장음표시 사용
251쪽
α31 cursio III. De Lege naturali.
quidve omittendum et vel ut hamadiunctii in divinum praeceptum, obligans hominem ad exequendum id, quod nativa lex ipsi indicat. & de. monstrat: ita ut haee rex non latum illativa sit, & ostensiva, sed etiam obligativa , & praeceptiva . III. Quia vero hae locuturi sumus de lege naturali, non secundum quod est in praecipiente ea, quae per
rationem naturalem ognoscimus esse agenda; vel prohibente ea, suae eadem ratione naturali cognoscimus esse
illicita, & non agendar sed secundum qu bd eadem lex est in nobis impressa , innata . & scripta, quomodo ab aeterna differt . sicut participans a participato; & dicitur Val. 4. lumen vultus Dei signatum super nos,& ab Augustino lex scripta in cordibus nostris: ideo quaerimus in quo constituenda sit. IU. In hoc discordes invenio Doctores. Quidam enim legem naturalem dicunt consistere in natura rationali secundum ser quae talis est, ut ratione suae essentiae, aliquae actiones sint illi inoraliter convenientes, aliae disconvenientes. midam eam coli
cant in ipso lumine intellectuali, ut est vis discernendi inter turpia , &honesta moraliter: & hi legem naturalem non in actu sol loeant, sed inhabitu. Alii vero legem naturalem collocant non in habitu, sed in actu: sed hi etiam invicem discordant. Nam aliqui eam ponunt in dictamine rationis indicante, & Ostendente, quid
consentaneum rationi si, quidve dicsentaneum. Alii autem volunt, legem naturalem ulterius importare, & consiste te in dictamine praeceptivo . de 'bligativo, & esse sormaliter alium imperii, nos ad ea , quae tali lege praescripta ostenduntur, obligantis . I Thom istae. . I I.
Rejectis aliis nostra Sorantia
consistit in natura rationali, quatenus ratione suae essentiae taIis est, ut aliquae actiones sint illi comvenientes , & honestae , aliae repugnantes, & indecentes. Probatur primo. Posita natura r rionali. ut secundum se respicit aliqua, actiones moraliter convenientes,
vel disconvenientes, non habeIur adinhuc vera lex, nec proprius actus Iegis: cum ergo lex naturalis sit vera lex, in hoe nequit lex naturalis coniss stere. Ant. pro prima parie prob. 6-ra lex est ordinatio, de constitutio alicuius Superioris , ut iure suo aliquid decernentis, Se imperantis: stanihil horum habetur, posita natura rationali secundum se: quia ordinatio est actus intellectus practici adjunctam habens voluntatem, ut dictum est ; natura autem rationalis praecise sumta nihil horum dicit; ergo &c. Pro secunda etiam parte prob. Nam actus, seu effectus legis sunt dirigere, illuminare, Obliκare. & esse reis gulam humanarum actionum: haec auis rem in natura rationali immedia id cadere nequeunt, eum dicant dictamen, & imperium rationis, ante quae
nulla concipi potest obligatio ἀ er
fundamentum oppostum. Nam ideo volunt , lesem naturalem consistere immediath ;n natura rationali; quia haee est fundamentum. Sc mensur
Iegis naturalis, & honestatis ipsius aquatenus ex eo aliqua sunt honesta , S lege naturali praecepta , quia naturae rationali convenientia sunt; Se ideo inhonesta , de vetita, quia eidem disconvenientia et sed haec ratio est nulla; ergo &c. Min. prob. Id, quod est fundamentum, & regul
252쪽
honestatis . non est propterea lex: nam pax . & ne licitas publica est funda. mentum. & mensura legum humanarum ; nec propterea sunt ipsae lepes humanae: indigentia pauperis ma-Ior, aut minor est fundamentum , &mensura legis faciendi eleemosynam,& quidem maiorem , aut minorem ;nec tamen indigentia dicitur lex faciendi eleemosynam. Addo, quhd si natura rationalis esset lex actuum nostrorum, eo quod illam decent i sequeretur , quod pari ratione divina natura esset lex actuum divinorum liberorum . quia pariter tales actus illam docent et hoc autem superius reiecimus; ergo &c. VII. Dico secundd. Lex naturalis non est formaliter ipsum lumen intellectuale in actu primo, seu quatenus est vis discernendi honesta , &turpia. Probatur ex dictis. Nam omnis leκ propriE dicta est ordinatio rat lumen intellectuale habitualiter sumtum non est ordinatio , sed vis discernendi; ergo &e. Tum etiam et quia Deus habet lumen intellectu aiste persectissimum , quo perfectissi:nEcognoscit honesta, & turpia; & tamen non habet legem proprie talem . VIII. Dico tertio. Lex naturalis sita est indictamine intellectus practici, non praecisd iudicantis, & ostendentis bonum , de malum; sed in suis per imperantis, & obligantis. iniare lex naturalis, ut in nobis, deseribi potest , qubd uti Dictamen rationis pra-a,ea ab atrena Iege proveniens , quo distagimur , obligamur ad agendum , vel omittentum ea , qua foti natura Iumine cognoscuntur, esse vel pracepta , v I prohibita .
