Johannis BuxtorfI patris, Synagoga judaica, de Judaeorum fide, ritibus, ceremoniis, tam publicis & sacris, quàm privatis, in domestica vivendi ratione tertia hac editione, de novo restaurata, & innumeris accessionibus in ampliorem & augustiorem forma

발행: 1661년

분량: 853페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

391쪽

3S Synagogae Judaicae

, in sacrosancto illius ore inventum est. Citius Omnes infideles Judaei cum patre suo Diabo- et

Io,omnium mendaciorum patre,aeterna conis

fundi ignominia necesse est. Verum quidem est, hodiernum jus Talmudicum sic praecipe-T ut inter alia exemplum quoque hoc Mun-sterus ex Saxonicis Annalibus producit deJudaeo, qui Sabbatho, honos auribus sit habitus,in latrinas decidit,ibique durante Sabba tho cibus illi praebitus: quum vero hoc animis advertisset Episcopus,serio prohibuit, ne die Dominico, qui Christianis sacer est, inde extraheretur,ac per consequens, biduum in hoc latrinae foetore jacuit. Quam jucundum δί. volupe illi fuerit, Sabbathi delitiis in tam amaeno loco frui, vix credi potest , adde, quod aromatibus, in medio aromatum, ad separationem faciendam non indiguit, heteo enim animum vel delicatissimi J udaei, qua t1 illa anima decedente,satis superqἱ recreare potuerunt. Hoc pacto hodiernum illorum jus Talmudicum Christi verbis adversatur &repugnat: sed a principio res non ita sese habuit. Nam primo nihil ejusmodi in illorum Deuterossibus, nyaπa seu Veterum constitutionibus & traditionibus, ad quarum praescriptum & normam jam ante Christi tempora regebantur, Videre est. Secundo, neque repugnarunt, neque contradixerunt Pharisaei &Judaei , omni tamen dubio procul non tacuis-

392쪽

tacuis ent, si publicis illorum traditionibus& vulgo recepto juri repugnasset. Nempe, non absolute prohibetur in Talmud opem ferre, & juvare bestiam, quaein foveam incidit, sed dicitur; Si in foveain ceciderit,9 ibi alimentum suum habeat, eam suppostro stramine vel pulvinaribus esse juvandam ct erigendam,si forte horum ope Ponte exire possit, sin mimis, ad exitum Sabbathi ibi esse relinquendam Si nullum ibi cibum vel pabulum habeat, cibum illi esse praebendmn, nemoriatur, ct sinito Sabbatho extrahendam. Vide Τaim. Tract. de Sabbatho, fol. I 28. col. 2. &cons Sepher Ammii de golati fol. I g. col. I. ubi scribitur; Ti Μ 'iapi Tn a nnario m a 'ry dae n nn Bestiam, qua hicidit in foveam, non licet educere Sabbatho , si istic suum alimentum habeat, ins ad egressum Sabbathi. Ergo, si non habeat,extrahi potest. Ita, sive hujusmodi bestiae, suppositis pulvinis, erectionem, sive cibationem, T spicias, non prorsus his traditionibus conistrarium est dictum Christi, sed apposite satis

cum illis convenit. Si quis quaerat S uua ra-tione ergo hoc in hodiernum illorum jus irrepsit ' Respondemus, novellam esse constitutionem, a Rabbinis &Talinudis authoribus in Gem ram,seu Deuterosetan complementum, Novi

testamenti &Christianae fidei odio, aliquota Christo nato saeculis,intrusam,& eX veteris

