장음표시 사용
551쪽
occepit. Et hic est Psalmi pigesimi secundi sensus.
Threnti Propheta enim Fremia vaticinationem in Threnis huc quoq, referendam, invenio, dum ait; naan uκEgo sum vir ille qui vidit afflictionem , hoc
est, Gallus gallinaceus , qui Talmudica dialecto Ira Vir appellatur ; In virga furoris ejus ; hic in Baculin quo gallus percussus fuit; Deduxit me& abduxit,id est, Abegit ; In tenebras &non in
lucem, hoc ess, In conciare tenebricosum; vertit manum suam contra me 3 his designatur altera verberatio in conclavi, vel etiam agitatio in olla 3
Perdidit carnem meam & pellem meam, hoc est, Diripuit O detraxit; Et ossa mea contrivit, hoc est, Me in partes dissecuit; AEdificavit supra me, hoc est, Me in olla texit 3 In tenebris collo cavit me, id est, in olla tecta; sed & cum clamavero & vociseratus fuero; hac denotant illum iterum a morte sua cecinisse, sec. Hactenus ex libro Schebhet Bhudab. Unde videre est, quO- modo Judaei Sacra Scripturam in ludibrium vertant, &reapse osten dant, se amentia, caecitate & stupore cordis percussos esse , uti Deus per Mosem minatus erat. Hinc quoque praestantissimam illorum architectonicam, qui ex Gallo Virum, & ex Viro Gallum faciant,perspicimus. Adducor ut credam,imo extra dubium pono , si Propheta Jesajas cap. s. usus fuisset voce Iaa Gebher, illos hunc Virum de quo Propheta agit, in Gallum m laturos. Verum non appellatur illi Iaa Gebber,' - sed
552쪽
ischim Conterat in ct abjecti si vi virorum res hominum ; Quos autem dolores & languores tulit Vere languores nostros ipse tulit, Gr aolores nostros ipse portavit , Ipse autem pulneratus eu propter iniquitates nostrair attritim est propteri . scelera nostra, disciplina pacis vostraesuper eum, Ol: livore ejus sanati sumus. Ejusmodi Virum Jui daeorum stupor recusat , illumque praefert, i quem veru transfigere,assare,oc cum hilarata s te dc laetitia comedere pollunt. Galli Vulneri- bus tarde sanabuntur, parumque admodumi pacis in conscientiis suis consequentur,ut re- γ vera in lecto jam jam morituri decumbentes,' ostendunt, ubi nulla consolatione sustentanis si tur, sed ajunt 'rnsa inn uinu Mors mea sit exul piatio ct satisfactio pro peccaris meis. Ah miseramst consolationem l non mors temporalis, sed sp aeterna, eXpiatio erit & satisfactio pro illo-e rum peccatis. Sed justo Dei judicio hoc co-l gnoscere nec possunt nec volunt Judaei. Per si gamus itaque & videamus, quomodo sese ad 's Festum expiationis porro praeparent. γ Facta expiatione cum Gallo,ad sepulchre- sputis, at tum suum pergunt, ibique orant uti suo1amis'
i quoque diximus in Festo anni pii incipio fc; eleemon nas distribuuiit; tantiam nem De per cuniae, quanti aestimatur Gallu Olim enim
553쪽
res obmurmurarunt, & ab illo dono abhorruerunt , ac si nempe divitum peccata illis comedenda essent. Oblationem itaque a Deo suo pecunia redimunt, in ollam conjiciunt, vel veru transfigunt, & suaviter postea epulantur.
K meridie aquam frigidam iterum subeunt & lavant, ut supra ad pridie kalendas Tisiri meminimus, in aquam se immergunt, ut ab omni immunditia se purificent & peccata sua abluant. Quod si tamen hoc anni tempore Aqua fluentorum nimis sit frigida, poterit calida super caput & corpus suum a fusa, id praestare, non minori tamen quanti
vis hora fieri potest, modo fiat post meridiem, usque ad noctem, quo appareat eam propter Diem expiationum suscipi. Quidam interim candelas praeparant, qui bus postridie in schola utuntur. In Germania pro singulis viris candelam praeparant, quod in eo lan dant, quod Esajas dicit; z Maraa h. e. Luminibus glori sicate Dominum nam volunt z Ν hic idem esse quod z siκ Sapientissimi Cabalistae compererunt, Vocu lam quae Caudelam significat, si literae innumeros resolvantur, ducentum quinquaginta constituere. Jam vero vir ducenta octo& quadraginta Membra in corpore suo habet, quibus si Spiritum ejus dc Animam adjeceris,
554쪽
ceris, 2so. eXsurgent, & ita vocula illa Virum unicum designat.Mulieri quatuor membra sunt plus quam uno, ideo pro illa candet Iam accendere opus non est. In aliis regionibus candelas etiam pro mulieribus praeparant, magnumque Scholae ornamentum esse credunt, si multae in schola candelae ardeant. Qui pietatis exce8u laborant, duos habent cereOS, alterum pro corpore,alterum pro anima: & hic illo & paulo major & carior est, Cereu fi anima ab illis vocatur. Et
Anima vocatur 'u Lucerna , PrOV. ZO. 27.
