Johannis BuxtorfI patris, Synagoga judaica, de Judaeorum fide, ritibus, ceremoniis, tam publicis & sacris, quàm privatis, in domestica vivendi ratione tertia hac editione, de novo restaurata, & innumeris accessionibus in ampliorem & augustiorem forma

발행: 1661년

분량: 853페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

51쪽

i synagogae Iudaicae

Fici perfecta credo, mortuos vita restitnendos esse, quando ita feret placitum Creatoris, cuius nomen sit benedictum, ct cujus memoria extollatur in faculam ct aeternitatem. 'Haec est tredecim articulorum fidei Judaicae summa,ut in precum Iudaicarum libellis breviter & per Epitomen consignantur, in quibus miseri & caeci Judaei,cum magnis su spiriis,anxietate, dubitatione,& ejulatu misere moriuntur & pereunt. Ut vero facilius intelligi possit, quo praecipue hac sua fidei consessione colliment, articulos hos paulo latius diducam. Primum itaque observandum est, fidemJudaicam& Religionem Mosaicam,uti Judaei scribunt, his articulis sem per quidem landatam fuisse, sed a doctissimo Rabbi Moschebar Maimon qui Anno 4964. a Mundi creatione, juxta Judaeorum supputationem, hoc est, Christi Iio . diem obiit) scriptis demum comprehensos, & in hunc ordinem redactos fuis . Judaeis vero scrio injunctu est, ut in posterum omnes hac

52쪽

Caput III.

fidei confessione pro 1ymbolo uterentur, in in . ea Q, Viverent & morerentur. Ideo articulos illos fusissime exposuit,& ingentem de illisia, librum conscripsit,ex quo articuli illi, quos ante adduximus, paulo fusius excerpti,& typis editi, appositique sunt sub finem magno-: Id rum Bibliorum, quae Venetiis Anno Is II. 4 E Felicis Pratensis opera prodierunt, .Xcudenti fit te Daniele Bombergo, ubi eos, sequenti ra-,m rione eXpositos, legere licet. iit Primus Articulus est de Deo, qui omnium μῖν eulia

.creaturarum Creator est, hoc est, Causa Cau- ω io ι3.

in sarum, Ens Entium, a quo & per que Omnia, ili cluet sint in coelis supra,& in terris i nfra,crea- Eiseni . ii ta sunΠdcin quo solo subsistunt; Qui omnia, si, si mplici suo beneplacito secit,& cujus voluntate omnia rursus dissolventur, atque in nihilum redigentur ; Cujus essentia, etiamsi omnia praetereant, neq; praeteriressaeque imminui, vel immutari potest. Essentia enim ejus est macia n)Mxn Mecius gemurah, essentia perfecta &absoluta,nullius rei, nullius auxilii, nullius opis indigens. Lux est aeterna, potentia, robur & vita: Illius solius est do*inium, & imperium: Ille revera unus est, &Rex super omnia laudatus. Hujus articuli fundamentum positum est in his verbis: Ego noZro.2. sum Dominus Deus tuus, sec. Secundus Articulus est de Dei unitate ; quod scit. Deus sit Inuua UA, id est, Unus,& U ni '

assalo

53쪽

3. De Dei

Deut. . s. q. De AEtemnitate Dei.

16 Synagogae Iudaicae . .

cus essentia, cujus unitati nulla res comparari potest, sive in hoc Mundo, sive extra hunc mundum: Ille non est instar communis, au tpeculiaris essentiae &substantiae,quae plures species sub se comprehendit: neque etiam a Ttnn Inra sicut aliquid compositum , aut instar essentiae compositae, quae in alias partes dividi potest: neque etiam CnosΠ-ut cor-pin simplex, quod quidem numero unum est, majus tamen & minus recipit: sed est unus in una, perfecta & absoluta essentia, cui nulla alia essentia in ejusmodi unitate comparari potest. Hujus articuli fundamentum nititur illis verbis ; Audi Urael Dominus Deus noster Desu

