장음표시 사용
81쪽
tribui non potest ; & licet quaedam disciplinae decreta Ro
mano Pontifice non contradicente aut non irritante obligare & cogere potuerint eos , qui ejusdem synodi Episcopis
suberant, non tamen cogere & obligare potuerunt supremum caput summum Pontificem, in quem nemini illorum ius erat , ut vel ex Calchedonensii canone antea laudato manifestum est. Hac de causa consensus & approbatio R man re sedis a synodis oecumenicis quaesita suit etiam in ca
nonibus disciplinae, ut sa) ex Nicaenae, & Ephesinae , Cal
chedonensis &c. gestis liquet, nec non ex novissimo Tridentino generali Concilio . Cur tanta confirmationis obtinendae fossicitudo suit, nisi quia ob ejus desectum vis cec menicae synodi decretis & canonibus deesse perissum erat Uera est siquidem illa S. Leonis sevientia epit . Io . al. 78. ad Imperatorem Marcianum scripta occasione mem rati canonis Calchedonensis pro Constantinopolitanae sedis praerogativis constituti, quem idem Pontifex approbare noluit : Nec praeter illam petram , quam Dominus in funda
a) Nicaenos quidem Patres omnia gesta mitisse ad Papam Silvestrum tradit praefatiuncu-Ia Nicaenis canonibus praefixa
originis versiouibus , quae ex Graeco fonte proficiscuntur :confirmationemque rerum atque auctoritatem Romanae Ecclesia
ab iisdem petitam , affirmare non dubitarunt Patres Romanae synodi anni 483. uti explicavimus tomo III. nostrae editionis Venetae Uperum S. Leonis col. not. 43. Quod si haec confirmatio a Nicaenis Patribus non credatur missis gestis quaesta ; assensus saltemper Pontificios legatos ipsis canonibus praestitus , & subsequenti receptione eorumdem canonum comprobatus, ad vim generalis synodi sufficere potuit . Noa recensui hoc loco in textu Coastantinopolitanum concilium , quod g nerale secundum appellari solet ; hoc
enim ex solo Uriente congregatum , per se ab initio generale non fuit ; nec postea inter generalia computari coepit quoad canones , quos sedes R. postolica non approbaverat .
sed quoad symbolum fidei tantum, cum deinceps huic symbolo eiusdem sedis approbatio accessit. Vide hac de te Tra
ctatam de antiquis eauonum colin
lectionibus , quem praemisimus tomo tertio mentoratae editionis pag. LIII. & seqq.
82쪽
mento posuit, flabilis erit ulia conseructio . Ipsi adversaria
id sane praesumpserunt , cum in Declaratione Cleri Galli- cani an. I 682. , ut Constantiensibus decretis vim & auct Iitatem cecumenicae synodi assererent , ea a sede Apsolica comprobata amrmarunt num. 2. quod vere ne, an falso anfirmarim, postea expendemus c. 7. Quae generalis concilii vim & ainstoritatem obtinent, accedente approbatione &assensu summi Pontificis, ejus sunt generis, de quo egimus capite praecedenti, nullumque in ipsum Pontificem ius coactivum , nullam ipsius concilii iurisdictionem in eumdem adstruunt e vis enim omnis , quae ex alicujus assensu pendet, omnem coactionem & imperium excludit. Quae vero eiusmodi approbatione & consensu carent decreta, & ob ejusmodi desectum generalis concilii vim non habent , qu modo obligare & cogere possint Papam , quem soli ge0erali concilio subjectum adversarii existimant , nemo colla renter ratiocinans intelliget. Numquid enim generalis concilii decreta sunt & dici possunt , quae ob eum desectum generalis concilii vi & auctoritate privantur λ6 Sed quid morosius in his distineor , si vim coactivam in Papam huiusmodi decretis inesse nemo suaserit, nisi prius ostendat, Patres Concilii , cum aliquid statuunt in materia disciplinae , non assentiente vel etiam dissentiente summo Pontifice, licet per se se inseriores sint ipso supremo Hierarcha, jus tamen in eumdem superiorem suum habere, quod plane repugnat r nemo enim nisi superior in inferiores, sibique subiectos ius coactivum habere, aut exerincere potest. Hanc potissimam rationem , & a priori ut scholae appellant ) nisi adversarii aequa responsione solvant,
