De potestate ecclesiastica summorum pontificum et conciliorum generalium liber una cum vindiciis auctoritatis pontificiæ contra opus Justini Febronii auctore Petro Ballerinio presbytero Veronensi. Accedit appendix de infallibilitate eorumdem pontific

발행: 1768년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

SuΜΜORUΜ PONT. ET GONC. GEN. CAP. III. snon canonibus conciliorum , stu humano iuri, sed natur,li ac divinci subiectos adstruit. Hae de causa etsi multa possint Romani Pontifices pro summa ipsorum potestate in universam Ecclesiam; si tamen non expediat, animadUer. tenda erunt illa Apostoli r Omnia mihi licent, sed non M. nia expediunt Γ ex quibus S. Bernardi sermonem faciens de quibusdam privilegiis, quae non omnino nec universim expedire iudicabat, non dubitavit modeste scribere ad laudatum Eugenium Papam: Sic factitando probatis. vos haberire plenitudinem potesatis, sed byritiae sorte non ita . μή cisis hoc, quia potestis ; sed utrum o debeatis quaestio es. Qui potestatem non negat, sed adesse profitetur ; & solum

ejus exercitium & usum contineri vult intra iustitiae limites, ne ad id excedat, quod 3 non expedit; eamdem non canonum iuri iubesse censet , sed naturali atque divino , quod supremam quoque potestatem Principum non absimiliter obstringit. Ita etiam cum S. Irenaeus in quaestione de die paschatis S. Victorem Papam removere studuit et se

renda excommunicationis sententia contra Asianos , ni R manam ac ceterarum Ecclesiarum consuetudinem amplectorentur, non negavit illius Potestatem , sed ostendens non expedire eos hac de causi separare a corpore Ecclesiae , usum tantummodo potestatis intra eosdem limites, non humano, sed naturali divinoque iure, cuique supremat etiam soleti lati praefinitos, courcendum indicavit.

f. III.

Conser, si libet, quae in

hanc rem explicavi in Obseris vationibus ad dissertationem V. Quesnelli tom. a. Operum S. Leonis edit. Ven. PaIt. I. c. 7. pag. 979. u. F. & seqq. Vide etiam c. 6. ibidem n. 3O. Plura de his invenientur insequentibus Vindiciis a.&'.

72쪽

I. III. Criminario, quie multorum orio oe in Didiae in solicam auctoritatem exponit, disjecta.

s bx his facile, ut arbitror , agnosces lector , quam perperam quidam adversarii ad invidiam nostrae sententiae conflandam iact itent , Pontificiam potestatem ab ei: isdem sententiae defensoribus ita eskrri, quasi summis Pontificibus tribuant posse ad se attrahere omnia, Episcoporum auctoritatem posse ad libitum extenuare , sacris canonibus universalis Ecclesie veneratione consecratis pro arbitrio contraire , nullisque limitibus supremam Sc plenam potestatem e rum lem Pontificum coerceri . Nonne haec satis iure i Iloedivino ac naturali constringitur , quod eam solam potestatem ipsis traditam concedit, quae in Ecclesiae aedificationem Nergit; vetat autem eam, seu eum potestatis abusum , qui cederet in destriactionem λ Immo cum canones in aedificationem Ecclesiae Her inr constitati; iisdem quoque aliquae ratione constringi dici possint summi Pontifices , quatenus cum Uss , si vigeant , copalatur naturale ac divinum iuxprohisens , ne sine julta c usa in iis dispensetur , aut aliqua mutatio arbitraria inducatur r si iidem in ipsis particularium quoque ecclesiarum moribus nullo canone, sectsola consuetudine firmatis , ubi de mutarione etiam utili inducenda agatur, magna circumspectione utendam est: Ipsa quine mutatio consuetudinis , etiam piae a uvat titilitase , novitate perturbat , ut Augustinus recte monuit epist. s al. II 8. ad Januarium num. 6. Velim haec adversarios a tente perpendere: & num ii qui potestatem plenissimam Sc supremam quidem, at indicatis divini ac naturalis juris limitibus circumscriptam, neque a canonum receptorum nor

ma, nisi ubi expediat aut necesse sit, omnino solutam Romanis Pontificibus asserunt, nimium & per excessum assi rant , aequo iudicio decernant ; & , ut confido, obiectam criminationem odii plenam agnoscent ac respuent . Id amtem multo magis praestabit , quisquis consideret potestarem dispensandi , derogandi , aut mutandi in canonibus discipli-