Unus est,ctc. Tertius Articulus est, de Incorporeitate Dei Gnempe,Deo non esse assignandam δ', In Proprietatem corpoream, nihilque etiam eorum quae corpori accidunt , & ab illo rursus separari possunt; ut, ire, Stare, Loqui, Silere, Sedere, Currere,&c. & quamvis aliquando Sacra Scriptura Deo res corporeas attribuat, illud fieri r mayn a ' hyperbolice, &απκ', id est, hominibus usitato loquendi more, quo natura Divina ab hominibus facilius apprehendi & intelligi possit. Hujus articuli fundamentum sunt haec verba , mulam eni militudinem vidistis,ctc. Quartus Articulus simpliciter prout sonat est intelligendus ue Deum nempe Creatorem

54쪽

Caput ΙΙΙ. 1

sua ' Primum sive AEternum esse, & ab omni

aeternitate : reliqua vero omnia temporalia

esse, & aliquando iti cepisse. Hic articulus

illis verbis innititur,quibus Deus appellatur ira se in m Deus aetermitatu. Item, Mosumpri- Deti mus se ultimissis praeter me nustus est Deus. Quintus est de Dei Adoratione; Deum solum s. De Dei adorandum esse, illum solum colendum, ex- Μαουιione

tollendum , laudandum , & celebrandum; nullumque alium hoc assiciendum honore sive e beatis Angelis, sive esideribus, sive ex

iis, quae quatuor Elementorum compositione constant: Haec enim omnia ejus este creaturaS, circumscriptas, & finitas, apsunt vero solum esseCreatorem,principio & fine carentem , Omnibusque creaturis necessitatem esse

imposi tam, ne ue ullam ex iis sui Juris aut arbitrii este; quippe quarum omnis Voluntas& arbitrium a Deo pendeat, qui solus est liberrimum agens, & cujus voluntatem nemo remorari potest; ideoq; etiam nullos Melicina Advocatos & mediatores inter eum& homines collocandos esse. Haec autem omnia in eum finem adducunt, ut omnem ' dIdololatriam procul amovendam moneant, cujuscemodi monitis tota Lex,& facra ruris plura fiant resertaea Sextus Articulus vult,Deum gratia sua &c. De μο- mero beneplacito ex humano genere quos- ph dam elegisse, quorum mutem & intellectum

55쪽

Differentia

phetias missis, O eret

rerum Proia

is Synagogae Judaicae

prae aliorum mentibus illuminaverit &purificaverit, spiritu Prophetiae donaVerit, eorumq; intellectum Creatoris intellectui adhaerere fecerit; ita ut per illos sit loquutus,& Viam, per quam homineS ambulare voluerit, illis revelaverit. Septimus Articulus docet, Mosem inter Prophetas summum &praestantissimum fuisse, atque supremum sapientiae, Sc humanae per fectionis, dignitatisq; gradum attigisse; adebui Angelis aequiparatus fuerit, ac ea propter ejus prophetiae, in quatuor praecipue rebuS, aliorum Prophetarum prophetias super rint. Primo, quod Deus cum aliis Prophetis loquutus sit per Angelum, qui medius inter Deum & illos intercessit: sed cum Mose ore ad os, facie ad faciem loquutus est. Secundo, aliis Prophetis prophetia contigit, aliquado per insomnia noctiarna, aliquando per profundum soporem de die, ita ut omnia illorum membra, totumq; adeo corpus diriguerint, & stupore perculsa fuerint ; sola cogitatio vires suas retinuerit: Moses Vero prophetias suas no ita accepit, uti de illo dictum est: Si quis fuerit inter vos Propheta Domini n Piso apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum rat non ita serpus meus Moes: ore enim ad os ei loquor et palam, ct non per anigmata se figuras, Dominum videt Moses ; Itaque prophetias suas de die accepit , quum staret coram Cherubim, sicut

