장음표시 사용
711쪽
dicitur; Non accipietis per soram in judicio, fico parvum, sic O magnum audietis: quia hic honor non habetur ipsius Personae, sed Legi quam tractat. Atque hanc ob causam 4. Considere jubent Judices Doctorem aut Magistrum, quando causam ejus audiunt& decidunt, reliquis stantibus. Tempore Talmudicorum si quis ignominia affecisset,aut pudefecisset Sapientem, hi-bra auri mulctabatur, quae cedebat injuria aia fecto. Hodie vero iste mos exolevit: poena tamen talis irrogatur,in qua ratio habetur tum Actoris, tum Rei.
poenas. IIoniam Judaei sceptro & regimine
pridem destituuntur, omnemque in corpus δc vitamJudiciorum potestatcm amiserunt, imponunt aliquando iis qui peccaverunt peculiarem paenitentiam, quae illis subeunda est. Adulicrum, pro adulterii ratione, variam agere oportet poenitentiam. Hyeme per aliquot dies consequentes aliquandiu in aqua frigida,rivo vel profluente, illum sedere oportet , si omnia gelu astricta sint, glacies aperi-itur,&
712쪽
tur, & illi nudo ore tenus, quamdiu oVum igne duratur, intus est sedendum ; i state illi nudo absque omnibus vestibus in formicarum acervo sedendum ; nares tantum & aures obturantur, frigida postea abluitur: Si an -
ni tempestas tepet, certum illi jejunii tempus praescribitur, quo nihil unquam edat,nisi noctu paululum quiddam panis & aquae, donec tempus in aqua gelida,vel in formicarum acervo sedendi advenerit. In Medrasci, scribunt, primum Adamum per centum O triginta illos amos, antequam genuisset Sethum rarium tenus
in aqua sedisse, propter peccatum quod commiserat,
quum de arbore vita comederet. Si vero poena haec merito minor judicetur, nudus aestato per densam apium turbam transeat oportet,& aculeis illarum tamdiu corpus suum Objiciat, donec totum intumuerit, & postquam convaluerit, iterum, imo saepius, pro peccati
graVitate, poenam hanc subeat. Si scortationes scortationibus, adulteria adultoriis cumularit, per multos annos continuos haec illi
poena ferenda est: Interdum triennii solidi diu noctuque jejunium imponitur, adeo ut nihil gustare debeat, nisi noctu,paululum panis Sc aquae; vel, si maluerit, optio enim poenae datur,) potest ter in anno per triduum integrum diu noctuq; ab omni prorsus cibo & potu abstinere, uti regina Esther in gravis- Ephre 4simo & extremo periculo fecit,omnesque Judaeos facere jussit. V u a.
713쪽
Pana etim Si quis cum muliere menstruata rem ii menstruata buerit, per quadraginta continuos dies illi je- ...... ' junandum est & singulis diebus bis aut ter Flagellatio, quam Mal in appellant,subeunda ; hoc est, tergo nudo plectendus est,&triginta novem plagis loro scorteo vel cingv. Io inflictis caedendus ; Nec illi carnes, nee quicquam calidi edere, nec vinum nisi Sabbatho bibere licet. Ita, si quis uxorem suam tunc temporis tantum deosculatus fuerit,uel brachio prehenderit, illi quoque quadraginta dierum jejunium subeundum est. Frena homi- Homicida per tres annos in exiIium pessi-ς tur, ubi vis urbium, quas J udaei incolunt, eo quo supra diximus modo, singulis diebus tergum flagris subjicere,& alta voce clamare debet rix' Ego sum homicida ; nullae illi camnes edendae, nullum vinum bibendum est, crinis promittendus barbaque, nec indusia nec aliae vestes abluendae sunt,non illi lavandum, vel balneis corpus fovendum est, quo quot mensibus semel caput velare debet, &brachium, quo homicidium perpetravit, C tena surrea collo alligatum ferre, hocq; pacto apud Judaeos huc illuc passim vagari, dc Publice admisssum homicidium quotidie deflexe. Quibusdam haec imponitur poena, ne uia Piam pernoctent ubi pridie pernoctaverint, sed vagabundi instar Caini oberrent: Sunt quos cuti nudae thoracem ferreum inducere
714쪽
oportet; Quidam ante scholam in januae limine jacere, & omnium pedibus conculcari debent. Absoluto hoc exilio, Sc supplicio, per integrum annum singulis septimanis ter jejunabit,praeter supra dicta jejunia. Si quis proximum suum pugno percusse- rit,veniam ab eo petet,ac pretierea fustigationem sustinebit. Rabbenu Tam autem sanxit, ut ei pugnus amputetur. Si quis furatus fuerit, non sollim surtum Domino suo restituet, sed amplius superaddet, ac praeterea Vapulabit, & per Ao. dies jejunabit. Si Judaeus Judaeum apud Christianum Issis, magistratum accusaverit, & in jus vocaverit, auer m -- vel illorum scelera & fraudes retexerit, ille ζ' Σὶ Moser Proditor ab illis appellatur: gra- tiano aceta vena illi imponunt paenitentiam, &contumeliosissime ab illis tractatur, &c. Qui plura similia scire volet, consulat librum Col-bo sub Num. 67. CAPUT XLVIII.