IX. Probatur utraque pars prim d. Lex naturalis, ut dictum est, est participatio legis aeternae e sed lex aeterisna non solii in est ostensiva boni, &mali . sed etiam praeceptiva, vel pro hibitiva; ergo etiam lex naturalis. Secund6. Iudicium ostensivum boni,& mali, seu eoi um, quae decent, aut deindecent i im naturam divinam, &co Tom. VIII.
tra quod operari non potest , est etiam in Deo: & tamen quia in Deo, qui
non habet Superiorem se , non adest imperium obligans ab alio derivatum, in eo non est proprid lex erga suos
nes tam Philosophi , quam Theologi
consentiunt, ratio legis non consistit solum in esse ostensi vo boni, & mali a sed in esse praeceptivo, & obligati votest enim proprih dicta regula , & menissura actuum humanorum et sed iudicium iudicativum, & ostensivum bo. ni , & mali, non potest esse talis resuis Ia, de mensura ; siquidem talem bonitatem , aut malitiam supponit, & solum illam ostendit: regula autem, S men sura rectitudinem , vel obliquitat m non supponit , sed ex applicatione ad illam dignoscitur.
naturali, ut in actu secundo denunia ei ante, in quo essentia legis consistit, quae se habet per modum de nune iatroianis. QuM si sumamus legem naturalem in actu primo; sic in virtute, &quodammodo habitu lex naturalis est etiam, dum quis actu principia eius non considerat ἰ cum semper maneat in intellectu lumen rationis, quod simul cum natura unicuique rationali ereaturae Deus indidi te ex quo, si usa rationis polleat, potest formare iudicium , & dictamen de agendis, vel omittendis. Esto enim tunc solum a. ctu habeamus legem , quando sormaismus has , vel smiles propositiones rBonum est agendum, malum est fugiem dum postquam tamen tales actus tranis sierunt, manet in nobis lex quasi habitu , & virtute . Unde D. Tho. haeert. 94. art. I. ait: Et fecundkm btino modum potes diei visae lex naturalis sit habitus: siecit etiam principia indemonis Irabilia in speculativis non funt ipsi bais bitur prineiprorum ἰ sed sunt princilia , quorum ea habitur.
253쪽
assertionem . Sunt aliquae Mctiones malae ex narura sua, puta Odium Dei. ut nullo modo malitia earum pendeat ex dictamine rationis ;& aliae ex natura sua bonae, ut earum
bonitas ex iudicio intellectus non dependeat: imo si nullus intellectus diectaret, illae essent adhuc malae , istae bonae ; ergo ideo malae , vel bonae ,
quia naturae rationali disconvenientes , vel convenientes; ergo natura
rationalis habet rationem legis. XII. Confirmatur. Praecepta Iegis naturalis , ut bonum est faciendum , malum fugiendum , habent ex terminisne celsariam connexionem ; ergo sunt talia inde pendenter a quocumque dictamine libero . Sicut quia creaturae possibiles habent necessariam connexi O-nem cum suis principiis ementialibus, non pendent ab ullo iudicio libero, etiam divini intellectus; ergo a simili &c. XIII. Respondeo, dist. ant. Essent
adhuc malae , vel bonae in esse naturae , conc. ant. In esse moris , negoant. In aetibus ergo natura sua malis , vel bonis duplex malitia , vel bonitas reperitur. Una in esse naturae , alia in esse moris. Prima non desumitur per ordinem ad aliquam legem; sed penes disconvenientiam, vel conis venientiam naturae rationali, ut intel- Iigitur habere inclinationem ad bonum in esse naturae, precisa omni lege. Secunda verb sumitur proximE quidem per ordinem ad dictamen rationis naturalis ; remoid ver b per ordinem ad Iegem aeternam et sicque dictamen rationis naturalis , ut est participatio quaedam legis aeternae, habet rationem legis in ordine ad illos actus . XIV. Ad Confirm. dico, quod praecepta naturalia eonsiderari possunt,
o modo per modiun quidditati; ,&essentiae possibilis a & sic nul Iam deis
pendentiam habent a dictamine intellectus etiam divini et unde a Deo e gnoscuntur per scientiam simplicis intelligentiae, & necessariam , scutaliae veritates possibiles. Alio modo considerari possunt per modum exercitii , prout a Deo descendunt ad regulanindas actiones humanas, & ad obligandam creaturam ad operandum recte secundum illa : & sic procedunt 1 dictamine praelico intellectus divini, Mcontinentur in die amine rationis creaturae rationalis , quod est participatio quaeda in divini dicta minis . XV. Si instes contra liaee . Si lex naturalis pendet a dicta in ine Dei; cum hoe si Deo liberum , potuit non esse in Deo , & sic potuit non praecipere actus necessarib innos , & non prohibere actus necessario malos: & sic poterit homo illos omittere, istos vero elicere sine culpa - Αd hoc iam di
ctum est Dub. pracedente β. L. nu. II.
quod supposito, qu bd Deus voluerit
creaturam rationalem producere , non potuit non velle ei praecipere actus necessario bonos , & ei prohibere actus necessario malos . videantur ibi dicta.
