Noua libertatis explicatio, ad lucem obscurissimis quibusque theologicis difficultatibus affundendam, nuper adinuenta, & duobus libris proposita, hac antistropha tractatione discussa a Theophilo Raynaudo ... Accessit examen nouae theologiae, negantis

발행: 1632년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

obuersa H,eum intueatur referat,ems capax sit, ad eum sus iret, eo denique tanquamum et summo seu bono sit explenda Respondeo. Nullo plane horum nasci Orulra,anima quia libera est, Dei imago appellatur, sed tantum quia sicut Deus est sui iuris,ita celaomo perlibertatem, statuitur dcvistus emancipat in Deo boni, S suorum

actuum. Vidcsis quae dico in Monali . . . num. li'. ex Anastasio,Tlieodoreto, id opo*clui:ota, Dama Dceno, Tertulliano, Macario,Nyiscno, Hieronymo,&ipso met Basilio, qui sensum suum de diuitia in nobis

ima rine perdom1nitan in liberratcstendatum d . . Luaperit ho m. i O .exaem. Quare otiose omnino, motitam ex suspicibiae prorsus. anida , quam untaxat qui autori placuit, a legatus es pro noua doctrina S. Basilius Meodem iure, hoc est nullo, proferri aeque pro ea potuissent ali non dillimiliter ac Basilius locu- tide diuina in nobis imagine idque ad ostentandain suffragatorum multitudinem, conciliandam volu mini molem fuis se non Inopportunum. Sed neque Augustin s. X. Augustinum crepat ubique aduersarius S vel hoc maxime nomine Pontificem ad sui agandum noua doctrinae impellit,quἰd haec ratio explicandae libemtatis, ex Augustini liquid imis fontibus minus Ze de fluat qui libertatem tanto elle maiorem allirmat, quato diuinae gratiae subiect ior derit qui magnam docet esse libertatem quando possumus non peccares maxi

mana

212쪽

mam vero cum ne peccare quidem possumus prorsus Deo subiecti. Ita habet Augustinus epist. 9.& lib. de

corrept. & gratia cap. ii silib. L . Ciuit.cap. ii Libid. lib. 2 i. cap 6. δ lib. ι2.cap. lo.&in Enchis.cap. o. Respondeo nouum non esse quod Facundus He mianensis initio libri contra Morianum praeclare monuit,ut quae Diu Augustinus apte in loco dixit, detorqueantur ad sensus a D. Augustini mente maxime ali nos. Fecisse hoc Faustumanegiensem in qq. delibero arbitrio, detortis ac incongrue adhibitis variis Diui

Augustini locis, decipulam larisq; simplicibus adornasse, laborassequeri Fulgentium in genuino Augustini sensu aperiendo LFausto reuincendo, autor est Facundus,Mi addit Z id autem in hoc miremur 3 mee enim mebus loqui potuitAugustinus,quam Prophetae,q am Apostoli, Euangelistae, quorum verbissimiliter mane intellectis, incongrue adhibitis, tam muli haeretici suos defendere conantur errores. Hoc ille recthi vere. Nam ut alios haereticos taceam,Caluinus, quo vix nequiorem& virulentiorem haereticum Tartarus vomuli, cum

omnes passim Patres desint, Mimpudorate ac in-nite abijciat,in mendacibus tamen Augustini pro se allegationibus iugis est; quantumcunque atrocia dc horrenda sint quae effutit, semper tamen apud Augustinum scrutatur aliquid quod obtorqueat,& in erro iis patrocinium trahat Lut pippire pulli gallina disscunt, idemqtiam studiose obseruant omnes Caluini-ctarum poppae, quod iugi cum eis usu, dc eorum qua concionibus qua scriptis docemur. Certe ea D. Augustini loca, quae apud aduersarium