PRolixae habentur apud Jurisconsultos
Judaeorum de Juramento Traditiones& Disputationes. Nos hic duntaxat agemus de Forma ct modo 'Dramentisolennu,quod alicui
715쪽
braeis vocatur Juramentum judicum , seu, judiciale. Primo omnium, antequam juramentum delatum quis praestet,eum serio exhortantur, ut rem probe conssideret & expendat, Dei timorem ob oculos ponat, neque temerarie ad juramentum provolet; idoue his vel similibus formis; Scias , mundum totum contremuisse, quando Deus dixit; Non allum es Nomen Domini Dei tui in vanum. In omnibus transgressionibus, quarum in Lege si mentio, dicitur; diu Et innocens erit; in hujus vero Legis appendice dicitur; pν Η, Non habebit innocentem,
eum qui &c. omnium reliquarum tran remonum Legis poena ei tantsem denuntiatur, qui eam
commiserit ; hac vero ab ipso ct a tota familia ejus
exigitur, sicut dicitur; Ne des os tuum ut peccatricem facias carnem tuam, h. e. propinquos tuos; sicut illic, Et a carne tua ne abscondaste, h. e. a propinquo tuo. Ιmo poena haec omnibus Israelitis infligitur. Reliquarum transgressionum poena in unam ct alteram generationem
sepe dissertur Jac statim ct e vestigio instigitur sicut q- dicitur; Educam illam maledictionem) di-Σit Dominus eYercituum , venietque ad do- mum ipsius furis, & ad domum jurantis per
Nomen meum mendaciter, & pernoctabit in medio domus ejus. Dum enim dicit; Et educam eam, vult dicere; Statim immittam
716쪽
Quin imo ea etiam, quae Ignis ct squa non consumunt, consumit Dramentum opum, seu, Pes jurium, scut ibi sequitur; Et consumet ligna ejus & lapides ejus: Si dixerit , Non jurabo; satim eum dimittunt, ne forte eum paeniteat; sed solvit, quod accusator ab eo exigit ; s vero dixerit; Ecce jurabo, ct alter in suo perito perstiterit, a sanies acclamant illud Mosis ad populum de coetu Coreb, , ct Abiram 9 o. CNπIn γπaΝΠ Excedite e tentoriis ho--λέ
minum istorum impiorum; Uters enim illorum pro tali habetur, is alteruter illorum peccat; vel Actor falso juramentum ab altero exagens; vel accusatus, falso jurans; s vere jurat, Actor iterum peccati rein tenetur, quod temere alterum adjura- mentum faciendum adegerit &c. Insuper dicunt juraturo; Volumus ut jures, non secundum mentem tuam, sed juxta mentem nostram
& Domus judicii: Si sussicentur, fraudem ct
dolum subesse; explicant ei juramentum, is omnes rimas fraudum obfruunt,quas mente sua fovere posset. Alia etiam, prout e re ipsis videtur, adjiciunt , quae metum dc pavorum illis incutere
Secundo, requiritur, ut Juramentum fiat xsn cum apprehensione rei alicujus precioseo sacra, ut puta Libri Legis, & quidem ejus, quo in Synagogis suis utuntur, ceu ci melioquod habent pretiosissimo. Traditur jur mento adstringendo, vel in brachia, vel in
717쪽
manum 3 vel etiam ipsi duntaxat proponitur, & manum ei imponere jubetur. Et ita communiter fieri solet, non ut per Librum Legis juret sed νοῦν LVA, ut ejus praesentia, aspectu, & contactu, tanquam aeterni Dei Lege, perterrefiat, ut vel veritatem dicat, vel juramento abstineat. Per nihil aliud enim,nisi per Nomen Dei, jurandum dicunt. Quando de
negotio gravi & magni momenti est quaestio ; solent in Synagogis Arcam sanctam, in qua Liber Legis as servatur aperire, & mandare juranti,ut manum suam in Arcam ipsam immittat, &ibi super Librum Legis ponat. Loco libri Legis, si res non adeo gravis sit, potest etiam adhiberi alius aliquis liber sacer, in quo Nomina Divina sunt scripta: quia illi omnes dici possunt rexI cI'XLm
Quinimo sussicere quoq; scribunt, si Dbit-
Iin seu P0lacteria sua quis manu teneat, quia illis etiam verba Legis & Nomina Divina sunt inscripta. Et sic Juramento adstringi solent citnam i d n Discipuli Sapientum, seu vulgares Rabbini: quia enim illi gravitatem Juramenti per se norunt & intelligunt, ideo a graviori formula sunt immunes. Magni
nentur de Juramento , sed verbis ipsorum
718쪽
ne rei alicujus sancta, id dicunt fundamentum suum habere in eo, quod Abraham dixit ad
