장음표시 사용
81쪽
idio DE BELLO ITALICO, precibus retineri potuit: illorum esse praedam,
atque illis. reservari quaecumque Austriaci reliquissent: liberatae patriae gloriam ne tenuissimae modo spe preed se contaminarent . Non homines laus in sordibus , tabernisque natos, non , soluto legum metu, arrogantes pudor coercet . Ipsa oberat opulentiorum liberalitas, qui plebem in captandis nummis occupatam segniorem largitione reddebant. Invitati praeda longius procedunt pop*lares , aliique aliam in partem dissipati seruntur; atque ex tanta properantia rem negligunt , quae perterritis Genuensium adventu Subalpinis. qui pauci erant, facile persecta maximae sui Diat ad omne bellum opportunitatis. Eo acrius, priusquam auxilia concurrerent . oppugnant Subalpini, alias evocant copias alias proserunt munitiones, vexare arcem telis atque ollis iniscendiariis diem noctemque non desistunt . Ae. tandem, qui oppugnabantur , dejectis propugnaculis, labefacta magna parte muri , adacto cuniculo, qui arcem subruebat atque omnibus desperatis auxiliis, sese dedere coguntur; cum eorum virtus, Adurniique Praefecti constantia ab ipsis esset hostium ducibus collaudata. Auditis quae Genuae acciderant, Varius per universam Europam motus suit animorum . Aliis praeclarum, veterique Roma dignum , aliis periculosum , nonnullis vix credibile videbatur. Fractas Austriacorum fees, irritos in Italia conatus gaudebant Borbonii Reges, imprimisque Galliae Rex , cujus in finibus ho-1 es versabantur, certosque miserat homines
Genuam, qui, quid rei esset , cognoscerent, sibique renunciarent. Regina contra Ungariae
82쪽
gravi commota casu Iosephum Spinulam Legatum Reipublicae finibus excedere suis , &quae essent in suo regno bona Genuensium publicari , obsidesque Mediolani in carcerem condi, & redintegrari statim Bellum iusserat. Botta perfidiam Genuensium, qui neque colloquii , neque induciarum jura servarint,
suamque in illos indulgentiam praedicat , neque interim popularium animos literis, nunciisque tentare desistit. Deduci praesidiis , evocarique tota Cisalpina Gallia milites, atque ad se adduci jubet . Omnibus circa locis Pecunias imperat ; quos ad eos, qui erant e nobilitate Genuensi , agros pertinere cognoscit, illos habet praedae loco, ut maxime irascI
nobilitati videatur . Qui Genuenses, Liguresique arma posuerint, iis veniam pollicetur, reliquis malum de nunciat. Quibus. rebus consectis, levis armaturae pedites, quorum magnum habebat numerum, praemittit, eisque, ut LI-gusticas iterum sauces transcendant, im Perat, injiciendique terroris causa omnia caedibus Incendiisque permisceant. Illi primo impetu Ruscinone, Campoque frigido potiuntur, difficilesque
alios, atque opportunos in illis montibus aditus occupant. Cum longius progredi vellent,
ab Hieronymo Balbo Equite Ierosolymitano,
qui eo , coacta Ligurum manu advolarat, repulsi sunt ; & cum arcem Masoniam ad deinditionem minis compellere tentassent, defendente Ansiano Saulio, non potuerunt. Genuenses sua apud Langenses praesidia posuerant. Hostes sub nubilam nacti tempesta-.tem prima luce ad Genuensium stationes, triplici instructa acie , improviso accedunt , Li-24 guresque
83쪽
eti DE BELLO ITALICO, guresque subita re . illatisque ignibus perter.
ritos in fugam conjiciunt , Pontemque decimum occupant, ipsumque expugnare Langensium pagum summa vi conantur. At Gaspar Baladonnius , qui Porciserae valli praeerat , ea re nunciata, militum Ligurumque contractas
copias ad Pontemdecimum ducit , Auguli i- numque Pinellium, qui illi in itinere occurrerat , adoriri a latere hostes iubet . Impetu facto, multis interfectis, loco hostes pelluntur,
lepulsosque ad eorum usque munitiones Genuenses in sequntur, atque ad Langensium deinde pagum conversi , liberatis suis , sugatis hostibus in sua se praeli dia recipiunt.
