Artis recte ratiocinandi elementa ab Andrea Ambrosinio ... elucubrata

발행: 1773년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

ara L. III. ART. RECTE RATIOCINAND L

Iigamenque enunciationis est , qua aiens dicitur aesit; nullo pacto negans esse valet. Iuvat hoe in loco regulas quasdam ad enuneiationem aientem , &negantem spectantes proserre. I. In aiente enunciatione attributum de subjecto enunciatur secundum' uat omnia, quae in ipsius attributi notione continentur. ita dum inquam: Antonius est homo; de Antonio assirmo quicquid hominis notio complectitur. II. In enunciatione negante non negantur de subiecto omnes attributi partes divisim sumtae, sed eo-llum tota collactio , quae in attributi ipsus notione

continentur; ui in ill hac en unciatione: aurum non est sub liantia cogitans . non negatur de auro ratio

substantiae; quippe quod substantia sit, sed ratio substantiae cogitantis. III. Attribuit extenso in propositi me aiente tama est, quanta est subiecti, quocum copulatur, extenso. t Iil. Si piae dicati absolute sumti extensio fuerat maior extensione subiecti , praedicatum haud accipitur in propositione secundum in Iegram suam extensonem , sed secundum partem dumtaxat extensioni subncti parem. V. Attributum in propo-stione negante ab eo omni removetur, quod subiecti extensione incluuithr ; se in hac propositione: nullus homo est lapis; lapidis ratio de quolibet homine negatur. VI. in negante propositione semper artributum usurpatur secundum suam integram e tensionem , scilicet universaliter ; ratio enim cogi, tantis negari de auro nequit, quin ea omnia pariter

ab auro sejungantur, quae sub cogitantis idea veniuntὲ secus aurum cogitans simul , & non cogitans foret, ut per se patet U. Enuntiationum distributio ratione quantitatis. Praeterea ratione quantitatis, quae nihil est aliud, quam enunciationis pxtensio, cuius mensura a subjecto petitur, distribuitur propositio in universalem , particularem , singularem , & indefinitam. En unciatio universalis est ea, cujus subiecto adhaerent termini syn-

categorematici universales, omnis, nullus; uti omnis homo est vivens. Particularis illa nuncupatur, cuiu

ivbjecto aduectuntur termini syncategorematici patuti

252쪽

DE IUD. ENUNC. ET ART. CRIT. a13

ticulares, quidam, aliquis; ut aliquis homo est sa Eius . Singularis , cuius sublatum est terminus sinis gularis; ut Petrus eii Apofolorum princeps; hic homo est doctus. In definita demum ea appella cur, cuius subjectum eli terminus communis nulla affectus syncategor emate, ut homo vivit. Observationes quandam Auctoris Artis cogitandi hasce e nunciationis species spe stantes nune perii ringere volupe est . Aeprimum enunciationis uniuersalitas duplex est, meta

physica , 8 moralis: illa est , quum enunciationis

subicctum ita universale est , ut nullum excludat ἔut omnis homo est rationis compos: haec est, quum enunciationis subj cctum in speciem, nullam, sed revera aliquam exceptionem admittit ; quia in moralibus sui it , si res ut plurimum ita se habeat .

eiusmodi eli pronunciatum quod recitat , probatque s. Paullus is Cretentes semper mendaces , malae be-itiae, ventres pigri,, . itemque illud eiusdem Apostoliis omnes quaerunt, quae sua sunt se atque itidem hae propositiones , mulWres sunt garrulae ; adolescentes sunt inconstantes ac varii; senes sunt laudatores te m. poris am . Quum enim hae propositiones non sint

undique generales, poterunt coli secutiones ex iis eli. citae esse talis. Quare attento examine praemula debent particulares conclusiones ex eis deduci . qui penim ferret a j ntem quemvis in individuo Ciet ensem esse mendacem, malam bestiam ,δventrem piptum Non debent ergo eiusmodi enunciationes liracte.ad itteram sumi, nimisque urgeri . Secundo, quaedam enunciationes metaphylice universalibus sunt accensendae, etsi exceptiones quasdam habere valeant; ut si dixerim: omnes homilius habent duo brachia: hujusmodi propolitio , vera ab omnibus c seri debet , et si morosus quispiam monstrosos quosdam homines esse , quibuς brachia quatuor sunt , objicere pollet nam in hisce e nuncia monibus non de monstris sermo est, sed de iis, qui humana specie censentur, quibus ex naturae lege singulis bina contingere brachia debent. Tertio , sunt & aliae.propositiones, quae uni- ve Isai eῖ censeatur quia, ut philolophi loqui amant,