XVI. Obiicitur secund5 contra secundam assertionem. S. Paulus Rom. 2.legem naturalem dicit esse ita intimam , ut homines sibi ipsi sint lex rquod explicans ait et ostendunt opus legis scriptum in eordibus fuit, resimo nium rediente illis conseientia ipsorum. Censet ergo, legem naturalem esse ipsum lumen rationis homini eum natura inditum ; quo fit, ut sibi ipsi sint lex.& hoe adicitari conscientiam ipsorum. Idem passim docent Patres , dum iunt, legem naturalem esse lumen si gnatum super nos tex Val. 4. scriptam esse in cordibus nostris , innasci, & similiar quae indicant, eam non cons stere in actu , qui fluit, & transit psed in habitu, nempe, in lumine nais turali rationis in actu primo , qui permanet et alioquin cuna nihil agimus , .non maneret in nobis lex naturalis.
254쪽
NVII. Urgetur magis. Lex humana est vera lex, non silum ut est in mente Legislatoris , vel subditi ; sed etiam ut est signum in aliqua scriptura permanens , aptum ad excitandam
legis cognitionem ; ergo similiter leκ naturalis non solum est lex, cum est
actitate iudicium de ea in mente Dei, vel hominis ; sed etiam dum est in
lumine rationis scripta , apto ad excitandum tale iudicium. XVIII. Respondeo, Scripturam,&Patres, dum loquuntur de lege naturali , interdum de ea loqui in sensu
causali: quo pacto eam stimunt. dum eam vocant lumen signatum, scriptam in cordibus , synderesim , naturale judicatorium, & similia . Vel interdum eam sumunt pro aliquo consecuro ad legem; ut dum eam vocant conscientiam : hanc enim in pluribus diseserre a lege , iam ostendimus; & praecipud, quod lex sertur circa agenda,
conscientia autem versatur. etiam cir
ca ea , quae iam saeta sunt e & propterea non soli im ligat , & obligat ,
sed etiam accusat, testificatur , damnat , remordet: in quo sensu eam sumit S. Paulus. Lex ergo naturalis insensu formali est divina ordinatio , seu praeceptum a lese aeterna in dicta mi ne rationis participatum , & homini intimatum: quo tensu idem Paulus
dicit, qudd homines sibi ipsi funi lex.
XIX. Ad id, quod urgetur, nego cons. Nam lex humana semel promulgata , perseverat in scriptura per m dum actus secundi habitualiter permanentis; in quo, ut in ligno, conseris vatur imperium Legislatoris: at inlumine intellectuali lex naturalis manet scripta solum per modum actus
primi: qui sicut non sussicit ad legem
constituendam , ita nec ad eam conservandam.
inlidquid est in animis noliris , vel est potentia , vel habitus, vel actus, vel pallio : sed lex naturalis non est
potentia animae , nec passio, nec actus; alioquin cum nihil agimus, non
maneret in nobis Iex, nec esset in pueris, & amentibus; ergo est habitus a
XXI. Respondeo neg. . absolute mai. Aliqua enim sunt in anima, quae nec sunt potentia, nec habitus, nec passio; sed sunt in anima, ut in habente ea et sicut in anima sunt aliqui
actur , ut velle es in volente , ω etiam eunita Iunt in eognoscente. Ita D. Tho. hac q. 94. a. r. ad I. Sic ergo lex
naturalis est in anima , ut in habente per modum actus; actu quidem, dum actu conliderat; habitu verb, rei in potentia , dum consideratio iam transiit, vel nondum consideravit: & hoc modo lex naturalis in amentibus est habitu , in pueris autem est in potentia ; quia nondum possunt persectum dibamen de agendis conficere, nee sibi divinam ordinationem , ac praeceptum , in quo consistit lex, intimare. XXII. Obiicitur quar id contra tertiam assertionem . Nemo potest sibi legem imponere, sed superior inseri
ri , nisi sorth impropriE; unde impe rium , quo homo sibi imperat sitas actiones , non est propri h lex : sed silex naturalis consisteret in dictamine rationis , iam homo imperaret sibi, Selex esset in ipso; ergo Scc. XXIII. Si respondeatur, negando
abiolute min. Nam dictamen illud non habet vim , & rationem legis, quatenus est vel in nobis, vel aliquo modo a nobis; sed quatenus est nobis inditum , & impressum ab auctore naturae , estque legis aeternae participatio ab ea derivata : hoc enim modo est vere, & propriE lex. Addor huic instantiae teneri respondere Contrarios ponentes legem naturalem , vel in lumine rationis, vel in natura rationali . Lex ergo naturalis homini est inistrinsieca: unde ait Paulus Rom. a. Sibi
XXIV. Contra est. Primo. Die amen illud , ut a Deo impressum , pertinet ad legem divinam : sed lex divina a naaurali distingititur; ergo &c. Og a be
255쪽
ciιrsio III. De Lege naturali.