Interea Genuae Senatus , cum 1 accepta ignominia . & dilata ultione , iratiores reverti Austriacos videret pro magnitudine peculi defensionem parabat. Franciscum Auriam
proficisci in Britanniam iubet qui cum Regeaeat, & in Genuensi tumultu nihil publico
factum consilio, populumque licentia militum, vecordibusque ducum minis efferatum ad vim descendisse demonstret, atque omnibus, quibus
possit, modis abalienatam malevolorum sermo nibus Regis voluntatem ad pristinum erea Remis publicam studium revocare conetur. His acceptis A uria mandatis proficiscitur, commodaque per summam hyemem navigatione usus in Galliam exit Narbonensem, atque ex itinere Bel insulanum aestuantem dubitatione pro Pter varios, qui de rebus Genuensibus emue bant , rumores ad submittenda auxilia Senatus nomine confirmavit. Lutetiam cum venisset, cognoscit ibi, ut in Britanniam transmitteret impetrari a Britanniae Rege non potuisse,
84쪽
L BER TERTI Us. 73 quod gratissimum sibi quidem Genuensis Legati adventum sore sed vereri diceret Rex, ne daret ea res ansam Austriacis ad suspicandum . Quo cognito Senatus optimum faciueensuit, Auriam in Gallia remanere faciles quIapud Gallorum Principes, Regemque ipsum Galliae aditus haberet. Legatis item aliis scriptum ab Senatu est , ut Borbonios orarent Reges, , ' atque adhortarentur , ut celerrime Reipublicae subvenirent , quos tamen ipsa temporum inclinatione, relimeque societatis pudore, &Communis causae cura incitari existimabat rplurimumque ei rei extemplo profuisse certum est Ioannem-Franciscum Pallavicinum , qui Rel-iublicae apud Galliae Regem Legatus erat,&ingulari fidei solertiaeque, existimatione florebat. Muros Urbis aut vetustate parum utiles ad praesentis usum belli , aut diuturna pace ne glectos refici , & communiri jubebat . Id neos deligebat homines, qui cives hortarentur omnes , ut suae , & communis salutis causa arma sumerent , brevique tempore tota est Tegionatim decuriata Civitas , nobilesque ipsi potentiores, Omni in tanta perturbatione sublato dignitatis discrimine, promiscue describe-hantur. Nautas mercatoresque in summa si Titate , quam praedatoria classis , & belli metus adauxerat, praemiis, atque immunitatibus alliciebat, ut essent, qui Britannos fallere frumentumque in Urbem importare auderent. Pecunia deerat, haerebantque in ea expedienda Patres vehementer, cum & cives , universiis imperatis pecuniis , ad tributi nomen obsur descerent quotidie magis Georgiana ex-ha ulla menta, fides concidere publica videretur
85쪽
tur. Tum Brignotius Dux de Senatus sentenotia , cum esset ea de causa Concilium Minus coactum: Non recte consuli posse Reipublicae, dixit, cum privati ad consulendum sensus asseruntur . Si Patriae salutem , sit ejus copla vatae gloriam quaererent , ingressi Concilium obliviscerentur omnium suorum, curam abjicerent rei familiaris . Maximas a majoribus aedificatas , ornatasque classes , maximos esse sictos privatim sumptus, ut transmarinas imperio Genuensi provincias adjungerent : quid posteri dubitarent paululum conferre argenti , non ut augeantur opes Reipublicae , sed ne deleatur nomen λ non ut hostem in lom ginquo Oriente scrutentur, sed ut a patriae moenibus , tectisque repellant λ nequicquam privata servari , si publica conciderint : eam esse Rerum publicarum rationem , ut bona, malaque earum ad omnes cives pertineant: oportere eos, qui Reipublicae praesunt, omnia, quae gerant , non ad propriam utilitatem, sed ad commune bonum conserre i aequissimum que porro haberi , ut qui reliquis honore, atque opibus antecellunt, amore etiam erga patriam, & liberalitate praestent. Ego equidem, inquit, ad hunc principem locum inclinata belli
fortuna, cum Vocarer, non eram P. C. tam ignarus rerum, ut multa Reipublicae mala impendere posse , titubantibus sociis auctis hostium copiis, non praeviderem, eumque me fortasse futurum . Ducem intelligebam, cui vigilandum prae caeteris, nullique rei pro Republica parcendum esset. Sed recreabat me praestantissima Senatus sapientia ex cujus auctoritate ordinis Rempublicam gerere debebam, & tantum me, am