f. III. De iure summi Pontificis in omnes Episcopos etiam collectos in generali Bnodo, ex quo omniabus superior , conciliaribus ipsorum decretis in materia disciplinae ejus approbatione carentibus
cogi non potes. Disinctio inter Episcopos dia
83쪽
stributrae, collective sumptos ab adversariis ingesa, quo; sit inanis , oe rationi pri
matus repugnans Vide autem quid illi excogitarint , ut memorarum emcacissimum argumentum eludant. Dicunt nemini qui dein Episcoporum & Patrum Concilii , si separatim ac diliributive considerentur, jus coactivum competere in Papam , qui singulis superior est ; sed aliter sentiendum de omnibus sumptis collective 3c adunatis in generali Concilio. Uelim adversarios , qui antiquitate gloriantur , hanc distinctionem aliquo antiquo textu probare . Vetus certe Ecclesiae traditio contraria est . Romanis enim Pontificibus ius attributum fuit ab antiquis non modo in singulos Episcopos distribu ive sumptos , verum etiam collective in omnes Sc in universalem Ecclesiam. Sicut enim antiqui passim afirmant S. Petrum fuisse praepolitum omnibus Ap stolis , totique Ecclesiae catholicae ; ita & de succetaribus S. Petri, quos pariter pronuntiant cunctis non solum fide-1ibus , sed etiam Episcopis Apostolorum suecessoribus , totique praesectos Ecclesiae . Audiantur ex antiquis Gallicani Episcopi Μetropolis Arelatensis , qui in epistola ad Leonem Magnum non dubitarunt scribere et Per Beatum P trum Apostolorum principem sacrosancta Ecclesia Romanas in successoribus eiusdem Petri in tenet SUPRA OMNES TOTIUI MUNDI ECCLESIAES principatum . Audiarur
quoque pro ceteris alius Gallicanus S. Bernardus , qui anteriorum Patrum , ac Gallicanae , immo & catholicae Ecclesiae doctrinam expressa a Plenitudo siquidem potesatis SUPER UNIVERSAS ORBIS ECCLESIAS singui ui praerogativa Apostolicae sedi donata es . Non super svu-ias, inquit , sed super universas , quod potestatem in omnes collective acceptas designat. In his Episcopos ecclesiarum capita comprehendi, & omnes quidem collective, de clarant illa ejusdem Sancti ex libro secundo de Consis sione ad Eugenium Papam c. 8. n. IS. Tu es, cui claves traditae , cui oves creditae sunt . Sunt quidem alii caeli ianirores, o gregum pastores e sed tu tanto gloriosus, quas-δο ρο diserentius uirumque prae ceteris nomen sepeditasti .
Plenitud potestatis A postolicae te di data .
84쪽
Habent illi suguli sibi assignatos greges, singuli singulos e
g) tibi univers crediti, uni unus . Non modo ovium , sed ET PASTOR Μ tu unus ΟΜψ Μ pasor. Unde id probem quaeris P Ex verbo Domini . Cui enim non dico Episcoporum , sed etiam Aposolorum sic absolute indiscrere totae commissae sunt oves P Si me amas, Petre, pasce oves meas . Quas P Illius vel illius ρ'mus civitatis , aut regionis , aut certi regni P Oves meas , inquis . Cui non
planum non designasse aliquas , sed assignasse OMNEs . Et post pauca de Episcopis n. i5. Alii in partem sollicia
rudinis, tu in planitudinem potesatis vocatur es . Aliorum potestas ceptis arctatur limitibus I tua extenditur oe in
ipsos, qui potestatem super alios acceperunt. Et dein: Quisque ceterorum Episcoporum ὶ habet suam , tibi una commissa es grandissuta navis facta ex OMNIBUS ipse in NIVERSAELIS ECCLESIAE toto orbe disja . Qui unia versali Ecclesie , omnibusque etiam palloribus & Episcopis iurisdictione praeest , nonne in omnes collective ius habet λ8 Ηine in decreto pro unione Graecorum , cui sub. .