Secundb. Seclusa quacumque Dei Iege, aut praecepto , diciamen rationis naiaturalis dictat, quid sit bonum, quid
XXV. Respondeo ad primam instantiam, legem naturalem diit ingui quidem 1 lege divina politiva, sed
esse vere legem divinam . Tum quia Deum habet auctorem, ut vidimus,1 quo in creatura rationali imprimitur. Tum quia a lege aeterna participatur. Differt autem a lege divina
positiva, quia est de rebus natura sua bonis , vel malis: ubi illa est de suapte natura indifferentibus. Ad secundam, nego ant. Nam cum
dictamen rationis naturalis sit participatio legis aeternae ; seclusa Dei aeterna lege , eiusque praecepto, nullument dictamen dictans hominibus In exercitio quid sit bonum , qtiidve malum ἱ & proinde nulla lex natura. lis
An Lex Naturalis plura Praecepta con
tineat, an unum tantum: & aasit Una apud omnes
omnia ab uno tanquam a radice , & fundamento pendent , & re ducuntur. Ita D. Tho. hac g. 94. a. a. cujus ratione sic probo: Praeepta legis natura hoe modo se habent ad ratiostrem practi eam , Aut p incipia prima Gmonstrationiam fe habent ad rationem
spreulativam: sed principia speculativa sunt quidem plura, sed in uno primo landantur , a quo tanquam 1 radice dehendent; ergo similiter prae-mpta legis sunt plura , quae tamen in uno primo fundantur , &abeo, ut a radice dependent. Mai. patet. Qilia iam principia demonstrationum, qua; precepta legis naturae sunt per stanota et de sicut illa sunt ratio , Si r gula demonstrationum ; ita ista sunt
regula, demensura humanarum actiois num. Min. vero prob. Ubi enim inventi ur ordo, ibi invenitur aliquod
prius, a quo caetera pendent: sed in his . quae in apprehensione cadunt , ens est id, quod prim5 apprehenditur , & cuius conceptus includitur in Omnibus, quae quis apprehendit; ergo primum principium inde mon1trabile in ratione en iis , de non enlis undatur , nimirum et fluodlibet es , vel non est . Vel, non est simuI affirmare , di negare de eodem. Ex quo deinde principio omnia alia dedii cuntur , ut ab eo dependentia, di in eo radicata,& landala ἀTunc si e r atqui sicut primum squod cadit in apprehensione simpliciter, est ens; ita primum, quod cadit
in apprehensione practicae rationis , quae ordinatur ad opus , est bonum ἔomne enim agens agit propter finem , qui habet rationem boni; ergo primum principium in ratione practicae . est , quod sundatur supra rationem boni , & non boni , nempe, mali , quod est contrarium bono. Atque sicut primum principium in speculativis , ex quo caetera pendent , est illud et uuοὐ. libet est . Det nou es . ita primum primet pium in praetici , seu primum praeceptum , a qua caetera pendent. lemensurantur , erit istud : Bonum est faciendum , ω prosequendum a ty malum
II. Cum autem omnia silla , ad quae
homo habet naturalem inclinationem, ratio naturaliter apprehendat ut bona , dc per consequens Opere proseis quenda ; ερ contra ta eorum , ut m a. Ia , 8e vitandac secundum ordinem in clinationum naturalium est ordo praeceptorum legis natulae . Prima ergo
inclinatio homini, coni munis Omnibus naturis est ad conservationem sui esse et de secun .lum hanc dantur in lege naiaturali praecepta de conservanda vita,
α contraria impedienda. Secunda in-
256쪽
ea, in quibus communicar cum caeteris animalibus, nempe, ad cor servatiotiem sine speeiei et & ad hoc datur
naturalis lex de matrimonio ineundo , de prole educanda &c. Tertiae inclinationis eradus est ad ea , quae sunt propria hominis , nempe , ad cogn8scendum Deum , & in societate vivendum. Et ad hoc dantur praecepta naturalia de cognoscendo, & colendo Deo . de aliis non offendendis, sive in persona , sive in rebus; de de caeteris, quae ad debitam cum aliis societatem necessaria lant. III. Ex dictis apparet , Iegem naturalem esse unam tirmaliter, de materialiter multiplicem. Multiplice uia. quidem: quia multa praecepta continet , & circa varias materias versatur. Unam ver5 et Tum quia omnia a illius praecepta reseruntur ad unum primum praeceptum, ut docet S. Tho. hoc a. a. ad I. Tum quia communicant in unica radice , ut ait ille ad x. Tum quia omnia tendunt ad eumdem finem ultimum. Tum quia unum est Iumen rationis, quod ad varios vario-δum praeceptorum actus inclinat . . I I. Resolutio seunda Partis.
