장음표시 사용
171쪽
SUMMORUΜ PONT. xT CONC. GR N. CAP. X. 14ytite spoliariis, Pontifex amplius non sit; nihil adversari rum sententiae prosunt. Concilii quoque VI. cecumenici anathema in Honorium post ejus mortem quam sit a quaestione alienum patet ex animadversionibus Propositis cap. s. n. s. Ad rem pioprius periinere videntur decreta Constanisti ensia, & facta depositionum in conciliis Pisano & Constantiensi. At nihil in his certae auctoritatis reperiri, ex
quo divina institutio & delegatio jurisdictionis in Papam
concilii Patribus licet ipso Papa inserioribus collatae certo deduci queat, pluribus capitibus constitutum fuit. Decreta nimirum Constantiensia sessionum IV. & V. de potestate
synodorum supra Papam certa auctoritate Carent, cum ex
desectu confirmationis Apostolicae cecumenici concilii vim non habeant, neque edita suerint ramquam dogma fidei , sed veluti constitutio synodalis ex opinione , quae in illis circumstantiis probabilior visa est , aliis aliter etiam tu Constantiensi, & multo pluribus postea libere & licite opumantibus, qui ab ipsis adversariis haeretici habiti non sunt, nec vel hodie habentur. Facta deposit onuin in Pisano cur nihil contrariae sententiae prosint , sed potius obsint, intelliges ex cap. o. Depositio autem Ioannis XXIII. in Coma antiensi facta cum astensu ejusdem , qui & ante & post
eidem voluntarie cessit , ad ius coactivum concilii referri nequit. Depositio Benedicti XIII. qui iam desertus etiamti suis, & ab universali Ecclesita ex omnibus obedientiis in Constantiensi adunatis separarus, a pontificatu , si quem obtinuisset, tamquam harreticus & schismaticus exciderat , in actualem verum Pontificem lata nec suit , nec dici potes . 7 Deficientibus autem quibuslibet cretae divinae institutionis aut delegationis documentis , quae ad probandumeertum Episcopis in generali concilio adunatis ius a Deo tributum in Papam superiorem suum esset penitus necess seria, quid pro adversariorum sententia restat nisi ratio ducta ex sola necessitate remedii potissimum in casu pertinacissimi schismatis λ Haec vero ratio, etsi novae opinioni inducendae, gesti 'ite Pilanis & Constantiensibus causam dedit cum tamen divinam institutionem vel delegationem nostro proposito necessariam non probet e nihil conferre
Potest ad convellendum certum jus Pontificii primatus sit
172쪽
per Episcopos omnis etiam collective sumptos , qui sem per fuerunt, & sunt summis Pontificibus inferiores , ac ex naturali ratione jus nullum in superiorem suum poterunt exercere, nisi csrta, quae hactenus desideratur , divina institutio aut delegatio aliunde probetur ' Ello igitur nihil utrinque certi dogmatis suppetat , & omnia hine & hine in libera opinione versentur ; adeo ut sicuti adversutos , qui Pisanis & Constantiensibus gestis nituntur , nulla cem
sura perstringendos putemus , ita & ipsi nos praedictis gestis multa opponentes neque haereticos neque schismaticos habeant, sed cum Bossueto aequissime expetant , ut iisdem
gestis nihil cogentibus , pacifice utrinque disputetur , quo pateat , ' utri validioribus, purioribus, lucidioribus documentis sulciantur. Quis conditionem adeo sequam recuset y Si autem sepostis praejudiciis expendantur diligenter , quae tum ab adversariis, tum a me tractenus fuerunt producta quis Theologice recteque ratiocinans non videat , eorum opinionem tam serae originis, & auctoritatis tam recentioris, nulloque certo divinae institutionis aut delegationis documento munitam praeserri non posse sententiae , quae divino primatus iure in omnes collective totaque antiquitate suffulta, sola inter catholicos tredecim prioribuς saeculis Vi
173쪽
175쪽
PRIMATUS ET AUCTORITATIS PONTIFICIM
Ia, s TU ECCLEsIAE ET DE LEGITIMA POTEsTATE ROMANI PONTIFICIS.
UsTINI FEBRomo consilsum de restinienda Ecclesiastica disciplina , &de Ecclesiasticorem moribus ad sacro-
riim Canonum normam resormandis,
quod ille potissimvin praesert & inge
rit in opere ante paucos annos Vul
gato , & pluribus mox editionibus repetito , ae ubique disseminato, cui praefixit titulum, De satu Ecclesiae , ct dolegitima potestate Romani Ponti cis , quis non .maxime laudarer probaretque , si in id consequendum iis principiis mediisque . usus esset , quae Ecclesiasticorum quidum Vilia , abusas , 3c corruptelaes impeterent , ac genuinam.
176쪽
certamque Romanorum Pontificum auctoritatem divini iuris primatui competentem sartam tectam servassent λ V, rum principia & media eo in opere ingesta eamdem a ctoritatem non solum ex proposito adoriuntur , sed ita etiam extenuant arctisque limitibus constringunt , ut Auctor peculiaris ac praecipuae iurisdictionis primatum ex catholico dogmate concedendum, ad primatum meri sere oris dinis & honoris revocare videatur , vel saltem eam ipsius primatus praecipuam & propriam Vim ac potestatem , quam summis Pontificibus in unitatem ac sedificationem Ecclesiae Christus attribuit , non modo non approbet , nec vindicet, sed potius infirmet, deprimatque, & specioso reformationis procurandae nomine , commune catholicae unitatis centrum, quod idem Auctor in Romanae sedis Pontificibus collocatum , & a catholicis omnino propugnandum verbis fatetur, re ipsa iurisdictione ad eum finem consequendum idonea ac necessaria penitus spoliet , & contemptui exponat. Quid enim nis magnum Apostolicae auctoritatis contemptum iniicere potest opus , quod iisdem Pontificibus impotentissimum dominatum a Christi institutione alienum , alienorumque jurium perturbationem occupationemque injustissimam supposititiarum decretalium praesidio inductam appingens, omnes Episcopos , Metropinlitas omnes , ipsasque potestates saeculi ad eorum facultates intra angustiores limites coercendas excitat , etiam si opus sit ) subtractione obed:entiae , metumque ipsum censurarum excutere nititur λ Quis veritatis & justitiae amator haec aequo animo serat atque dissimulet λχ Ego sane, qui duobus praecedentibus Operibus Pontificii primatus vim , rationem , & potestatem divina institu Digil red by COOste
177쪽
PR IEFATIO. III stitutione constitutam explicare & comprobare studui , eiusdem Vindicio contra Febronianum systema praeterire non potui. Id autem ut brevius , quoad fieri possit, expediam , duo in Febronii opere sunt distinguenda , unum quoad potestatem summis Pontificibus tributam in materia fidei r alterum quoad potestatem ipsis concessam in negotio disciplirete . Quae ille paucis tangit quoad potestatem Pontificiam in definiendis controversiis fidei , de quasusius disserui in primo opere De vi oe ratione primatus&c. hic paucioribus indigent , eaque primo capite comprehendentur . Cum vero pIeraque ab eo latissime distutata circa disciplinam versentur , adeo ut non male scriptum fuerit in monito editioni anni I76 . in duos tomos distinctae qua utemur j praefixo , Totum disciplinae
negotium ess I plura in hoc argumento , de quo in opere hisce Vindiciis praemisso non pauca statuimus , ad resutanta Febroniana molimina , aliis atque aliis capitibus expendenda ac statuenda erunt . Quae porro utroque in themate , fidei scilicet ac disciplinae , differentur ; cum principia in duobus praecedentibus operibus constituta praesumunt , tum Vero lectorem iisdem principiis & operibus probe instructum requirunt ; ac propterea eadem operiuidentidem allegata invenientur . Ne autem frequenti ipsorum allegatione integrum cuiusque titulum semper cogamur ad nauseam repetere, primum opus inscriptum De U ratione primatus &c. his notis Devi primatus, aut De primatu allegabo : opus vero alterum hisce vindiciis praemissium : Depotesate Messasica Romanorum Pontificum oe Conciliorum gen
rasima his brevioribus notis De potesate Ecclesasica indicabo.
