Noua libertatis explicatio, ad lucem obscurissimis quibusque theologicis difficultatibus affundendam, nuper adinuenta, & duobus libris proposita, hac antistropha tractatione discussa a Theophilo Raynaudo ... Accessit examen nouae theologiae, negantis

발행: 1632년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

etiamsi centum boum paria admoueantur. Nam si extrema autoritas quae Boetiiest lemoueatur, anteriores

omnes,tantum a coctussione intenta elongatur,quantum distat ortus ab occidente Licebit sane quidlibet ex quolibet inferre, si recte ex huiusmodi colu educatur noc fusum. Cuilibet enim citra attentionem 5 ex

pensionem liquere potest, quam sint inconnexari diuulsa priora illa quae aduersarius affamit,in conclusio quain subsumit. Nec volo abuti Lectoris otio in percurrendis ac expendendis singulis propositionibus quod frustra faciendum intelligo,quantumuis ad cen-uiram morosum, aduersari studiosum Lectorem

nanciscerer.

In postrema vero autoritate quae est Boetii videri posset aduersarius non omnino extra chorum saltasse, eum probauit libertatem sitam esse in amplitudine oriunda ex adhaesione cum Deo, quia dixit Boetius peccatorem a Deo auersum, premi seruitutes, eoque hominem euadere liberiorem, quo arctius perse Gus Deo adhaeserit. XVII Haec tamen nullo modo suffraganturam plitudini, sed tantum pertinent ad libertatem a pecca to quae iustis obtingit,oppositam seruituti quam contradit quisquisa recto de nonesto abducitur. Diximus de ea seruitute eique opposita libertate, superius nonnulla,multάque omnino ex variis corrogat Laelius Biociola tomo 2.subsec. lib. is. cap. 18 tractans effatum illud apud Ethnicos quoque vulgatissimum, omnis ac solus bus liber. Sita vero est ea libertas in eo quod vir probus nec ad math operandum peccati pondere abri-

222쪽

NvLLA AvTORITA PRO NOVA SENTENTI R. ospitur; dominante enim peccato, non quod vult bonum hoc agit homo; nec laborat ijs in bono exercendo dissicultatibus quibus praepeditur peccator, qui idcirco seruus dicitur. Nam seruitus peccati in eo sita est, quod peccator peccando prauos habitus acquirit,quibus ad malum fit pronior quantum vero in se est, abs se repellit auxilia gratiae quibus natura in bono firmaretur. Reddit enim se coelestibus hisce suppetijs indignum unde pertractio ad alia peccata, quia iuxta S. Gregorium,peccatum quod per poenitetiam non diluitur,mox suo pondere ad aliud trahit. Accedit obductio visiis interni per peccati nebulas Vere enim a S. Augustino dictum est tract. 8.in epist. Ioann aliquos

flamma intelligentia peruersitate morum extinguere. Coe cato ergo vel admodum luppresso interno, isse,arpetitus autem esse aenatione roborata oc aucta, in lix

quaedam necessitas peccatori inijcitur parendi peccato,salua quidem naturali libertate, sed adeo debilitata, ut nisi gratia sanans de potenter roborans adueniat, vix iugum excutere Sesseruitium detrectare misera, leat, propeque necessitari ad malum videatur, quod egregie expressit S. Bernardus serm. 8 i. incant. His si addas, peccatum constituere peccatorem in eo statu quo se ipse nulla sua vi eximere possit, habebitur germana notio illius seruitutis sub peccato, cul peccatorem subiacere sacrae litem infinities produnt. Explicat

eam luculenter S. Thomas in cap. 8. Ioann lech. g.&ibid. Franciscus Lucas,Espencaeus digressit. in Σ .adTimoth.ac Lensaeus lib. i. de liberi. Christ.per totum: addens lib. a. de seruitute peccatoris subdaemonis tyran-

223쪽

nide, quae est alia seruitus peccatoris, annexa eruituti peccati Exponit quoque eam Andreas a Uega lib. Σ.in Conc cap. 3. 5 4. luxta haec ergo neque Boetius, neque quotquot proborum libcrtatem, improborum vero seruitutem celebrarunt, quicquam habent quod nouesententiae sustragetur,& libertatem naturalem in amplitudineri emulentia adhaesionem cum Deo contaquente, locandam suadeat, ut aduersarius comminiscitur.

