Johannis BuxtorfI patris, Synagoga judaica, de Judaeorum fide, ritibus, ceremoniis, tam publicis & sacris, quàm privatis, in domestica vivendi ratione tertia hac editione, de novo restaurata, & innumeris accessionibus in ampliorem & augustiorem forma

발행: 1661년

분량: 853페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

451쪽

censa.

I Synagogae Judaicae

bam te moriatur. Non diu autem in ena bammate relinquendae sunt, ne amaritudinem amittant. Hinc etiam post intinctio, nem embamina statim removent, ne adsit. quod saporem herbarum amararum mitiget vel imminuat &c. Reclinati vero non comedunt : hoc cibo enim redit illis in memoria, majores suos in captivitate adhuc fuisse,& palea lutoque lateres conficere debuisse. MOX tertiam placentam e patina tollit frustulum ex ea defringit, iterumque paululum herbarum amararum sumit, & maet et a seu placentae circumvolutas junctim comedit; in pulmentum tamen non intingit; quia Rabbi Hillel stante adhuc templo secun dc sic fecit, factumq; suum ex hisce verbis com-εηοδ a s. probavit: n- zm n , Iarina Et amymo panes cum herbis amaris comedetis. Egregian mehercle probationem lIta Actus praeparatorius ad legitimam Paschatis celebrationem explicit, & nunc demum Vere coenare incipiunt, quicquid ipsi Dei beneficentia & liberalitas concessit edentes, hilaresque & bono animo, & in me diam fere noctem, strenue epulantes. In quibusdam locis nullam carnem assam apponunt, Vel edunt 3 ne videantur edere Agnun Paschalem, quod extra terram sanctam nor

licet ; in aliis locis id est permissum. Quivi observat rationem dc consuetudinem loc

452쪽

Caput X VIII. Is

sui. Ova nonnulli comedunt, quod signum=esse volunt Luctus 3 quod Vastatio templi significetur & praedicta quasi fuerit in eo versu

ubi dicitur; Cum sumis ct herbis amaris com dent eum. Cavendum Vero, ne quis nimio cibo & vino stomachum suffarcinesine vel cum

fastidio & nausea de sequenti dimidia placenta comedat,vel temulentus obdormiat,&hymnum cum reliquis absolvere nequeat. Post coenam, media nocte instante, dimidiam placentam, quam absconderat, proseri Paterfamilias, aliquantulum de ea comedit,& aliis quoque frustulum porrigit: Dimidia

haec placenta vocatur , & repraesentat Agnum Paschalem, qui post Coenam, a jam saturatis comestus fuit: in finem festalis hujus solennitatis reservatur, ut Sapor Paschatis & Azymorum ori & faucibus ipsorum inhaereat. Unde post hujus esum nihil qui quam ultra gustare debent. De hac voce, ut& de re ipsa, videat Lector Lexicon Talmu-dicum, & Exercitationem nostram in Historiam de Coena Domini. Dum de ea comedunt, superbe in sinistrum latus recumbunt,

manus laVant.

Dehinc rursum unicuique scyphus plenus infunditur, quem mox eodem ritu ebibunt, hicque tertius est si phus qui consecra- Torti-ν tur: Gratiasque simul agunt, &quaris acρο- 'oz tia

st in illis subia infuncitur, & paterfamilias hin. scyphum

453쪽

I6 Synagogae Judaicar

al. 6s. 13 - Dyn: nnnd D naen 'κa Uunde iram tuam iagentes qua te non noverunt, ct in regna qua nomen nren.3. 66. ruum non inpocarerunt: Gunde super eos iram tuam, O furor ira tua comprehendat eos : Persequere eos in furore tuo, is contere eossub caelis Domine. Interea currit aliquis .aediumque sores

latissime reserat, adtestandum, quod securi sint Deo confisi, &haec sit c zν ,2 Nox custodiarum , qua Deus eos custodiat ab omniinato , & propter hanc fidem ipsis missurussit Messiam, qui essundat iram suam super una Gentes i. Hisce diris & imprecationibus gentes Omnes, quae Judaeae non sunt,maledicunt,praecipue vero Christianos; sperant, prophetam Eliam illico adventurum, atque

