Noua libertatis explicatio, ad lucem obscurissimis quibusque theologicis difficultatibus affundendam, nuper adinuenta, & duobus libris proposita, hac antistropha tractatione discussa a Theophilo Raynaudo ... Accessit examen nouae theologiae, negantis

발행: 1632년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

complere tactualiter agant, constans est S. Thome doctrina quaest. 3.de potent. quae est de creatione art. .

desii 3. contra gent. cap. 66.5 in a. d. 7. quaest. l. artic. x. ad 3. quaest.2. artic. 2. ad 2.& incompend. Theol. cap. 3O MIs . cci p. qu. Os art. 8.δε quaest ios art. Ja I. 2. qu. Oct. art. I. At ea praemotio comple tio,est determinatio quoad exercitium. Et sane cum

causa secunda non sit agens primum diade, necesse est non modo ut vim agendi, sed etiam ut ipsum suum agere a Deo accipiat, non per concursum simultaneum & concomitantem qui non tangit causam secundam, sed per cocursum quo detur aliquid ipsi a se secundae. Quod autor c. l8.n .a .non dabitat rationabile prorsus visum iri, si vana cupiditas dissoluendi modo propositos semoueatur, de ad ipsam per se, ritatem attendatur. Diuo Thomae astipulatum esse hac in parte Sc tum in a. d. 7. frὸ tota,&in . d. 9 quaest. 6.dub. t. affirmat autor, probari ab illo ait, eo quod alio qui eripienda esse Deo omnis cientiari omnipotentia Neque enim Deus actus nostros praenoscere pos.set,nisi ipsemet ad eos determinaret. Eos item producere non posset,quippe quos in seipso non haberet causaliter. Nam si eos in se haberet, determin riones voluntatum nostrarum in Deo essent , id est, determinaret Deus voliantates nostras ad exe5-

citium.

Testimoniorum ex S. Thoma propositorum coaceruatio, iure videri de dici potest crambe recocta Tam densa enim S Thomae loca in hanc rem viavit

422쪽

ExERCIT ACTUS NOVA LIBERT. NON EGET. 39sprotant, adducta 5 discussa a quibusvis huius male riae tractatoribus, ut potuerit autor labori parcere, iis cumulandis quorum alibi plena plaustra, subiectis ad singula responsionibus ex nibentur. Ne Vero expendendis&librandis singulis moras nectam immensas, illud praemoneo. Primores Nomi , longe aliter accepere Diu Thomam. XXI. Legerat S.Thomam Dominicus Soto,insignis plane Thomistari S. Doctoris perstudiosus Istameno Phys qu. i. ari 2 proposit. s. disserte affir-nrat, in agente licundo cum agit, praeter virtutem agendi, frustra fingi virtutem aliquam fluentem, recens appictam causae refellitque Thomistas illos qui in igne calefaciente v. g. aliud imaginabantur praeter ignem. 5: calorem quo calefacit. Subdit vero quam imiuria D. Thomas in huiusmodi placitum pertrahatur, corrogationeri mendicatione perstudiosa obscuriorum quorundam dictorum, qualem ab aduersario ii stitutam vidimus Non ignoro, inquit O to,Thomistas

plerosque perscrutari autorirates D. omae,qutimentita-ie i a multiplicent, nihil aliud profecto facientes, quam grat simum Philosopbum obscurum atque adeo inuisum

reddere. Ego tamen certus sum S. Thomam non multiplicasse huiusmod relationes , aut emitates ad sensum istorum. Et quando contrarium in isto reperire , aut exponerem , aut nihil crederem eius honor Mauroritatiosulari,si in rebus his minimis, communem potius modam

423쪽

concisendi amplicterer Relationes intelligit, non cate- oricas quas crtum est agenti accedere cum agit, sed transcendentales,quales cernuntur in quibu iis qualitatibus essentialiter ordinatis ad aliud ; cuiusmodi esset virtus illa quens si daretur: Laduersarius ipse lib. I. cap. 24. num is impressionem quam hic inuehit, illis relationibus annumerat. Talem ergo quamcunque relationem fluentem,appingi cause secundae in agit,negat Soto iuxta S. Thomam, diserteque addit, nullam plane formam addititiam, se habentem ad modum actus primi, imaginandam esse in causa secunda dum

operatur.

