Noua libertatis explicatio, ad lucem obscurissimis quibusque theologicis difficultatibus affundendam, nuper adinuenta, & duobus libris proposita, hac antistropha tractatione discussa a Theophilo Raynaudo ... Accessit examen nouae theologiae, negantis

발행: 1632년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

gnam videri potuisse,quae in mensam suam nouellas ninferretur. eoua Ibertas, ad dissicultatem propositam pii ne inuti M. Monstratum igitur lassicienter est, nihil ab adue sario proferri,quo vel in speciem euincatur, voluntautem creatam a Deo cooperante determinari ad sui actus exercitium. Ex quo tandem sequitur quod intendimus nempe ut diuina voluntatis creatae ad exe eitium determinatio rata sit, nihil esse necesse,n uam libertatis notionem confingere , cum qua deterii inatio illa cohaereat quae cum vulgariri antia qua libertatis descriptione per indifferentiam achiauam inconciliabiliter dissidet.

452쪽

CAPUT IV.

Accesso ad ea ut praecedem; siue doctrina proxime tradita

de modo quo diuinus concursem ex labitur, defensi aa sus recentes im tignationes hi sitis uedimni nobiscum concursus conιra nouam Theologiam

bertatis,interferam hoc loco defensionem doctrinae ad calcem praecedentis capitis traditae, aduersus impugnationes Sequani cuius da Theologi,non minus religione ac pietate quam doctrina

Leruditione clati, qui post haec nostra ad prelum seposita, dum per quadrimestre ictum euuis aegre eluctantur,renunciatus est, doctrinam illam nolita on m stud loquatere eoque non sine fauentiais plausu aliquorum deuenire,ut cum hoc placito nostio, receptissimam dedium nobiscum conculsus necessitate doctrinam quoad actus liberos excisam vesit operς- pretium ergo est id excutere,ne quod Prosper ad Augustinum dixtia luberrimum ipsis ideatur, quod nulli pene contradictione reprehenditur. Discussione autem noui huius placiti, vel potisis confirmatione doctrinae proxime datae interposita,regrediar ad institutum in cum autore nouae libertatis pergam agere:

453쪽

nam nobiscum beneficentiam studio, sit probanda, Quanquam non tam parenthesis aut parergon, quam continuata disputationis series videri debet, ruod ad doctrinae propositae firmitatem, uetun enda tela in eam tametsi ab alio intorta, pertinet. I Ioua sententia libertati contulin excluso uncusu Dei, cur fabricata. Quae igitur a me hactenus tradita sunt de modo, quo Deus nobis concursu suu ex bibet nec illata iii m. sedi omnes hactenus a variis propositas ratio. nes diuinum concursum nobis exhibendi, aeque impugnat Sequanus Theologus,in quaecunque tamdem ex illis ineatur,impossibile putat, exponere quid videat Deus,cur nunc, non ante,vel post, adiungat se nobis cooperatorem,exhibeatque concursum iri Omnes porro illi modi quibus hactentas expositum est,quando siquo modo Deus concursum suum nobis adiungat; vel sunt eorum quibus physica voluntatis praedeterminatio placet, vel eorum qui reiecta

physica praedeterminatione dicunt Deum concurrere nobiscum concursu tantum simultaneo identi ficato Priorem modum Theologus iste pro compe to habet exscindere libertatem. Itaque non vltra in eo immoratur. Posteriorem obseruat statui multiplicem Primo enim aliqui dicunt, Deum ut concursum suum nobis exhibeat, spectare quid factura effetvoluarias sit se sola posset agere. Qu9d alitudicitur,

454쪽

Deum cooperati nobiscum, quando conditionaliter videt,actionem ex voluntate erupturam si labea sola posset erumpere. Secundo ali dicunt, Deum spe istare determinationem voluntatis secuturam, si velit ipse concurrere, nec stet per ipsum Alij tertio, aiunt Deum spectare virtualem voluntatis determinationem, eaque visa concursum suum adiungere. Addi posset quartus modus quo Deus diceretur spectare formalem determinationem voluntatis. Nullus horum dicendi modorum, Sequano Theologo satisfacit. Nam primus inuehit notitiam impossibilem, de Deo indignam ac libertatis humanae, diuinaeque sanctitatis euersiluam , quod probat variis rationibus

uas distincte infra proponam. Secundus vero mo-us, aperte recidit in primum, quantumuis videatiu ab eo differre quia aliis verbis concipitur. Tertius modus, supponit dari determinationem virtualem, huic Doctori visam intolerabilem. Quartus manifeste supponit, diuinum concursum esse priusquamsit. Supponit enim ut detur concursus, spectari a Deo actionem, quae tamen esse nequit absque concursu di

uino.