cujusdam traditionis consequentiis, dispu-

393쪽

3F6 Synagogae Iudaicae

tandi tantum gratia, fabrefactam &exco latam, ut ex ipsorum Talmude manifeste videre est. Verum ad reliqua pergamus. nactam de Sabbatho Christiano dicere concessiam, ut vi inii, Jum Vaccam Vel capram mulgeat,ne nimia lactis copia bestiae noceat,non verb,utJudius Iacte illo fruatur; alioqui idem esset,ac si ipse Judaeus mulxisset: Quod enim per alium quis facit, ipsemet fecisse censetur. Hinc sapientibus quibusdam placuit,& hoc gentiles suos juvarunt consilio, ut lac illud obolo uno, aut altero a Christiano redimerent: tum de- . , mum enim illo libere Judaeus vesci potest, quod sic Christianus,non Jud i,sed sui ipsius causa, mulxisse videatur. Sed id genus ac mina omnia describere, infiniti res est laboris, nec quam quis assequi possit. Subjiingamus ea, quae ad Sabbathi quietem &sanctificationem, Hominis habita ratione, faciunt. Orach Ga- Viris mulieribusque Sabbatho Currere in-1 terdictum nisi veI voluptatis duntaxat & r

goti . . a . I . . . . . a

creationis,vel praecepta alicujus Divini eX1equendi gratia. Passus etiam duobus pedibus vel cubito majores facere, prohibitum: ejusmodi enim passibus visus minuitur, ut supra dictum est. Si tamen adolescentes una deambulent, currant vel saltent, animi Sabbatho recreandi causa,idque in honorem sabbathi, concessiim est. Fossam saltu transilire licet, aquam permeare non licet, ne tibialium eX-

siccanis

394쪽

seeandorum hac ratione occasio nascatur. Nulla viro arma sunt serenda, neque gladi , neque lancea, neque lorica, &c. Sartor cum

acu vestibus suis inhaerente domo egredi non deb*t. Claudus,mancus, paralyticus qui sine. baculo vel scipione ambulare nequit, bac tum quo innitaturgestare potest: Caeco vero, prohibitum. Profundae aquae, vel Iutis perandi causa,grallis uti prohibitum. Qua . vis enim gratiae hominem gestare videantur, revera ab homine gestantur: quicquam vero Sabbatho serre, prohibitum. Pariter Iarvae Vel personae puerulis terrendis inducendae non sunt. Emplastrum vel vulneris obligamentum gestare licet; si sorte cadat & effluat,

tollere non licet, uti nec de novo vulnus obligare. Pecuniam, aurum', aut argentum in itinere ferre, sive in sacco, aut crumena, si vevestibus insutum, prohibetur. Inveniens Maharit νψ Crumenam plenam pecunia,f quaesit alterius,non audet eam tollere & avfferre in Sabbatho. Calceorum lutum ad mu- orae, esi rum vel parietem abradi potest, non adtem' v

xam,ne fovea impleri videatur.Tibialium vel 'pallii lutum, dum recens adhuc est 6c udum, unguibus tolli potest, non vero ubi exsiccatum fuerit: pulverem enim emittit, & abradens aliquid molere, vel comminuere Videtur. Si stercore manus quispiam inquinatas habeat, equi vel Vaccae cauda, sive etiam juba

395쪽

318 Synagogae Iudaicae

equini abstergere potest, non autem mantili, aut alio quopiam mundo linteo; ne oblata occasione id Sabbatho lavare incitetur. Mu-Orath eha - scarium muscis abigendis ferre, prohibitum. Si quem oporteat, alvi exonerandi causa, s cessum petere, lapillum unum aut alterum '

tollere potest; si vero destinatum domi locum habeat, pugillum integrum secum deferre potest, quo melius necessitati suae det operam, &c. Non licitum est pilum, vel tibi vel alii, evellere, ungues praescindere, Verru cam abscindere. Palicem sive humi,sive e trinsecus in vestibus discurrentem, capere prohibitum: si vero mordeat, capi potest, sed

non elidi: quia refertur inter creaturas e terra Creatas,ut caetera reptilia. Projiciendus itaq;

est. Pediculus elidi potest: qui a non ex terra, sed sudore hominis generatu r. Rabbi tamen Eliezer, qua fuit pietate, dixit ; a Tulmachab. Qui sabbatho periculum et, dit; idem facit Camelum Sabbatho interscienti. Acerrima hic exorta est disputatio, quo modo hoc intelligendum sit ' Quidam gener