213쪽

constant primam aciem pro noua sentcntia, illa ipsa sunt quae a Caluino ei usque combibonibus proferuntur,ut probcnt in hoc statu nullum esse libcruinalbi trium .sed fuisse quidem in homine ante lapsum, fore postea in gloria,nunc autem nullum esse quia cumitatuant libertatem veram, quod illa Augustini loca in speciem sonant, esse solam libertat cin peccato, δίhic ea libertas pura ac plena non obtingat, videntur sibi e locis illis non modicum errori suo praesidium parauisse. Adversarius autem eadem loca adhibet,ut probet vetam libertatem moralitatis fundatricem geli bertatem a peccato , nam hoc est Pod se probaturuimdcillustraturum uniuerso opere profitetur lib. I. cap. t Eodemque recidit, quod ibidem 5 frequenter alibi ait, libertatem veram esse solam amplitudinem ex ad haesione cum Deo. Nam illa amplitudo nihil est aliud quam extrinseca denominatio a gratia peccatum cxturbante,& hominem Deo vniente: libertas autem a peccato, S libertas gratiae idem sunt, bene aduertit Magnus Albertus in summa de homine quaest. 3. de libero arbitrio quae est de disione libertatis, adperab

mum argumentum. Prima locorum ex eo acies exarmatur.

XI. Non est tamen dissicile, Augustinum ita exponere,Vt neque veritati incommoder, nec falsitati asti-puletur idque diligenter iampridem praestiterem chores in Augustino eximie versati. Respondet ergo

Hugo Victor tomos .in summassent. tract. . cap. 9.dc

214쪽

Vega lib. iue in Conc cap. . . Augustinum, quibus locis ait, voluntatem, subiectione ad Deum liberam fieri,eoque esse liberiorem quo est Deo subiectior,

a peccato elongatior, nonagere delibertate adaequa-

te,sive absolute de simpliciter , sed de libertate tantum a peccato, vel delibertate prout est potestas sufficiens ad exequendum bonum. Qua ratiotieliquet, maiorem fuissem homine nondum collapso libertatem, ocmaximam fore in patria, unde peccatum jeccandi potestas omnis exulabit. Ita disertissime se exponit ipse S. Augustinus lib. i.contra duas epist. cap. 2. Vbi Iuliano Pelagiano Catholicos criminanti, quod asserenda gratiae necessitate libertatem euerterent,respondet Augustinus calumniam esse apertissimam. cc enim liberum arbitrium periisse per Adae peccatum, nec Christi morte restitutum esse, sed eam tantumlibertatemheriisse per Adae peccatum, qua summa fuerat ante peccatum libertatem scilicet bene agendi,quae tandem in coelo obuentura sit perfectissima, imper turbabilis: Hanc autem libertatem per Christum colla tam quae est libertas a peccato, longe distare a libero arbitrio e.ique libertate philosophica quae est moralitatis fundamentum. Quis nostrum dicat, ait ibi praeter caetera S. P. quod primi hominis oeccato perierit liberum arbitrium de humanogenere disertas urde periit per peccatum sedissa quae inparadiso fui habendaplenam cum

immortalitate iustitiam propter quodnatura humana, diuina indige ratia,dicente Domino, Si vos filius liberauerit, vere liber eritis utique liberi ad bene iusteque tuendum. Nam liberum arbitrium,foue adeo in peccatore non periit,

215쪽

ut per illud peccent, .ixime omnes qui cum delectatione peccant, 'amore peccati ho eis placet,quod eis liter.

EY his verbis liquidissimum est , S. Augullinum

agere duntaxat de libertate ad exequendum bonum supernaturale, quae per Adae peccatum deperdita,recu peratur per gratiam liberatorisChristi; qui cum nos ad

cum modum liberauerit,tunc vere liberierimus consummabitur autem ea liberatio, libertas in caelo, cum non angemur ob metum prolapsionis in peccatum , sed indeclinabiliter viam iustitiae tenebimus a peccati praecipitio prorsus securi. Eodem recidit quod alij dicunt, S. Augustinum distinguere libertatem alibero arbitrio. Et liberum quidem arbitrium, vocare potentiam assentiendi aut dissentiendi, libertatem ve-rd, accipere Christiane, id est pro facultate operandi meritorie,quam plerunque vocat liberum arbitrium liberatum circa quam locutionem iocos Caluini in Augustinum memoradi refellit Camerarius lib. l.de lib. arbit.cap. Id unum ergo ferunt tam densa Angustini loca quae proferuntur in prima acie suntque proinde eiusmodi, ut ad rem de qua agitur, Lad libertatem meriti ac demeriti fundatricem de qua sola disputa

Inus,nullo modo pertineant.

