장음표시 사용
541쪽
in Isaaci Iocum oblatus est, quod in primam Tisset incidisse volunt, Curvum debet esse cornu, ut commonefant,se corda sua debere incurvare & humiliare coram Deo. Si intus sit obductum auro, vel extuS ad ramen orificii superioris vel inferioris,cornu non est legitimum: quia sonus egreditur
Tempus clangendi est ab ortu Solis vel diluculo diei primi, usque ad ejus occasum. Quantitas Cornu hujus ea esse debet, ut cum manu illud tenet, utrinque adhuc ejus pars aliqua conspiciatur, trium circiter pau
Si dies primus hujus sesti incidat in Sab
bathum, tum clangunt die secundo. Cornua Christiano facto vel allato non est utendum : si quis tamen id secerit,ossicio suo functus est.
De modo & artificio clangendi, de sonis .=& modulis, de personis Scc. plurima hic scribunt , quibus exscribendis supersedemus. Petat ea, qui vult, ex Minhagim & Ritualibus ipsorum. Videatur & liber de Abbrevi turis, in h. ii A schola domum redeunti edunt & bibunt. Hic Rabbini omnes laetos & bono animo essesibiq; peccata a Deo condonatum iri, secum reputare jubent; non ea tamen de cau-Fa,quod egregie pergraecati fuerint ; id enim vitio amne esset. K c,
542쪽
A' cibo viri, mulieres, pueri, juveneS se- .il' riba.nesque, ad aquam aliquam vel pontem pergunt, ut peccata sua in aquam projiciant, prout scribitur; Revertetur is inserebitur no- Mich.7.I'. stri, deponet iniqxitates nostras: ct projicies in profundum ruaris omnia peccata nostra. Si pisces con speXerint,omen accipiunt, prae loetitia exsiliunt, vestes suas strenue eXcutiunt, Sc peccata sua in pisces decutiunt, qui peccatis illis onusti enatant, non secus ac aries in Veteri Instrumento, cum populi peccatis in desertum aufugiebat, ut in Levitico legitur. Levit. lc. Judaei Germani vocant Tochlico lata chen. Quidam scribunt, illos ideo ad flumen abire, Ut ex conspectu piscium incertae mortis horae stat memores, & ejus consideratione ad poenitentiam incitentur : quemadmodum enim pisces subito & ex improviso reti capiuntur; sic homines saepe a morte derepente,veluti reti,capiuntur & abripiuntur. Sunt qui scribant, id in Abrahami memoriam fieri, cui, cum primo anni die Isaacum oblaturus esset, in itinere Satanas, in ingentem aquam conversus apparuerit, Ut primo genuum tenus in aqua ambularet Abraham, sed mox ad collum usque excrevisse, adeo ut in praesens vitae discrimen venerit; ut sic. ligationem &oblationem Isaaci impediret; Abrahamo Vero tum orante & dicente; VIVA y Serra erfer opem , Domine, quia perren
543쪽
runt aqua sug ad animam, semitam illi siccam& aridam in medio aquarum posuisse Deum ut una cum Isaaco salvus evaserit. Extat haec historia paulo fusilis in Medrasch V Ucha. Octu. Noctu iterum in laetitiam effunduntur.&genialiter epulantur. Ita per biduum novi anni principium cum summa securitate,laetitia, & voluptate celebrant: ita tamen,ne cibo& potu corpus & animum gravent. J ejunare autem prorsus est prohibitum ; nisi tamen quis voto se ad jejunandum obstrinxer it. Micheas; si quis Onuot ct mendax, dicat γsistabo tibi uinum ceram, ille populi hujus Propheta erit. H. 3. q. Sophonias; Propheta ejus resani, viri infid tes: sacerdotes hin pollueruntsanctum, injuste ege
Expiationis se praeparentes sium pro peccatis suis
AB anni principo ad decimum usque
diem,quo Festum Expiationis celebra-Deeem dies tur, appellare solent m Nn π Moy Aseres ps it με- jeme teschuvali decem paenitentia dies. His de-
544쪽
tem diebus, inde a principio Novi anni, scribuni Judicari hominem a Deo, & omnia ac
singula ejus opera examinari; znna myn DII CVa sententiam autem de eo pronuntiari Die expiationum. Illis itaque diebus jejunio itrenue se macerant, multum orant, magnamque pietatem affectant, ut, si quem in mortis Libro Deus inscripserit, malumq; illi annum destinaverit, nunc poenitentiam ejus bonaque opera intueatur, & in illius bonum con Vertat, eumque magno Expiationis die in viventium Librum referat,& judicium ejus tum demum obsignet. Confessionem suam peccatorum, pretier alias multas preces, singulis diebus mane ter recitant,excepto die nono, quo semel tantum ab illis editur. K jejunio tamen excipitur Sabbathi dies qui Sabbathum
in hos dies incidit, qui vocatur τ' aron nata pσ' NNU , Sabbathu'm poenitentiae ; & Hesera diei Expiationum , in quibus jejunare prohibitum. His decem diebus omnes &singuli abstinere debent a sin a Pane Christianorum, etiam illi, qui alias eo solent uti. Quantum enim in i plis, omni munditiei per hos dies studere debent,& meminisse illos longe praestantiores esse quam reliquos dies anni. Si quis ipsemet Panem coquere nequeat, saltem furnum Christiani Judaeus rite praeparabit, stipulas in eum projiciendo, ut videatur Coctionem juvare 3 idque ideo, ut recordentur, sem -