Legerat S.Thomam Caietanus. Istamen omnibus locis quae ex autore corrogata iam olim sunt,ad astruedam diuinam illam impressionem in causam,ita accipi vult S. Doctorem,ut omnibus illis locis tantum significauerit sub ordinationem causarum secundarum ad primam, dependentiam qua causet secunda pendenta prima in operando. Ita ille I. p. qu. I .art. I . . nec seu stinendus,essu is art. 8 3 primum, ubi dicit contrarium sensem. illum ipsum quem aduersarius S.Thomae fingit, esse puerilem.

Legerat S. Thomam Conradus. IS tamen I. 2. qu. 79. art. l. 3. notamquam, disertissime tradit motionem

Dei ad naturalia opera cooperantis, ratione subordinationis essentialis quam causa secunda habet ad primam,non esse motionem praeuiam,sed duntaxat cooperativam Et primam causam non ita mouere secundam,ut haec in seipsa attingatur, S aliquid actione anterius recipiat prima caula, sed tantum mouere eam

424쪽

EXERCIT ACTvs NOVA LIBERT N EGET. 397 cooperando, eatenus causim secundam dici agere in virtute primae. Contrarium vero sciasum, Deum

scilicet quem aduersarius tribuit Sancto Doctori, de falsum esse ait de omnibus Philosophis nominatimque Aristoteli repugnantem. Tribuit eum sensum Scoto,an recte, infra dicam. Legerat S.Thomam Capreolus, qui Diu Thomae

mam,diserte tradit,quamuis adactum supernaturalem Deus praemittat motiones gratiae praeuenientis,tamen ad actus naturales tantum inquere in effectum ' nihil in causam immittere. Legerat denique S. Thomam Thomas valdensis. I lib. I.doctr. cap. 28. num. 3. grauiter expostulat, contra quendam quem Diuo Thomae imposuisse ait, quod dicerer,causam primam per suppositionem, antecedentem voluntatis creatae determinationem,facere ut causa secunda operetur. Hanc esse imposturam, Diu.Thomam clarissimo ore verba sunt valdensis, eontrarium tradere,contestatur hic autor.

bi pria uersari , apud Diuum

Thomam.

XXII. His praemissis, uno verbo expedio ace uum illum locorum quem ex S. Thoma congessit aduersarius wipsom et D. Thoma suimet ipsius interprete adhibito,dico,id e Fca iam secandam agere per virtutem primae, atque adeo applicari ab ea ac praeminuerim completi ad agendum immissione virtutis

425쪽

juentis, atque agere per irtutem ab ea participatam, dependenter ab illa. Ita ipsemet S. Thomas . contragent.cap. o. Potest autem creatura, per suam met entitatem a Deo participatam,agere dependenter aDeo,

etiamsi Deus nihil ei praeim in litat. Nimirum sussicit ad id, qubd causa secunda nequeat prodire in actum

secundum absque concursu Dei simultane, concomitante, qui non causam attingat, vel aliquo ei intrinsecus indito vegetet, quod superfluum Iset, cum sit

iam susscienter instructa,sed effectum duntaxat attingat cooperando causae secundae aquae flectus prodire non posset,nisi Deo cooperantes adiuuante. Haec ad enodationem omnium contrarium ex D Thoma

propositorum,abunde lassiciunt. Pro illis vero locis quae ex S. Doctore sunt corrogata ab autore,possum ex probatissimis de maxime excultis S. Doctoris lucubrationibus, struices locorum con ierere,quibus assirmat, voluntatem creatam a seipsaeter minari ad exercitium actus sui. Sic enim ma d Eue. qu. I.art. 2 ad 3 ait, D cum ita se habere ad liberum arbi-rum arbitrium creatum, ut ei vim activam qua pollet contulerit,& cum eo cooperetur, sed ita tamen ut de terminatio ad agendum sit liberi arbitri j. Et quςst. 3.de potent artic. . ad 3 diserte tradit,causam primam ita