XII. Aliter nonnulli ea Augustini loca exponunt, quorum interpretatione aeque contereretur uniuersa ex locis illis argumentatio aduersari j. Sed quod cum Augustini mente is duntaxat sensus quadret quem proposuimus, non placet ab eo desciscere Azor ergo

Augustiniim de more aemulatus, maiorem beatorum

216쪽

esse dixerat libcrtatem, quam viatorum, ait, sensum Anschni, atque adeo etiam Augustuli, esse, quod in beatis libertas sit maior uasii extensiue,quatenus beati non a necessitate tantum sicut nos, sed ci peccato Mamiseria sunt liberi. Haec propositorum B. Augustini locorum interpretatio,non est idonea, quia etiam 1aihil falsi contineat,tamen non est ad mentem Augustini,qui attendit solam libertatem a peccato;& man cipationem nostram sub iugo peccati quae hic scin perest aliqua,composuit cum exsolutione a peccato, quae non nisi in caelo plena erit. At in praedicta interpretatione,confertur nostra subpcccato seruitus, cum no stra futura libertateri a peccato 5 a miseria. Similiter ab Augustini mente discrepare videtur interpretatio quam adhibet Stapletonius h de iustific.cap. 9.dicens,Voluntatem iuxta Augustinum eo esse liberiorem quo est subiectior, quia voluntas per gratiam delibuta,promptius Mardentius fertur in bonum eo quὀd

per gratiam aperiatur quod latebat, sesuaue sat quod

non delectabat, ut habet Diu. Au rustinus lib. de spir.&litera cap. 3.Haec vere dici non aifficor, Augustino tamen non quadrare in locis quae tractamus , puto perspicuum. Item acies secunia. XIII. Alteram aciem locorum Augustini pro noua sententia,instruit autor cap.ilio . num. 3. 'rimum ex lib. ii.de Civit. cap. t 6. ubi dicitur tunc veraciter vinctaritia,cum vincuntur delectatione iustitia quod in Enchir.

217쪽

19 PAR I. Apur VIII. cap. 3 o. aliberaliter seruis iustitiae praestari dicitur ibi demque adhibetur aurea illa clausula. 'sa est vera libem in propter recte fasti latitiam ima pia per tus, propter praecepti obedientiam an te autor argumentatur pro noua sententia,tam neruose, ut existimet non posse ea

duo loca insensu probabili accipi, nisi libertas in amplitudine statuatur Argumentum est huiusmodi. Diu. Augustinus libertatem delectatione operis definit: hoc autem fieri non potuissct,nisi libertas constitueretur amplitudine exurgente ex adhaesione cum Deo. Nam opere suo quatenus bono delectari, indicium est amplitudinis cuiusdam atque immensitatis , nu is repagulis coercitae. Est enim magnitudinis animi in usitatae, ac independentiae ab omni commodo S incommodo, ab omni voluptate&dolore, tangi pta honesto,ed que delectari. Adiungendus est huic aciei alter locus Augustini, quem postea educit aduersarius ex lib. 3. de lib. arbit. cap. . ubi docet, Angelos beatos, qui certe peccare non possunt, habere libertatem ad utrumlibet. Quam vero nisii amplitudinis diuinae,ad quam ipso gloriae statu transeunt Praeterea idem S. P. cap. IOS. Enchir. ait,voluntatem qua expetimus Delicitatem in communi, liberam esse, quamuis non possimus nolle esse beati. Ergo libertas illius volitionis sita est in amplitudine. Quod tandem confirmatur ex lib. 22. Ciuit. cap. 3o ubi luculentissime traditur, summitatem libertatis,indefectibilitate atque immutabilita te definiri: quod verum esse non posset, si libertas aliud non diceret quam indifferentiain activam. Quid vero

aliud quam amplitudinem Z

218쪽

XIV. Haec acies nullo negotio exarmabitur.Nam

duobus pri in is locis, Diuus Augustinus agit de sola li-

libertate a peccato, quam recte describit per delectationem iustitiae. Quod autem delectatio de opere prout honesto,non possit innuere libertatem a peccato, nisi libertas fundans moralitatem sita sit in amplitudine, hoc Diuus Augustinus ne somniauit quidem.

