Noua libertatis explicatio, ad lucem obscurissimis quibusque theologicis difficultatibus affundendam, nuper adinuenta, & duobus libris proposita, hac antistropha tractatione discussa a Theophilo Raynaudo ... Accessit examen nouae theologiae, negantis

발행: 1632년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

33 PAR II. CAP/T I. praedeterminationem, aut ut passim loquebantur alias nonnulli, nunc enim friget ea distinctio hin sensu

diuiso praedeterminationis, actum ita a potentia proditurum ut posset non prodire, recte id haberetiae quamuis indelibertas aetiis non iuuaretur,quia semotio praedeterminationis non esset in hominis potestate,tamen simpliciter loquendo, verum esset quod diceretur quia sensus esset, actum reipsa quidem non esse impedibilem, Si talem qui possit non poni,foret mei reipsa talem, si diuina manus ad eum ponendum

praedeterminans semoueretur. At aduersarius in hoc

sensu non loquitur,sed ut liquebit consideranti exemplum causarum naturalium quod adhibet num. 6.plane assirmat, supposita diuina praedeterminatione, vi cuius actus non potest non poni, posse nihilominus actumsimpliciter, absolute non poni, per ordinem ad potentiam creatam. Quae est ipsissima mesii Caluinistae doctrina tom. Bellarmini enervati lib. . p. i.thesi 1 seu potita communis euasit Caluinistarum, ut libertatem quoquomodo retinere videantur,quod supra alia occasione notare memini, disertisti inetradit Haereticus Nicetae Choniatis Scholiastes ad lib. 3.thesauri cap. Iam olim quoque Gerso in calce proemii tractatus de distinctione verarum reuelationum a falsiis, inter alias quorundam Theologorum propositiones , quas vocat miniis sobrias, numerat

istam quod actiones liberae nobis,per ordinem ad primam causam,sint necessariae.

X. Esse autem hanc manifestam implicationem inadieisto,constabit,sii ea huc transferamus, quae Iccem

362쪽

tiores passim disputant contra plane similem vel potius eandem implicationem quas irretiuit Caietanus

I .p. q. 22. art. . cum dixit, diuinam prouidentiam de

nostris actibus, nec ineuitabilem nec uitabilem esse dicendam. Non enim ineuitabilem cum actio nostra diuinitus prouisa,possit per nos non poni. Sed ne iuceuitabilem,cum no possit actio aliter se habere, quam fuerit diuinitus prouisum,ne diuina prouisio cassa eua dat Quia vero ea actus prouisi ineuitabilitas,cum eiusdem contingentia 5: libertate non cohaeret,idque Caietanus satis perspiciebat, eὀ deuenit ut diceret, talem actum, respectu quidem humana voluntatis contingenter& vertibiliter operantis euitabilem esse, respectu vero diuinae voluntatis sicacis eique subiuncta diuina potentiae hominem ad operandum adigentis, ineuitabilem esse Ita ut utrumque hoc praedicatum, ineuitabitu Lemrabilis, non secundum aliquas conditiones,sed absolute ac reipsa in eundem actum cadant. Hoc autem Caietanus qua erat perspicacia, animaduertens non plus intelligi posse, quὲm si idem simul&semel dicatur essedi non esse,per ordinem ad diuersas causas perfugium quaesiuit in humanae ignorantiae latebris, dicens rem esse humano ingenio inexplIcabilem,suadensque tinte Elas in hoc quiescat, non evidentia umtatis in lecti,sed altitudineinaccessibibinitatis occulta, tantum non Ingenue profitens, in eos se laqueos

incidisse, unde se extricare non posset. Idque omnes qui Caietanum consecuti sunt, aduersus eum norarunt At aduersarius eodem plane modo philosopha avide actia potentis liber diuinitus praedeterminat