86쪽
LiBER TERTIUS.'. 7spi issimo praesertim accepto beneficio , patriae
debere existimabam, ut vitam , nedum pecu niam, ejus salutis causa profundere jucundissimum ducerem . Hoc quidem temp*re quan quam & tempellas opinione mea major coorta est , & omnia in tantis Reipublicae tenebriS, metuenda sunt, tamen eo sum animo P. C. ut neque deesse patriae, neque su peresse V e lim . Hac ducis oratione: & quod extra ordinem habebatur nam moribus Genuensium
Duci verba publice sacere, nisi ex S. C. non licet & quod maximum sui, optimeque cae lati argenti pondus ad Monetam deferri ipse tuistrat, & voluntaria statim facta erat omnium
Senat 'rum collatio, tanta innata eis alacritas, ut adiuvandae Reipublicae certamen excitaret
omnium animos,& pro se quisque factum, signatumque argentum contribuerent ; MatrOnaeque ipsae opulentae, atque optimates, ne in amore patriae suis cesssse viris viderentur, auribus gemmas, co lo monilia detraherent, atque in publicum conferrent. Insignis cum primis extitit Augustini Gavotti, Iosephique D
ratii liberalitas quorum alter iv. millia , XV. alter millia aureorum Reipublicae donavit . At plebs immoderatae libertatis vitio in sortescebat more suo , latrocinandi oue cupiditati de sensionem patriae , atquei Austriacorum obtendebat odium. Simulans enim occultari bona hostium, domos scrutabatur, & multis se rebus pro patria pugnantem egere dictitans pecuniam praecibus flagitabat, quibus contra dici non poterat. Erant exploratores hollium, erant improbi, & scelerati homines, qui, tur
batis rebus seditionis , & praedae causam quae
87쪽
rerent. Silebant leges: tacitus obsidebat curiam Senatus, neque illud esse tempus animadversi nis exi Itimabat. His malis haec substidia succum xebant, quominus omnis immutaretur status Reipublicae, quod & honestiores populares seditiosis motibus adversabantur , optimeque de Republica sentiebant, & plebs partim illuurium familiarum splendorem , atque opes allueta mirari, sui gregis sordes aspernabatur , partim Iucro, praedaeque addicta nihil de regno cogita-hat ; & mitissimi etiam , optimique nobilium imperii memor, comparatione deterrima praesentem tumultum saltidiebat; ejusque erant duces adeo rudes , ut regerentur magis plebissurore, quam ipsi regerent plebem; apud eamque suspicione fraudis, & non aequabili praedae Partitione offenderant . Itaque paucis diebus Corruerant , magnoque erant odio omnibus. Adiuvabant rem proclinatam , qui vel a n
hilitate submismi, vel plebejam ipsi per se pertaesi arrogantiam, Senatus vigere auctoritatem,&, remotis ducibus, plebis languescere insolentiam cupiebant. Quibus rebus extimulata plebs Dypte natura mobilis, & temeraria repente adbria est deprimere . quos paulo ante in coe- Ium extulerat laudibus. Latrones illos, hostes, proditores esse vociserabatur . Comprehensos, atque omni contumelia vexatos in Praetorium adduxerat , Senatumque , ut in eos animadverteret , obtestabatur . Illos statim Dux iacarcerem duci iubet , & daturos poenas assi mans a praesenti exitio subtrahit; monet deinde , quam potest mitissime plebem , ut eorum ignoscat imperitiae, qui legum , & Reipublicae gerendae ignorantia peccaverint: nota
88쪽
posse bene geri Rempublicam imperiis stolid rum. His dictis mitigata dilabitur plebs, D
cis mansuetudinem , & aequitatem collaudat. Illos potiea Senatus, repetitis rebus non modo iniquissima invidia liberavit , sed etiam honore habito declaravit, nihil esse ab iis unquam de Republica nisi optime cogitatum. At plebs curarum , turbarumque taedio petit ab Senatu, ut alios sibi det duces, qui Concilio suo praelint , atque intersint. Itaque ex auctoritate Senatus delecti sunt nobiles tu. Ioannes Baptista Grima idus, qui de omnibus