servum suum Elieser ; QN nrin 'IU M C π Po- Gen. 24.2. ne manum tuam seub femur meum 3 Haec enim verba ita exponunt, quod eum jusserit manum admovere Circumcisioni, ceu foederis
Dei signaculo, & rei sanctissimae: quia hoc tum unicum & primum erat praeceptum Divinum, quo nihil habebant antiquius 3 Ac proinde perinde suisse scribunt,ac si toti Legi manus imposuisset.Formula haec xsri m rpaa eleganter in Jure Graeco eXprimitur, quan do dicitur--- αυFν ιμναλειον Tenens in manibus suis Rem magnam Vel, aligustam, h. e. Volumen Legis. Cabalistae observant in verbis ante adducti loci Tr M consurgere in numerum dictionis fio ac proinde sic quoq; tecte innui,Elies erum jurasse per Dominu admota manu signo circumcisionis. Tertio jurandum est per Nomen Dei,Sc quidem vel Proprium, vel aliud aliquod ἱ vel etiam per Attributa Dei: Adduntur imprecationum & maledictionum certae formulae. Jurans vel ipse formulam verbis suis & nomine suo conceptam affert, pel formula iplia judicibus desertur: Prioris exemplum est , 'o' tribΝ l zm ya ba 'a n En juro ego per Nomen Domini Dei fraelis ; vel ; u nnina ni, auri pari meae ina X tam Dro per Eum, cujus Nomen est Miseer cors, aut, per
719쪽
Eum, cujus Nomen eu Gratiosim, quod huic N. N. nihil quicquam debeam. vel, quicquid fuerit, cujus nomine Juramentum praestare tenetur). Posterioris exemplum est, quando Judices dicunt ; 'MA zza Inm DAssuramus te per nomen Dei Ihaelis aut 3 Per eum cujus Nomen est Gratiosius; aut , Per eum, cujus Νο- meneli Misericors, quod nil quicquam penes te sit, quod ad hunc spectet,&c. A d quq ille dicet; Amen. . Mando faciendum est juramentum, ut cor ejus tanto efficacius Dei timore, reverentia, majestate & gloria assiciatur. Rabbini tamen sedentes illud praestant; zπω tano navi My quia praesumuntur semper Timorem Dei ob oculos habere, neque hic vel incitamentis, vel terriculamentis opus habent. Quidam scribunt, fieri debere in praesentia decem minimum personarum, vel totius Ecclesiae, ad tanto fortius percellendum ju-Xantem. Id tamen non observari solet. Quarto Juramentum praestandum coram parte adversa: quia enim Accusator exploratum habet, utrum hic vere aut falso juret λ . fieri hinc poterit, ut juraturus, ejus praesentia Commotus, non juret. Si Accusator non nisi ex teste aliquo rem, ob quam juramentum albteri deseri, cognitam habeat, jurandum coram Τeste illo. Quintὸ potest Iuramentum concipi quavis lingua, quam intelligit, ut sciat quid juret, ac Dei timore ob oculos habeat &c. Haec
720쪽
Haec sunt praecipua, quae cIrca Juramentum judiciale observanda in Ritualibus ipso- rum habentur, quibus tamen pro Judicum arbitrio, tum quoad verba, tum quoad res, plura addi posse scribunt, si necessu's id exigere ipsis videtur. Unde in Lepuschir schuphan Num 87. 2o. scribitur: Ddex habet potestat tem jurare facere aliquem adhibito Legis volumine,
etiam ubi id non requiritur: terrorem item incutere
juranti etiam rebus aliis, si id ipse videatur necessarium. Hinc quidam, tum eX Hebraeis, tum ex aliis Scriptoribus, alia quoque addunt. Baal Aruch in a ad pretier jam commemorata scribit: Quando Discipulum sapientis, h. e. Rabbinum jurare faciunt, exuit Phylacteria sua, eat renet in manibus, loco libri Legis, deinde adferunt ΠΣΟ lectum, h. e. tabulam vel asserem, super quo deferunt mortuum sin coemeterium ), euvis istic in medio deponunt: Utres item instaros, quos di n-dunt , aut siligati fuerint solvunt, quando jurat , ut spiritus inclusus subito erumpat: exinde Candelas ardentes, quas extinguunt: dehinc Cin res adustos, quos dissergunt, demis Saccos vel Culeos illic projiciunt: Minister coetus ,seu adituus flat coram Drant haccusationis puncta recitat,ut is negationem accusati, ac dicit ad Draturum; Tu N.
fili N; sit quicquam penes te sit,eorum de quibus ille accusationem contra te instituit, quod spectet ad ών N. praesentem, eris in Anathemate domus Iudicii superioris &inferioris