Taceo unde aduerserius tantam immensitatem dcinustatam magnitudinem inuclei tatione de bono opere aduertere potuerit, quantam praedicat. Iam tertius locus propositus quo Angelorum libertas citra peccatum astruitur, quid ampliti lini confirmandae inseruiat, equid cinnon video. Est enim vere indifferentia activa in beatis, quoad pleraq; cum summo bono clare percepto non connexa Et hoc est quod S. Augustianus asserit. Quid ergo ibi pro amplitudine supra indi

ferentiam eminente, superstite, ac rationem verae libertatis retinente, quamuis indifferentia excludatur

Desiderium Delicitatis incommuni, ex quo aduersarius quarto loco argumentatur, non est liberum de sententia D. Augustini, nisi quoad exercitium Possumus enim velle celicitatem secupere bcati esse, aut cabeatitudinis prosecutione abstinere. Nihil ergo inde habetur pro amplitudine constituente libertatem ne glecta indifferentia Vltimus Augustini locus allegatus, spectat ad libertatem a peccato, neque in eo quicquam metendum esset aducrsario nis pro more seometeret ubi non seminauit.

219쪽

Quam male quosdam e Philosophis pro se protulerit

aduersarius.

V. Philosophos Patribus succenturiat aduersa rius, Leodem quo Patres iure pro se profert. Plato nem,quia in Cratylo dixit, virtutem dici quasi .i oti, eo quod semper fluat vitium vero x, .m x tas ιε α - r progreditur item quia Plato dat alas animae quibus in sublime tollatur. Nemesium

quia virtutem Vocauit αποτον, absque domino. Proclum quia dixit, Deum S: Angelos esse omnibus praesentes,&ab omnibus liberos,omnia implere nulli permisceri,discurrere per orbem uniuersum, Mnulli loco addici. Item quia dixit liberum arbitrium in media prouidentia contineri, Linde moueti ac determinari, nosque ex nobis ipsis electiones promere,non formari ab externis Aristotelem, quia dixit quosdam esse natura seruos,quosdam liberos,idque tum secunddin corpus,tum secundum animam. Itemque quia alibi ait, nominis liberi vitam esse laetiti dignitate meliorem alibi autem liberum esse ait, quod est sui causa, ε τύ ὼεη , quod nimirum alio non refertur. Et rursus alibi, magnanimum ait esse apertum S liberum, quia est omnium contemptor sinihil admiratur,noi1 est maledicus, tardigradus est ac barytonus, stabili sedata oratione, aduersus fortunae fluctus ac spumas, cautes imperturbabilis. Tandemque quia alibi assirmat, electionem esse mediorum meliorum, eamque electionem esse praestantissimam quae facit Deum Contemplati.

Tullium

220쪽

NvLLA AvTORITA PRO NOVA sENTENTIA iroi Tullium praeterea,Plutarchum, Epidictum, Philonem, Senecam ac Boetium, Philosophis annumerar, pro se profert autor Tullium, quia libertatem ait cum beatitate conuerti l libertatem else potestatem vivendi ut velis. Plutarchum, d Epictetum, quia aiunt

liberum esse qui vivit ut vult di qui nec impediri nec cogi potest eo quod voluntatem suam Deo subiecerit. In luper Philonem,quia dixit, liberum esse qui solum

Deum sequitur. Praeterea Senecam, quia dixit,neminem liberum esse qui corpori seruit, mon transcendit quae vulgo magni fiunt. Item quia de hominesmodum ambitioni suae nonponente, lixit, non isse ire vidi,

sed non potenare. De Alexandro autem dc Mario sic

scripsit. Onmetasti cum omnia concuterent, concutiebantur

turbinum more,qui rapta conuoluunt sed ipsi ante et oluuntur m ob hoc maiore i eiu incurrunt, quia nullum illis suifrarnum est. Postremo quia Deum dixit liberum esse, etiamsi se negare nequeat, quia est ipse sibi sua necessitas. In extremo agmine collocat autor Boetium, quia dixit extremam seruitutem esse,vitiis deditorum;libertatem vero esse quidem in quibuscunque inest ratio, sed in Angelis esse incorruptam, in nobis autem prout magis Deo adhaeserimus,perfectiorem euadere. Ex his omnibus concludit aduersarius, libertatem

proprie dictam,hoc est fiandatricem moralitatis, iuxta Philosophos constitui essentialiter per amplitudinem,ac eminentiam supra creata, consequentem ex adhaesione ad Deum. XVI. Sed haec conclusio ut Caietanus alia occasione dixit, nunquam trahetur ex antecedentibus positis, Cc

SEARCH

MENU NAVIGATION