73쪽

suΜMORUM PONT. ET CONC. GEM. CAP. III. rnae, quae ex sola iusta causa publicae utilitatis aut necessitatis Papae tribuitur , ipsos canones reipsa nequaquam impetere : quia ut in epistola ad Avitum docuit Symmachus Papa Iaudatus a Bossueto in quod fit praeter regulam, omodo si E X I UST A CAUSA , non infringit regu-Iam canonum regulam intelligit , quam sola pervicacias antiquitatis consemius Ledit . Nam quamvis a Patribus satiata diligenti observatione, observanti diligentia sunt sodienda I nibilominus propter aliquod bonum de rigore egis aliquid relaxatur et quod ρο ipsa lex cavisser, si prae vidisset: saepe crudele esset infitiere legi, cum observan-sia ejus esse praejudiciabilis Ecclesiis videtur a quoniam I ges ea intentione latae sun , tir profician , non ux noceant. Quo uno testimonio diligens legor nostrum sentenuam fi

malam comperiet.

74쪽

CAPUT IRDe clinonibus disciplinae in generali concilio editis , qui Pontificio consensu seu

confirmatione carent.

f. L nones ejusmodi non approbati auctoritate summi Pont scis ipsum non obligant.

1 N ' η X p Ε D I T A praecedenti capite prima quaestionis N ia parte de disciplinae canonibus in generali conci- lio editis, quos Apostolicae sedis probavit auctoritas, nunc agendum de altera parte quoad eos scilicet generalium conciliorum canones , quibus summi Pontificis assensus aut confirmatio defuit . Hos autem non obligare ipsum Pontificem nemo iure vocabit in dubium, si memoria recolat celebrem canonem pro Constantinop Iitanae sedis pcierogativa Calchedone constitutum , qui tamdiu per se irritus & inanis suit , quamdiu Romanae sedis caruit assensu . S. Leo quidem adeo se eo canone non obligari credidit, ut eidem repugnarit acerrime . Neque dicascumdem canonem etiam contradicente S. Leone effectum obtinuisse. Obtinuit sane in Oriente, obtinuit, sed facto ,& cessione atque assensu eorum , quorum intererat, non autem iure utinuit , ita ut occidentales aut orientales ipsos cogeret; multo autem minus ut cogeret S. Leonem, ut ab adversariis quoque laudatur ob Zelum atque coninstantiam, qua restitit . Neque vero eo solo nomine ei canoni potuit repugnare , quia Nicaenos canones impetebat , verum etiam quia canon in quacumque frequentissima synodo 'Di te Q le

75쪽

su MMORUM PONT. ET CONC. GEN. CAP. IV. 49odo editus, quoad desit Pontificia approbatio , cecumenicae synodi canon nec est , nec appellari potest . Cum generalium conciliorum sit aequalis auctoritas , in rebus autem disciplinae, quae varietati sunt obnoxiae , synodus , quae vere sit generalis , abrogare possit atque mutare , quod iualia senerali synodo statutum suit ; cur Calchedonensis in edenn canone pro Constantinopolitanae sedis praerogativa Nicaenis canonibus derogare non potuit , nisi quia hi confirmati a Romana sede infringi non poterant Calchedonensi decreto , quod eiusdem sedis approbationem non obtinuerat ἰ Quid ita λ uia scilicet illi ob approbationem

Romanae sedis vim & auctoritatem generalis synodi suerant consequuti , & idcirco totius Ecclesiae veneratione e

Tant consecrari: memoratum Vero Calchedonense decretum,

ejus approbationis expers, carebat generalis synodi auctoritate , qua accedente uti pollea tandem accessit in Nicae. ni Concilii disciplina in Calchedonensi mutari potuisset. et Ad hoc apertissimum argumentum elidendum quam infirma sunt illa duo , quae Bosiuetus reposuit. Ait primo eos , qui haec objiciunt , ne satum quidem quaestionis intelligere. Defendimus enim Conseantiense Concilium, quo nem. pe Concilii potior auctoritas agnoscatur in fide, in schisma. te , in reformatione Eenerali promovenda. Ax Orientales Eis piscopi isto canone Episcopo Constantinopolitano consulebant , peratari malificabantur , non fidei , non scHymati , non