. de

253쪽

de generibus singulorum, non autem de singulis generum enuntiantur, hcie est de singulis generum speciebus, non vero de omnibus specierum individuis is hae illud s. Paulli spectat: is sicut & ego omnibus per omnia plaeeo is' id est omni hominum generi, Judaeis, Paganis, Christianis; et si pluribus ex Iudaeis,& Paganis haud placeret: se dicitur, omnia anima. Ita fuisse in Noemi area servata, scilicet omnia animantium genera. Quarto, aliae propositiones universales tantum , quia subjectum per praedi eati partem vestringitur: per partem dico , quia ridiculum foret per integrum praedicatum restringi ; ut si quis hanc

Propositionem, omnes homines sunt iussi, veram amr- maret, quia non aliam explicationem daret, quam

quod, omnes iusti essent iusti ; hoc enim laret admodum ridiculum. Sed quando praedicatum compi Tum est , duasque partes habet , ut in hae propositione r , omnes homines sunt iusti per gratiam Jesu Christi ; non abs re erit dicere vocabulum , iusti , subjecto inhaerere atque includi, licet non exprimatur; quia satis patet , illam enunciationem huic aequivalere : omnes homines justos per gratiam Iesu Christi fuisse justi fieatos. unde ea propo utio, quae in speciem salsa est: omnes homines sunt iusti per gratiam Jesu Christi, quum tot improbi sint; penitius expensa vera est: omnes homines qui justi sunt, peerratiam Jesu Christi sunt justificati. In Deris litteris innumerae id generis enunciationes occurrunt; ut illa b. Paulli is Si eut omnes per Adam moriantur , ita, omnes per Iesum Christum vivificabuntur is quae in hunc modum exponi debet: qui moriuntur per sdam mori, & qui vivificantur, per Christum vivificari . loqvitur Apostolus de vita gloriae . Morali ter universales sunt hae quoque propositiones e Galli sunt in militia strenui; Batavi experti nautae; Flandri boni pictores; Itali optimi comoedi . nempe qui hisee muneribus languntur inter Gallos, Batavos, Flandros, Italos ut plurimum praeclari sunt. ininto,

haud tenendum est , eas dumtaxat voces, quidam a.

aliquis i quispiam cet. propositionis particularis v

254쪽

tas esse ; nam nonnunquam plurium verborum cireui tu particularis enunciatio conficitur ; cuiusmodi

est Horatii illa: Sunt, quibus in Satyra videar nimis acer, & ultra

Legem tendere opus.

Quae quidem verba id sonant : nonnulli exiit m in tme in Satyra esse nimis ac rem. In sacris Bibliis plures ejusdem generis enunciationes ostenduntur, ut is est qui nequiter se humiliat ,, . Si negatio Vocem, omnis, praeit apud latinos, en unciatio particularis evadit; ut illud Servatoris r ,, Non omnis, qui milii dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelo Tum se . Sexto , quae huc usque diximus non parum utilitatis habent, ac multum lucis afferunt ad enunciationes uniueriales, & particulares dignoscendas. Sed quaestio est inter philosephos, an propositio indefinita ut homo est jullus, sit suapte natura uni Versalis , an particularis censenda . Philosophorum pars maxima indefinitam propositionem in materia necessaria pro universali , in contingenti vero pro particulari habendam esse pronuntiarunt. Verum secus res se habet; cit enim universalis in quacunque materia fiat , quum aliquid de termino communi affirmatur; ac proinde in materia contingenti, non debet dici propolitio particularis, sed propolitio universalis falsa . Nec aliud de iis iudicium natura duce homines ferunt; illas enim ut falsas re3iciunt, quando universaliter verae , saltemzuniversalitate morali, non sunt. Quis ferret pronuntiantem, ursoς esse albos, homines nigros': Parilienses nobiles ; Polonos Socinianos; Anglos Tremulos Enthusiastasὶ Et tamen secundum hosce philosophos, uetissimae sunt eis jusmodi propositiones, quia in materia contingenti particulares erunt . Non inficior quosdam ursos elle albos in Nova Lembia , quosdam homines esse ni-ἰgros, ni Ethropes, quosdas Polonos elie Socini nos, quosdam Parisienses nobiles , quosdam denique An iplos Tremulos ; sed illae propositiones fali te sunt , quia prima fronte universalem sensum portendunt, nempe ursos oma es esse albos cet. Contra verae stanc