Messiae adventum annuntiaturum, qui ea

Paschatis nocte illos sit liberaturus, prout in alia quadam prece,cujus principium estini D'va, gloriantur , omnes fere mirandas patriarcharum & totius populi Israel liberationes hac nocte contigisse. Optant itaque ut Deus iterum veniat, eosq; ex hac captivitate liberet; Christianos vero, ea ratione ut δῆgyptios olim, puniat. Hinc etiam aliquando fit, ut simul ac fores reserantur, & dirae illae recitantur, praesto sit aliquis, qui in candido linteo vel aliis vestibus in caenaculum clanculum

454쪽

Caput XVIII. II

culum irrepat, ut pueruli credant, Eliam adesse,qui lumbifragio Christianos sit multaturus. Reliquas deinde preces , quae ad mensam vulgo recitari solent, ad finem usque perducit, & ita concludit: area naat Nan π κma ,κ rua SN Impa )xu a d inda mnna a pa, κ)r ria iam Iarapa Iava rua

a pa 'liva naa naa Θω naa , quae in Germanica precum suarum Versione paraphrastice

sic interpretantur: Deus omnipotens, nunc brevio cito templum tuum aedifica, citk, in diebus nostris quam proxime, nunc aedificabiὰnc aedis a,nunc aedifica, nunc brevi templum tuum aedifica. Misericors Deus, magne Dein, mansuete Deus, summe Deus, bone Deus, suavis Deus, egregie Deus, Judeoram Deus,breyi templum tuum instaura, citὸ,citὸ in diebus nostris, nunc adisca, nunc ad ca, nunc aedifica, nunc cito templum tuum aedifica. Potens Deu , vive Deus,fortis Deu3, celebris Deus, mansuete Deus, aeterne Deus, terribilis Deus, eximie Deus,regie Deus, dives Delis, formosie Deu3,fidelis Deus, nunc brevi templum tuum instaura, cito, cito in diebus nostris h. evi, cito, nunc ad ca, nunc aedifica, nunc aedifica, nunc ad ca, nunc cito templum tuum aedifica.

455쪽

is Synagogae Iudaicae

tationem Hallei seu Hymni. De hoc Hymno videatur Lexicon Talmudicum in , . Post illud non licet ulteriu3 vinum ea nocte gustare, nisi forte quis sit aegrotus, aut debilitate stomachi laboret ; tum enim & quintum poculum infundere licet, & recitationem omni quem vocant magni illi subjungit. Aquam vero bibere non est prohibitum. Poculo hoc quinto sibi in memoriam TeVocare cdebet Poculum inebrians liberationis futuret. Ideo autem hic poculorum numerus non est excedendus, quia tota hac nocte occupati esse debent in Ritibus Paschatis legitime observandis, in recolenda memoria liberationis ex AEgypto, in celebratione miraculo rum, quae Deus Patribus ipsorum tum fecit, usque dum somnus ipsis obrepat. Quod si vero quis plus biberet, facile inebriaretur, &quorundam oblivisceretur, alia praepostere faceret &c. mkhοι Γ Omnibus modis quisque tenetur sibi 'desach. nμ- vino pro Quatuor poculis prospicere, quae q) Rabbini ordinarunt, quia illorum praecepta aequivalent Legibus Divinis ipsis. Quod si quis nulla ratione habere possit, comparabit sibi uvas siccas, easque in aqua macerabit, donec saporem Vini accipiant. Si & hoc meis dio destituatur, Panem in ejus locum substi tuet, & illi benedictiones super vino recitandas, cum reliquis solennibus, adhibebit.