scripserunt ipsi Graeci in Florentino Concilio, jure de nitum legitur Sane am Apsolicam sedem . Romanum Pontificem in UNIVERSUM ORBEM tenere primatum , r ipsum Pontificem Romanum successorem esse Beati Petri principis A solorum, verum Chrisi vicarium , tyri usque Ecclesie caput , omnium Chrisianorum patreusae doctorem exisere, ct ipse in B. Petro pascendi , rege
i , o gubernandi UNIVERSALEΜ ECCLESIAM a
D. N. 3 In hane sententiam S. Gregorius lib. I. epist. χo. ad Imperatorem Mauricium , V ce Dominica, inquit, sancto oomnium Mosolorum Petro Prin-eipi TOTIUS ECCLESIAE m-- enmmisa es . Et antiquus Gallicanas Episcopus sub Eusebii Emiseni nomine vulgatus i in Natali SS. Petri &Pauli Samstum Petrum non Diniam pasorem , sed γ pasorum pastorem consiturum amrmans , addidit : Pas t igitur Petrus agnos , pascit oe Oiss ; pascis filios , pascit o matres; regito Iubditis o Praelatos . OmNIUM istiuν pasor es , quia prater unos o oves in Eccl/
85쪽
D. N. Iesu Christo plenam potestatem traditam esse ,
quemadmodum etiam in gestis conciliorum o canonitus comtinetur. Si Romanus Ponti sex ex Christi institutione pirinam potestatem accepit pascendi , regendi , gubernandi universalem Ecclesiam; non in singulas & particulares tantum Ecclesias distributive & separatim acceptas, sed sin in omnes collective sumptas, ex quibus sane sumptis collecti-H a Ve Quidam adversarii prae
serentes hoc loco lectionem editionis anni I 326. his verbis expressam , juxta exm modum , qui oe in hesis conciliorum , cr
dunt potestatem 1 outificiam in universam Ecclesiam vi eorumdem verborum subiici ea-nonibus conciliorum, damnantque alias editiones, ac si textum corruptum exhibeant. Uerum editionibus non est opus, ubi quinque , vel potius sex originalia exempla latinum &graecum textum proserentia cum originalibus , seu autographis subscriptionibus supersunt, quae verba a me exhibi a vindicant , illa vero editionis anni I 26. ignorant. Vide hae de re fuse disserentem cardina Iem Ursium cum P. Thoma Mamathio lib. 6. de Romani Ponti fieis auctoritate Ca P. II. art. unico, ubi quinque originalibus exemplaribus laudatis sextum , quod addidi ex nostro Masseio Hist. diplom.
I. I. P. 87. custoditur in archivo publico Bononiensi genuinum quoque eorum verborum sensum , cohaerenteminque cum textu graeco, di cum ipsis etiam conciliorum gestis demonstrat, omneque effugium de medio plenim me tollit . Quamquam etiamsi recipienda effet lectio editionis I 26. iuxta eum modiam &c. nihil nos turbaret , offenderet nihil . Quis enim negavit umquam Ponti flees in pascenda, regen
da , & gubernanda universali Christi Ecclesia debere adhibere modum contentum in sacris canonibus , quos abs seuoque sequendos ipsi Ponti.