255쪽

H6 LIII. ART.RECTE RATIOCINANDI

istae , quae ut moraliter universales habentur , , Galli. s. at fortes , Itali suspicaces , Germani proceri, orientales luxuriosi . Pollet etiam illhaec di itinctio adhiberi, nempe propositiones indefinitas in materia doctrinae esse universales , in materia facti esse particulares: ut si quis diceret ἔ Angeli sunt incorporei;

omnes Angelos indicaret: in rebus autem facti nociita; ut quando in Evangelio dicitur: ,, Milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius,,. perspicuum eli aliquos mi lites non autem Omnes id rei egisse. ratio ii haec videtur esse ; nam res gestae singulares, praelertim si cuidam certo tempori assignentur, per terminum communem , ut plurimum non exprimuntur, arsi addito aliquo signo , ex quo dignosci nullo negotio poterit, utrum omnibus sint attribuendae. Septimo, verba ill haec constregatio, collegium, populus, turba, plebs, si collective pro tota nimirum congregatione cet. usurpantur, singularem

efficiunt propositionem ; ut Romani Carthaginiemses devieere ; judices illius curiae reum damnarunt rhuiusmodi enuntiationes nec sunt universales , quia Plus exprimunt quam fi dicerem , aliquos Romanos profligasse Carthaginienses; sed singulares sunt; quia in iis omnibus populus prout unus moraliter homo consideratur per plura saecula vivens, sive tandiu inter vivos allens, quandiu ipsa respublica aut populus perdurat. Hinc bene dici pote st, Romanos a Gallis qui Romam occuparunt) superatos devicisse Caesa, ris tempore Gallos ipsos; isthac una eademque voce, Romanos intelligendo & eos, qui olim victi, & eos quoque, qui alias victores fuere: et si ex victis nemo inter eos, qui pollea viceruat, reapse exiliterit. Heia adnotare per transennam liceat eos inaniter gloriari ob res praeclare a popularibus suis gelias, qui nullam

ad eas perpetrandas operam suam conti terunt. VI. Eouuriationis partitio ratione qualitaris. Superest ut enunciationem per qualitatem ejus disseeemus.

Enuneiationis qualitas est veritas, & falsitas; quare in veram, & falsam distribuitur. Vera dieitur illa,

cujus objectum ita se habet, quemadmodum in pr

256쪽

politione enunciatur. Falsa vero, si secus ac ipsa e nunciatione exprimi tui se Objectum habeat . se Uerum est, inquit Epicurus apud Empur. adv. Log e.

II. seg. 9. quod ita se habet, ut se habere dicitur; salsum , quod non ita se habet , ut dicitur se habere,,. Hinc vera dicenda est enunciatio iit haec t Judaei poit captivitatem Babylonicam antiquis litteris, quaei Samaritanae hodie audiunt . uti de silere ; si ita reapse evenit: falsa, si non ita se res est, vel haber. Huc spectat celebre illud axioma: is ex eo quod res est, vel non eli, propositio dicitur vera, vel falsa a

P a VII.

a) Verax porro homo dicitur, se externa enunciatio illius, interiori o dem judicio adam ustim respondeat. Mendax, si secus ac corde sentiat, loquatur. Siquidem

mendacium , jecundum s. Augustinum lib. de meetdacion. III i. siis c. III l. es enunciatio cum voltineote fri- sum enunciandi is sive tit idem lib. contri me adac. u. xxv m. falsa enuntiatio cum voluntate falleudiis. ω-mo sane , inquit s. Dot ον in Enchir. n. v I. mentieus

judicandus 6i, ρα dicit falsum , quod putat verum, quoniam quantum in ipso es , non fallit, sed fallitur.

Ideo itaque non mendacii , sed aliquando temeritatis arguendus est , qui falsa incautius credita pro veris habet. Potius e contrario , quantum in isto es , ille mentitur, qui dicit wrum, quod putat falsum. Guaurum enim ad anιmtim ejus attinet, quia nou quod heu tit, hoc dicit, non verum dicit, quamlis serum iuυeniatur es , quod dicit s nec ullo modo liber est a mendacio , qui ore nescius , verum tiquitur , meus aurem υoIuurale mentitur is . Hinc con sequitur etiam ioca non esse putanda mendacia is habent enim , ait idem Doctorti mendac. e. II. eυ deurusmam ex pronunciarione , atque ipso jοι antis offectu rinsecarionem animi nequaquam falleutis, etsi nore υera enunciautis . Malitia mendacio insita eam habet originem . eaiassam, quod animus mentientis UuIt Uerqm depravare, dicere falium, in alterum hominem fallere . iv jucis animus hic per