456쪽

Caput XVIII. iv

Ad quietem itaque postea &somnum, rerum omnium securi, se conserunt, neque, ut alias, necesse habent Deum orare, ut ipsos a Spiritibus malignis conservet. Haec enim Nox in Exodo appellatur Nox custodiarum , creduntque, se hac nocte ab omni sive hominum sive daemonum injuria tutos et

unde & fores per totam noctem apertas relinquunt, sperantes Eliam adventurum, dc ipsos ex miseria & captivitate sua liberaturu.Ejusmodi laboriosam pompam miseri occaecati Judaei per duas noctes, in locum i . agni paschalis, substituunt, quem cum ceremoniis, quae in Exodo habentur, comedere debuerunt. Verum Rabbini eorum scribunt Extra terradi docent, se ab Urbis & Templi desolationes Vmmagnum paschalem non amplius mactare, p. 9T 'cum ceremoniis a Mose i njunctis edere aude- mactare in re. Ad hanc enim, ut-ad caeteras oblationes omnes, neminem obligari, nisi in terra Canaan, quae sola pura & sancta est regio ;Teliquas vero regiones impuras esse & pollutas. Sed quandoquidem J udaei, a quo Christus, verus ille Agnus paschalis, pro nobis est oblatus, in nullo amplius loco Agnum paschalem rite Sc vere comederunt, nec ipsi Judaei, qui terram Canaan & Hierosolymami colunt, hodie agnum paschalem legitimis adhibitis ceremoniis comedunt, quia etiam nullam plane amplius oblationem offerunt,

457쪽

ro Synagogae Iudaicae

aliam necessario oportet esse causam, cur&eorum oblationes, & omnes Mosescae Ceremoniae, cessaverint. Sane nisi usque adeo a Deo

caecitate percussit forent, id utique mille sexcentorum annorum spatio perquisivisse &considerasse poterant. Jure itaque cum Pro-Wal. 49. I .pheta Davide dicas: Ilac via illorum meraesinat. Si. ia. stultitia, quam postera tamen oresuo laudant. Non audivit populus meus vocem meam, is Idaei non intendit mihi. Dimisi itas eos in cordis sevi tacitatem, o ambulaverunt in adinventionibus suis. Hanc vero suam sententiam, ex hisce Μosis verbis

probare nituntur Rabbini: Non poteris immolare pascha in qualibet urbium tuarum,quas Dominus Deus tuus daturus est tibi: sed in loco quem et gerit Dominus Deus tum, ut habitet nomen ejus ibi

immolabispascha vestere ad solis occasum. Sed verus hujus mandati sensus hic est, ut postea, ubi in terram Canaan venerint, statumq; Tegimen habuerint, Urbem & templum, in quo Deus nomen suum habitare voluerit, insederint, in nullo alio loco agnum paschalem mactent,quam in illo, nempe Hierosolymis , idque propterea,ut eo facilius in fidei unitate persiisterent, quum quotannis Hie osolymam, tanquam ad signum & caput Ecclesiue, undique convenirent. Postquam Vero ipsorum regimen fuit desolatum, &, sive propter bella,ssive alia pericula, Hierosolymam venire non potuerunt, tum singuli agnum pascha- leni

458쪽

Caput XVIII. 62I

Iem domi saepius mactarunt, ut ex altero Regum videre est. Regimine autem restituto, Pascha cum magna solemnitate & laetitia celebrarunt,uti reXJosias fecit. Jam vero quod uidem. a mille sexcentis annis, & quod excurrit, agnum paschalem rite nec mactare nec edere possitiat, non politici tantum regiminis, &templi desolationem, sed longe graviorem causam esse oportet, propter quam in tam diuturna captivitate languent. Instaurata tamen est Hierosolyma, &in hodiernum usq; diem perstat ; cur ergo & templum non est instauratum, & oblationes, caeteraeque Mosaicae ceremoniae, in pristinum statum restitutae Verum hoc Judaei videre nequeunt. Illorum enim oculis Mosiis velamen adhuc obtenditur Supra memoravimus, in hoc festo Pascha- Curtis convivio quatuor unicuique infundi cva- 'r

thos, cluos ante Coenam, duOS a Coena λ' funiantur.

quatuor cyathi sancti sunt & benedicti,siiquidem peculiari benedictione consecrantur,&a singulis ebibi debent. Id vero fit, uti Rabbi Rabbi