363쪽

334 PAR II. Ap v I. Eum enim actum, quia est a potentia contingenter operant , ait esse contingentem 5 posse non esse, quod Caietanus dicebat, esse euit em Quia vero ethetiam a Deo, Lexercendus est vi diuina praedeterminationis, quam irritam cadere impossibile st, ait autor eum actum eiusmodi esse, ut non possit non poni, Lege immutabilem,quod Caietanus dicebat ineuitabilem. XI. Memorat ex alio quodam qui Caietanum ante cessit, eam ipsam distinctionem Thomas Valdensis lib. i.doctrin.cap. 28.num. I. referen necessitatem inde sequentem, vocatam ab eo esse re lectauum, eo quod respiciat causam primam , indeque enascatur. Refellit autem eum ibid. numero . ex eo quod actus,tametsii non nisi per respectum ad Deum necessarius, est tamen necessarius; de quidem necessitate qui non sequitur,sed praecedit hommis voluntatem. Cum hoc argumento,ait Valdensis, luctatum esse autorem illum, sicut Iacobum cum Angelo, donec marceret neruus eius in femore, sua ipsius responsione succumberet. Itaque cap. 23 num . . intrepide assirmat Valdensis,hutulinodi necessitatem respectivam,&per

ordinem ad solam causam primam, periculos asseri, nec in antiquis Patribus tale quicquam assirmari,vel in seripturis. Nam quod ad eam respectivam necessitatem stabiliendam proferebatur. . t. Prouerb. ubi dicitur, Cor Regis esse in manu Domini illud inclinaturi quo naue voluerit, recte nota Valdensis accipiendum esse de lola inclinatione quae impedibilis est, nec cum necessitate illa respectro cohaeret. Qu9d expendendum

364쪽

dum fuerat aduersario qui illi loco tanquam apertissimo, inaedificat viam illam inflectendae voluntatis qua

vocat supremi dominii,&talis est,ut inconsulta hominis voluntate actionem ita inuehat, ut non possit non poni. Disputat rursus egregie aduersus eam nostroruin actuum necessitatem rei pectu Dei determinantis V vald. ibid cap 3o.ridens hos, ut vocat, necessariossine omni necessitate magistros. Quare nidubitatu in videtur,posteriorem illam prς-

determinationem ab autore traditam,euertere contin

gentiam actus aedeterminati, Δ voluntatis vertibiliatatem respectu eius exscindere. Vt enim egregie argumentantur Nemes lib. de hom.cap. .ci Plotinus L n-neas lib. i. capis. Si actio non potest non sequι ιi relinquitur quod in nostra potestate est Debet enim esse liberum, leposse sequi aut non sequi quod in nostra potestate est. Sane actus sic praedetermitiatus induit necessitatem aliunde proscctam quam a voluntate , quod est eum non esse in voluntatis potestate ut sit vel non sit. At quod non subest potestati voluntatis, non pendet ab

ea libere, ut Ualdensiis ex S. Augustino argumentatur capite illo 23. num. .Nec repugnat idem S.'loco qui ab aduersario profertur, cum uicit, actum nostrum liberum indeclinabiliter&m superabiliter de inuictissime perficia voluntate tacta diuinitus. Haec elum omnia nihil aliud sonant,quam certam Linia ibilem tametsi impedibilem positionem actionis ad quam Deus voluntatem sollicitat. Probe siquidem cohaeret certitudo Linfallibilitas, cum impossibilitateri cinx'

tingentia,de quo plene alibL

365쪽

Modi pertrahendae, uxta autorem , voluntati' cuius actus di determinatur

distus. XII. In duplici vero illo modo quo aduersarius

voluntatem salua actus contingentia pertrahi a Deo posse tradebat, quὀ eam secunda hςc praedeterminatio trahit,peccanitu nonnulla Imo quoad priorem modum autor manifesta contradictione se implicat intra idem caput, LD Augustino manifeste repugnat. Ait enim autor lib.illo i cap. 24.num. 7. Deum, cum inclinat voluntatemvia persuasionis, non se gerere eo modo quo homo homini oc amicus amico persuadet proponens scilicet quae sunt eius dispositioni uaffectibus accommodata sed quocunque tempore, cinquibusvis occasionibus, osque ulla exploratione re cessuum hominisinteruentu stientiae media posse voluntatem pertrahere quo voluerit. At ibidem num. 1

haec omnia euertit docens, Deum cum procedit via persuasionis,non mature cor hominis immediateperse

sumsed per hominem, quem ira adfinem assectum reperit, super in is sitim aedificat Vnde addit, in hoc procedendi modo Deum praesupponere aliquid creaturae, nempe dispositionem eius sibi probe comperram;ad idque attendere, se velut amicum cum amb-.co gerere nobiscum , ac tenere humanum modum,

quem per explorationem affectuum dispositionis personarum quibus suadendum est, dixerat essenta

