Noua libertatis explicatio, ad lucem obscurissimis quibusque theologicis difficultatibus affundendam, nuper adinuenta, & duobus libris proposita, hac antistropha tractatione discussa a Theophilo Raynaudo ... Accessit examen nouae theologiae, negantis

발행: 1632년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

de liberi Christian. δ passim caeteri. Ore fraudis aduersarii concluditur. X. Videor perspicue aperuisse , unde in fraudem

actus sit aduersarius Nimirum ex commista duplicis libertatis inscripturis memoratae acceptione. Dum enim considerauit loca scriptura quibus libertas per Christum collata celebratur, nec perspexit libertatem in scripturis in actu stignato siue sub nomine libertatis commendatam,non esse illam libertatem que est moralitatis fundamentum, sed potius illam esse quae subsequitur ad moralitatem in adultis, Minfantibus quo querenatis, tametsi libertatis moralitatem fundantis incapacibus, communis est, Haec inquam dum minus

conliderat autor,nouam sententiam quam retulimus,

fabricauit, seque innumeris dissicultatibus implicuit,& talia occalione dixit S. Irenaeus lib., i p. coactus est tanta male interpretari, qui unum noluit bene intelPigere. Omnia enim loca quibus peccatores dicuntur posi- ti in manu consiliisui, S: in potestate eorum esse audire Deum&bona terrae comedere, vel ad diuinas voces obsurdescere, in exitium ruere,& dari unicuique optionem adhaerendi Deo, eumve abiicicndi, aliaque huiusmodi sexcenta,detorquere cogitur ad libertatem adulterinam,& negare esse vere liberos, qui ita agunt ut possent secus agere si mens non larua fuisset. Cogitur praeterea negare,cadere peccatum in damnatos:ii superque admittere, vinculationem necessitatis cum libertate cohaerere, quamuis libertas in omnibus di-

192쪽

VNDE IN IA 'DEM ACTUS AD vERsARIvs. I sistionariis exsolutionem 1 necessitate sonet. Denique cogitur cvorare omnia incommoda quae supra demonstratum est nouae huic sententiae comitari. Tanti fuit, quam libertatem scripturae a Christo reparatam commendarint non recte agnoscere, ci naturali libertate secernere. Nam libertas perChristum restituta,

respondet proportione , non libertati plailosophicae quae est libertas naturae,iuxta S. Bernardum, sed liber tali ciuili, qua liber dicitur quisquis alterius seruitio non mancipatur, captiuitate solutus est si eam subiit aliquando. Sicut ergo homo ciuiliter seruus, potest ense physiice liber, eaeque libertates nullo modo sunt commiscenda: ita homo, Christiano ciuili iure, ut sic dicam, seruus,hoc est peccator potest esse liber physi

los iustos, liberos statuunt, de alia libertate agunt quam de hac Christiana quasi ciuili quod aperte ferunt,Vt caetera nunc sileam,illa Paulini epist.ad Celantiam. Nescit religio nostra personas accipere, nec conditi ne hominum sed animos insticitsingulorum Seruum cri bilem de moribus pronunciat Soti apud Deum libertus est, non seruire peccatis. Summa apud Deum est nobilitas,c tarere virtutibus itaque concludamus cum Fausto Rh

giensi, lib. r.degrat. lib. arbitr. cap. 9. secernendam omnino esse libertatem gratiς,a libertate naturς.Tan ille apposite in rem praesciatem disserit, ut videatur in aduersarium agere. Sed reuoluis, inquit, o diei quod mali, quia perditionem traduntur,non acceperint arti tri libertatem. Primum scire debemus pna libertas arἶitrii,duplici ministerio praedita est in nc ad salutem, nuncad

193쪽

cio constitutis. Non ita est Liberatio ad donum gratiae, ad propositum consentientis pertinet ita Libertas vero arbitris, non est res accidentis m:in centia, sed naturae. Ouaerentibus illa vel tribuitur uel cons ruatur Etiam non e Pirentibus ista confertur. Ita renascentibus ministratur, ista nascentibus Libertas ad solam Dei pertinet operationem: Lιberatio, m ad subditi hominis seruitutem. Illa

bonis confirmata,ista , malis insita est. Illa acquisitis e perseuerantibus competit,istim perditisse petit placo dentis,ista se obedientis est. Ista potentiae, ista est misericor

diis Issa originis eru'generis i ta enmuneris c uirtutis. Non potuit distines ius,luculentius, diligentius, liber Qtatem gratiae a naturali libertate secornere.