Bechaj scribit, in memoriam & gratiarum hactionem ob quadruplicem liberationem,cu' H, AEjus quadruplex mentio fit in hisce Dei verbis nera. Exod. cap. 6. nrn Educam vos de ergastulo Aeg)ptiorum, ' cm ct eruam deservitute, ac redimam in brachio excelso ct judiciis magnis, n ba ct absumam vos mihi in populum, O c. Hoc

459쪽

ra Synagogar Iudaicae

tua. l. . ita explicatur in Sepher Col-bo: Ouatuor his innui maxima beneficia, propter qua singula gloria ct laus Deost tribuenda; primo, quod Deus ipsos eduxerit ex servitute A Jptiaca, secundo, quo Διmsatisset perffuissetisi ipsos oneribus Aeg ptiacis sublevasset, is ibi sub dominio Pharaonis reliquisset, eos insuper etiam in libertatem asseruerit: tertio, quod etiam AegJptios contriverit o perdiderit, j dictissuis in eos exercitis: quarto, quod non tantum corporali libertate eos donarit,sed Urs'irituali, inpopulum sevum peculiarem adoptarit, ct Lege sua dignari potuerit. Ex adverso itaque promissionum quatuor harum liberationum, singulis Paschalibus quatuor vini cyathos eUacuant, ne summorum Dei beneficiorum unquam obliviscantur. Quod ibidem quoque meminimus, ubi quartus & ultimus illis infunditur cyathus' execrationem hanc, TDπ Efunde iram tuam ct furorem tuum,ctc. in Christianos omnesq; hostes suos ab illis recitari,causa est,ut iterum

Rabbi Bechaj loco citato ait; quia Deus olim novissimo die nationibus mundi, hoc est Christianis, omnibusque illis qui Judaei non sunt) quatuor scyphos ultionis & poenae divinae infundet & propinabit, uti scribitur:

γον' s is, Sume calicem vini furoris hujus de manu mea: O. FI- Z- propiκabis de illo cunctis gentibus, O c. Item:9Calix Psum. u. 6, aureus Bubrion in manu Domini,ctc. Item: Laquei ignis, sulphur oestiritin processarum pars calicis eo

culum exeinerationem

im caeteras

gentes reeitent.

460쪽

Caput XVIII. 423

ram. Item: Calix in manu Domini, o pinumnia. s. s. quod in eo rubet, ct plenus est misto, O efundit ex hoc: utis faces ejus sugent, O bibent omnes impii terra. Sed si Judaei acribus & intentis oculis calicem hunc contemplarentur, sibi primo intusum agnoscerent, ut ProphetaJeremias loco quem primum citavimus sejicit; Et accepi calicem de manu Domini , O propinavi cunctis gentibus ad quas misit mo Dominus, Drusalem fico cipitatibus Dda, ct regibus ejus, o principibus ejus, ut darem eos insolitudinem, O in stuporem, ct in sibilum, O in maledictionem ,scut est dies ista rPharaoni regi Aegypti,oc. Ubi scyphum hunc

Judaei concoxerint, nullum forte Christianis venenatu poculu amplius propinabunt.

Ex paucis istis facile perspici potest, Iudaeos festum Paschatis non amplius ex Μο- sis vel Dei praecepto celebrare & observare, sed juxta Rabbinorum suorum traditiones, quae pluris apud illos quam Dei praecepta fiunt, ut manifeste ex ipsorum Talmude apparet, in quo ingens tractatus, z ΠΟΩ Ρesachim dictus, de hujus sesti observatione habetur, in quem tractatum alii Rabbini integros libros conscripserunt & commentati sunt. Haec itaque missa faciam, & ita cum Apostolo dicam uePaulo: Pascha nostrum pro nobis sacrificatum I. oris. v. 7:eu, nempe Chrsus Johanne: Ecce agnus ille Dei, qui tollit pecca. Iob. I. as. tum mundi: D d 4

SEARCH

MENU NAVIGATION