II. Re ergo adium statum deducta , o dc uenit idem Theologus, ut dicat, non posse suppetere viani ullam. qua explicemus quid spectet Deus, de a quo

obiective determinetur siue excitetur, Ut tunc, non 'ante vel postea concursum suum nobis adiungat. Cum iamcn,si eum reuera adiungit, dubitare non liceat,al: quid ab eo spectari, ne temere coeco modo cooperetur. Omni autem tali via exclusa, assii mat

455쪽

ipse Deum non concurrere nobiscum adactus liberos. Quod inprimis negat esse contra fidem. Ita enim sensit Durandus qui idcirco non audiuit haeretiacus. Ita etiam sensit Aureolus,qui cardinalis fuit, kdedicauit suum opus Clementi Pontifici Maximo, quem inquit sconstat nequaquam fuisse passurum

editionem operis,erronea vel temeraria doctrina foditi AEque poterat adducere pro eo placito Scotellum

in 1. d. 37. qu. t. conclusa iuncta dist. .qu. unica, in . modo dicendi,&Pelbartum Rotario 2. . Asa lum. 3. . Nam quamuis non prorsus expresse,ia Iucufatis aperte suffragantur Aureolo. Post Aureolum, Pomponatius in opere defato saepe tradit, negandum esse Dei concursum , tanquam libertati nostre

aduersantem,referente Sirenio 8. de fato capta. l. Ante Aureolum vero Praepositivus, quem S. Bonauem tura ait fuisse magnum Clerti uni diserte idem censuit quoad actum malum, ut referrent figidius Romanus late in x. d. 37. quaest. l. arr. 3. argentina eadem d.37 qu unica artic. s. Ea porro distinctione, Magister sententiam illam concursum Dei ad prauos actus inficiantem damnare non audet: ibidem S. Bona- uentura testatur, eam fuissenualiorum antiquorum: praeter eos qui ita illam non sequuntur,ut tamen pronuncient esse probabilem, inter quos est Altissiodorensiis lib. 2. Summae trach. 27.c. cui Gregorium Ariminensem adiungit Vasque i. a. d. 29 . . Cuid quod D. Augusturus lib.I2. Confess. c. . astipulatus eidem sententiae videtur auet etiam apertis inae

Petrus Hurtado de Mendos disp. o. phr a 3 3.

456쪽

late neons, eam sententiam Scripturae aut Patribus repugnare , vllove ineluctabili argumento con velli. III. Addit idem Sequanua Tlaeologus,non modo non esse contra fidem negare Deo concursum adactus nostros liberos sed etiam esse id necessario ais mandum nisi velimus adigi ad agnoscendum Deum peccati autorem. Impossibile enim censet Deum a peccati labe eximeret immediate concurrat nobiscum ad actum intrinsece malum .g ad actum mendacij quia cum tota ratio cur homo peccet, sit, quia

libere tonicentitatem illam ex qua libere posita necessario resultat malitii; prosecto si Deus aeque libere

eamentitatem ponat, imo cum maiore aduertentia quam nos,aeque erit autor malitiae. Nec potest ob tendi ius vllum diuinum, quo Deus utatur operando talem actum. Nullum enim reuera Deo est ius eius

modi,ad sic agendum per seipsum atque adeo neque

ad idem agendum cum creatura.Quod si dicas,Deum

eodem modo concurrere adactum illum prout ma. Ius est,& prout vacat labe,facile occurretur, dicendo,hommis quoque actum interdum vacare malitia dctamen cum adsunt requisita ad malitiam conditiones malum ac turpe in esse. Ac proinde cum Deo operante circa huiusmodi obiectum conditiones ad malitiam praerequisitae semper interuendant, infert Se-qhaanus,Deo astricari peccati fuliginem,si ad materia Iem actionis emitatem cooperetur. At quo iure,

mur Dei cooperatio ad urium genus actuum libero rum,eodem, aganda aeque est ad omnes.

457쪽

Concludit itaque idem Theologus, re fornaan dum esse principium illud quod hactenus visum est exploratum Nempe necesse esse, Deum ad quo suis

actus nostros naturales, supernaturales concurrere immediate ac concursu nostrae operationi identificato. Hoc enim principium uniuersaliter acceptum, L sum esse affirmat Theologus cum quo ago. Resor- mandum vero esse ait, perrestrictio 'em ad actus iabertate destitutos gratiasque Deo esse agendas mo-nςt,o patefactam tandem illius principi falsiitatem, quam persuasit nonnullistita ut nuper eo agcnte usare propu rnata sit in Dolana apud Sequanos Academia, helis Theologica numero undecima, in haec verba. Inest Deoim bilita intrinseca sentiali ipsius rectitudine I sanctitate, non modo praedeterminandi ph de voluntatem creatam ad actionem intrinsece malam sed etiam concurrendi ad eandem con- ausu identificato, immediato, oe simultaneo. Quod haec thesis Ermat de actibus in trinsece malis, Theo logus quem dico, uniuersh asserit de liberis actibu Nam ad actus quidem nostros non liberos, ad

quasvis agentium necessariorum operationes, concedit Deum cooperari,qui quoad huiusmodi actiones deest illa inenodabilis implexitas, ob quam putat certum esse, actus nostros liberos non posse consistere cum diuina nobiscum cooperatione immediata. Nempe quod impossibile sit, assignare quid Deus in in nouis videat, per quod excitetur ad coniungendum nobis, tunc, non ante, Vel postea concursum suum. Quae grauissima dissicultas evanescit,

negata

458쪽

Coscurisv mgr, vo et Listis Noto Alls T uel negata diuini concursus necessitate ad actus libet

ros.

Breviculus eiusdem nouae sententia Sequas: Theolo se, semet conoinnatus. His iam ad prelum datis, quae ex parte disputationum, eius quem dixi Sequani Theologi ad me transmissa decerpleram commodum delata indidem ad me est, breuis summa totius sententiae eiusdem Theologi, quindenario propositionum comprehensa, Do-lae typiscusa apud Antonium B in artiuniuersitatisTypographum iuratum,&in coenobio suo, ab eodem Theologo, magno externorum concursu ac plausu defensa quam deperitorum ac prudentum conssilio, visum est ni adscribere , cum ne a Tnxiis aliquid suspicionem ingeram tum ut Lectorcs, de hac noua pugnantium inter Scholasticos acierum conciliatione, certius iudicium ferant. Ita habet:

459쪽

profecta sit diis iasio inter Praedeterminantes ex una parte, modernos Assertores Scientiae Me diae seu Conditionatae ex altera, siquod ea finiti possit, ac debeat , reformata via propositio ne platio plaica, cuius falsitas causa tui contro- uetitae, ideceptioni virorumque.

O N est controuersia inter eos quas P determinantes negent Deum per Scientiam Conditionatam intueri futura contingentιa conditionata immediate in seipsis , atque in propria eorum entitate, cy

existentia, quam habitura sunt , si conditio impleatur tametsi plerique immerito hoc illis attribuunt, ut pententiam ipsiorum facilius impugnent; cum potius expresse doceant quamlibet acitionem conditionare futuram

asse rem aliquam indiuiduam , singularem , de qua Deus interrogatus restondere posset oequam ipse discernit ab alijs in initis sibilibus, vocans qua n sum

tanquam ea quae sunt fateant liniae Diuinum intui-ium dictis te ferri in huiusemodi Ilionem conditionate futuram immediate, prout et eodem modo quo eam et idebit quando in seipse existet a parte rei fecundum omnes rationes, des circum lantias existentiae, non

quam habeat iam acitu, sed quam habituris si coim

ui imiteatur.

460쪽

II. Hinc sequitur Praedeterminantes non impugnare simpliciter Scienti Mediam , seu futurorAm contingentium conditionatorum, quocumque modo explicatam edduntaxat modum quem in ista explicanda Assertores Lim tenuerunt, maximeri ero b docuer in Deum peream Scientiam dirigi ad decernendum , prouidendumque nobis concursum suum identificatum M simultaneum,

siem utraque fa Et existimat indi I Uabiliter esse nec 1

fariam nobis ad operandum. I. Scaturigo radix maximae istius controuersiae haece,' nimirum quia tam Praedeterminantes, quam sertores Scientiae Mediae, quos omnes quoad hoc breuini poJ mustappellare Concurrentes, supponant tanquam veri yimam propositionem nam Philosophicam minimeque ad fidem pertinenlcm quam nos salua illorum pace, ac reuerentia existimamus esse falsissimam, atque adeo reformandam. corrigendam Miunt enim in luxum, cavsalitatem seu concursum Dei ident cuium c simultaneum tanta nece ktate requiri, ad hoc ut creata volunt vel minimum a sum, bonum, aut malumpsit elicere, tea it conditio indist enfabiliter necessarii, contradictio nemque implicet creatam voluntatem operari meo non concurrente ad eamdem indivisibilem actionem, immediato, simultaneo .m dentis cato in luxu Physico scut contradictionem implicat cieaturam existere Deo non existente:

Ex quo sine principio omnis fere profecta est contentior,

multaque per euidentem conseqtetntiam ex eo deducuntur , 13ae cum sint impostibilia , euidenter ostendunt

SEARCH

MENU NAVIGATION