Johannis BuxtorfI patris, Synagoga judaica, de Judaeorum fide, ritibus, ceremoniis, tam publicis & sacris, quàm privatis, in domestica vivendi ratione tertia hac editione, de novo restaurata, & innumeris accessionibus in ampliorem & augustiorem forma

발행: 1661년

분량: 853페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

421쪽

sebatis festum.

; Synagogae Judaicae

schalis, Festum hebdomadum vel Pentecostes, & Dinsum tabernaculorum quae tria festa vulgoni, in Schalosib regesim ex Exodi 23. denominant. Alios praeterea dies festos habent,quos in locis & urbibus, in quibus habitabant, celebrare solebant, quos utare z'm yamim lovim Dies bonos appellant ; in quibus diversimode feriantur. Inter praecipua festa primum locum obtinet Festum Paschatis, & ab illo mense festa sua numerare incipiunt, ut illis a Deo in Lege praeceptum est, ubi scribitur; Mensis iste uobis id , A. principium mensium: strimus erit in mens biu anni. 9upiis Sic primus dies mensis Nisan, Martii nempe α''ipr 'ς - novilunium, principium ipsis est anni sacri seu festorum. Annum vero civilem & politicum inchoant prima die Tisti seu Septembris, hoc est, Septembris novilunio. Hinc Ruch ha- legimus in Talmude,Tract. De Principio an-schsius ςV i- ni . ab initio: ' a 'd--Πνam hoc est , quatuor sunt anni principia; prima die mensis Nisan seu Martii ess noviu atinus regum ofestorum: Prima die Elul, seu Augusti hovilunio, inovus esi annus pecoris decimandi: Prima die Tisti, seu Septembris vovilunio, novus en annus annorum λanni nempe dimissionis, Jubilat, Plantationis omnius ,. arborum ct herbarum: Primo die Schebhat,hoc est, novilunio κndecimo, pus ess annus arborum. Rabbi tamen Hillel 9 schola ejiis docuit, decimo quinto die demum hunc annum incipere. Hactenus Talmud. Haec

422쪽

Caput XVII. 38,

Haec autem sic intelligenda sunt. regum ille est, a quo numerare & supputare incipieribant annos regni Regum suoruit, in contractibus, chirographis,& publicis omnibus instrumentis & diplomatibus, qui ad annos Minenses Regis regnantis componebantur ;adeo ut, quamvis uno tantum mense, una hebdomade,vel uno die ante Martium in regem Electus & eonfirmatus suerit ; mensis. hebdomas, dies ille pro integro anno reputata fuerint, Sc secundum regni sui annum Martio denuo inchoaverit. Pariter primus dies Novilunii Martii, principium est Festorum , seu mensium, juxta quos dies festos numerabant ; ut Pascha celebratur mense primo I sestum Tabernaculorum septimo, Septembri nempe; & ita deinceps. Postea Noviluniunt Augusti novus erat Ahiumpecoris δε- rimanta, nempe a quo numerare incipiebant annos & menses, quibuS novum pecus nam tum erat, ut decimas rite darent. Tertio primus dies Novilunii Septembris, principium est annorum; a quo nempe in hunc usq; diem tempora a mundi creatione supputant, princi pio semper facto ab hoc mense.Pariter quoq: ab hoc meti se numerarunt tempus Dimissionis seu anhi quietis, qui septimus erat annus, quo agri & vineae eorum quiescebant: Principium item Dbilai 1, qui quinquagesimus erat annus , de quo Levitici cap. as. agiturὀ