Quam facile simili modo LTrophas nouas

concinnare.

Originem fraudis in quam aduersarius actus est,

satis aperuimus. Vt autem appareat quam non fuerit idonea, imo quam sit intutum occasione accepta ex uno vel altero scripturae metaphorico loco, ad nouit,tes prorumpere, communem sensum conuellere,expensum velim, eodem iure quo aduerserius ex locis scripturae ac Patrum delibertate iustorum ac seruitute peccatorum,intulit libertatem proprie presse acceptam, hoc est moralitatis fundatricem , sitam esse in amplitudine ex adhaesione cum Deo, neccxtra iustos Deo adhaerentes locum habere, Eodem inquam

194쪽

re, exiurgere possie qui contenda , probos iustos

quoscunque esse Reges orbis terrarum in omni pro prietate, potirique Iurisdictione dominio in om nia.Nec enim plura dc speciosiora scriptura ac Patium loca corrogari poterunt, quibus astruatur libertatem statuendam esse in amplitudine consequente adii si

nem cum Deo, qui est scopus aduersarij; quam quibus

probetur, homines adhaerendo Deo cssici Reges in omni proprietate vocabuli, nec alios Reges aut domunos proprie dictos esse agnoscendos preter iustos: quς fuit viciessi haeresis detorquens ad rigorem metaphysticum&accuratam dominij acceptionem, quae ascripturis QPP. per aliquam extensionem ac meta phoram,prolata sunt de iustorum potcstate in inferiora omnia. Alius omnes Christianos in rigore sacerdotes esse pronunciabit cum Luthero quod S scripturae de P P. saepe memorent ficrificia, di aram internam, S: sacerdotium cuiusuis Christiani Imo haec sola esse vera & Deo grata sacrificia plerunque prodant. Videsis Chrysostomum homil. 2 o. in ad Rom. in mil. Σ.de Dauid LSaule. 6 homil. ii. in ad Hcbr. S in Psalm. 93. ad illud de die in diem salutare eius Isidorum Pelusiotam lib. 3 epist. 71 Chrysologum serm. ic8

Augustinum io. Ciuit. cap. 4. Clementem Alexand.

strom. S. Ephrem tract de poenitentia pag. 363. VbvVossius alios Patres similiter locutos profert. Qua inscripturis ac Patribus spiritualiter metaphorice ac perextensionem dicta, aeque traduci possunt adsensum proprium acquae dicuntur de libertate spirituali

torquentur ab autore ad omnem vocis proprietatem

195쪽

376 PAR I. ΑpvT VILac metaphysicum rigorem. Negabit denique aliquis,

viros probos ac vitam secundum Deum exigentes, vore esse homilies, quod ita sonet cortex quarundam scriptin arum, & ita tradere videatur S. Gregorius 8. Moral .cap. 39.6 4. Basilius in Psalm .iI . ad illud, omnit homo mendax , ac Richardus Victoruaus prologo in Cant. ex illis verbis Matth. ig. quem dicunt homines, ad quae idem habet S. HieronymuS. Quidni vero e contra alius, omnem plane peccan tem contendat ad nihilum plane redigi quod ita sonent nonnullae scripturae4 pleraeque Patrum sentcntiaeὶ Vide quos refero in Morali dili. num. 26. Erit saltem qui contendat, omnem peccantem effici proprie energum enum, quod pleriquet P. ex scripturis

cruant peccatores euadere arreptilios Retuli nonnullos lib. 6. de virtut . agens de ira Quam multi vero de PP. 5 Philosophi consentanee ad scripturaS, peccatores best ijs conferunt multos retuli dist illa .a num. 399. 5 dist. 3. num. 8.b plurimi omnino prostant in libello nuper edito,cui titulus, Catanismus religio bestia rum Dicendum ergo consequenter erit, hominem peccantem, specie Dysica mutata brutescere aut ab tecta hominis essentia physica, transformari in daemonem, quod ex scripturis ita loquatur . Chrysostomus homil. de Canticis David, plerique' P. prolats in

Morali eadem dist. . num. 4Ol.