agere cum voluntate creata,vi tamen determinatio actiurelinquatur in potestate voluntatis. Imoi 2 d 28 qu. i. aret.II1t,hominem non fore liberi arbitri',nisi ad eum deteriminatio sui operis pertineret. Et l. 2. qu .art. 6. ait,hominem sedeterminare. quaest. art. 2. ait, hominem

mouere seipsum in finem, quia habet dominium suo

426쪽

Exr CiT ACTvs NovA LIBERT NON CET. 39srum actuum per liberum arbitrium. Haec Malia huiusmodi,quae apud D.Thomam passim sunt obuia nullo

modo cohaerent cum voluntatis determinatione ad exercitium facta diuinitus. Quomodo autem cohaereat cum tanta quantam autor hic celebrat necessitate diuinae motionis intentionaliter transeuntis in causis libetis, quod lib. r. cap. o. num . . eam arctat

ad causas naturales, non sum sollicitior quam de symphonia multorum autotis locorum se colliden

tium a

X XIII. Bene porro habet, quod dum in eripiendum nobis S Thomam, ardentius incumbit, Nysienum sibi, seu potius Nemesium , nam is est germanus operis de homine parens, ac Damascenum aduersantes fateatur riuos stipulatores habere , sed Damascenum praesertim, peritissimus quiseque magno redemptum velit. Neque vero S.I homas ibi, ut aduersarius sibi fingit, id quod illi rej-ciunt, retinendum censet tamquam verum , sed potius admittit quod vere ab illis constitutum fuerat, nempe nullam dari antecedentem praedeterminationem; quippe qua libertatis creata vertibilitatem pessundaret. retenta tamen diuinae prouidentiae de actibus nostris determinatione libertati nostrae consentanea, cuiusmodi non esset ea qua praedeterminaremur quoad exercitium,etiamsi a Deo. Iocari vero videtur aduersarius, cum ad praecauendam libertatis cladem ex ea determination e cxtrinseca, assi at non eum qui a Deo mouetur , sed cum qui mouetur a seipso,moueri violenter, eoque violentius Ee e

427쪽

co p AR II. Arvet III. quo magis seipso nititur. Ad hanc enim insulsitatem condiendam, satis superque esse potest Aristotelica

violenti definitio, omnibus ante aduersarium proba ra, quae ad violentiam extrinsecum agens deposcit. Sed tanti est audire mysticum,ut vel si conuulsione eversione primarum quarumvis notionum, decus magnIscentissimi tituli emercari oporteat, audendum sit.

Corollarium esto mysteriorum,quὀd autor hoc loco, non modo hominem esse sibi extrinsecum , quippe

violenter se mouentem, sed Deum esse eius Uummetipsi imum, grandiloqua suam stici sermonis ubi imbiate pronunciat. S EI A H.

Sed neque apud Scometri XXIV. Scotum eodem iure quo D Thomam, id est nullo pro voluntatis creatae determinatione ad exercitium diuinitus facta, proferri, docet locus ex eo quem ipsis Solis radiis scriptum dixeris. ita habet in .cti. quaest. i fere in ne cum dixissct causam secundam non dici agere in virtute primae, ouod agendo aliquid ab illa recipiat, sed tantum quia nabet ordinem inferioris ad illam Subditque Ex his patet, quod cause prima in causam secundam non est influentia noua, quaesit productio alicuius inhaerentis in causa secunda: sed in entia ibi est determinatus ordo inurum caul

rum in agendo esse tum communem. En Scoti germanam mentem, quoad praeimnullionem in causam se, cundam , ut praedeterminetur a Deo quoad exercitium Clarissime item in . d. 3.qu.3.li e D. agena de

428쪽

inquentia causae primae influentia ista, inquit tonsaliquid absolutum receptum in causa secunda, quia tunc causa secunda per illud receptum spei ageresine casa prima,cuius influentiam recipit,quia iam habet in se totum illud propter quod indiget actione cause primae, quod inconueniens est Ergo influentia causa superioris reflectu inferioris, non est alipud receptum in causa inferiorι vniae est tantummodo ordo eius in causando ad causam superiorem, continue quantum est des cogentem. Non erit ergo alia influentia cur nec alius ordo causaesuperioris ad inferiorem Eadem expli