423쪽

386 Synagogae Judaicae

Item a quo numerabant & supputabant tem. lpus, quo tenerae arbores ct herba plantatae fuerant, ut annum impuritatis illarum rite numerare possent: EX. gr. Si arborJunio plantata fuerat, primuS plantationis annus A

gusto finiebatur ; secundus vero mense Septembri incipiebat, & ita deinceps per tres

annos arbor praeputiata & immunda censebatur, uti Levitici I'. cap. docetur. Postremo

primus dies, vel ut Hillel voluit, decimus

quitus undecimi novilunii, Januario nostro fere respondens, novus erat arborum ct fructunannus, nempe prout arbores ante vel post hunc diem germinabant & gemmas trudebant, fructuum esus concedebatur vel interdicebatur. Juxta hanc computationem decimas quoque dabant; videlicet, quae ante hunc mensem germinabant, ut Palmae,Citri,& id genus arbores mature gemmanteSquae praecoces fructus consequuntur, de illis,

anno nondum toto Vertente, nempe ante Januarium , comedere licebat: quae vero post hunc diem primulum gemmas emittebant, nihilominus tamen illo ipso adhuc anno praecoces fructus ferebant, de illis, nisi post decimum quintum Januarii diem,comedere non licebat.Nullas praeterea decimas dabant de fructibus arborum, quae ante primum veldscimum quintum Januarii geminabant; de illis vero quae postea gemmia trudobant, decima.

424쪽

Caput XVII. 387

cimas dare oportuit. Haec omnia in Talnaude loco supra citato fusissime disputantur. An

Ionius Margarita insuper scribit in libro suo de fide Judaica, Judaeos docere, decimo illo quinto die arboribus ut plurimum primum suum succum innasci, semina quoq; in pyris

vel pomis hoc die se convertere,ui experientia verum esse comperiet is qui dissecabit. Scribunt praeterea in Ritualibus suis Germanicis, nullum anserem mense Schebhat mactandum esse: horam enim adesse infaustam&inauspicatam,qua mori oporteat eum,qui . hoc tempore anserem mactaierit: sit quis vero hujusce rei ignarus peccaverit, jecur an i iris illi in mensa apponendum esse. Sic omni defungetur periculo, ex Rabbi Judae,cOgΠΟ-mento Pii, sententia. Et haec de variis annorum Judaicorum principiis veluti pertran sennam dicta sussiciant; ad argumentum ΠΟ- strum jam revertamur, Sc videamus,quomo do se Judaei ad Pascha suum componant, quod festorum solennium primum est, in an no mensium ad quos festorum numerum subducunt.

Τriginta dies ante,triticum sibi ad pascha- phaepara istis azyma prospiciunt; pauperibus quoque sidP cha. Judaeis, qui prae rei familiaris angustiis triticum azymis conficiendiS comparare non mer. χλpossunt, impertiuntur.

Per totum mensem Nisan cujus princi Ab ai

425쪽

3 s Synagogae Iudaicae

' pium,uti supra diximus, est a novilunio Mara. iii nostri) nulli Judaei grandiores & ωtate provecitores sibi jejunium indicunt: excepto Driri Ivayn ob sonuitum malum & inauspicatum quia primo huius mensis die ere. ctum fuit olim Tabernaculum , & Principes

Israelis obtulerunt oblationes suas per Iaa dies continuos, eosque festos egerunt : decismus tertius erat vesperaPaschatis,qui unicus

hactenus non fuit'dies bonus & sestus: dehinc sequebantur 7. dies Paschatis, atque ita sere totus mensis no ripa sanctis cultibus& exercitiis transigebatur. soli primogeniti

. sub Paschatis vesperam,ut postea narrabitur, jejunium celebrant. Eandem ob causam,nullas hoc mense faciunt preces pro animabus defunctorum,nullas recitant precationes pro remissione peccatorum, non plangunt super mortuis, ne quidem ob patrem vel matrem.

Proximum sabbathum ante Pascha sanctum valde ab illis habetur, prolixamque ha. bent eo concionem de Agno paschali,illiusq; Sabbathum esse. Appellatur ab illis Subbathum Magnum; idque propter miraculum quoddam, quod

Euke priscis temporibus in hunc modum contigiLorach eha- se referunt. Scribitur in Exodo: Decima die mensis hin tostar unusquiss agnum per familias θ' - domossuas, Etservabitis eum in 1 ad quartam decimam diem meno hujus; Ajunt ergb: Agnum P sialem, quem in arguto mactarunt, de grege a