Iem excuderunt regulam; omnia animantia quae naturali modo propagantur, Sabbatho interfici non debere. In illorum autem ni merum, quae naturali mixtione ova concipiunt , pulices referendos et alia vero animantia, qui ex sudore aut noxiis quibuslibet' humoribus nascuntuhinterfici posse; in quo, Iura

396쪽

Caput XVI. 3Sy

rram numerum quidam etiam pediculos a scripsere. Dubium tamen hic exortum este praestantis cujusdam Rabbini verbis, qui etiam pediculos ex ovis excludi hoc pacto probavit: Mar dixit, Iou prinita 'a pn z,yn Deus sedet in

caelis, a Rhinocerotis cornu omnes creaturm cibans,

ins ad pediculorum ova, hoc est, a maximis bestiis inter quas facile primum locum obtinent Judaei 3 ad minimas usque. Quae hic in

utramque partem disputantur, videantur in Talmude: hic enim recensere necesse non Tractatu da est, praesertim etiam, quia non est cujuslibet Sabbaino adire Corinthum,& tam arcana, tamque subtilia, ingenii vulgarii acumine penetrare. Sic licet Sabbatho interficere animantia ΠΟ-xia, quae Vel mordent, Vel occidunt hominem ue etiam sit tum hominem non persequantur, vel necem ipsi intentent, veluti Serpentes, Scorpiones &c. Arborem conscendere prohibitum, ne forte ramus aliquis confringatur. Qui gallinis aut aliis pecudibus in horto, aut alio loco, qui sit sub dio, &qubpluvia decideretpossit, avenam aut aliud frumenti genus, quo vescantur,objicit, non plus objicere debet, quam comedunt. Residuum ienim pluvia superveniente germen 6c radices agere posset,&, si ita Judaeus Sabbatho frumentum sevisset, peccatum nullis expiabile suppliciis commisisset. Musica instr

397쪽

r. 338.

36o Synagogae Iudaicae

Orach si menta omnia, vasa, aliaque id genus quae forinum vel vocem percussa emittunt, ita tango re, ut cantilenam vel saltationem referant,

nefas est ; imo oris sibilo aliquid decantam prohibitum: socium tamen sibilo advocare, licitum. Rabbini vero quidam permiserunt, quum nuptiae celebrantur, Sabbatho Christianum rogare, ut testudii e , vel aliis instrumentis Musicis ludat, in sponsi & sponsae honorem. Etiamsi enim in judaeorum graetiam id sat; tamen conceditur, quia hac ratione major Sabbatho voluptas captatur. Uerum Iudaeo nullo pacto ludendum est, non instrumento tantum ullo Musico, sed ne digitis quidem mensam pulsare debet,sive fautandi, sive pueruli flentis compescendi gratia. Sic tintinabulo foribus aedium appenso sonum edere licitum: quia cantilenet speciem non habet: at fer o annulo & malleolo fores pulsare prohibitum: quamvis enim pulsatio illa nec cantilenam, nec saltationem reserat; tamen quia pulsans clavum infigere, vel aliquid cudere, videtur, ideb vetatur. Hinc Chassan aeditumus,ad Scholam convocans, pugno fores pulsare solet. Horologium, rotis, ponderibus tintin bulo i structum, pridie Sabbathi licet dirigere ad horas per totum Sabbathum sono significandas. In mensa madefacta, in cineribus vel pulvere, nullae Sabbatho sunt describendae literae:

398쪽

itterae: verum in aere id non interdicitur. Nulla scriptura,sive in charta, sive in cera, est delenda. Sabbatho non licet ignem vel ac- . ' , cendere,vel eXtinguere, vi praecepti Exod.3s. 4. Non accendetis ignem in omnibus habitatio- inibus vestris, imo ne focum quidem vellitionem tangere. Tempore frigoris, si, vel propter infantes, vel senes, igne vel hypocausto calefacto opus habeant, Christianum alia quem ad id conducunt ue vel pridie ita praeparant &disponunt, ut sponte accendatur. Nihil hoc die coquunt, vel coquere faciunt, pro se vel alio, neq; etiam Sabbatho coctum cibum edunt : ova, Sabbatho posita, eo die non licet edere, neque fructus iam ab arbo- e cadentes: Nulla tractant Sabbatho negotia, non dicunt jus,neq; sententias judiciales

scribunt, non licitantur,emunt,Vendunt,nec perse,nec per alios,quia scriptiun est: Si avem E a. 'feris a Sabbatho pedem tuum, ut non factas voluntatem tuam in diesancto meo ctc. ct honore illud asseceris, ut non facias vias tuas ies invenias volu tuem tuam, nere loquaris verbum oc. Nullam tangunt pecuniam, non vehuntur equo volastino,non lavant. Nulla matrimonia hoc d1e copulantur: filii a Parentibus non in Scho- Iam deducuntur, vel ad opificium aliquod addiscendum: nullos conducunt mercenarios : rationes suas non supputant: nullas

licet legere literas contractuum, syngraphas ,

399쪽

36r Synagogar Iudaicar

imo ne quidem epistolas familiares & omi ciosas amicorum : librorum omnium prophanorum , ludicrorum , amatoriorum &c.

lectio est prohibita: Omnia alia studia, excepto Legis & verbi Dei, sunt intermittenda &c. Si quis navi vectus, Sabbatho jam ingresso, ad portum appellat, non audet navi exire ; nisi ipsi a persecutoribus periculum

vitae immineat. Triginta In summa, triginta novem omnis operis ' em g ς generales articulos habent quos ΠΩκrabum p= Patres verum Vocant: ad hos omnes alios la-hibitorum bores, etiam minimos,qui cogitationem hu-- ηβ- manam subire possunt, reseruntur. HOS VO-cant Toledos, filios, minus principalia opera. Quemadmodum autem scaturigo in varios rivulos effunditur & dividitur, qui

omnes aliquid cum scaturigine communis habent, quamvis plerumque naturam, pro pter loca per quae fluunt, mutare soleant : sic etiam ex generalibus istis omnis laboris articulis scaturiunt & oriuntur quamplurima singularia opera,non secus ac rivuli a scaturigine deducti, quae etiamsi di versa esse videantur,relationem tamen quandam & similitudinem ad articulos suos generales habent. Exempli gratia; Primus articulus generalis est, Arare seu agros colere. Huc pertinent sedere, foveas replere,hortum pastinare, hembas transplantare,arbores plantare,ViteS pro pagare,

400쪽

Caput XVI. Η63

Pagare,sodere,putare, pampinare,herbas vel teneras arbores irrigare,& alia ejusmodi,quibus uniuscujusque rei, juxta naturam & proprietatem suam, accretio promovetur. Ita, qu foveas replere non lice concessEre quidem Rabbini cubiculum Sabbatho aqua irria gare, ne pulvis eicitetur: sed scopis everre- Te, Vetuerunt λ ne everrendo ullus scrobicu-Ιus in cubiculo repleatur. Qua de causa etiam nucibus vel globulis testaceis foveam versus jaculari prohibuerunt. Item, agrum pastina tum transire non licet; ne scrobs vel fovea

.aliqua conculcatione repleatur. Secundus amticulus est, Frumentum secare vel merere 3 quo referuntur, Dactylos, uvas, oleas, ficos legere; fructus decerpere, apibus meΙ subtrahere, &alia id genus. Ideo Sabbatho fructus de pediculo pendentes edere vel degustare licet; pediculum verb abrumpere nefas. Sic etiam ambulandum non est in agro recens fato, praesertim humida & pluviosa tempestate; ne semen calc*is avellant, quod idem ac dem 'messisisse censeretur, Vi hujus articuli factu, cur Judaei offensi fuerint, quod Christi disci- Matib. ra. puli Sabbatho spicas evellerent. Ad tertium

SEARCH

MENU NAVIGATION