ees professi sunt Nulla in hoc qiraestio, sicut & nulla ex huiusmodi professionibus Pontificum, de quibus dixi eapite
praecedenti num. I. & 2. Tota autem quaestio est, num id debeant iure ipsorum tan num, & eorum quidem cano num, quibus assensus Pontifi-
eum defuit, ae si iuri ipsorum coactivo substat I an ve-ici altiori illo divino ac nat rati iure , quod sine praejudicio supremae auctoritatis obli gat , uti eodem capite expli
3 Hane eamdem potestatem Romani Pontificis in omnes Ecclesias satis clare praesum psisse atque indicasse videt
Lectio deera ti Florentini vindieata
86쪽
M DE Poris TATE ECCURIA TICAve constat universalis Ecclesia, potestatem habet, ac proinde habet etiam in Patres quoque Conciliorum generalium, quae illam repraesentant , nec majori quam ipsa universalis Ecclesia privilegio gaudent. ς Non deerunt sertassis , qui, hisce testimoniis opponent decretalem Inter cuncta Constantiensi concilio approbante editam a Martino Via sessione ultima , ubi Riclessi propositio, Non es de maesprate salutis credere, Romanum Ecclesiam esse supremam inter alias Ecclesas , hac censura configitur di Error, si per Romanam Ecesesam intelligat uni , salem Gissam, aut Concilium generale, aut pro quanto negares primatum suinini Pontificis super alias Eccles, particulares e quibus postremis Verbis Ecclesae quidem particulares, non vero ipsa universalis Ecclesiae, aut generale: Concilium eam repraesentans, primatui seu Pontificiae iurisdictioni subiicitur .. Haec Martinus V. totidem Verbis ex
ipsa generalis synodus Nicaena I. eum decrevit paschalem diem quota cinis ab Alexandri. na ecclesia ob peculiarem ipsus in paschali calculo peritiam Romanae Ecclesiae significandum, ut haec pro fiam arectoritate in universam Ecclesiam omu es adigeret ad eumdem diem sine ulla disceptatione ubique celebrandum. Sic enim de hoc decreto Nicaeno scribit S. Cyrillus Episcopus Aleκandri ausin 'prologo paschali apud Bucherium : Cum iis igitur , at-
ca diem pascirae regula tu baretur ; sanctorum totius orbis
ut qhoniam aρud Alexandriam salir esee reperta Ecclesia , qua in hujus scientia clareret, quota Calendarum veι Iduum , quota Luna pascha debeat celeίrari per annos singulos Romanae Ee-elesiae litteris intimaret , uu 'APOITOLICA AUCTOR NTATE UNIVERSALIS EGCLESIA per totum str em de nitum paschae diem SINE UN
ctoritati in universalem Ecclesiam eam vim eoactivam attribui, quae omnem dubitati
nem de medio tolleret 8 Cue id non Alexandrino , sed Roma uo Pontifici adtributum, Mhuic quidem adtributum no ex delegatione quadam ipsius
concilii, sed ex Apostoliea ipsius
auctoritate , nisi quia non Alexandrini , sed Romani tantum Antistitis Aposelicam auctrer talem ad universam Eeesesiam omni sublata dubitatione cogendam per se sufficere Nica
ni P taevi certissime uoueraut ξ.
87쪽
SuΜΜGRUΜ PONT. ET CONC. GEN. CAP. IV. 6 seripsit ex actis Patrum Constantiensium in condemnandis errori, Wiciem; Patres autem Constantienses iure notarunt erroris, & erroris sane contra fidem, de qua tum deincidendum fuit, negare primatum & ius Pontificium superparticulares Ecclesias . Num Vero par error contra fidem dici posset negare primatum & jurisdictionem Pontificis super universam collective Ecclesiam , de qua re tunc tanta erat controversia; quis non videat non fuisse pariter decidendum ab iisdem Patribus in eo concilio , in quo ius si pra ipsum Pontificem generali synodo tribuere ex circumstantiis ejus temporis necessarium videbatur λ Cum itaque Martinus V. sub finem synodi ea verba suae constiturioni inserta recepit confirmavitque , illud recepit & confirmavit, quod certum & verum erat ex catholica