545쪽
se munditie & sanctitate a Christianis esse distinctos, & sic ad poenitentiam incitentur. Propterea quisque Paterfamilias providet, ut a Kalendis Tisti usque ad sestum Expiationum sussicienti pane sit instructus. Neminem per hos dies excommunicante nemini jusjurandum deserunt: quida etiam a Judicio omni abstinendum dicunt: quia ipsimet hoc tempore judicantur,& hac ratione forsitan Proprietatem Judicii & justitiae Divinae, vel Satanam ad accusandum, irritare possent. Sabbatho poenitentia in Synagogis solent concionari , & populum exhortari ad studium Legis & ejus observationem,bona opera,Pce nitentiam &c. Omnes enim debent per hos dies opera sua examinare, & poenitentiam agere, non solum propter opera manifeste &palam mala, sed etiam de iis de quibus dubitant: Imo π rvam nautar in m atri 'ay pso a 'κ Transgresso dubia magu opus habet poemtentia, quam transgresso manifesa: quia de hac homo agit poenitentiam, de illa securus, eam saepe negligit &c. Nono die mane ante lucem surgunt,in scho.
Iam eunt, satis multum canunt & precantur. Quamprimum vero domum redierunt,
mares singuli, tum pueri tum viri, Gallum in manus sumunt: foeminae Gallinam; gravida Gallum & Gallinam ; quod si peperit masculum
546쪽
ium, Gallus servit expiationi infantis, Gallina expiationi Matiis 1, si foemellam, Gallina ea sussicit pro expiatione matris & filiae. Qui ilibet postea paterfamilias , cum Gallo prae manibus, in medium primus prodit, dc ex
Psalmis Davidis ait, Sedentes in tenebris,ctum- Psalm. Io bra mortis , vincti inopia ct ferro: eos eauxit de te- ΙQ. . II. c. nebris is umbra mortis,ct vincula eorum disrupit: Stulti propter praevaricationem suam,&propter iniis quitates suas inguntur, omnem escam abominata est anima eorum, Cr pervenerunt usque ad portas mortis. Tunc clamaverunt ad Dominum in angustiassa, ab angustiis eorum servavit eos, mittit xembum suum, ct sanat eos, ct eruit eos defoveis ipsorum. Celebrent ergo Domini misericordiam, O mi
rabilia ejus sitis hominum. Et sacri cent sacrificia laudis, O narrent opera ejus cum jubilo. Item ;Si ei assit Angelus interpres unus de mille, qui isti Isibi ,3 λα- resipiscentiam exponat, tunc miserebitur ejus, o di-l cet, redime elim, ne defendat in fossam : invenienim expiationem c Gallum nempe gallinaceu, qui peccata mea expiabit . Deinde expiationem aggreditur, & capiti suo gallum ter allidit, singulosque ictus his vocibus prose- , quitur ; I , 'mso nt , 'ren ni , m
ildκ Hic Gassus sit permutatio pro me, hicint locum meum succedat, hic sit expiatio pro me, huic gallo mors aferetur, mihi vero ct tori Israeli vita fortunata. Amen. Hoc ille ter ea ordine facit,
547쪽
pro se se. pro filiis suis, & pro peregrinis, qui
apud issum sunt,uti Summus Sacerdos in Veteri Testamento expiationem quoque fecit, ut in Levitico legimus. In his verbis notant, ii nitiales literas harum trium vocum in lira, , constituere Charach,quod
scribunt esse Noni en Angeli, huic rei praefecti ; & petunt id ex illo versu: 'st ' Dbvo'- quarum literae finales etiam sunt a n. Gallo deinde imponens manus, ut in sacrificiis olim, eum statim mactat, cutemque ad collum ei primum contrahit & constringit, &secum reputat, se, qui praefocetur aut ranguletur , dignum esse : hunc autem Gallum in
suum locum substituere & offerre; Cultello postea jugulum resolvit, iterum animo secum perpendens, semetipsum, qui gladio plectatur, dignum esse; & confestim illum vi e
manibus in terram projicit, ut denotet, se dignum esse, qui lapidibus obruatur: Postrembillum assat, ut hoc pacto designet, se dignum esse, qui une vitam finiat: & ita quatuor haec mortis genera, pro Judaeis Gallus sustinere
debet. intestina vulgo supra domus tectum jaciunt, avium commiseratione, ut aliquid etiam de illorum oblatione participent. Verum alii dicunt id fieri, quia quum peccata internum quid potius quam externum sint, ideo galli intestinis peccata haerere: corVOS itaque advenire, & cum J udaeorum peccatis
548쪽
iri desertum avolare debere,ut hirquus in Veteri Testamento cum populi peccatis in desertum aufugiebat. Alii hanc reddunt cau- Lam ; quia Galli victum hinc inde conqui-Tunt, & ex rapto Vivunt 3 &quia vermes &alias res abominabiles comedunt, hoc die Lancto ab eorum esu esse abstinendum. Dant
Praeterea operam , ut album Gallum ad hanc oblationem consequantur; rubro omnino
absti nent, quia gallus ruber jam antea peccatis scatet; si quidem peccatum rubrum est,uti scribitur : Si fuerint peccata vestra ut coccinum, Iesa. I. G.