Nemo scholasticorum pro aduersario sed

nusxime S. Thomas.

XVIII. Escholasticis quos aduersarius post Philosophos educit,sex omnino pro sic numerat. S. Thomam, Scotum, Radam, Henricum Durandum, Δ ex recentioribus Contarenum, quibus animi gratia adiungit Suare irari Vasquem. Non quod hi explicati sit, me non sint in contraria sententia, sed quod ab Mainterdum proferant,quibus in veritatem incidere vel inuiti videantur. Vnde merito suis ipsorum telis appetuntur. Dixeris autorem illud Eucherii homil. 1. de

pasch. cogitasse Validis absque do bio nititur priuilegijs, qui causam de aduersarii stri instrumentis. Deciosa mi- floria est,contrariam partem curaulis suis velut proprijsL-que irretire, testimoniorum suorum vocibus confutare; aemulum telis suis euiscere, et upugnatoris tui argumen ta tuis probentur utilitatibus iurare Attin amus sigillatim, quae niuerse tantum sunt tacta. S. Tla Omam I. p. q. 62.ait Dad . tradere conceptis

224쪽

verbis doctrinam quam impugnamus, S libertatem definire per ordinem ad finem ultimum, aduersutas repetit supra trigessies. Hic illi murus a limaeus Ubi que enim, ob eum unum locum quem dixi, patronum nouae sententiae statuit S. Thomam, quo perspicacissime vestigatam ait libertatis naturam, addito indefinitione libertatis eo primae partis loco assignata, ordine ad finem ultimum, tanquam essentia sic intrinseco libertati. Quare in libri primi praefatio:ae,abigeatus reos agit recentiores, quod eam clausulam seruato redine finis, e libertatiis definitione expunxeruat: renouatque flebiliter admodum eas querelas lib. i. cap. 2. num i castigans incuriam aut inscitiam eorundena recentiorum,in truncanda libertatis definitione eoi co assignata a S.Thoma,&premendo ordine ad Biem tam studiose expresso per sanctum Do florem.

XI Mihi vero haec tam secura allegatio S. Doctoris, totiesque ingeminata libertatis definitis per eum tradita , addito ordine ad finem v bimum tanquam essentiali, intrinseco libertati, non potest mi ra non accidere, qui perspectum habeam, S. Thomam delibertate toties: tam diligenter alibi genitan, ut

nuspiam libertatis definitioni appinxisse ordinem illa adfinem ultimum. Itaque sit quae culpa fuit recenti rumin earum particularum praetermisi:one,aeque cius culpae insimulandus est S.Tnomas, qui eas semper, licuit quibus locis ex instituto de libertate disseruit Trahendi item in eius lem peccati societarea, erunc

omnes S. Thomae discipu'l, veteres iuxta ac noui, qui

225쪽

rum nullus eas particulas memorauit,tradens libertatis quidditatem. Vnus vero ille locus exi. P. 62 art. 8. ad 3. quem ad nauseam ingerit ac regerit aduersarius, Ut quantopere ad rem faciat intelligatur,proferendus est,&vnde sit depromptu aperiendum. Quaestionis titulus est,

persesbone Angelorum in spegratia πgloriae Artic li iste est titulus inrὰm Angelus beatis peccare possit. En quam sollicitus sit eo loco S. D. de libertatis definitione cudenda. In extremo illius articuli angulo, reperit foueam ericius Argumento inquam tertio, cum

obiectum fuisset aomines posse eligere bonum, malum posse igitur Angelos suoque beatos peccare,cum non minuatur ineis arbitri libertas; respondet S.Thomas Ad tertium dicendum, quod liberum arbitriumst se

habet ad eligendum ea qua sunt ad sinem sicut se habet intellectus ad conclusioner Manifestum est autem quod ad