XII. Possum, ego in hoc campo exultare, contendere illos peccantium motus qui voluptates gaudia passim dicuntur,imo quaevis hic gaudia nostra, per abusum gaudia dici, reuera autem, etiam physice dc

quiddi

196쪽

quidditatiue spectando imotus illos, longe abesse aratione gaudii& voluptatis,quὀd Scripturae negent esse

hic laetitiam,sed eam omnem coelo transcribant nos autem hic non nisi sicut laetantes esse doceant, ut Diu. Augustinus in Psal. 86.acute aduertit Et quamuis ad- uerlatius lib.l.cap. . num.3.etiam Physice rem aestim do,velit id ratum esse, tamen quotquot suavibus assiciuntur,in contratia sunt aestimatione,& stupere senibus iudicant, qui secus opinantur. Addamus etiam,

nullum esse obiectium quantumuis conueniens, quod boni nomine donati possit praeter bonum moraliter honestum . quicquid Metaphysici omnes contra censeant: Diuitias autem S alia quaecunque bona, non esse bona vere Sesquidditatiue, eo quod scripturae spiritualiter ac mystice loquentes, pronuncient iustos

non defecturos omni bono cum tamen ut S. Basilius Psalm. 3 s. notauit,iusti ut plurimum sint ab huiusmodi rebus male constituti. Vel eo quὀdscripturae alibi,bona terrena dicant esse bona pictavi in imagine.V. Augustinum in Psalm. L. ad vero . Richardum Victor lib.de exterminat mali cap. s. Tandem iam enim fastidio progressionem in huiusmodi erris, meta alicubi ponenda est, fingere licebit, nihil proprie vere existere praeter Deum.Nam scriptum est, nonne tu qui solus es Ergo nemo nostrum existi vere&pr0prie. Alia itaque praeter vulgatam existentiae definitio Mnotio fabricanda erit,quae soli Deo quadrare possit, cxclusis ab existentium ordine creatutis. Si semel hi philosophandi modus permittatur, qui tamen is ipse est quem aduersarius circa liberi

197쪽

teminiui nemo non videt quanta in Ecclesiam pem turbatio,ciuanta indoctrinam laeologicam omnes que disciplinas peruersito. clades sit inuehenda. Quare viam regiam teneamus.

CAPUT VIII.

Nouum de libertate sententiam quocunque firmamento autoritatis

destitui. i smet, Arum est, inquit S. Hilarius i. de Trinit. in argumento octaui libri, sola ea ad satisfactionem afferre καpropria sunt,quia plerunque blandien- ressensum filiunt dictorum nostrorum interpolatae aspertiones, nisi etiam pro positionum aduersirum demonstratae inanitates, fidem nostram in eo ipso quod ipsae ridicula esse arguantur affirment.

Ad ea ergo quae aduersarius pro se affert, veniendum est, ut ijs conuulsis, firmetur magis vera sententia. Commode autem ab ij quae proxime confli tuta sunt, delabemur ad huiusiaodi munimenta sententiae aduersarij. Quod enim iiij primum locum teneant quae ab autoritate ducuntur,iuxta praescriptum D. Amsustini lib. de ord. c. s. mandantis aperiendam esse ab

autoritate ianuam rationi: Inter autoritate autem, ea

primum urgeantur ab aduersatio quas sacri codices suppeditant,de quorum hac in parte scopo multa prin

198쪽

NvLLA AvTORITA PRO NOVA SENTENTIA. 7yxime naemisimus, poterimus in hoc puncto esse breuiores. Insistemus autem aduersarij vestigiis,&quae in te pro se proposuit varijs primi libri capitibus, nempe tertio quo Scripturas, quarto quo Patres,quinto quo Philosopho sexto quo Scholasticos & ceteros recentiores digessit hoc uno capite excutiemus, subiectis ad eius dicta responsis nostris. Nam esse hoc candidi pectoris ar 'umentum, nec parum ad veritatis diiudica tionem conferre, lixit pulcherrime S. Eustathius, initio disputationis declagastrImitha. Duo Scriptura loca, pro se ab aduersario pro luela. Prior ex Ioan 8. II. Libertatem ergo veram quae ad bonum Marium morale praeexigitur, esse essentialiter sitam in amplitudine ex adhaesione cum Deo, non autem in potem state active indifferente quae subtus illam amplitudinem iacet. potest deess ibi cst vera libertas,probat.