IV. Q Ie ut in specu Iativis aliqua sit nio prima principia generalia Omnibus nota; alia magis particularia, quae ex principiis generalibus deducuntur, quae non omnibus statim innotescunt , sed aliqua scilis sapientibus si1nt nota: ita de in practicis aliqua sunt principia prima generali , quae menti cuiusque ratione utentis statim sese praesentant; ut sit ni ista:
Boniam est faetemdum , malum vitandum.
Quod sibi non vis fieri , alteri ne Deeris; alia minus seneralia , ex istis deducta , quae ad illa se habent tanquam conclusiones Dum ergo quaerimus: an lex naturae sit una apud omnes; quaerere FOL
homine est ad Gnust an sit eadem quoad cognitionem apud omnes, id est , an ea , seu eius principia, vel praecepta ab Omnibus cognoscantur, & tanquam vera
aestimentur a an ver 5 ab aliquibus cognoscantur , ab aliis non, seu ab aliis quibus aestimentur vera, ab aliis fausa: vel an sit eadem quoad rectitudinem , id est, an eius praecepta apud omnes sint recta, & iusta, atque ut talia implenda ; an vero apud quosdam sint tuita . apud qtiositam non justata rita ut fieri possit, qu bd idem praeceptum , secundum quod sonat, ab aliquibus impleatur iuste, ab aliis non j
ste '. Dico. Lex naturae quantum ad prima principia communia est eadem apud omnes , de secundum rectitudinem ,& secundum notitiam et sed quantum ad quaedam propria , quae sunt quasi conclusiones principiorum communium , est eadem apud omnes , ut in
pluribus, & secundum rectitudinem,& secundum nolitiam; sed ut in paucioribus p est deficere , & quantum ad rectitudinem , & quantum ad n tiliam. Ita iisdem verbis S. Thomas
hac q. 94. a. 4. VI. Prior pars ex eodem probatur.
Prima , & generalia prinei pia practi case habent sicut prima, & generalia principia speculativa: sed haec cognoscuntur ab omnibus, quia solo lumine natura: is ingenii ab omnibus, qui usum rationis habent , cognoscibilia pergo etiam illa.
VII. Piobatur secundo. Prima principia vel nullo, uel facillimo discumsu indigent , ae set E statim cognitis
terminis initotescunt: sunt insuper secundum inclinationem omnibus natura Iein ; quae est velut quaedam proprietas secuta ad rationem, non propriam
alicuitis individui , sed naturae specificae , quae Omnibus est communi, , Sceadem in omnibus ; ergo ab omnibus Cognoscuntur . Hinc nullus est adeo barbarus, qui, si rationis compos sit,
non sciat , illud , quod est nece Tariis bonum, esse prosequendum, & matura
257쪽
et et 8 cursio III. De Lege naturali .
fugiendum, Deum esse colendum , nemini faciendum e Ise , quod sibi non vult fieri, aut alia similia ; quae , ut ait August. I. 3. de Do tr. Christ. cap. x 4. Nullo modo possunt ulla gentili diversitate variari .
VIII. Posterior pars probatur ex eodem. Nam ratio speculativa , & practica, esto eodem modo se habeant uoad principia prima, & generalia;
um tamen procedunt ad propria , Sparticularia , diversae sunt: Quia enim
ratio sterulativa praecipue negotiatur ei
ea necessaria , qua impossibile es, aliter se habeνe ; absque aliquo defectu invenitur veritas in conclusionibus propriis ,
sicut 6 in prine piis communibus sed
ratio praestea negotiatur e rea eonti
gentia , in quibus sunt operationes humana . Haec S. Thom. hoc art. 4. Ex
quibus inseri, quod licet in iis, cir-Ca quae versatur ratio practi ea , sit aliis qua necessitas quantum ad principia . communia et quanto tamen magis deis scenditur ad Gnclusiones particulares; tanto magis: inveniri potest mutabilitas, & destinus: cum conclusi nes particulares magis de propinquo
respiciant operationes, ac circumsta tias adeo multiplices ; quas cum Va-xiari contingat, fieri potest , ut actio, quae secundum se iusta est, ac recta,nἰc & nune tamen apud hos, vel iulos non sit recta. IX. Qigod explicans S. Doctor , subinrungit: Apud omnes enim boo rectum ea, verum , ut fecundiam rationem
agatur et ex boe a tem prineipio sequiarur quasi eonelusio propria s qu.d depo-Da sint reddenda : Me quidem , ut in plurib in verum est . Sed potes in a- Iiquo easti eontingere , quὸd sit damn sum , se per eonsequens irrationabile , si deposita reddantiιν ; puta , si aliquiν petat ad impugnandam patriam . Et hoc tantis magis invenitiae deferct, quant magis ad particularia descenditur: ta
σο , si dicat tir, qu bd deposta sunt rediadenda eum tali eautione , vel tali modis . Quanto enim plures eoniitiones pam
vel in reddendo , vel non reddendo.