reformationi generali providabant e immo vero rectum ordianem , primarum sedium bonorem ab antiquo insiluium verteban3, qui rei universe Ecclesiastiae conducere vide. νetur ac proinde ad nsram quaestionem non pertinet quidquid actum ab illis fuit . Nihil haec nisi sucum& confusionem rei, de qua disputamus , offundere queunt. Nonne vera & senuina praesens quaestio in eo sita est , num Concilium generale per se sit potioris. auEloritatis at Eloritate summi Pontificis, ita ut ejus decreta ipsum Pontificem obligent etiam invitum , & ad eumdem obligandum ipsius approbatione & consensu non egeant λ Qui per se se Pontifice superior, & potioris audioritatis esset, num in tribus illis gravioribus α extraordinariis casibus tanis tum , de quibus Conilanti ense concilium loquitur , & nouin aliis etiam potiori auctoritate fi ueretur λ Scio Bossuetuin

G alibi

la. s. rae

76쪽

so DE POTEsTATE ECCLEsIAsTICA xlibi conciliorum generalium necessitatem ad eos tantum tres casus extraordinarios atque rarissimos restringere , ne, si extendisset ad omnes etiam frequentiores & obvios , improbis hoc tribunal, quod semper proelio non est , nec facile praesto esse potest, appellantibus favere videretur. Ipsorum vero conciliorum generalium auctoritatem , quacumque occasione coeant , si per se sint supra Papam , intra eosdem rariores casus coercere non licet ; & canones disciplinae ab illis editi ligare deberent ipsum Pontificem , si per se iisdem esset insertor , sicut alios quoslibet inseriores

Episcopos ligant. Rectus ordo ac primarum sedituri honora Nicaena institutus seu confirmatus , cum nec divini nea naturalis sit juris, mutatis rerum circumstantiis , a posteriori aequalis auctoritatis cecumenico concilio potui flent mutari non assentiente Romano Pontifice , si aci vim generalis concilii hujus approbatio aut assensus non requireretur . Canon controversus legatis absentibus conditus actione XV. cum Patres nihil de contradictione cogitarent . Cum Vero in sequeuti actione XVI. legatis petentibus relectus, istorum contradictionem incurrit ; num Patres Concilii con. tenderunt , canonem omnium consensu statutum ob dissensum elusinodi generalis concilii vim non amittere , nec

posse ab ipso summo Pontifice, utpote inserioris auctoritatis, irritum fieri λ Immo tota synodus, ipse Imperator, &Anatolius C P. Episcopus ad Leonem scripsere petentes , ut eum canonem probare dignaretur; & wnodi Patres iis verbis sunt usi, quibus se in seriores , Papam vero superiorem piamiterunt. Rogamus igitur, inquiunt , ruis Iretentiis nossum honora iudicium I quemadmodum nos consensum

in bonis CAPITI contulimus I se CAPUT FILIIS ,

quod decet, adimpleat. Nonne caFur membris superior est , patre autem filii sunt inferiores Τ Quis ergo nepet Pontificium consensium requiri , quem tam expresse & adeo necessarium agnovere ipsi generalis Concilii Patres , ut Anatolius testatus sit, vim omnem O confirmationem auctoritati vespae Beatitudinis fuisse rejeνvatam P Neque enim alia de causa fuit reservata post decretum a Parribus absolute ediriim , nisi quia audita legatorum contradiditone ad vim generalis Concilii Pontificis approbatio necessaria habe-hatur .

77쪽

g Alterum porro , quod Bossurius subdit , thesim ,

quam debebat statuere, quodammodo destruit . In eo cano

ne saluendo , inquit, Patres Concilii , qui erant Orientales in nequaquam Concilii generalis auctoritate gaudebant, a quorum decretis in ea actione eum sede Apostolica unia versus Occidens recedebat: quia scilicet concilio praeter Orientales soli ex Occidente Pontificis legati aderant, qui contra eum canonem Pontificis nomine protestati fuerant . Si hi , aut Pontifex assensisset laudaro decreto , nonne generalis concilii vim & auctoritatein obtinuisset, tametsi alii Occidentales Episcopi , qui non accesserant ad eam synodum, assensum suum non aeclarassent λ Id sane sussiciens Geliderunt Patres, dum solius Papae approbationem confir- D. μ.mationemque petierunt, & Vim quidem totam ejus iudicio reservatam declaravit Anatolius : idipsumque adversarii, ut arbitror, non inficiabuntur . Orientalium ergo frequentissi. naa synodus, ejusque canones indigent Papae confirmatione& assieni, ut generalis concilii vim Sc auctoritatem conis sequantur ; carent vero tali auctoritate ac vi , si desit e. iusmodi assensus, pateatque dissensus. Id autem dum thesim iam seram, quae Pontificiam approbationem requirit, Calchedo. nensi facto satis evidenter probatam adstruit , contrariam a Bossueto praesumptam , eodemque Calchedonensi sacto re.

probatam destruit . Sed alia in id evidentiora adjiciam.

f. ΙΙ. De necessitate approbationis Pontificῖe in ean nibus disciplinae , ut generalis concilii vim oe

au'toritatem obtineant. 4 Necessitatem quidem Pontificiae approbationis sive

consensus ipsa generalium Conciliorum communis notio atque natura demonstrat. Quid enim est generale Concilium, Concilii g nisi Episcoporum ex toto Christiano orbe convocatio M. I ' que conventus sub Romano Pontifice totius Ecclesiae capite λ Ut habeatur synodus vere caecumenica, haud necesse est Mnnes omnino Episcopos convenire , cum id pene impos-

78쪽

sa DE POTESTATE ECCLESIA ITICA sibile siti& siquidem esset possibile , non expediret om nex simul ubique locorum proprias ecclesias deserere. At Romanum Pontificem vel per se vel per legatos cecume abis bis, Dico concilio adesse ita necessarium est , ut , si desit , syn- Pontifex qua Odus etiamsi Episcoporum numero frequentissima , generan Gyi lis non sit , nec esse possit. Synodus nimirum generalis id circo per se maximi est piae quibuscumque particularibus conciliis, quia ob Episcopos ex tota Ecclesiae congregatos repraesentat universalein Ecclesiam. Haec autem cum sit cor

pus Christi visibile, visibili capite praedita est, quod ipsi

a Christo in S. Petro ejusque successoribus constitutum fuit. Jocce caput per se Ecclesiae personam gerens ut de S. Petro Augustinus loquitur ὶ quomodo Ecclesiam repraesentare queat, commode explicare dc intelligere licet : solum

vero corpus non ita cum corpus sine capite truncus sit , qui totum hominem nec repraesentat, nec repraesentare potest. Episcopi , qui suarum cuiusque ecclesiarum , metropinteon , vel ampliorum dioeceseon sunt capita , earum perso nam repraesentare queunt , totius vero Ecclesiae , cuius nemo illorum est caput , nequeunt personam serere , nec.

eamdem uesversalem Ecclesiam repraesentare I) , nisi ciim ipsis sit summus Pontifex , qui solus jure divino est totius

cur. catholicae Ecclesiae caput. Hoc porro caput non ob materialem tantum piaesentiam generali concilio necessarium est,

sed praecipue ob directionem 3c assensum , qui capiti praeceteris membris potissimum competit S. Cyprianus , qui Ecclesiam definivit , Plebs sacerdoti adunata , ct payiora ' Do grex adhaerens, Vocibus sacerdotis. Sc pastinis Episco pum i ὶ Cum verissima sit illa

S. Ambrosii ratiocinatio , de qua Ia opere praecedenti De ratione primatuS c I

n. a. & egi : Ubi ergo Petrus , ibi riclesia; si loquamur de Concilio generali , quod

Ecclesiam repraeseritet , vera pariter erit ista : Ubi ergo Pertur, aut Petri ficies iure. qui eodem iure concili ix generalibus praesident ) ibi conellitiis

generati: & consequenter vera erit pariter haec I Ubi ergo nec Petrus , nee Petri successiores a sint , quinumque sit Dis rum congregatio , ibi generale concilium nec erit , nec esse por

erit α

79쪽

pum cuiusque ecclesiae designans, ita hunc cuique particulari ecclesiae necessariam di essentialem ejus partem habuit , ut non dubitarit statim subjicere, Episcopum in ecclesia esse, ecclesiam in Episcopo: quae non obscure significant, sine Episcopo , qui tamquam caput praesit Ecclesiae, corpus Ecclesiae mysticum atque visibile constitui atque intelligi nequaquam posse. Num caput , quod in qualibet particulari ecclesia necessarium est , in sola generali Ecclesia,& in generali synodo, quae visibile universae Ecclesiae corispus repraesentat, non erit necessarium λ Necessitatem Episi copi capitis in quavis particulari ecclesia , non in meram praesentiam aut repraesentationem ipsius ecclesiae retulit idem Cyprianus, sed in auctoritatis necessitatem , in ecclesia Ihser ipsos consituatur , o omnis actus rei sitie per eosdem praepostos gubernetur e & in hunc finem iurisdictionem ac potestatem clavium a Christo traditam praemissi ini ab eo testimonium ex Μatthaeo c. I 6. satis indigitat . Id ipsum clarius explicans Clerus Romanu. in litteris ad ipsum Cyprianum datis post S. Fabiani mortem, innuit se non posile quicquam decernere in causa de lapsis , de qua Asricani scripserant, hac ratione allata , quia nondum Fabiani successor fuerat constitutus, qui omnia ista moderetur , O' eo. ε 3 a. mira

rvm , qui lapsi sunt , possit eum AUCTORITATE O

CONSILIO babere rationem. Consilium ad directionem, auctoritas ad iurisdictionem & vim coactivam refertur. Si in concilio particulari Romanae Ecclesiae tanta capitis necessi. tas est, nonne in universalis quoque Ecclesiae synodo, si non maior, eadem saltem capitis necessitas , eademque necessitatis ratio est agnoscenda , ita ut S. Petri successores tamquam universalis Ecclesiae & generalium Conciliorum capita potestate sibi a Christo tradita utentes , omnia gesta non minus consilio dirigant, quam muniant auctoritate atque consensu i Hunc quoque consensum profecto exigit illud pluries reperitum & ingestum adversariorum veluti axi ma, quo generalium Conciliorum vim omnium maximam ac plane invictam collocant in consensu corporis Epist porum cum capite. Quo respiciens Bollaetus lib. 7. Defensionis al. IO. c. I 3. n. q. post laudata quaedam ex actis

Ephesini Jc Calchedonensis concilii verba , quibus idem

consensus exprimitur, scripsit: Hec ergo summa auctor Das, T. , pag. insunima

80쪽

31 Da PoTrsTATE EOCLEsIAsTICA fu na vis, quod membra oe inter se ,. O' Romano Pontia fici conjunguntur: Pos ex consensone invictum Eccle sita, ficii robur . Et similiter lib. 8. c. 9. constitutivum αquast caracterem, quo Bnodi arcu menitae asserantur, esse, ait, Ecclesi universalis consensum cum sopobcae sedis confimmations conjunctum. Ubi igitur desit consensio , seu approbatio capitis, ex solis Episcoporum suffragiis non erit lum.1na decretorum vis, nec robur illud invictum, quod gene-xalis synodi proprium sit., Quodsi consideretur jurisdictio Ecclesiae collata a.

Christo Domino , ex qua eorumdem conciliorum generalium vis maxime pendet ς cum adversarii hanc Ecclesiae immediate collatam affirmant in Petro dc Apostolis ' Ecclesie nomine proculdubio intelligi int Episcopos Apostolorum successores, α Romanos Pontifices. successores S. Petri , ex quibuS cum Constet generale Concilium , generali. quoque concilio eamdem iurisdictionem immediate traditam di competentem pronuntiant . Ipsam vero iurisdictionem cum clavibus & potestate ligandi atque solvendi S. Petro. promissam & datam per se se independenter ab. aliis Apostolis, his autem posteR traditam non separatim a Petro sed simul cum Petro superius observavimus c. I. num. o quia nimirum Apostoli & Episcopi istonim successores tu 11sdictionem quidem habent in unitate cum Petro & successoribus elus, non Vero extra , & multo minus Contra. hanc unitatem, nec contra ipsum caput , centrum , dc radicem uni atas: hoc autem caput eum iurisdictionein & ci ves separatim sine aliis , seu ab aliis independentem acceperit, ligML' ios poterit, ligari autem non poterit ab aliis qui nonnisi in unitate ejus jurisdictionem obtinuere . Ub ergo in conciliorum decretis Romani Pontificis assensum seu confirmatio desideratur; deest id quod est maxime necessarium, ut decrera vim & iurisdictionem generalis concilii habeant. Cum scilicet Ecclesia a Christo iurisdictionem non acceperit at si in Perro , di in unitate cum Petro, quomodo concilia cecumenica universam Ecclesiam re4 praesentantia iurisdictionem exerere poterunt decretis . cizuec edant cum Petro, nec ni unitate cum ipsoὸ Hinc quidem frequentissimae quoque synodi decretis Iastensu aut convinrmatione sedis Apost plicae carentibus, vis generalis synodi tribui

SEARCH

MENU NAVIGATION