I.aduersariuS lib. I .cap 3.exscripturis,quarum duo omnino loca profert. Duobus istis locis, ut Nouatian verbis utari de Trinit. cap. 8 au quibusdam ess is. ω'. mbis orbatus, totus erit in doctrina suae caecitaresup

Prior habetur Ioan X. ubi Christus Iudaeos alloquens ait, revi essὸnt vere liberi, si eos filius liberasset Omnis,inquit,qui facit peccatum eruis est peccati seruus autem non manet in domo in aternum. Si ergo vos f-lim liberauerit, vere liber eritis. His verbis Christus iuxta autorem libertatem aliquam insinuat seruituti

199쪽

Oppositam,non necessitati,aut immiuabilitati Atqui ea libertas aliud nihil esse potest, quam voluntatis amplitudo ex adhaesione cum Deo: a enim amplitudo opponitur coarctationi ad res creatas,quam peccatum includit. Et hoc ipsum,ait autor,dicere teneri, quotquot cam libertatem seruituti oppositam QChristiore laudatam,volunt esse libertatem a peccato. Nam libertas a peccato, est tantem carentia peccati. Peccatum autem est priuatio. Ne ergo detur priuatio priuationis, sed ut ei opponatur forma posititia, necesse est ut libertas a peccato siue carentia peccati,cui celcbratae

per Christum libertatis ratio compctit, sit forma positivari Ea autem forma positiva non potest alia esse quam praedicta amplitudo. Nullam quippe aliam proferri posse censet autor. Et cum tunc liberi simus a peccato cum circa obiecta versamur seruato ordine finis, hoc est cum recte &honeste agimus, quo ipso collimamus in finem nostrum,proseli0 liberi quoque

tunc sumus a necestitate,quum iuxta D.Thomam,id

ipsum sit liberum esse a peccato,i liberum esse a necessitate. Liberum enim a necessitate, quod est tib rum Scholastice dictum, definit S. D. operari prout Dei siue finis ordo exegerit. Hactenus argumentatio

ex loco Ioannis. .

Nihil iuvat amplitudinem. IIJ Verum hic locus nihil plane iuuat aduersa rium Christus enim eo loco agit de libertate quam

per redemptionem erat collaturus. Ea autem libertas

200쪽

Ioni e di fert ad brietate cuius naturam veramur. Haec enim viri Auguilinus adducto hoc ipso oannis loconsedisserit lib. i.contra duas epistolaScap. 2 nec peccato perierat, nec per Christumrcstituta st ted an tum roborata ad bonum, atque sanata. Audi rursus S. Augustinum L . Ciuit.cap. D. Detrahitur malum, naliqua natura quae accesserat,vel vlla eiu parte sublata sed ea quae vitiata ac deprauata fuerat sanata atque coris L. Arbitrium igitur voluntatis, nc est 'ere liberum, cum ut

ijs peccat que non seruit. Tale datum est a Deo , p/od amissium proprio iuitio,nisia quo dari potuit, reddi non potest. Unde veritas dicit. Si vos filius liberauerit, tunc vere liberi eritis. Id sum est autem ac si dicereis vos tu, salvos fecerit, tunc esalvi eritis. Inde quippe liberator, unde siluator Vid c ergo libertatem a Christo promissam Oan. 8.esse solam libertatem a peccato, atque adeo eam esse longe aliam a libertate meritum cie-

meritum fundante,quae est libertas scholastica & proprie dicta. Agnoscit hoc primum aduersirius loco allegato,

cum ait Christum eo loco Ioan 8. non proposuisse libertatem oppositam necessitati,cuiusmodi est libertas scholastica Mox tamenin intra pauca lineas, hoc conuellit,dicens, libertatem eo loco a Christo propositam,esse ipse inmet libertatem scholasticam. Displicet pr terea quod aduersarius assumit libertatem a peccato esse formam positivam,nec aliam nisi amplitudinem Ain Quid si vero esse formam positivam concessero, non esse amplitudinem dixero Et ita prosecto est. Ipsae namque voces libertas a peccato, ferunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION