Noua libertatis explicatio, ad lucem obscurissimis quibusque theologicis difficultatibus affundendam, nuper adinuenta, & duobus libris proposita, hac antistropha tractatione discussa a Theophilo Raynaudo ... Accessit examen nouae theologiae, negantis

발행: 1632년

분량: 642페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

hqsion e ad Deu cu creatura quato est Deo subiecti or, tanto sit liberior, ex Aug. epist. s. Existimat porro autor, hanc nisse sententiam D.Tho . p. q. I 8.art. .ad s. cum ait, Christum fuisse determinatum ad bonum, sed nonad hoc vel illud bonum. q. d. fuisse determinatum ad Deum , sed non ad creaturasab hue ac secundum se sic enim ad eas erat indifferes, at determinatum ad eas fuisse quatenus Dei ordinatione continebantur. Eandem sententiam ait esse

omnium discipulorum D.Thomae,itemque Philippi Gamachaei, qui Christum dixit fore liberum,

quantumlibet omnia eius opera, & operum circurri stantiae omnes, essent a Patre determinatae dum m do non esset intrinsece determinatus ad unum, hoc est ad creaturas. Denique idem tribuit Ioanni Paleano,eoquΘd dicat, Christum potuisse non morti quantum per obedientiam licebat.

VIII. Non est quod in huius doctrinae inanitare

demonstranda multus sim. Nititur enim fundamen, to aperte nullo , nempe notione noua libertatis, quam in superioribus latis disiecimus monstrauimusque non cohaerere cum ea libertatis vertibilitat in utramque partem, quam Scripturae, dici nes retro D D ac PP. agnoscut. Mirabile vero est autoris de lectora ingeniis iudicium, quibus persuadere se posse credidit. S.Thomam in ea fuisse sententia, ut per determinationem Christi ad bonum, luani admi

562쪽

t si cum in determinatione ad hoc vel illud bonum, intellexerit determinationem ad finem cum inde terminatione ad media siue determinationem ad

Deum, cum in determinatione ad creaturas,quas S. D. expresserit per c in illud. Cum tamen tarn perspicue D Thomas, per determinationem Christi ad

bonum designari eius impeccabilitatem, qua non nisi bene ac honeste agere poterat, quamuis in pote state eius esset agere vel non agere, Unde hoc aut ii lud particulare bonum resultat, ideo iuxta D. Thomani liber esset. Adhaeserunt de more sancto Doctori omnes Thom istae,quos iuersarius per auxesim supra Olympum exaggeratam, nouitatis suae patrpnos laudat. Tam porro libera est adueri ita vocum usurpatio ut qui apud D. Thomam, per determinationem ad unum, intelligi vult determinationem ad Deum cum libertate cohaerentem,mox apud Gamachaeum nomine determinationis ad unum intelligi velit

determinationem ad creaturas exclusit uam liberi, tis. Ita enim commodum erat, ut Gamachaeo prae

ceptori illuderetur, dc simplici lectori lacus fierer, dum non suspicatur esse recens cusam opinionem, quae grauis illius Theologi nomine venditetur. Atia tantumabfuit ab hac nouitate, ut ne per somnium quidem de ea cogitarit unquam. Nam libertatem

Christi diserte i. p. q. t 8. conclusi exponit eo modo quem Sancto Thombae attribuimus Libertatis vero antiquam notionem. approbat distinctissime de explicatissime . a loco superj iis prolato: eoque ninni-

563쪽

CHRIs s LIBPR, Ss QUI NOVA SENTENT. 27 ne ibidemq. lxi. c. 6. explodit physicam voluntatis praedeterminationem per gratia messicacem , quod possita ea praedeterminatione, iuere dicat flexilitatem voluntatis in utramque partem, atque adeo etiam libertatem quae tali fiexilitate constituitur. Quare miranda est aduersari libertas in allegando pro se Gamachaeo. Nec aliter de Puteano dixerim. Quod enim ait, Christum potuisse non mori quatenus per Patris obedientiam licebat, eg quoque prosteor quamuis mihi in mentem non veniat insinuare aduerserijsententiam. Nulla igitur lux, ab aduersario, Christi libertati illata est. Vt autem liquido constet. libertatem Christipo D

se commode intelligi retenta prista notione liberi, tis, nec nouam de ea sententiam esse necessariam ut

Christi libertas intel igatur , exquirenda breuiter est germana dissolutio nodi initio propositi circa

Christi libertatem. Legitima enodatio.

LX. Aio igitur Christum in quibusvis praeceptis

affirmativis,in nominatim in praecepto de morte subounda,liberum fuisse, quia quamuis generatim astringeretur ad obediendum, tamen & substantia actus,in circumstantiae obseruationis praecepti, O nominatim tempus executionis, itemque intensio motivum volendi, permittebantur potestati Christi Et quod permagni refert, Christus spectata iustissima Patris voluntate de necessitate nostra, X xx

564쪽

si PAR II. AP v IV. ita a Schus erat, ut cognoscena se ad id praeocpto asti ingi, valde gauderet; viij contingit quos bar. bare dicimus facere de moestate virtutem. Atque ita ex tribus capitibus peto integraria responsionem, quam plerique ex uno duntaxat petunt.

stum fuisse liberum in obscruandis praeceptis affirmativis quia quamuis in genere dctern inatus esset ad bonum, tamcn non erat determinatus ad hunc Vel illum modum operationis quatenus substantiam actus quem necessario exercebat necessario enim volebat mortem praeceptam, poterat elicere ex motivo charitatis in nos, aut in Deum,Vel ex mintivo iusti iae, aliove aliquo non cadente sub pr. aecep-rum. Neque enim motiva virtutum praecipiuntur, sed tanteni actus earum materiales. Nam v g. seruus

cui aliquid mandatur, non tenctur illud aequi ex motivo obedientiae: sed dummodo rem praeceptam exequatur, satisfacit praeceptovi iuri mandantis, quod curique talutem motivum adhibeat. Qui ergo motivum fuit Christo liberum actus quoque interior quiem motivo delamitur, fuit liber Christo. qui potuit vel ea hoc vel ex alio motivo agere , ac proinde vel unum vel alium internum actum elice-cere Non dico unum vetalium indiuidualiter, quod ad libertatem impertinens est , d verisimilius st

565쪽

pendere a solo Deo: sed nulla vel alium specifice, quatenus liberum erat Christo, velle mortem pati ex hoc aut illo motivo ac proinde producere actum internum in hac aut illa specie. Vnde quia actus interior facit unum moraliter actum cum externo, in quem refundit suam libertatem & moralitatem,certe intelligitur, actum externum Christi prout substantem volitioni internae libera quoad motivum,

fuisse quoque libertate aliquo modo perfusum. Et haec quidem non male DD. praedicti

X. Vertim nisi addamus libertatem circa intensiionem actus interni, externi, itemque circa circumstantias temporis, loci, 5 personarum mortem inferentium , modi quoque quo irroganda erat, aliorum huiusmodi niti item addamus libertatem circa ipsum exercitium atque substantiam externar obseruationis praecepti afirmatiui,habebimus liber. tatem valde diminutam; nec maiorem quam sit libertas in aegro, qui cum grauissimo morbo confitctatur,respectu perpessionis morbi illius. Neq, enim mortis perpessio componit unum moraliter actum cum interna voluntate mortem subeundi, sed ad eam se habet tantum obiective ierinde ac morbus ad internam volitionem aegri patienter eum excipientis Sicut ergo aeger non dicitur libere pati morbum,eaque perpessio non est illi libera quoad se stantiam,quamuis motivum internum quo morbii patienter tolerat, sit ei liberum , ac proinde etiam actus interior: Ita Christus non dicerctur libere pas

566쪽

tiam suam, non fuisset Christo libera sed ad summum habuisset diminutam aliquam libertatem per tinentem ad solum actum interiorem,non autem ad externam perpessionem quam tamen fuisse liberam Christo docent Scripturae quibus docemur

Christum fuisse oblatum, quia ipse voluit , 5 in ipsa

morte obediuisse,&posuisse pro potestate animam, nemine eam tollente ab ipso Annuunt PP. nominatim S.Chrysostomus homἈ8. ad Hebr. ad illud. proposito sibigaudio, deho m. s. 84 in Ioan . Au gust. 9.Trinit. c. Hieron in c. 13. Isaiae ad illud iobtitui, quia 'se voluit. ' XI. Quare admittendum est, non modo volitionem internam fuisse Christo liberam quoad spe ciem actus, quod unum importatur responsiona nunc proposita sed etiam fatendum est, liberalia fuisse quoad exercitium. Item admittendum est, se, stantiam perpessionis suppliciorum quarum uis obseruationum quibus praeceptum affirmativum .implebatur, fuisse Christo liberam quatenus Christus actum, quem ex aliquo motivo operari tenebatur, operabatur ex motivo a se delecto, in ea intensione operabatur qua volebat, is tempore quo non obligabatur operari. Quod non tantum valet pro praeceptis positivis .sed etiam pro naturalibus . habent enim fere omnia tempus aliquod indeterminatum, ita vi non nisi aliquando, vage a deorum obseruationem astringamur. Vnde Christus

praeueniendo tempus illud, operando priusquam urgeretur vi praecepti mox violadi liabebat plena in

567쪽

CARisTu LIBER, ABSQUE NOVA SENTENT. 13 libertatem in obseruatione eius anticipata Valent

vero haec multo magis pro praeceptis positivis, nominatim pro praecepto de subeunda morte Deus enim non praefixerat Christo diem thoram mortis, S personas illam illaturas sed tantum praeceperat, ut cum id iudicaret conuenire, subiret mortem ab impijs inferendam rita ut non cum primum impii vellent, sed cum ipsi Christo placeret, inferenda esset quod habetur ex plerisque locis, quibus docemur lud os frustra conatos esse Christum opprimere, quia nondum venerat hora eius. Vere eius,idest,ab ipso delecta, ut acute vidit Caietanus Ioan is Edhoc quoque pacto valet,quod Christus dixit potuis sese petere S impetrare legiones Angelorum quibus a morte tunc inferenda eriperetur, si eius perpessionem voluisset tunc differre. Hoc itaque modo, ipsa perpessionis admissio, libera est in seipsa,licet in commini esset necessaria,ut dixit D.Thomas hoc est,licet moriendum aliquando esset Christo vi praecepti de subeunda morte Nec tantum habemus, libertatem actus interni quae aliqua sane libertas, est&merito ita, sed libertati illi actus interni, tun gimus libertatem externa perpessionis, quatenus li- Dera esse potest nimirum quatenus pro tunc admittitur, cum tali tempore 6 tali modo illata, possct repelli. LI. Ad pleniorem vero . libertatem in pleni ut meriti in Christo fundamentum, addi praeterea po- .rest cum Almaino in D d. 6 sub sinem , Christus praeter voluntatis actum supra expositum porsrp. Xxciij

568쪽

insuper elicuisse actus aliquos rectexos, quibus et asiprior ille actus effet omnino necessarius, potuisset non parum mereri. Eiusmodi actus sunt, approbatio & gaudium quod diuina gloria esset promouenda siciendo talem actum prςceptum. Hi enim actus reflexi sun liberrimi, whonellissimi, de ad illam ipsam virtutis speciem spectant ad quam subiecta

materia eos trahit, v. g. si agatur de praecepti executione , eaque statuatur declinabilis , gaudere quod praeceptum sit indeclinabiliteris nocessario exequendum, est actus obedientiae fit enim ex affectu honeilatis obedsentiae quamuis illa executio. de qua est gaudium, non siit formaliter honcsta sit uehonestate obedientiae, siue alterius virtutis, cum 'supponatur non esse libera. Sic ergo Christus Dominusquamuis ob interpositum praeceptum, mortem necessario subiisl t, adhuc tamen potuis et mereri peractum internum, perIinentem ad obς lientiam, quo liberὸ gauderet de imposita lege subeundae mortis ad curandam redemptionem nostram, iuxta illud, Propter hoc utatum eri cor meum.&, rvositosibigaudio suctinuit crucem. Nun usus nouae libertatu ad hanc di cultatem. Iudicet Lector, an expositio libertatis Christi per veram indisterentiam activam fuerit aduersario desperanda: in modus nouus Christi libertatem explicandi quem solus ipse, omnibus retro Docto - .ribus abiectis,iniuit, eo nomine fuerit confirman-

569쪽

dus, quod absque eius subsidio inexplicabilis, de insuperabilibus difficultatibus obsepta sit Christi libertas. Praeterea vero expendi velim, an non aduersarius omnino cogatur id ipsum Urmare quod assirmaui: Certum enim esξ, Christum circa rem praeceptam . g. circa mortis perpessionem , aliquid praestitisse quod poterat non praestare, vel aliter praestare. Quod ferunt loca quibus Christus prodit se volentem offerri, te ponere animam suam auferente nemine. Et idem habetur ex laudabilitate de merito operum Christo praeceptorum Meritum autem claudabilitas actus , consistit in eo quod aliquid nostrum ad actum contulerimus, quod potueramus non conferres saltemque non

eo modo. At praestitiis Christum , quod non praestare vel aliter praestare poterat', hoc ipsunt est, habuisse indifferentiam activam de Vulgarem

libertatem.

570쪽

Libertatem Humam nihilo expeduiorem esse per nauam

sententiam de natura Gertatis e litertamen expediri non ineommo .l C aduersarius antiquam de Lbertatis notione doctrinari miseratur, in qua necesse plane sit circa Dei libertatem caecu- 'tires cum tamen ipse per nouam libertatis notionem, Onimodo libertatem Dei quoad externa opera aperte explicet, ac citra laborem quod omnibus hactenus frustra connisis praestati. ση. s. 6. 7. 8 ruisituque capite o. ii sed etiam quod nemo hactenus vel cogitatione conceperat, diuinam libertatem respectu processionum immanentium perspicue exponat lib. a. c.a. 5 3. Verum nos, de libertate Dei ad processiones internas, nihil hoc loco addemus ad ea quae superius adducta sunt, excutiendo naeuos nouae doctrinae quia cum haec sententia sit autori plane singularis; Scotus enim, &si qui ali solam processionem Spiritus Sancti dixere liberam, surparunt liberum pro voluntario, non potest noua de libertate sententia inde confirmari quod alioqui certa de recepta sententia delibertate Dei ad intra, dissicultatibus insuperabilibus sit premenda nisi

subsidio

SEARCH

MENU NAVIGATION