X. Quod verb nec quoad cogniti
nem eadem sit veritas conclusionum
practicarum apud omnes , sacile est percipere. Vel enim propter pravas affectiones, vel ob ignorantiam alic ius circumstantiae, vel propter aliua impedimentum, accidit, quhd homines non rectum serant iudicium deis concitisionibus practicis ; sed eas reve ra ignorent: sicut quidam putaverunt, mendacium esse aliquando licitum , simplicem fornicationem n Gn esse peccatum , matrimonii vinculum di Divi posse mutuo coniugam consensu . Unde, concludit S. Thomas, hoc contingit e propter hoc , quia aliqui habent depravatam rationem ex passione , seu ex mala eo uetudine , θω eκ mala babitud ne natωνa r Aut apud Germanos olim Iairoeiuium non reputabatur iniquum, eum tamen fit expressὸ eontra legem natura ; ut refert Ialius Casae. l. 6. d. E/llo Gallico .
XI. Ratio autem est, qMd una,&eadem non est apud omnes illatio ex principiis generalibus. Hinc fit, quddet iam apud Theologos de quibusciam praeceptis, ex eisdem illatis minus conis stet, quam de aliis; quia non ita clare , S: immediatd ex eisdem inseruntur et quia qim niti magis conclusio distat , principiis, tanto miniis est evidens. Sic v. gr. 2κ hoc principio : Quod tibsnsu vis fieri, alteri ne fereris, sequitur evidentissime ; ergo adversus alterum non es proferendum falsum testimonium et sed non ita evidenter colligitur ; ergo non est pν erendum fassum resimοκism pro propri; visa conservanda . Similiter ex eodem principio evidenter inser iam, ergo non es furanium e sed nota ita evidenter sequitur ; ergo pecunia
nou G Ianaea mutuo ad usuramis ,
Quamvis haec duo: non esse proserendum mendacium, seu falsum testimoni tam , etiam pro conservanda vita hominis ; & non esse dandam pecuniam ad usuram, sint aequis praecepta legis lurAE, M cλ, ex q ibus inseruntur
258쪽
ne propterea suerunt, qui in aliquo
casu dicerent, mendacium esse licitum , licitas quoque esse usuras. xi I. Ex dictis colligo, legem naturalem obligare omnes . homines, &omnibus esse latam . omnibus inditam ;ae super omnes signatum sui sie lumen vultus Dei, quo possint sor mare dictamen secundum rationem naturalem tita ut si eam non observent, rei sint poenae aeternae et dicente Apostolo Rom.
a. v. II. Quicumque enim Anὸ lege peeis
caverunt, suὸ tege peribunt, idest, sine lege scripta cum sola lege naturali . Est enim lex ri Deo impressa, medio dictamine naturali deserente ordinationem legis aeternae ad omnes; ut qui siquis eam violet, Deum auctorem 'ia endat, ejusque aeternam indignatio
XIII. Nec refert, quδd dictamei rationis naturalis non cognoscat, nec ostendere queat poenam aeternam. Non enim requiritur , suod rationaturalis cognoscat quantitatem po nae, ut ad eam obliget transgre rem. Τlim quia ad incurrendum reatum alicujus poenae, non est necesse, ut stib-ditus , qui legem transgreditur, cognoscat , quanta poena sit ei debita: nam latio incurrit reatum suspendii, etiamsi non sciat, latrocinii poenam esse sus. pendium: sed satis est, ut faciat aliis quid tali poena dignum, & sciat hoc ipsum, quod agit, esse grave malum. Tam quia sussicit, ut Deus , qui legis
naturalis est auctor, cognoscat,quantam poenam peccatum mortale mereatur.
An vero ab hac obligatione aliquis excusari possit ex ignorantia, quae sit invincibilis , diximus Tom. praeced.
cauast. t. de Voluntario, Θ In volunt
mo Dub. 7. F. r. vide tur ibi dicta. DUBIUM IV.
An sub Lege Naturae contineantur om nia Praecepta Decalogi , & Actus omnium Virtutum p . I. RUOIvitur prima Parr.
I. TY Uie dubitationi ansam dede runt quidam Iuristae asserenistes, lub lege naturali conistineri tantum prima principia practica per se nota; non autem conclusiones ex eis deductas, cuiusmodi sunt praeiscepta Decalogi et haec enim existimant, ad Ius gentium potius spectare. Proial terea poliquam Dub. praeed. diximus , egem naturalem plura praecepta conistinere ; videndum est , an in his conistineantur ea , quae Decalogus proponit.