Haec Scotus, quem passim negare voluntatis prae- determinationem quoad exercitium a Deo factam,affirmat nuperus ex eius schola scriptor Cauellus disp. 3. de anima sect. i . n. 8 locis autem ab aduertario prolatis,illud unum intendit, quod de D. Thoma diximus: nempe causam secundam essentialiter subordinari primi, nec posse absque ea coeis ciente erumpere in actum secundum, quamuis non propterea ullam impressionem,actione utrique causae communi anterio Irem,accipiat a prima causa. Ita Scotum exponit Tari, retus in I. d. 8. q. . Min .d. l. qu. I. Bassolis ibid. ad primum pro prima via, HLychetus dist illais quaest. . Imo ipse Scotus hoc plane modo se explicat,cum locis

iam prolatis,tum egregie inci .dist 3. qu. 8.utera E. Verbis illis. In causis ordinatis inferior non causat nisi in virtute superioris Ua tamen virtus siue assistentia, siue influentia, quomodocunque nominetnr,inone Timpressio alicuius formae, vel alicuius inhaerentis in causa inferiori, sed 'tum est ordo me actualis coniunctio talium causarum

429쪽

Tmarum,ex quibus iccomunctis, suis propriis a Z ratibus praesuppositis coniunctioni sequitur esse ius communis ambarum causerum.

XXV. Porro necessarium non esse ad Dei omni- scientiam S: omnipotentiam tuendam , admittere, eum aliquid cause secundae praeimmittere,quo eam ad

sui actus exercitium praedeterminet, quod autor profert tanquam a Scoto intortum in negantes eam prae- determinationem, nullo negotio dissoluitur Deus enim tametsi volitioneri operatione sua nostras voluntates non praedeterminet, est tamen omni scius,

nostros quoque liberos actus certissime de in fallibilis sime praescit quia diuina de nostris actibus praenotio, alio primo fundamento nititur, quam diuini cuiusuis decreti nempe veritate ipsaactus futuri,qua irata est, ac proinde diuinum intellectum infinite perspicacem latere non potest. Quanquam non idcirco Deus noti

riam suam mutuatur a creaturis, nec ab eis mouetur, sed ad eas pure terminatur. Neque item tollitur Deo omnipotentia in voluntatem nostram , si eam non

pr determinat satis eniam cst quod posset eam praedeterminare si Iuberet, quamuis de ficto id non praestet Unde plane in se habet, id est emineter continet aetus nostros, δε ad eos procudendos potest voluntatem adigere,quamuis potestarem hanc muram,repagulis benignitatis in nos suae o dicitam velit ne nostram tomere clibertatem. Atque ita concidit argumentum illud, quo ex negatione praedetermilaationum, inferri censedatur negatio diuina omnipotentiae EIarmathunc ut vocat, aduersariorum Aesullam, Solol. a. de

430쪽

Rutions aduersarii inanitas, sigillatim

mons,ata. X X U I. Sic contritis aduersari argumentis ab alato itate,librandae sunt rationes quibus determinationem causerum secundarum quoad exercitium fiet a Deo, probare conatur toto c. 9. tum quoad causas naturales,tum quoad morales siliberas, siue pure moraliter ac philosophice operentur, siue supernaturaliterkChristiane Exsugam quicquid singulis inerit boni

succi.

Prima est. Nullum individuum potest constituere aliud in simili specie, ut equus equum, homo hominem , nisi praemoueatur ab illa causa superiore quae respicit totam speciem naturae inferioris, quia constituere in aliquo ordine,illius est qui supra ordinem potestatem habet. Ergo similiter nullum agens particulare potest constituere quippiam in ratione entis nisi praemotum a Deo qui cuilibet esse supere

minet.

Respondeo. Maior valide probanda fuit, cum de ea sit tota quaestio Autor vero plane e ruen ac elumbem eius probationem adhibuit. Quamuis enim certum sit Deum habere potestatem supra omnem plane ordinem creatum, inde tamen non sequitur, Deum prae mouere voluntatem creatam praede terminando eam quoad sui exercitium X XId L, Secunduratio agentium

SEARCH

MENU NAVIGATION