257쪽

VII. Propositionis dιυ io ratione modi. Denique ut nihil in laetum relinquam, propositionem tribuunt ratione modi praedicandi in absolutam, & modalem ἔAbsoluta ea nuncupatur, in qua modus haud exprimitur , quo attributum subjecto conoenit ; ut Michael eis pulcher. Modalis e contrario, si modus iaea exponi iur ; ut is ichael fortuito, sive ut scholae aiunt, contingenter est pulcher. Modi sunt necessa Tium, fortuitum, possibile, & impossibile. In qualibet ergo modali enunciatione, & dictum, & modus sunt discernenda . Dictum est ipsa met absolutaenunc latio: modus vero determinatio habitudinis attributi au subiectum . Hinc in propositionibus modalibus a Trinatio & negatio, veritas & falsitas sunt in modo, non autern in dicto quaerenda . Amrmans ergo. est modalis enunciatio si modus cum dicto eoispuletur r negans vero si modus a dicto divellatur . vera item, si attributum eo modo reipsa se habeat ad subjectum, quo se habere ad illud in enuncimio ne exprimitur e contra vero falsa si rei pia ad illud secus se habeat. Quare assirmans &. vera eli enunciatio iii haec: nectisse est animam rationalem non esse substantiam corpoream e negans vero falsa haea : non est contingens Michaelem esse pulcrum r licet in illa dictum sit propositio negans, in hac vero anfimans

ret, idque pronunciat falsum , quod probe scit ab audientibus sive l.entibus esse deletendum, O accipiendum tanquam falsum , non tanquam Serum . si Hare neque Deritatem jocator Mi modi Ddit , neque proxi-mtim follit ; .deoque e mendaracium numero Ioca tracs Wita excludia Uιμν, cusa notam effugium. ς odsi reponas jocos etiam dari, quibus fulseloquium jubeu, atque ivrent ιο alterius fallendie ego is .cc peccati cri

meritati inimica. De iscis insontibus paullo pN loquensa. AMininus loc. laMd. is quo genere jocorum utrum sit tirendMm perfectis animis , alia quaestu es , quam modo enodandam non ius imus ,,. Muratoriam adissob. III. de moder. in en. cap.

258쪽

VIII. Propositionis prUrietates exponuntur. Huc lo- ei de proprietatibus enunciatio mas, oppositione nimirum , aequi pollentia , & conversione agere solent Logices scholasticae magiitri , quare me Opherae pre et tum facturum arbitror, si quae ipsi fuso calamo versant, ego breviter perstringam. Oppositio igitur nihil eit aliud , quam duarum pugna enunciationum eodem subjecto eodemque attributo constantium. Quadruplex est , etenim vel e nunciationes quantitate Pugnant; ut hae: omnis homo eil jullus, aliquis homo est justus: & subalternae audiunt. Vel pugnant forma; cuius generis aliae universales sunt ; ut hae: Omnis homo est jullus; nullus homo est justus: aliae Particulares; ut aliquis homo est jullus; aliquis homo non est justus; & sub contrariae appellantur. Vel quantitate simul & forma pugnant ἔ ut hae : omnis homo est jullus; aliquis homo non est jullus; S. contradictor lae vocitantur a . Hae omnes enunciationes variis litteris notari a Logicis solent : nimirum A. universalis a jens, E universalis negans, I particulavis aiens , o particularis negans , designa Iur . quae duobus versiculis memoriae gratia comprehenduntur: As erit A, negat E, vetum generaliter ambo. Asserit I, negat O, sed particulariter ambo. Porro contradictoriarum propositionum semper una est vera, altera falsa. Contrariae simul falsae, non tamen simul verae esse queunt. Subcontrariae simul ve-Tae, non tamen simul falsae ella pollunt. Subalternae

ossunt esse simul verae , & simul falsae . aequi polentia, Graecis , latine pariatio dici pote is,

est quum enunciationes oppositae inter se conciliantur, atque Ope particulae non ad eandem significantiam reducuntur . Particula igitur haec contradictoin

a Apuleius de hab. doctri Plat. contrarias nuncupat incongruasu subcontrarias anellat funares cou- Iradie orias Docat alterutras, quod alterutra solum vera sit. Alii vero latini scriptores contradictorias dicunt repugnantes s subalternas uominant consequentes e subcontrarias vocon ς ιo Irarias p rIicvlarta.