rebus ad concionem referre consueverat, &Joannes Scalea , Jacobus Laumellinus . Carolus Funarius . Horum facilitate , solertiaque permulcebatur multitudo; his auctoribus controversae minuebantur non dissentiente Senatu, cui suam obtinere auctoritatem nondum maturum videbatur . Erat plebs suorum
magistratuum imagine alacrior ad defendendam Rempublicam; & cum nonnulla periculosissimo tempore fieri oporteret, quae abhorrerenta moribus , videbantur ea melius in plebis temeritate , quam in amplissimi ordinis consilio delitescere .' plurimum etiam valebat in vulgus opinio benignitatis, qua erea populum Dux utebatur, qui nullius stultitiam , atque humilitatem fastidiebat , interdiu . noctuque faciebat omnibus conveniendi sui potestatem. His rationibus manebat domi concordia, comis mode administrabatur Respublica , cum subita seditio oborta est. Postremi quidam projecta audacia homines sarcem multitudinis ex facinoross , atque egentibus congregatam in Senatum , & n
89쪽
hi litatem concit are sed: tiosis vocibus coeperunt: immortuam nobilium tyrannidem versari diutius in Republica non esse serendum : illos primum auc ores belli . prodita plebe separatim sibi consuluisse ; illos nunc de ejus caede
cum Austriacis consentire : cum forte Bun- Ciaretur, venire Austriacos , conclamatumque
riterea ad arma esset , unus ex iis praecipis rore inflammatus: quid vos, inquit, Austriacos persequimini, cum domesticum in Ur he hostem habeatis λ delete Senatum, qui, ut sibi, suisque nobilibus provideat, vestrum cum Austriacis exitium pactus est. Cur enim arma capere vetamur cur publica occluduntur armamentaria λ nempe id aditur, nul praecauemus, ut omnes, qui nobiles non sint, ex insidiis opprimantur. Sed praeda ostenditur Opima, praeclara datur miseris occasio ulciscendi, ditandi se . Audeatis modo inane nobilitatis nomen , vanissimaque magistratum in lignia Cctntemnere, vestra sunt, o audaces & fortes viri, quaecumque illi per summam ignaviam possident.Continuo praedarum spe.& Impudenti inducta mendacio magna sordidissimae ple- his multitudo ad praetorium convolat, C per
causam quaerendorum armorum Irrrumpere conatur . Cum ab Rrmatis excubitoribus repeΙ-reretur tormentum quod sorte advehebatur, in soro novo ante lares Prpetorii ingenti Cori
cursu, fremituque & minis constituit . Ium Iacobus Laumellinus populari quadam ratIone plebi gratus in mediam irruens turbam occasu-ne urbis vultis finiri Rempublicam vos-ne huius patriae alumni, & vere Genuerises Ducis excindetis, Senatusque sedem, quo-
90쪽
L RER TERTI Uv. 'orum virtute, & consilio vestra adhuc libertas, vestra omnium stat salus P non hercule illi nobis infestit simi Austriaci audeant. Cum ni hilo remissius instarent , jamque ignem to
mento adjicerent, opposito Laumellinus corpore, agite, inquit, explete iram, mea satiamini caede : minori flagitio interficietis civem, quam totius Civitatis praesidium evertitis; &ego Opportuna morte sublatus tantum scelus non videbo. Maximo viri animo obstupescit multitudo . Paulatim incipit emergere poenitentia, redire obsequium, & fractus denique plebis furor eadem, qua exarserat, celeritate,
restinctus est . Seditionis duces paulo poli
comprehensi, necatique furiosissimae temeritatis poenas dederunt: & Concilium Populi, reviviscente sensim Senatus auctoritate paulatimeonsenescere coepit, & cum nihil suit causae ruare haberetur,atque hostes, relicta obsidione,iscesserunt , , tunc demum esse omnino desiit
Dum haec in Liguria geruntur , Brounius captis Lerina, Planasiaque insulis, ro- ue occupato Vocontio, & praemissis, qui ad Argentium usque flumen progressi terrori essent hostibus, Antipolim ipse, perspecto urbis situ ,& Britannis adjuvantibus, terra, marique oppugnare instituit . Sed defecerat G Nua. Augebantur Gallis copiae: lx. a Belgio hortes advenerant, cumque iis Hispani it Tum coniungi dicebantur . Nam Galliae Rex, Ferdinando Regi ut satisfeceret, Philippum A gensonium Camposiani auctorem colloquii a Concilio suo removerat, Malibojumque ab It