fide ;neque hoc approbare idem est , ac negare potestatem Pontificis in universam Ecclesiam , sed est tantum id praeterinmittere, quod tum in magnam controversiam adductum ainpud catholicos, ita certum de fide aifirmari non poterat , uti cereum erat ex ea parte, quae particulares ecclesias respicit. Hinc ergo deduci tantummodo potest , primatum &potestatem Papae supra universalem collective Ecclesiam ,& ex consequenti supra generales synodos eam repraesentantes tunc non suisse definitum . Num vero quod tunc definitum non suit, eae testimoniis antiquorum Patrum alii sique momentis hactenus allatis , & mox adiiciendis satis manifeste colligatur , qui Vis haud praeoccupatus adversariorum praeiudiciis facile gignoscet 1 o Ratio quidem Pontificii primatus idipsum exigit . psIminis Cum enim primatus non meri honoris & ordinis, sed pe- mio exigit culiaris iurisdictionis institutus fuerit a Christo in bonum .. . '' ' unitatis Ecclesiae , ut capite constituto scisserarum & schisia m. D. matis tollatur occasio ; vim profecto coactivam in omnes '
collective debet habere, sine qua latus schismatibus & scisi
furis aditus pateret , unitarisque bonum obtineri non posisti . Hinc qua ratione ea Vis in singulos ab adversariis conceditur causa primatus , eadem in omnes collectiva conc denda est , cum universae Ecclesiae unitas non ex singulis tantum, sed ex omnibus colluctive sumptis & in unum coactis redeat . Quodsi haec non Valere credantur in materia
disciplinae, in qua non ita unitas omnium necessaria est , ut in Di siligod by Corale
88쪽
ut in negotio fidei ; nonne ex primatu Romanis Pontificibus jus a sanctis Patribus & potestas tribuitur non solum praecipiendi singulis, verum etiam serendarum legum disciplinae , quae ex legum natura non singulos tantum , sed omnes etiam obligant 8 Caput, quod praeest non tam singulis quam omnibus membris , non tam singula quam omnia pro suo iure regit Sc moderatur. Cum Patres Calchedonenses de se in Concilio collectis scripserunt ad D nem Papam, sivibus tu quidem scut membris caput prae- eras ri nonne verbo praeesse superiorein in se collectivet sumptos auctoritatem eidem tribuerunt , qualis capiti in membra collective sumpta competit 8 Patres quoque in Ephesina synodo adunati , cum se coactor litteris Coelestini affirmarunt ad depositionem Nestorii, nonne potestatein in se coactivam pariter agnoverunt 8 Summus pastor, cui su ordinati sunt atque subiecti inseriores pastores , imperare utique non solum singulis verum etiam omnibus potest .. Obedientiae quoque debitum, quo singuli obligantur summo
Pontifici, cum neminem excipiat, omnes etiam collective sumptos Ustringit Iure propterea inter ipsos recentiores. heterodoxos Io. Laurentius Μoshemius 6ὶ in dissertatione De Galiorum appellationibus ad concilium universe Eces si te unitatem Ecclesiue visibilem tollentibus , hanc eorum .dem celebrem distinctionem de potestate si umorum Pontificum in omnes singillatim seu distributivo, non vero col-.
lective sumptos paucis refellens scripsit : Quod universis , 'e singulis Ecclesis praeesse Pontificem dicunt , non unia mersae Ecclesie, id tam inibi scitum videtur, ac s quis affirmaret , membra quidem a capite regi , non vero quod ex membris constat corpus I aut urbes quidem omnes', vilias,
o praedia subesse Regi , non vero , quae his con tuetur , ipsam provinciam . Bossuetus etsi distinctionem distributivi& collectivi alicubi ingerit ; tamen in Defensone lib. IO.
Ri. s. c. S. Romanos Pontifices universae Ecclesie praeesse
ε) Legitur inter eius D A pisam pertinentes edit. Allon se tutiones ad his iam Ecclesia- Fiae 17 33. t. I. Pag. 6Ia..