259쪽

etao LIII. AR RECTE RATIOCINANDL

trarias conciliat si poli ponatur, conciliat suba ternas s praeponatur, & postponatur. quae Omnia artificia, lis iste velliculus complectitur :Prae contradi c. Post contra. Prae postque subalteri Exemplis res illustretur oportet . Omnis homo esti ullus , hac ratione cum sua contradictoria conciliatur: non omnis homo eii julius. Cum sua contraria hunc in modum: omnis homo est non justus. Cum subalterna vero hoc pActo: non omnis homo est nouiustus . Postremo enunciationis Monverso est subjecti mutatio in attributum, & attributi in subjectum, inco lumi enunciationis forma, sed quantitate nonnunquam mutata. Triplex est, simplex, per accidens, pereontrapositionem. Simplex est, in qua praedicati simplex eonversio fit in subjectum; quod in universali enunciatione negante,& particulari aiente contingit. Per accidens est , in qua Dcta conversione , quantitas mutatur ἐquod in uniuersali a jente, & interdum etiam in negante evenit. Per contrapositionem est, in qua post

con UerIionem extremorum utrique termim praeponitur particula non; quod fit in enunciatione parric lari negante, & interdum etiam in universali a jente. Quae quidem omnia hodie di ilicho continentur rE, I, simpliciter convertitur. E, A per accid.

A, O, per contrap. Sic fit converisio tota.

Exempla subjicio, ac primum conversonis smplieis: nulla materia est spiret alis: nullum spiritale est materia; deinde per accidens: omnis homo est animal rati quod animal est homo ; denique per contrapositionem: omnis homo est vivens: non Omne vivens

est non homo. Cui bono, inquies, haec omnia erunt nulli sane hae tempestate , in qua graviora atque utiliora postulantur: sed olim ad ingenium exercendum fuerunt adhibita. Oppositionem dumtaxat quod spectat, duplex eiusdem usus a Genuensi recensetur.

Primus, ut enunciationum extensionem cognoscamus;

quod in legibus, ea nonibus ψ auctorumque dictis rite interpretandis & exponendisi essicere oportet. Alter usus est, quum oppositorum unum tantum possit esse verum , si quis contumax enuntiationem veram

260쪽

DE IUD. ENUNC. ET ART. CRIT. agr

neget, ei oppositam facimus, quam si iterum neget, idem simul negat di assirmat. Quo fit se merum B-phistam, rationis minime capacem HIe.

CAPUT II s.

De Nertiate universm accepta, oe' de metaphisca, mo

rati , ae logicae de scientio, ac multiplici eius Reue re e de triplici evidentiae, ει certittidinis oec te e de . certitudinis gradibtis . de sis: quid sibi v Iini hae formulae I secundum , coutra', oesupra rationem: quid sit. probabiIi- ras, opiuio, dubitatio , Iuspicio; num post opinio cum bt eu i

lia, s Me consi iere,

T. Quid, quo- Α Ntequam ad ea explieanda gra-ruplex si meritas. 4'. dum saeiam, quae menti, ne

in serendo de rebus iudicio in errorem prolabatur. facem praebent e non abs re sole duxi de iis , quae hoc capite continentur, sermonem habere, quum ist- haec & ea quae nuper versavimus , & ea de quibus capite sequenti sumus acturi ex aequo respiciant; at que quum dictis , tum dicturis lucem haud parvam affundant- Ae primum veritas generatim accepta finiri potest: convenientia rei vel modi cum sua regula aut mensura. Multiplex est: Metaphysica sive realis; moralis , & logica . Metaphysica veritas est quum res id est, quod in natura esse debet, easque habet in natura proprietates, affectiones, aut relatio aiones, quas habere debet e vel eli convenientia rei factae cum idea arche lupa mentis aeternae ἔ. sc Chrisus est verus Deus, & verus homo, quia in illo ea

omnia insunt, quae Deum hominemque verum conis situunt. Moralis est convenientia verborum, signo Tumque externorum eum animi cogitationibus. hinc qui, ut sentiunt, eloquuntur, veridici nuncupantur, qui vero secus ac corde sentiant , loquuntur, men

aaces appellantur. Consule, quae paullo superius di ximos in nota a . Veritas denique logica, qua de

SEARCH

MENU NAVIGATION