178쪽
g Non ignoro expectare nonnullos , ut in consulanis do Febroniano opere duo quoque alia vel tria opera excutiam novissime edita vel etiam recusa, quae non absimiliter Pontificiam auctoritatem oppugnant. Sed cum omnium
principia eadem sere sint , ac illa , quibus Febronius est usus; haec consutatio principiorum Febronii duobus indicatis operibus suisulta , erit quoad substantiam aliorum e iusdem generis operum consutatio I nec distinctam singulo. rum impugnationem desiderare quispiam poterit , nisi qui in singulis excutiendis eadem absque necessitate repetenda arbitretur. VI MDisitigerio
179쪽
CAPUT LQuantum Febronius detrahat legitimae potestati Pontificiae in decidendis controversiis fidei.
x UΜ in bonum Ecclesiae ad impe- -dienda schismata , & ad custodiendam in ea unitatem fidei & commuis N NU nionis ipsi Ecclesiae maxime necessaiariam, Christus Dominus unum ex Apostolis , idest S. Petrum, praetulerit ceteris non mera prerogativa honoris Sc ordinis , sed cum peculiari iurisdictione , ut in eo tamquam in unitatis centro uni tas custodiretur Ecclesiae ; quantumcumque ceteri Apostoli in aliis Apostolatus facultatibns pares essent Petro; in iurisdictione tamen, seu vi coactiva in Oinnes ad conservandam secum utramque fidei dc communionis unitatem subis erant Petro, ita ut in eadem cum ipso fide omnes deberent Convenire, nec a communione ejus unquam recedere sive desciscere. Nihil quidem scissurae vel in fidei vel in comis De - ω ν,ι. munionis unitate cum Petro timendum erat ab Apostolis , qui Spiritu Sancto veritatis & caritatis Spiritu amati ag, M . 'f' Dantur . At in Episcopis Apostolorum successoribus, qui non aeque ae Apoitoli erant Sancto Spiritu confirmati , timeri poterant dissensiones & scissurae , ex quibus fidei vel communionis unitas praeiudicium sentiret : ac propterea S. Petri primatus, qui in bonum unitatis debebat esse perpetuus, Sc ad Romanos Pontifices S. Petri succetares transi ire, eadem peculiari iurisdiistione seu vi coadtiva praeditus esse debebat in successioribus i plius , ut omnes etiam Episcopos in utraque unitate perpetuo contineret. Μera repta 'U son
180쪽
Is ViNDICI K AUCTORITATIs PONTIFICIAE sentatio, merus typus unitatis in hunc finem non sussici bat, nec merus primatus honoris & ordinis, qui sine coactivo eiusmodi iure ad finem in institutione primatus a Christo sibi propositum sui stet ineptus. Hoc ius coactivum
omnium Christianorum ad unitatem non solum communionis, sed potissimum fidei, quae est unitas Ecclesiae potior , Romanis Pontificibus asserendum ex Scripturis, acerpetua Ecclesiae traditione late constitutum invenies in li-ro De G ratione primatus cap. I a. & 13. ubi etiam quae obiici solent diluimus. Febroniux a Iustinus Febronius , dum in Romanis Pontificibus 4 44, eorumqua primatu centrum unitatis a Christo collocatum eum vera d agnoscit , ipsumque in Ecclesia necessarium , ac omnino .: Coia servandum & a catholicis vindicandum fatetur; iuraque ierat. ipsius in unitatis honum essentialia in dubium adduci non posse assii mat; nobiscum aliquatenus convenire videri potest. Ar dum ipsa iura, seu facultates ex primatu Romanis Antistibus competentes recensendas suscipit; ad praerogativas
meri ordinis & honoris fere omnia pertinent r & si quae aliquid juris coactivi, seu iurisdictionis praeseserunt , non
sunt ejus seneris , quae per se in conservandam unitatem potissimum fidei cogant, quales ex ratione ac fine princiarali instituendi primatus, nec non ex Scriptura & tradi. tione esse deberent. Dum S. Petrum filisse vult in Ap eo ,. . . stolorum collegio tamquam praesidem in Senatu, qui Sena. m. r. Mi . torum sententias rogat, non cogit , uno suo arbitrio nihil
tu vim coactivam & primatum verae iurisdictionis ingestis conciliaribus S. Petro apertissime adimit ; eodemque recidunt illa, quibus expendens titulos capitis o Principis Apostolorum ipsi attributos a Patribus, subdit: Inde defer
barur ei primatus henor , ejus sententiae multum tribuebatur , nullaque cavsa majoris momenti sine ejus participatimne desistebatur Ipse in conventibus proponebat mai riam , de qua deliberandum erat e ipse, cum id opportunum esser, leva m vocem suam , ct omnium loco oc nomine uinquebature quae prerogativam meri ordinis & honoris nequaquam excedunt , subiicit quidem statim e Verum inter
hujusuodi directorii fines jura primatus non sub unx .
Exigit amplius aliquid conservatio unitatis .in Ecclesa nos senuere in couciliis congregata. Si hae ultimae voceS , non