas comprehendit , deque illis enunciatur . A Porphyrio vero definitur notio universalis, quae de pluribus praedicatur specie differentibus, quum quid sit, quaeritur; ut animal hominis, & equi genus est,

quia notionem utrique communem designat, atque

ab eo asserri solet , qui interroganti , quid sit nomo , quid equus, respondet . Quadrifariam paribtur in summum , & medium, in remotum, & proximum . Ac Summum quidem occupat fastigium , nullique subiicitur; ut substantia in arbore Porphyriana. Medium, seu interiectum, ut alii appellant, ita est genus, ut possit esse species. Nam quum medium locum teneat , si cum superiore comparetur , est speetes, si cum inferiore , est genus . hujusmodi est corpus, vivens, animal. Postremum hoc, quia semetem proxime attingit, appellatur etiam genus ultimum. Rursus genus vel eli remotum, vel proximum. Genus proximum eis, quod proxime adhaeret speciei, ut animal, quod flatim conlequitur homor remotum, quod . longius abest, nec species attingit, nisi per aliud geniis, ut substantia, corpus, vivens , quae per animal attingunt homi vem. Sunt porro qupedam vo ea bula quae , vaga,& tonscendentia ,, dicuntur ; quod genus quodlibet exsuperent in omni categoria. hujusmodi Iunt ens, aliquid, res, unum, verum, bonum.

Nam ex. gr. & sub liantia est aliquid , & qualitas,& quantitas cet.

III. Speries . Species triplici ratione definiri μι-

est.

210쪽

est. I. est id, quod generi subjicitur, tanquam pars ejus , ut homo qui subjicitur animali: a. est id de quo genus respondetur sciscitanti quid sit : ut seisci. tanti quid sit homo, respondetur animal r 3. species est notio universalis, quae de pluribus dieitur numero differentibus ἔ quum quid res sit , quaeritur ἔ ut homo , qui de Metio & Cajo enunciatur , aliisque humanae naturae individuis . Duae priores finitiones speciebus omnibus conveniunt tum mediis, tum infimis; tertia tantum infimis, quae individua attingunt. Species porro media idem est ac genus medium seu interjectum, videlicet quae ita est species, ut possit esse genus; nam si cum superiore species, si eum in inferiore comparetur genus est . ut animal. Species infima ita est species ut genus esse nequeat, ut homo qui de pluribus numero differentibus enunciatur. Individuum autem, ut ex nomine ipso patet, est id quod

in plura talia, quale ipsum est , dividi nequit et ut Cajus qui dividi non potest in plures Caios . Bisariam definiri posse videtur, I. individuum est id, quod

de uno tantum enunciatur . a. individuum est id , quod proprietatibus quibusdam , quae omnes eaedem convenire alii nullo modo possunt. Proprietates autem istas carmen hoc exhibete Forma, figura, locus, stirps, nomen, patria a

tempus.

Ex dictis patet ea specie differre, quae sub eodem g

nere sita, in eo quidem conveniunt, essentia autem& definitione discrepant; ut homo , & equus. Numero vero ea differre, quae ejusdem speciei individua sunt, & per eas dissident proprietates , quae num rum quidem variant, essentiam vero ac definitionem non variant, ne Socrates, & Plato.

. IIII. Disserentia, Proprium, . Accidens. Differentia est universalis notio, quae de pluribus specie vel numero differentibus dicitur, quum quae sit rei ali-ςujus essentia, quaeratur; ex. gr. hominis & equi disserentia, qui specie differunt, rationalitas est: Meratis, di Platonis differentia, qui numero differunt forma est. Porro differentia vel genus dispescit, speciemque cOR

SEARCH

MENU NAVIGATION