ideoque Cereus iste expiationem facit pro
Hinc &pro Animabus defunctorum Parentum Cereos tales accendunt: quia illorum revocationi & refocillationi inserviunt. Si cujus Candela extinguatur, pro infausto habent omine: sub vesperam in scholam 'racbconveniunt, precesque suas Vespertinas & ἡ.. 6. nocturnaS peragunt. Si cui cum alio inimicitiae intercedunt, al- Peccata sibi ter alterum accedit, SC is qui alium injuria ali 'Π qua affecit, veniam injuriae illatae ab offensa parte debet petere: Injuria affectus sponte condonare debet: sic enim Deus peccata sua illi quoq; cito condonat. Si prim 1 vice ignoscere noluerit, qui Veniam petit, tres alios secum assumat, eumque bis &ter deprecetur; si nihil promoveat, non ex debito, sed ex
555쪽
abundanti decem secum assiamat, eum que iterum deprecetur , si injuria affectus tum condonet, bene seres habet ; si secus, tamen suo functus officio. liber est&immunis, nihilq; veniae, quam a Deo sperat. hoc nocebit:
alter autem, qui remittere noluit, Vocatur Crudelis, neque a Deo suorum peccatorum remissionem petet. Dicunt enim, Die
expiationum remitti peccata, quibus homo Deum immediate offendit, juxta id quod
Lexit. rε.3o. dicitur: In hac dιe expiabit vos ut emundet vos: ab omnibus peccatis vestris coram Deo mundabimini h. e. Quodpeccastis coram Deo, in hoc die expiatur, ct ab eo mundabimini: Quae vero intercedunt
offensae inter hominem & proximum ejus, nequaquam donec eum placarit & cum eo reconciliatus sit, etiamsi non nisi verbis eum irritarit. Ter proximum esse conveniendum& delicti veniam ab eo petendam, probanteX eo,quod de Josephi fratre tertia vice id legatur ; Sic enim nomine Patris sui alloquun- senesso .rp. tur Josephum; Sic dicetis Psepho ; κδ κν MκObsecro parce quaeso pravaricationi statrum tuo. rum, ctc. Item , M κο non Nunc ergo parce quas praevaricationi fervorum Dei patris tui. Hic obsecrandi particulae MX , Na ter ingemi nantur. Quod tres alios debeat secum sumere, qui offensum ad remittendum persuadeant, probant ex Jobi 33. 27.28. 2'. Si injuria affectus fatis concosserit, qui injuria aia fecit,
556쪽
fecit, viros decem assumit, sepulchrumque ejus petit & ait; 'it 'a ficta ,ω π)-t;)κdi , tryaesae peccavi in Deum Israelis, ct in N. qui hic stus est, ctc. Hanc offensarum petitionem & reconciliationem scribunt ideo fieri, ut Israelitae inter se pacifici & concordes viVant, omnisquaeos accusandi occasio Satanae praeripiatur. Quam ad rem insigne colloquium inter Sam maelem Angelum mortis, seu Diabolum M Deum legitur in Talmud,Tractatu de Sab
batho, cap. I'. Hoc die quoque peccata sua Deo confiten- Peceatorum
Expiationum est rint a zv Dies Remissonis ct expiationis peccatorum, ideo ajunt necesse esse, ut eo quisque Peccatorum suorum confessione edat, sicut in V.T.de omnibus oblationibus, quq pro Peccatorum expiatione fiebant, legitur, Ny nΝ Π rκ manna grconfitebqntur peccata sua qua fecerunt &c. sicut etiam Sacerdos summus in Die expiationum , pro se, & pro toto Israele est confessus,l sicut dicitur; Et expiationem acieiprosse, O pro Levit. Ic. . domo Aa, ct pro universo coetu serael, cujus sensus est,quod confessus fuerit primo peccatum suum, deinde peccatum Israelis. Aiquum equidem esset, ut haec Confessio seret cum ipso ingressu Diei judicii, quando ille consecratur sub Vesperam ingruente no-
557쪽
cte, nec prius : sed quia Sapientes metuerunt ne , si ea demnm fieret post peractum
prioris diei epulum mayo dictum
multorum mens distraheretur , devotio minueretur, quidam etiam inebriarentur, ut confiteri nequeant,&c. Ideo prudenter ordinarunt , ut quisque Vespera hujus Diei, ipso Minchae tempore, antequam cibum sumat, Consessionem suam edat. Confessionis formula satis longa est,& habetur in libris precum i psorum. Concepta est ordine Alphabetico, ita ut unaquaeque litera complectatur Peccatum aliquod tum gravius, tum frequentius; ad quae deinde, qui magis sunt devoti & contriti, & judicio pol-Ient , alia specialia addunt, quorum sibi sunt conscii, vel ad quae alias natura inclinant &feruntur 3 eorum remissionem simul a Deo petentes. Formulae nonnihil, pro diversitatenationum, in libris precum variant. Et habent tum breviorem,tum proliXiorem,quam appellant. Specimen ejus producit Clariis. Seldenus, par. I. de Syne driis, cap. Ia,