366쪽

XIII. De hoc ipso priore modo voluntatem trahendi,adeo demisse statuit,ne dicam indigne, vinum. illo it in ne, neget eum esse aptum ad causandam perfectam conuersionem hominis in Deum. Mirum ergo est cur eum numeret inter modo quibus Deus actus nostros liberos supernaturales praedeterminat. Nam inter actus illos, eminet perfecta conuersio, d que ea praesertim agitur quoties de diuinis praedete minationibus disputatur. Nec S. Augustinus, quibus locis modum exponit quo Deus voluntates nostras emollit, di ad se convcrtit, alium profri quam istum

quem autor tantopere depreciat tac lib. i. ad Simplic. qu. t. Cuius miseret'r,inquit sic eum vocat, quomodo ciret congruere, ut vocantem non estuat. En vocationem persuadentena, cui mox opponit aliam quae ciscctumno: sortitur, nec persuadct. Cum Deus deferat nonsi v cando, quo modo ad fidem moueri totest, qui etiam dicat modum quo ei persuaderetur, creaeret, etiam omnipotenti

defuisse 'Supponit ergo aperte, ilin alteram vocatio

nem maxime ad conuersionem, persuasione constare. LibHespir. delitaea.3 . , forumsuasionibus agitDeus, Vcredamus,seu velimus. Et mox t redere nonpotest anima,quamlibet libero arbitrios nullas suasio vel vocatio cui credat. Denique idem plane ferunt omnia loca sunt autem prope infinita. quibus Augustinus glatiam qua ad Deum perfecte conuertimur, de a qua est tota series executionis diuini donobis boni propositi. appellat o Zranam,qua latem boni honcstas educitur, suauitas abdita aperitur. Ea enim doctrina,idem cst quod persuasio. Agit de ea doctrina,deque schola co

367쪽

cap. 8.

X LV., Alter vero modus voluntatem pertrahendi ab autore assignatus,quem vocat suprema potestatis omnipotentia,VIdetur perspicue excludere actionis coim tingentiam & voluntatis vertibilitatem. Nam si Deus

robustam manum suam exerat, nec cum magna reuerentia qua nos disponere solet, agere constituat, s duim tuam omnipotentem expromendo,quae illi rea tura possit oblittere Voluntati enim eius, antecedenti inquam imperio, tanquam Domini omnipotentis, jquis resistet Et Dominus exercituum decreuit,pias poterit infirmare portitudo nostra,quae non est nisi tauilla stu- par longe impar est ad retundendam vel inhibendam vim diuinam,si Deus benigne eam nobis non attem peret jed pro potest a te ac supremo suo in nos dominio expromptam velit. Ex ipsa quoque ratione dominis, intelligi nullo negotio potest, eam viam non cohaerere cum voluntatis vertibilitate&actionis contingentia Nam dominium est facultas disponendidere prout libet, incosulto quouis alio, idemque sokat nomen suprema potestatis Atqui ut salua sit voluntati humanae sua vertibilitas , necesse est eam consuli frius. quam ad aliquid deterrumetur alioqui determinatio erit antecedens, pugnans cum libertate quae poscit, scipsa determinari non aliunde Ergo si Deus gerat se erga voluntatem ut supremus Domum determinabit illam antecedenter, fiducet non quo ipsa voluerit, sed quo impetus abducentis tulerit Atque adeo nulla ei ruperstes manebit vertibilitas, nulla in operando con

368쪽

Nova ENfp RDET ET LIB2RT. Nos poeDE, 339 tingentia quam inasin Deus semper vult saluam , ut detur merito locus d idcirco ut ait S. Au rustinus lib. 2. contra lit Petil. cap. 8 . ita ducit quos ad Christum suum adducit, ut tamen praemissa vocatione trahente, dimittat eos ut quod voluerim eligant quod onge abest avia illa supremae potestatis,astignata ab autore. Concluditur inutisitas nouae sententiae dexplicationem

enodanda sit, obiter

tauitur.