II. Dico . omnia praecepta DecaIoingi texcepto tertio de sanctificatione is Sabbati, quod pertinet, quantum aa determinationem temporis, ad legem positivam, & scriptam in pertinent ad leis
gem naturalem. Ita communiter Theologi , & peritiores Iuristae. Dixi: excepto tertio de sanctificatione Sabbati
quantum ad determinationem temporis.
Nam qu Ad aliqua dies sanctificet tir incultum Dei, praeceptum naturale est et qudd vero laxetur talis dies, est praeisceptum caeremoniale. Et propterea . S. Thomas in 3. dis. 37. g. r. a. saquas. 1. ait et Praceptum de Sabbato observando , quantam ad aliquid moraisti est , quantκm ad aliquid earemoniale, , quantum ad aliquid potes
etiam diei iudiciale. SecundAm enim illud ejus, quod naturatri ratio dictat , praeeptum morale est s ut fellicet aliquo tempore homo contemplatroni vaeet : fedraxatio temporis , in quo vaeandumst , non ea de dictamine naturalis Iegis refr ideo non es morale praemium. Sed fecundum quod habeι pro ea a signi cationem, sic es ea remoria D. Secus.
259쪽
dam autem quὸd habet pro eausa eonis ditionem illius populi , eui subveniendiam erat per Boe praeeptum , judiciale est . Et propterea ibidem quast. 3. docet, qudii observatio Sabbati quantam ad illud , quod de naturali lege habebat, prout morale praceptum est, tempore gratia non es,vit s im3 perfectias implendum est .... sed taxatio diei , vel
temporis, qua ad Iegem moralem non
pertinebat, veniente flatu gratia cessa-νit, sicut cla alia legalia. Hoe idem docet S. DOe . hac I. x. q. I Ο. a. ad a. III. Prob. ergo conclusio primo ex eodem S. Thom. eitat 1 roo. a. I. in Com. Ubi postquam distinxit praeiscepta naturalia in prima , seu communia , quorum non oportet aliquam editionem esse, & in illa, quae per diligentem inquisitionem Sapientum inis veniuntur ratione convenire ; subdit:
Utraque tamen borum praeeptorum eonin
tinentur in praeeptis Deealogi, sed dia mersimodὸ . Nam iIla , qua sunt prima,
ω communia , continentur in eis, sicut psincipia in eonelusionibus proximis et illaveris, qua per Sapientes eognoscuntur, cont/nentur in eis p eonverse , Inut eonclusiones in prinei iis . Quod repetit eadem qu. Ioo. a. II. in C. Et in I 4. de Ueri t. a. tr. ad 3. Mandata linquit Decalogi sunt de his, qua naturalis rario dictat. Et ideo quilibet tenetur e explieitὸ cognoscere.
IV. Prob. secundΛ. Ius naturale, teste Arist. s. Et bie. e. 7. eis illud , 'uos tibique vim habet, videlicet ex ipsa rei natura ; non quia viήetur , vel non videtur . vel ut alii dicunt, ius naturale est illud, quod nee g nuit opinio , neque humana aliqua institutio ;fed ex Dia ratione naturali vim habet. A qui tale est ius, quo omnia Decalogi praecepta observare tenemur; ea enim nec genuit opinio, nec humana instituito, sed ipsa naturalis ratio ad ea servanda in pellit: quia quae precipiunt, sunt natura sua bona, ut cultus Dei, honor parentum; quae vero prohibent, sunt natura sita mala, uti urtum, adulterium &c. erM &c.
V. Confirmantur dicta. Ius natura
te distinguitur a positivo in hoc , quia
illud supponit honestatem in re, quam praecipit, ideo en m eam praecipit , quia suapte natura bonum : & supponit malitiam in re, quam prohibet,
quae proinde dicitur prohibita , quia mala: lex verd positiva non supponit in re, quam praecipii , aut prohibet, honestatem, vel malitiam, sed illam indueit ; ideoque potius est bot M , quia praecepta , & mala, quia prohibita : sed omnia Decalogi praecepta, etiam sanctificatio diei sexclusa taxatione temporis in pracipiunt res natura sua bonas, & prohibent res natura sua malas , ut consideranti patebit; ergo &c. VI. Sed dices. Praecepta legis naturae cum natura cordibus hominum inseruntur , non dantur scripto : sed praecepta Decalogi fuerunt data a Deo
scripta in tabulis lapideis Moysi ; ergo
non pertinent ad legem naturae. VII. Resnondeo , dis . min. Fuerunt primo data, neg. min. masi secundo data, & veluti renovata .con. min. Ut enim docet D. Thom. hac I. L. q. 99.
a. x. ad 2. Legi divina eonveniens erat,
ut non solam provideret homini in his , ad qua ratio non potest ; sed et ιam ire
his, eirea qua eontingιt. bominem impediri . Ratio autem hominix eirca praee ta moralia , quantism ad ipsa eommunisma pracepra legis natura , non poterat e rare in universatis fed tamen propter eo uetudinem pete andi obscurabatur in particularibus agend a. Cirea alia veris praerepta moral a , qua funt quasi eοα- elusiones dediacta eκ eommunibus pranci piis legis natura , multorum ratio Obe rabat e ita ut quadam qua funt ferundam fe mala, ratio multorum Ireis iustearet. Unde πον ruit. contra utrum- θυου defectum homini subveniri per auctoritatem legis divina . Sisut etram in ter credenda nobis proponuntur non δε-lism ea , ad qua ratio attingere non potes , ut Deum esse trinum ; sed etiam ea , ad qua ratio recta pertingere potes , ut Deum esse unum, ad exeludendum
260쪽
νat ἰοηἰs humana erνονem , qui aceidebat in multis. Ita S. Thomas. vi II. Dices iterum. Lege Omma T
Depositi, sub aure gentium ponuntur multa, quae ex primis principiis practi eis per evidentem consequentiam. deducuntur,& pertinent ad praecepta
Decalogi: sed ius gentium a iureis
naturali distinguitur . ergo praecepta Decalogi &c.
posse stricte , de propriε, prout dicit id ,
quod est a gentibus communiter institutum; & hoc modo a iure natura-Ii distinguitur. Sumi etiam possie lar-gh, & subiective, pro eo, quod est ab omnibus gentitan observatum; αhoe eum iure natur di coincidit, quia quae sunt de iure naturali, ab omnibus gentibus observantur: & in hoe sensu interpretandi sunt textus allati ex iure. Fateor si quidem , ius gentium iuri naturali valde enassine. Nam ut
docet D. Thom. I. 1. q. 9 s. a. 4, ad ius gentium pertinent ea , qua deria vantur ex lege natura , sicut eoneIusiones ex prine ipiis I ut iusta emptionet, ve
ditiones, ct alia buiusmodi , sinὸ quia
bur homines ad invicem convivere nom
po sunt, quod est de lege natura; quia homo est naturaliter animaI Delabiis. Et ibi ad i. ait: Iur gentium est quia
dam a Iiquo modo naturale Bomini feeum dis uda est rationalis ; inquantam deis rivatur a lege naturali per modum eo Elusionis, qua non es mulium remota
a principiis: unde de saeui in hujusemodi homines consenserunt.
L, in genere, secundum qudd actus virtuosi sunt; vel quatenus sunt tales in propriis speciebus.
Dico ergo. Omnes actus virtutum
moralium in genere spectati, prout scilicet dicunt virtuosh agere, sunt de
lege naturae, non verδ si eosidere tur secundum proprias species. Ita S. Thom. hae q. 94. a. s. qui pri rem partem sic probat. Illud est de lege naturae, ad quod homo inclin tur secundum suam naturam e sed ad
omnes actus virtutum moralium in genere homo secundum suam naturam inriclinatur ἔ ergo omnes &c. Mai. est oerista et omne enim illud, ad quod, ut sibi eonveniena, & bonum , natur hominis inclinatur, pertinet ad legem naturae. Min. yero prob. Homo, utpote naturae rationalis , inclinatur ad operandum secundum rationem , ω consequenter virtuose ἰ unumquodque enim naturaliter ineli natur ad agendum secundum inclinationem suae forismae, sicut ignis ad calefaciendum: forma autem hominis est anima ratio natis. XI. Confirm. Homo dum delibera th, & ut homo ops ratur, tenetur age re secundum rationem , & proind
virtuose , & honeste: ita ut, sicut diaximus, dari nequeat in eo actus, quist indifferens in individuo; ergo ag re virtuosE in genere est homini lege
naturali praeceptum. XII. Secundam vero partem probat S. Doctor. Multa enim in specie , Min particulari ab homine virtuosh fiunt, ad quae natura non primo inclinat, sed per rationis inqiii sitionem ea homines adinvenerunt, quasi titilia .
ad benε vivendum ; idest , quae secundum speciem suain , & praeveniendo legem positivam , indifferentia sunt.
ac nihil reseri, an fiant, vel non fiant: postquam tamen lege humana determinata sunt, virtuo , ae laudabiliter fiunt; ergo non omnes &c. XIII. Explicatur utraque pars . A.
.elus temperantiae ex genere suo, idest, quatenus actus virtuosus, talis est , ut ad eum natura rationalis per se inclinet; & propterea lege naturae praece intus est: qudd vero per abstinentiam carnibus, & tempore quadragesimali debeat exerceri , hoc per rationis inquisitionem adinvenit Ecclesia, ui