426쪽

Caput XVII. 389

cipiebant die mensis io. sicut in his verbis dicitur Pascha autem ipsum, quo egressi sunt ex aegπω, inciderat in diem decimum quintum Nisan,oqui rum septimana ; unde sequitur, diem decimum fuisse Sabbathum 3 quando scilicet unaequus accepit agnum pro Paschate suo: Eum per terram traxe runt ignominiose , Pectantibu3 seg)priis, eum pro Deo habentibus , o lectorum suoru pondis alliga runt, ut ad decimam quartam-diem eos serpare possent. quum hoc segrptii vidisnt, quoiperunt ab illis, qui sibi cum ligatis illis agnis pessent e Ura litares, derunt, Festapaschatis illos in oblationem mactare polumus aegre , d tulere seraptii, ubi pia derunt, pecus illud quod instar Dei cesunt signum enim Arietis AEgyptiorum Deus erat , ob ocu

los suos mox mactandum esse. Et tamen,Deo miraculose ita rem gerente, animis ita conciderunt, ut ne

hiscere quidem aut mutire, nedum ilhria aliqua Israelitas afficere ausi fuerint, tanto terrore Deus animos ipsorum percusserat. Addunt praeterea, Aharonem sic a Mose compellatum ue Nonpo-E Husi id ita fieri , abominationes enim Aegrptiorum Agnum nempe, quem mactare abominandum ducunt esse facinus, siquidem Dei loco ab illis colitur) immolasimus Domino Deo nostrost quodsimactaverimus ea qua colunt segJptit,coram eis, lapidibuὀ nos obruent. Jam Vero Deus AEgyptiorum animos consternavit,& tantum illis incussit terrorem, ut Israelitis nullatenus nocere potuerint. Ingentis hujus miraculi causa

8. 2s.

427쪽

39o Synagogae Iudaicae

Sabbathum hoc, qui dies mensis decimus

fuit, Magnum Sabbathum appellant. Quamvis enim ad decimum quintum usque diem miraculum hoc continuatum fuerit, quando Israelitae Agnum Paschalem comederunt Stamen Principio ejus attribui, quo ob novitatem suam majus censebatur. Aliud in stiperetiam miraculum referunt: Ajunt; tam Israelita agnos suos acciperent, venisse Aeg ptios ct rogaspe, quid de illis facere vellent ' Israelitas inter catera resondisse, Deum interfecturum omnia prim genita seg)pti ; Israelitarum vero primognita semvaturum, quando visurussi sanguinem ; ct domos illas, in quibus prim enita Israelitarum, transturum: Congregatos tum Primogenitos seg pti, Pharaonem rogasse, ut dimitteret Oraelitas, ne occide rentur , Pharaonem autem cum suis principibin renuisse. Itas Primogenitos seditionem excitasse in urbe, o multos interemisse. Hoc nempe sibi velle

I a Io6. Io. quod dicitur ; IN NI a d xn piau, Eum qui percussit AEgyptum C ri Uaa per Primogenitos eorum; Primogenitos hsc intelligi Percutien- res, non Percussos. strvd miraculum hoc Subbatho, non diei decimo mensis adscribatur, ideὸfieri,quia non contigerit, nisi propter observationem Sabbathi. Quia enim Aeg ptiisciverunt, Israelitra observase Sabbathum in Aegypto, inde mirum i s visum esse, quid mi velit, quod Sabbatho circa pecudes occupentur. Et hujus quos rei causa hoί Sabbarbum vocasse babbathum magnum.

428쪽

Caput XVII. 391

Iterum legi mus in Exodo: set,stina comede-Εxοδ I3. Proseptem diebus: non apparebit apud te aliqui eramentatum iec in cunctis finibus tuis ; Hinc J udaei eliciunt ; primo, omnem fermentatum panem studiose perquirendum esse, & omne fermentum,hoc est, Omnes Vasorum sordes,quibus per totum annum domi usi sunt, efferendas, everrendas & purgandas esse: Secundὸ, recentem azymis in Paschatis dies festos con- .ficiendis farinam habendam esse. Duobus itaq; ad minimum vel tribus die- Puetatis bus ante Pascha, omnia vasa, omnemque do- σmestieam supellectilem,prout scit. cujuslibet