quo nix dealbabuntur, ct, si fuerint rubra quasi
Vermιculus, velut lana, alba erunt. Jam vero si
gallus albus fuerit, nullis insectus est peccatis, & Judaeorum peccata sustinere potest: sed sit ruber sit, totus peccatis scatet. Judaeorum itaque peccatis serendis in idoneus est. Antonius Margarita scribit in libro suo de fide Judaica, quosdam dicere, se a veteribus
accepisse, ad hanc expiatoriam oblationem Simiam sumendam este: hanc enim homini simillimam esse, &c. Causa autem, cur Gallo Gallin ab potiuS quam alio animante utantur, haec est, Hebra quia Vir Ebraice Iaa Gilher appellatur.Jam si r Gebber peccaverit, Gebber etiam peccati poenam sustinere debet. Quia vero gravior esset
poena, quam ut illam subire possent Judaei, Gallum gallinaceum, qui Talmudica seu Babylonica dialecto Iaa Gebher appellatur, in lo-
549쪽
cum suum substituunt, & ita justitiae Dein tisfit ; quia quum Gebber peccaverit, D Gebber etiam, id est, Gallus gallinaceus plectiri m--turi In Levusch scribitur,s Gasto gallinaceo qui V destituatur, illum postse Hul loco sumere vel Anserem,
pel Turturem, vel Pullum columbae. Additur ibidem, quosdam hunc morem improbare tanquam supersitiosum, i. quod ad sacriscia seu oblationes sit
prohibitus Gallus,ac proinde hic non debeat pro oblattione servire: deinde quia Mactans eum extra terram sanctam, videatur Oblationem facere extra te
ramsanctam, quod etiam est prohibitu. Adhqc a tem ita respondet R.Mardocheus; hanc ipsiam ob causam usurpari solere tales animantiam Oecies, de quibus Omnibus constat, quod ad oblationes ineptasnt, nequis erret , se existimet, veram h cseri oblationem 1, stafieri tantum ut Satana os obstruatur, ct omim accusandi materia praeripiatur, qui perniciem hominis quaerit, ut ipsus potestati trada rur. Dum eniis homo Gallum suo loco mactat, ct cultat quasi seipsuiu mactaret, nullim ei locus accli- sandi relinquitur. Leo de Modena quoque scribit, in Italia, ct in Oriente hunc Ritum esse abrogatum, ut qui nullam habeat fundamentum, ct multum supersitionis. Sic caecae illae & brutae pecudes hic Deo suo imponere, S glaucoma ob oculos objicere se posse putant, iis nempe artibus, quibus Diabolum decipere possunt, ut superiore capite vidimus, adeo ut illi Gallus gallinaceus Homo esse videatur. Vae tam
550쪽
horribili caecitatis Consimilem acutam &subtilem expositionem legimus in libro qui: π Cata id est, Tribus Juda, dicitur, & H braich primum conscriptus, postea vero in Germanicam linguam a Judatis ipsis versiis,& Cracoviae in Polonia,abhinc annis duodecim, editus est, ubi disputatio inter Christianum Sc Judaeum, coram Alfonso rege Lusitaniae olim habita, describitur. Quum Christianici multa Scriptura loca produxisset, Chrisum verum Messam=ctantia, ct inter catera hac quo que verba Psalmi ar. Mi Deus mi Deus, ut quid mi me dereliquisti r tandem Judavi re*ondit; Hanc
Sacra Scriptura inesse proprietatem, ut variis modis exponι possit: veram autem O optimam evomtionem esse eam, qua aliis Scriptura locis illustrarict confirmari potest. Musta vero esse loca, qtia οἷ-sent, quo mimu ha voces, Mi Deus, mi Deus, &c. de Chrasto intelligi possint. Rerum tibi primo res ram ea, inquit Judaeus, quae sapient imus se doctissimus quidam Raunnus Ilisaniarum Regi in hac verba aliquando respondit ; Heri in gallum meum excandui, eo quod mihi nimio cantu moleis fiam cesseret ; baculo itaque illum percusii, O iurenebricosum conclave abegi, ubi glocitare destit. Illum vero tamdiu singulo diebus prae ira verberavi , donec cute direpta usa illi comminuerim. Postea in ollam eam condidi, ct operculo, ut decet, texi. Sed a morte ejus miraculum contigit, anima ejus in corpus reversa est, ct iterum cucurire ct canere