virintem intellectustertinet,vtin diuersas conclusiones procedere possit,fecundum principia data. Sed quod in aliquam conclusionem procedat praetermittendo ordinem principiorum,hoc este defectu ipsius. Vnde quod liberum arbitrium diuersa eligere possit seruato ordine finis, hoc pertinet ad perfectonem bbertatis eius. Sed quod eligat aliquid ι- uertendo ab ordine finis, quod est peccare, hoc peninet ad defectum libertatis. Vnde maior libertas arbitri est in Angeliis qui peccare non possiunt, quam in nobis qui pecca repossumus. Hunc locum tanquam ipsis solis radijs scriptum,&definitionem libertatis exhibentem, expresso ordine ad finem ultimum, lusciosis ac ccxcutientibus recen-

226쪽

ris sui capitibus. Ego et sit Galilaeitelescopium, de Ba.

tauicum speculare canaliculatum adhibeas,nuspiam in his verbis libertatis definitionem obuersaturam pro nuncio.Quod enim S. D. ait, libertatem deficere cum peccat,perfici autem,ac recte, ut par est operari,cum collimat in finem vitimum,claruni estvi extra controuersiam. Ast ubi in verbis propositis tradatura Diu. Thoma illatam expressa, toties ab aduersario ingesta ac regesta libertatis definitio, pro qua studiose, vel per

ignorantiam,a recentioribus truncata, tot querelae ingeminantur non deprehendo, in deprehendi posse nego Tot sanetam lynceos, tam Oculatos, tam pCr- spicaces interpretes effugit,Caietanum, annem, Zumelem, ac ne sigillatim aliosappendam, plane uniuersos,ut desperemus eius contuitum, nisi aduersarius

sua illa conspicilla quibus videntur ea quae non fiant, tanquam ea quae sunt,nostris oculis admoueat. X X. Proteri praeterea pro se aduersarius S Thomam .p. q. 82.ar. I.quia docet necessitatem naturalcni

non repugnare voluntati, imo ait, necessitatem qua voluntas secundum se inhaeret fini esse originem libertatis indifferentis circa media Additque ad. I.nc D sitatem naturalem ex Augustino 3.Ciuit cap. In non auferre libertatem voluntatis.Tandem ad s. negat nos esse dominos achiis nostri circa finem, indicans clari libertatem quandam electione superiorem respecta. finis,quae dominio non contineatur. Haec S. Doctoris loca,aduersario non suuragantur. Quod enim voluntas necessitate naturali seratur in si

227쪽

indifferentiain activam erga circunstantias, praesertimque erga motivum, qua de re infra . p. Eadcinuidifferentia activa reperitur in voluntate circa exercitium amoris quo amamus beatitudinem, ite que circa exercitium ac speciem amoris quo alia bo. na prosequimur. Quare non apparet , quomodo loca ex S. Thoma adducta iuuent aduersarium. Imo non parum ei incommodare videntur. Nam si Div. Thomas censuisset libertatem non pugnare cum necessitate, .constitui amplitudine, eoque maiorem

esse physice quo maior est cum Deo adhaesio , perperam omnino ad modum relatum enodasset dissicultatem propositam circa Christi libertatem , cum potuisset ex noua hac doctrina de natura libertatis, longe commodius implicatissimam difficultatem expedire, ut sibi visus est facere aduersarius, locis postea excutiendis Perperam item dixissct S. D. non dari libertatem circa finem ultimum , sed tantum circa media, cum tamen iuxta aduersarium conformiter ad nouam sententiam de libertatis natura, libertas maxime detur circa finem ultimum, d exadhaesione ad Deum uniuersa dimanet. Sed de D.Thomae sententia plus satis.