Hanc si quis publice & clara voce legat
aut recitet, non necesse habet specialem peccatorum suorum enumerationem ei inserere, sed si privatim&submissa voce confiteatur, bene facit, qui omnia, quorum meminisse potest, recenset: quia magis hac ratione ad poeniten-
558쪽
ι paenitentiam agendam exstimulatur. Sic uni fecisso Mosen, quando pro Israelitis
orans dixit; obsecro, peccavit populu epccc - Hod. 32.3I.i tum grande: fecerνnt enim bi Deor aureos. Non tamen ea nimis sunt eXaggeranda, quin pOrius extenuanda, ut tanto facilius fiat corumi expiatio: Mentem enim praedictorum verborum Mosis hanc ajunt fuissse: o Deus, peccatum utissigrande commist hic populus in cogitationibus suis: veri tamen nihil aliud fecerunt quam Deos aureos, qui nihil sunt coram te. Proinde quid
hoc tua refert ' perinde est, ac fi nihil fecissent. Confessio debet fieri stando majoris humilitatis testandae gratia ) di corde syncero ac perfecto. Sapius , ct minimum decies hoc die
Post peractas prcces, & Confessionem, so- Iet etiam alter ab altero vapulare Sc loro caedi in Synagoga; idque ut tanto magis ad animum revocent, abstinendum este a peccatis, quibus hactenus quisque addictus fuit. Flagellationis hujus haec est ratio: Bini semper in peculiarem quendam scholae locum eunt, tum alter humi se prosternit Vultu ad SQ D. Mal in ptemtrionem obverso, tergo Vero ad Meri- f e flageli diem, aut vice versa non ad Orientem vel x one. eius Occidentem: quia in illis locis Majestas 'μ' Divina habitat) alter vero loro bovino vel cingulo triginta novem ictus dorso ejus infigit: Is qui flagellatur, interim confitetur,
559쪽
sibique ipsi ad singulas voces pectus plangit. Flagellator ex Psalmo octavo & septuagesimo ait; nina renae' ἐκ pay m Nammai. 73. 33andri N, - se misericors condonavit iniquitatem, neque disperdidit multiplicavit ut averteret iram suam, neque excitavit omnem iram suam. Constat hic versiculus Hebraice tredecim tantum vocibus, terque a flagellante repetitur, & ad si ngulas voces ictum ρ infligit,quod novem quoque Sc triginta ictus constituit. Hic postea etiam humi procumbit, & eodem modo a socio excipitur, quo illum excepit, & ita graves peccatorum suorum poenas dant: Verum in hac flagellatione asini mutuum fricant,lacertisq; suis parcunt. Hanc flagellationem P p o Mal tu appellant nem. ex Deuteronomio, ubi scribitur; Si vero impius dignus sit qui vapulet, deficiat eum judex, o cadat ipsum in conssectu suo juxta impietatem ejus
cum certo numero. Quadraginta plagis verberet eum, o non addat verberare eum, O c. Haec olim
fuit poena politica , quemadmodum hodie apud Christianos malefici extra urbem virgis caeduntur. Sed verba haec non de quadraginta plagis plene, sed minus una, id est,triginta
novem intelligunt & exponunt. Quum ego aliquando Rabbinum interrogarem, cur triginta novem tantum plagas, infligerent, quum expresse quadraginta in Lege decernantur Z respondit; Flagello olim usos vete
560쪽
i es tribus loris vitulinis constante, quorum duo breviora, tertium tam longum fuerit, ut
totum hominem, totumque corpUS circum
iret: hoc autem flagello ter & decies sontem percussum ; sit vero vel semel tantum caedere perrexissent, duas praeter quadraginta mise-io reo plagas in flixissent, quod a Mose pro-- hibitum. Expositio autem hujus loci, Sc quomodo sontes caesii fuerint, plene describitur in ipsorum Talnaude ; verum id prolixius ΠΥ it est, quam ut hic exponi possit. Qui plura cu-- 'pit, adeat Praefationem nostram ad Illustrem ab. Beehisi Virum Mornaeum, libello de Ab eviaturis νίς ς. χs. Praefixam. Hanc poenam quadraginta plaga- 'μ' Tum minus una, se quinquies a Judaeis perpessum esse , inquit Apostolus Paulus; sed acerbius paulo, omni dubio procul,quam ipsi hodie se se invicem in synagoga flagellant. Caeterum scribunt etiam, Die expiationum Lot ob non expiari & remitti peccata, deton by Num. aol, nisi paenitentibus 9 expiationem si credentibus: qui vero eam spernit, Sc apud se cogitati, Quid prodesse possit mihi dies Expiationis j ei nihil prodest, nec quicquam ipsi remittitur, quia remissionem nec petit, nec credit.
ae schola domum ad mensam sestinant, quam mulieres interim praepararunt,& Gallos gallinasque suas, quas mane pro peccati Ssuis obtulerant, devorant. Expresse in Ritualibus