56쪽

Caput III. I9

sicut scribitur: Inde praecipiam, se loquar ad te isupra propitiatorium, ac de medio duorum Cheru- bivi, qui erunt super arcam testimoHii, ιuncta, qt mandabo per testus Israel. Tertio, quando spiritus Propheticus alios Prophetas , vel per somnium, vel per visionem, vel per Angelum invasit; viribus omnibus S robore omni destituti,tanto i ; terrore & trepidatione correpti sunt,uρvix anima ipsorum in ipsas remanserit, uti de Propheta Daniele dicitur: Vidi autem ego Daniel solio visionem : porro viri Dan.is. qui erant mecum, non vi erunt, sed te)ror nimius irruit super eos, ct fugerunt in absconditum, ego autem solus relictim vidi visionem grandem hanc, O non remansiit in me fortitudo, sed ct species mea

mutata e I in me, o emarcui, nec babui quicquam virium, O audivi vocem sermonum ejus, ct audiens, . jacebam consternatus'per faciem meam, se vultus meus haerebat Icrrae. Sed nullus terror irruit in

Mosem, quando prophetias suas accipiebat: ideo Scriptura dicit de illo: Loquebatur Domi- Exocn. nus ad Mosem facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum, hoc est, comiter & beni

gne, non autem cum terrore. Quar o, non

prophetarui alii Prophetae arbitrio suo, quoties & quando voluerunt: sed demum,quando Deus jussit, & virtutem propheticam illis inspiravit. Unde saepius Deum invocaruut,& ab illo spiritum propheticum petierunt λsa ilis etia non diu prophetarunt unterdum

57쪽

ao Synagogae Iudaicae

a prophetandi munere cessarunt; interdum quoq; Musicis instrumentis recreari postularunt, ut Propheta Elisaeus recreationis causa fecit. Moses autem, quotiescunq; voluit &necesse habuit, vaticinari potuit. Hinc scriptu est: State, ut consulam quid praecipia Dominus de robis. Loquutins est Dominus ad Mosem,icens,m. Ita Moses omnes Prophotas superavi nullusq; Propheta unquam similis ei fuit. Octavus Articulus agit de Lege, quae Mosi ex ore Dei data est, ea ratione qua apud eos hodie invenitur. Quomodo autem hoc contigerit ; An scilicet Deus scriptam Mosi tradiderit ; an vero ipse Moses ex ore Dei exscripserit ' certo sciri nequit. Siquidem autem omnia ex ore Dei profecta sunt; necessario vera esse oportet, nullaque est differentia inter omnia vocabula, quae in Lege scripta sunt. Ex. gratia 3 Ego sum Dominus Deus tuus,ctc. Et, Thimna concubina erat Elipha filii

Pusidia Canaan,ctc. Et, Auri Israel Dominus Deinruus Deus unus esi, & alia id genus; omnia enim aequὲ sunt sanctum& verum Dei Verbum. Similiter etiam expositio Legis 'eu Ian Mini hanexura ex ore Dei prosecta est; eo scilicet modo, quo hodie observatur

in trahi, Iulabbin seu palmarum ramis, Scaliis, quae fieri solent infesto Tabernaculorum, in Tubae inflatione, in j viri; & rycn

58쪽

Eicis o Tephistin , Fimbriis & phylacteriis ;

aliisque ejusmodi rebus, quarum nulla e pressa mentio fit in Lege Mosis, quaeque hodie Observantur, quemadmodum Deus Mo- si, Moses vero illis exposuit, & oretenus declaravit. Moses autem, inquit Deus, in omni Numin. domo mea fidelissimus estis de se dixit, In hoc scietis quod Dominus miserit me, ut facerem universa qua cernitis, ct non ex proprio corde ea pro

tulerim.