Is V. Ex dictis, liquido constare puto, doctrinam

aduersatis de foederatione libera voluntatis)cistaeia diuinarum motionum praedeterminantium , praete quam quod in primario capite siue in noua libertatis notione aperte est falsa tam multis tamen aliis modis male habere, tam multis naeuis per omnes vividimus part perspersam esse, ut usui esse no possit; nec expediat reuera dissicultatem quae in eo negotis Omnibus semper Theologis obuersata est, sed inpediae

eam multo magis Quod autem iuxta sito retia hic nodus retenta prisca libertatis notione, inexpedibilisi inextricabilis habetur qua Scilitate dicitur , eadem reiicitur. Possumus enim facilem omnino, solidam rationem inire, qua humarice libertatis ortis bilitati,in diuinarum motionum dignitati consi

latur Vbi idem mihi contingere fiteor, quod populo qui . Regum i . venit in saltum in quo erat me copiosum super faciem 'agri , nec tamen ob In ierpositum principis interdictum , ausit ei quis

369쪽

3 . PAR II. Ap v I. quam de melle illo decerpere. Possem multa Conciliorum,multa Patrum, praesertim Augustini, multa Scripturarum sacrarum , multa Doctorum utunuis aetatis testimonia, quae inibi inlunc rem aliqua. li diligentia congessi , in retii praesentem producer Sed multiplex ille fluus, in fauissa conditus haereat necesib est, non nisi cum per maiores licuerit edu

eentus.

Omnibus iraque suppressis de disputatione restricta admotionem naturalem qua Deus de Seneca alteriusve Philosophi sententia hominem sollicitet ad bonum opus morale ordinis mere naturalis; dico, nullam plane esse necessitatem amplexandi recens cusam ab autore notionem libertatis , ut motiones diuin equas admittere necesse est,cum voluntatis humanae ii bertate coloreant. Nullas enim admittere adigititur diuinas motiones irrepudiabit vineluctabiles; atque ita non possunt dici libertatis humana iuribus ossicere, S: eam vertibilitgtem ac flexibilitatem ad alterutruquam prisca libertatis notio fert, labeficiare, aut temerare quoquo modo. Etallae ipsae quae faciunt ut vo luntas humana faciat,non id faciunt voluntatem ante. cedenter determinando, sed voluntati abblandiendo,&ita eam probe stando, ut ipsumet lis ac sponte, imo volens aclqbens dedat sese, suasionem praelu centem sequatur,adidque ipsa me se determinet, quia

sola voluntas,cum libere agit, determinat quid teneat, ut S. Anselmusegregie dixi p. l.COncord, cap. 6. quamuis

si alio fleeli vellet, &nollet duci, in morionis adb

tium sollicitantis sequi posset alio haben se ipsius

370쪽

Novis set pRADET ET LiBERT. NON FOEDER. I tsibi permissas conuertere in partem oppossitam

currum animae agitare.

XVI. Subit hic animum, quod lcgere memini apud

Philonem ludarum lib. de Temulentia ad illudiota-xerunt panem in , attigitque etiam Pyrrho apud Diogenem Laertium lib. V., inter nostros S. Gregorius p. 3.pastoralis in prologo aliquas cogitationes&affectiones voluntatis ita proportionari genio hominis,ut quamuis homo possit casabiicere, nunquam ra-nien abiiciat. Quod neque in diuersis hominibus, neque in eadem persona,vniforme semper est. Inter inio enim idem homo ob talem corporis constitutioncm , vel quia talibus affectibus praeoccupatur, delectatur nare; postmodum vero contraria de causa, assicitur potios aliquo alio obiecto.Nam quia anima nostra est forma corporis aestuque perpetuo passionum, va riorum aste inaum quinibus agitatur, eundem statum retinere diu nequit, ut optime omnino prosequitut

chre S. Basilius ad titulum psalmi 4 . qui est pro ij qui commutabuntur , quod S. Basillus de homine quoad corpus&animam dici monstrat Lillam quam dico statuum in nobis iugem variationem confirmati Prostatuum ergo vicissitudine, idem homo varia obiecta nunc probat, nunc improbat Atque ita experimux aliis nos rebusdsectari laetos, aliis tristes, aliis iratos, aliis denique pacatosin mentis quasi flustro potientes. In vatiis personis idem perspicue cernitur Homi nes,ait Philo supr immane quantum in retras omnibus inmier se di frant, qui non modo alia, abier de isdem iudicist

SEARCH

MENU NAVIGATION