Obiter de reliquis male ab aduersario adductis. X X Ia In expendendis locis quae aduersarius pro se ex alijs scholasticis allegat, quia tanti non

sunt, parcitate utar emedullans tamen & exsugens

228쪽

insuper Scotum Henricum , ac Radam. Illos, quia dixerunt Deuma beatos se amare libere, etiam si necessario se ament inadam vero , quia ambiguus est in enodanda libertatis natura , ac si quasi ad eum accedens , suggeras libertatem sitam esse in amplitudine, id ei in manus tradere censearis, quod diu prae

siti se cupide expectasse ideatur. Proseri denique

Durandum , Contarenum riuarem , Vas quem. Durandum quidem , quia dixit, nostram electionem cum habetur, non esse Iecellariam prosecutionem obiecti, quia nec est finis ultimus , nec habet necessariam habitudinem ad finem ultimum. Item quia dixit Deum esse creaturis liberiorem , ac Angelos hominibus. Contarenum vero, quia dixit li- Dertatem pendere ab amplitudine intellectus sis, cultatis appetentis intellectui adeo amplo propo rionatae , ideoque assirmauit, hominem amplo nullisque terminis circunscripto arbitrio cieri nec esse de ratione libertatis labi in peccatum , cum potius qui peccat, seruitute se irretiat. Suarem , quia dixit, libertatem cerni in Deo absque mutabilitate 'interna actus volendi ac denique Vasque , quia dixit, non solum cle stionem esse liberam, sed etiam intentionem Itemque quia admisit liberum arbitrium finge peccato attenuatum cinclinatum

denique quia dixit, liberum opponi alligato. Sic Vas' aes, qui ubiuis alibi autor ludibrium debet, hic volens nolens veritati, tanta eius vis cst, pa

trocinatur.

229쪽

Eloquar an deam Omnia haesitantum rei de qua agitur quadrantiquanti ina boui clitellae Iudicet prudens Lector , an ex antecedentibus propositis iure inseratur haec sequela Libertas non est indisserentia

activa vel, non est facultas flexilis utrolibet ed est amplitudo oe eminentia oriunda ex adhaesione cum Deo. Ego tempus, rem omnium pretiosissimam, in his vel dissbluendis vel refellendis conterere , nec volo nec debeo. Obiter tantum dico, quod ad Scotum attinet, aliosque asserentes Deum se libere amare, liberum apud eos accipi pro voluntario, ob rationem quam reddit Durand. in . d. x . quaest. 2. num. 2.Itaque longe abest Scotus ab autore , qui amorem illum presse ac proprie liberum statuit. Contarenus radicem originem libertatis, deriuauit ex immaterialitate & latepatentia intellectus voluntati pra lucentis, quae communis est doctrina , nec aliua habet loco qui ex eo profertur ac ne per somnium quidem censuit, libertatem formaliteri quidditatiue esse amplitudinem. Imo diserte ait, libertatem ex amplitudine derivari. Explicatissime autem communi doctrinae astipulatur, refellens quartum Lutheri

articulum,pag. 69.

XXIII. Liquet vero quanto iudicio ac iure aduerserius suffragatores sibi asciuerit anteriores scriptores, quandoquidem inter eos quoque recensuit Suarem de Uasquem tanquam nouae sententiae astipulatos, quae quanta it mendicitas nihil attinet dicere. Hi enim autores, adeo plene ac dilucide prae

230쪽

Lio ΡAR Capv VIII. caeteris tradunt antiquam sententiam , ut eos velle ro noua referre, sit ludere. Quae vero ex eis pro-ata sunt , aut nullo modo ad rem pertinent, aut adeo enodia sunt, ut nihil sit neceste in illis extricandis tempus consumere. Minus porro mirum esse debet, autorem hac in re, Gabrielem Vasque male sibi constantem ac fluctuantem exhibere , qui eum ubique veluti plebeium ac minutum scriptorem, vel mordeat, vel vellicet. Est tamen Vas quesquibusvis vere eruditis niaximo in pretio , quippe vis, ait Basilius Poncius Augustinianus relech. l. am- mi candore , morum puritate et probitate , non minusquam ingenio, doctrina cr eruditione celebris , non se.

tum Philosophia Theologiae cognitione , sed etiam

viri que iuris notitia adeo excellens, ut e Theologis non viderim quem repererim cum illo conferendum,m inter B visconsultos optimos merito annumerari queat.

SEARCH

MENU NAVIGATION