Nonus Articulus agitia Legis immutabilitare n. De Legis Legem nempe Mosis nuquam mutatum iri nullam unquam aliam Legem illi adjicien- dam, nihil illi, vel in Scriptura, quoad literas& apices, vel in expositione ac interpretatione, addendum, aut detrahendum esse. Quapropter etiam Templum iterum instaurandum, Hierosolymam de novo aedificandam , sacrificia & Mosaicas Caeremonias omnes in pristinum suum statum restituendas, Judaeos deniq; in patriam suam reducendos esse,ut illic Legem Mosis in aeternum

observent,& c. Decimus Articulus, juxtaliteralem sensum, io. Desiam ex sacra Scriptura facile intelligi potest. tia Dei. Undecimus Articulus , De bonorum malo-H. De Pra-rumq; Operum Retributione astit. Et bono sebo ρ'rum quidem operum merces maXIma est rum. Qn ni ny Olam hasia Seculum futurum, sive Vita aeterna. Malorum vero operum poena

59쪽

ra synagogar Iudaicae

maXima, aeterna animarum est perditio: ideo Mod. scriptum : Aut dimitte eis hanc noxam, aut, si, non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Cui resondit Dominus: Qui peccaverιt mihi, eum delebo de libro meo. ra. De MN Duodecimuό Articulus de Messia adhuc ven-D- turo agit, cujus adventus, etiamsi diutissime differatur , certissime tamen est sperandus. Nullus adventui ejus terminus, nullum praefixum tempus est ponendum, neq ex Scriptura inquirendum. Hinc Rabbinorum sapientissimi &doctissimi dixerunt: irim ΠΩΠΗ: Rumpatur 'iritui eorum qui sup-

, putant tempora. Nihilominus tamen Messias - , CredenduS, amandu S, celebrandus & invocandus est, ut cito veniat , quemadmodum omnes Prophetae a Mole, ad Malachiam usiaque Prophetarum ultimum fecerunt. Qui vero de adventu ejus dubitat, nn a an Nari bra is totam Scripti ram mendacii redarguit

imo te, o caece Judaee, Lexmρndacii arguit, qui eum, qui jam pridem venit, venisse dubitas & credere recusas) quum apertissime promittatur in my a d D sectione Bileam. Numer. cap. 22. in I s sectione et, arim, Deut. cap. 22. & O. compluribuS-que aliis in locis. II. De Re- Decimu3tertius Articulus de mortuorum surrectique Resurrectione tractat, de qua nihil amplius noc loco dicendum eIt. Haec

60쪽

Caput III.

Haec ergo fundamenta qui persecte credit,

ille ad Israelitarum numerum pertinet, ejusmodi hominem amare , illius misereri, &Omnia illi demonstrare oportet, quae Deus Creator propinquo & fratri, eX Vero amore, fraternitate, & amicitia demonstranda esse, Praecepit. Homo autem talis, etsi omnia,quq excogitari possunt, peccata, propter ingenitam humanae naturq pravitatem committat; is propter peccata quidem sua punietur, nihilominus tamen etiam futuri seculi erit par- ticeps, & Israelitis peccatoribus annumeram . . bitur. Qui vero vel unicum fundamentum, aut fidei articulum, concutere nititur, illique ' si dem non habet,is ad Ecclesiam Israelis nullo modo pertinet. Deum enim abnegat, &haereticus atq; Epicureus appellari debet; ut

qui eradicet quod bene est plantatu, dignusque est qui expellatur, rejiciatur, & omnino perdatur. De ejusmodi enim dicitur in Scriptura ; Eos qui te oderunt odios*m proseq utin, Ra 13ν. ret. Domine,ctfastidiri illos qui in te insurgunt. Hactenus Judaicae fidei sensum fusilis aliquanto diduxi e Rabbi Mosche filio Maim nis, qui vulgo apud Judaeos SI Rambam appellatur, per scripturae quoddam compendium , quod illi a Rusche Thilhos appellant, ut hac ratione facilius perspici &cognosci possit, quonam praecipue Judaica Haec haec consuasio spectet. Si enim diligenter hos μ μ ς

SEARCH

MENU NAVIGATION