89쪽
SUMMORUΜ PONT. ET CONC. GEN. CAP. IV. 63 affrmare non dubitaVit e quod ex antiquorum formula communique sensu totam Ecclesiam collective acceptam de
II Audirem libenter , undenam adversarii colligant probentque, Pontificium ius, quod negare nequeunt in singulos, non aeque posse vim suam in omnes in oecumenica synodo collectos exerere. Dicent fortassis ex nariara concilii generalis , in quo totum ius Ecclesiae res det λ Qui id
asseret et concilio sejuncto a capite , cui scilicet caput non praebet assensum , principii , quod negatur , & in quaestionem venit , vitiosam , ut vocant , petitionem incurreret ; decretis enim editis sine assensu capitis , concilii generalis vim & auctoritatem detraximus, quippe quam ipsis adversariis docentibus sitam esse vidimus in consensu membrorum, seu corporis Episcoporum cum capite . Num ex sola convocatione legitima , cui Papa assensus sit, generalis concilii vis Patribus collective sumptis ita acquiritur , rat etiam sine capitis assensu, vel potius cum distensu, illo. rum decreta omnes ipsumque Pontificem obligent λ Nonis ne concilium Ephesinum II. convocatione legitimum , deficiente assensu capitis nihil potuit non solum in materia fidei, sed neque in negotio disciplinae λ Nonne Calchedo. nense fuit legitime convocatum λ Cur ergo canon de praerogativa Constantinopolitanae sedis , cui Papa assensus non est, vim generalis synodi , qua Leonem cogeret, ex ipsa
legitima convocatione non est consequutus Nonne ipsi Patres Calchedonenses, cum Pontificiam approbationem praesertim pro eo canone sollicite postularunt , Pontificii aD sensus necessitatem agnoscentes, solam Convocationem legitimam ad vim coactivam nequaquam lassicere praesum
erunt λ1a Nemo hic omni alio subsidio destitutus , ut suadeat a distributivo minus recte argumentum deduci ad cobiectivum , exemplum aflerat ejus, qui potest per se movere , ac ferre fingulos cujusdam magni acervi lapides , non tamen omnes collective ; vel ejus , qui potest pugnando
singulos hostes vincere , non tamen collechive Omnes &c. Inepta enim prorsus haec sunt in rem praesentem , in qua non de potentia virium corporalium, aliorumque similium
asitur , sed de potestate auctoritatis atque iurisdictionis nemini Diotrigod by Corale
90쪽
mini subordinata, atque suprema , qua qui fruitur in
singulos distributive , stultur etiam collective in omnes , cum non tam singulis, quam omnibus iurisdictione praesit. Ita Dominus non tam in singulos alicujus familiae homines , quam in omnes collective jus habet ; Rex non tam In singulos, quam in omnes sui regni subditos pater non minus in singulos, quam in omnes filios dic. neque ullum reperietur exemplum , quo is , qui auctoritatem seu iuri Ddietionem habet in singulos , non habeat etiam collective in omnes . Quomodo igitur haec diffinitio adllruatur in summo Pontifice, qui vi primatus universae Ecclesiae praepositus fuit a Christo , & in unitatis bonum ita praepositus
Excipiendus quidem esset casus , quo quis a suae pote statis auctore ita praepositus esset singulis alicujus magiltratus, vel communitatis, ut omnium collectioni subordinatus fuisset. Quis autem hoc de S Petro , aut de Romanis Ponti fieibus suspicetur ' S. Petrus, qui non ab Ecclesia , sed a Christo institutus suit Apostolorum princeps iure primatus ob custodiendam totius Eccle-sae unitatem , ius non tam in Apostolos singulos , qui Petro
erant subordinati ex cap. I. f. q. not. 3. quam in omnes
collective obtinuit super omnes sine restrictione , inquit Bosi
suetus laudatus supra c. 3. n. 2.):& similiter dicendum de POntificibus Romanis, qui in idem
ius primatus succedunt . B num enim unitatis , ob quam
iurisdictio primatus ipsi , elusique successoribus tradita suit , exigebat , ut qui ob custodiendam unitatem omnibus fui sistat praepositi , nulli ipsorum,
nec omnium collectioni essene subordinati, ne facilis dissidiis aditus pateret: quae si sua auctoritate ille non posset comis
ponere , munus unitatis coriis
servandae sibi comiti illam desectu potestatis ad id sufficientis non posset implere. Roma.norum Pontificum potestatem in spiritualibus cum fustremam vocat Tridentina synobus ex traditione Patrum , qui eos praepositos assirmant UNIUER
SAE ECCLES , iurisdictionem Pontificiam nemini sub ordinatam declarat, ac proinde omnibus etiam collecti Wasumptis superiorem significat: neque distinctio antiquitati lia gnota inter distributivum decollectivum hae in materia iα- duci coepit , nisi postquam ob remedium pertinaeissimi schismatis necessarium visum est illorum potestatem concilio ge nerali subj icere : quod quam sit infirmum ex sequentibus patefiet. Di tro