vasis natura patitur, & necessitas postulat, verrere, abstergere,& purgare incipiunt. Vocant id . Ingens ad hoc accipiunt alienum, quibus diebus festis uti solent, iisq; aqua repletis ignem supponunt, donec bulliat: omnia deinde stannea & lignea Vasa, orae, eho probe prius tersa, in lebetem immittunt, &Iirinu-moX extracta, frigida abluunt: & sic sunt hoc est, apta, idonea ct legitima. Duo,Vel plura,vasa simul immittere non licet, ne forte alterum alteri causetur, quo minus aqua bulliens undiquaque ad illud pertingat. Si quae prae mole in alienum immittere nequeunt, ut puta, labra, cupas, sellas, scamna, mensas, &alia hujuscemodi, ferro ignito Mcandente, uti etiam lapide, sorcipibus accepto & suspenso, aquam tant1 copia super-

429쪽

39a Synagogae Judaicae

sundunt, ut undique & quaquaversus irri gentur & abluantur: vel labrum latius ex luto vel calce circa orificium ejus circumdu'cunt, ut capacius fiat: vel titionem, aut lapiet dem ignitum injiciunt, ut aqua supereffluat. Posteaquam sic mundata sunt igne, frigida statim abluunt ; non ad ulteriorem vel majorem emundationem, sed anazn excommuni & recepta consuetudine, quam tamen hoc Scripturae loco confirmant; Quod si in vase aeneo coctym fuerit, expolietur, ct abluetur aqua: Expolietur vol ex tergetur 9 sicilicet,aqua calida; Abluetur; nempe: stigida, ut Rabbini exponunt. Mensas & panaria, quibus toto anno utuntur, aquis bul lientibus perfundunt; quia nonnunquam

aliquid de ollis in ea decidit. Aquae hic parcendum non est: si enim locus aliquis in vase sit,quo aqua non pervada vas illud legitimum non est. Stannum quod attinet, aliaq; id genus vasa, duas forcipes habent ue altera in aquam serventem illa immittunt, altςraeXtrahunt, ut ea etiam parte, quam prima forceps tegebat, abluatur. Vasa ferrea, ut craticulas, Verua, opercula, sartagines,&similia,

tamdiu igni subjiciunt , donec scintillas

agant vocant Libbun): tum demum enim sunt legitima. Cultros, antequam in alienum immittant, prius probe defricant.

ad cotem vel alium lapidem, ad rubiginem

omnem

430쪽

Caput XVII. 393

pmnem deterendam. Ferreum vel aeneum mortarium, prunis candentibus, filo circumligato, replent: ubi eo usq; incaluit, ut filum rumpatur, legitinaum est. Mortarium lapideum , si seri possit, de novo excavandum est,&c. In summa, omnia vasa pura & munda esse oportet,nullae sordes,nullum fermen 'tum comparere debet. Et,si quis in Paschatis festo quase non purgato cibum caperet, tam grande peccatum est, ac si cum muliere menstruata concumberet. Quidam, qui lautiore

utuntur fortuna, prorsus nova, tam culinae, quam mensae comparant; vel saltem peculiaria habent, solis hujus festi usibus destinata, quae probe mundata de anno in annum astervant, ne his octo diebus ulla re utantur, in qua ante Panis sermentatus fuerit. Non absque causa Dominus noster Christus dixit: Omisso mandato Dei,tenetis traditionem homintim,

lotiones sextariorum ct poculorum, alias similia ejusmodi multa facitis; sane bene abrogatis mandarum Dei, ut traditionem vestram servetis. Item: in τοbis scriba ct Pharisaei Dpocrita, quoniam purgatis exteriorem poculi patinas partem, inlud autem ista plena sunt rapina ct intemperantia, Hae po-bis, quoniam similes sis sepulchris dealbatis, qua extra quidem apparent speciosa, intus vero plena

sunt os ibus mortuorum, omni immunditia. Ita ct pos extra quidem apparetis coram hominibus justi, intui vero pleni estis h pocrist ct iniquitate.

SEARCH

MENU NAVIGATION