Philosophia Sinica tribus tractatibus, primo cognitionem primi entis, secundo ceremonias erga defunctos, tertio ethicam, juxta Sinarum mentem complectens, authore P. Francisco Noël Societ. Jesu missionario

발행: 1711년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Paragraphus III. De moderna Parentali Ceremonia cy.

DE hac tantum moderna Parentali Ceremonia ς', & quae nune in

usu est, proprie controversia movetur. Quidquid enim olim, aliisve temporibus actum fuerit, si nunc Sinae nihil orent De functos, di nihil ab eis sperent, omnia ista praeterita aut antiqua acta particularia millam pro praxi praesenti pariunt dissicultatem. Quaeritur ergo, utrum hisce temporibus Sime facientes Ceremoniam ιν Pa. rentibus de iunctis aut Consucio, aliquid ab iis petant, aut sperent videamus id primo de Parentibus , postea de Confucio. Itaque Resp. & Dieo s. Sinae moderni dum statis anni temporibus remoniam ς' saciunt Parentibus deiunctis, vel aliis Ceremoniis illos colunt, nihil ab iis petunt, aut sperant. Probatur I. ex formulis verborum, quibus Sinae declarant suam mentem seu intentionem, qua faciunt illis Ceremoniam o, aliisumve cultum exhibent; ex formulis, inquam, libri Rituum domesticorum , Siniee Ma li, qui nunc sat Sinis communis est , ita ut alium

ejusdem nominis in pluribus Chinae provinciis apud bibliopolas invenire

non potuerita; non tamen omnes omnino ejus Ritus, utpote nimium disis

lasos aut exoletos Sinae sequuntur, & in praxim deducunt, sed fe- pius compendio utuntur. Ex hoc igitur libro excerptas praecipuarum Ceremoniarum Parentalium formulas ordine & strictim hic infra appono , in quibus nullum omnino aut postulationis, aut precum, aut spei vestigium apparet. itaque se se habent istae verborum formulae: Primo, dum quis longe abiturus est , sic : Obsequiosus nepos N. proeul in Iocum N. profecturus, audet svel audeo) annuntiare nempe meum diste sum . Reversus autem sic: Die N. ex loco N. reversus audeo me coram sistere A . Secundo, accepto Magistratu sic: Cum Imperator singulari he. ne fieto mihi Magistratum N . contulerit, cumque obsequendo pristinis vestris documentis, eam dignitatem velut vestrae relictae prosperi latis

372쪽

r o Tract. II. De Ceremoniis Sinarum erga Defunctos.

dendam meam reverentiam, hoc vini ac fructuum munere id vobis annuntio B).Parens solemniter impositurus filio primum pileum, vel eum in matrimonium collacaturus, quoad ultima verba, eamdem pene sormulam adhibet. Ibidem. orato, genito primo filio aut nepote, sic Parens: cum uxor N. filium N. genuerit, audeo hic coram vobis me sistere. C .auarto, amicus , seu consanguineus veniendo in domum Defuncti, & praesentando munera, sic: Indignus consanguineus N. hoc mundum vinum, & haec vulgarium e Icarum fercula reverenter appono ad iaciendam Ceremoniam o mei consanguinei sandapilae , seu m-daveri in sandapila posito. Id pene gratum habebis, Sinice xam H-

ipso die sepulturae peractae, Parentans domum reis versus, coram lignea Defuncti Tabella, sic: Filius orphanust audet

defuncti Patris vel matris Spiritui, seu defuncto Patri haec palam

nuntiare r Diebus ac mensibus assidue currentibus , tandem advenit tempus primae tranquillitatis Ritum peragendi. Mane surgendo, &vespere quiescendo prae tui moerore ae desiderio quietus esse non potui. N unc reverenter cum hac munda capra , cum his farinae atque orizae semulis, eum hoe mundo vino, solatii obsequium tibi gemebundus exhibeo. Id pene gratum habebis Ε .

Sexto, dum filius Parentans ligneam deiuncti Parentis Tabellam ad latus ligneae Avi& A viae Tabellae apponit, sie: Obsequens Pronepos reverenter cum hac ove vel capra munda, di cum hoc orizae, farinae ac puri yini munere accedens, ad tuum latus, praeclare Proave, familiae domine, vel Proavia ) nepotem desero. Id pene gratum habebis F . In anniversiario obitus die , pene eadem sormula, paucissimis verbis mutatis, adhibetur. Ibidem. Deinde post secundum anniversarium obitus diem, dum mutantur inseriptiones lignearum Tabellarum, auferendo e domo Parentali Tabellam Abavi, ad introducendam Tabellam Patris recens defuncti, sin Parentali enim domo ponuntur tantum ligneae Tabellae pro quatuor generationibus, scilicet pro Abavo, Proavo, Avo, Patre; atque ita dum insertur nova Patris recens diniuncti Tabella, ausertur Tabella Abavi, & mutantur inscriptiones, id est

373쪽

inscriptio Proavi in Abavum,Avi in Proavum di Patris in Avum mutatur), sic habet sormula: Cum tempus transferendae Patris defuncti Tabellae in Parentalem domum juxta Ritus jam advenerit, Abavique defuncti extra quatuor generationum numerum nunc positi Tabella auferenda sit, di Proavi Spiritus seu desuncti Tabella mutanda in Abavi Tabellam, Avi in Proavi. Patris in Avi; ob has sibi invicem succedentes generatio. num vicissitudines, ineredibili affectus moerore, cum hoc vino & fructibus ad patefaciendam meam submissionem. vobis reverenter id nuntio. Id pene gratum habebitis c G . Deinde dum lignea Tabella ablata debet humo insedi , sie ,

Pristi Imperatores ita Ritus instituerunt, ut solis Parentibus intra quatuor generationes conclusis fieret Ceremonia O. Quamvis igitur animi affectus sit inexhaustus 3 leges tamen suos habent limites , ideoque cum nunc vestra nempe Abave, & Abavia Tabella sit e domo Parentali auferenda , ineredibili maerore assicior. Itaque hoc vini, orfructuum munere vos revereor, vobisque valedico. id pene gratum

habebitis H). In du, qua lanebris vestis deponitur, pene eadem formula

habetur I . ibidem. Postea Glossator Tam xin pro transsatione stia pulturae . quam translationem ipsemet fatetur non haberi in libro Ritruum domesticorum Doctoris Cha ba, sequentes sormulas inserit : Pro annuntiando die translationis, sic: Ne sorte inopinato casu comm veatur Spiritus ob incongruam cadaveris Patris N. vel Matris N. sepulturam ; ideo incredibili affectus moerore , cum sorte elegerim mensis N. diem N. ad illud trans serendum in locum N. ι audeo nune id praemonere. Deinde in die transsationis sie: Cum cadaver jam a tot annis in isto loco sepultum non potuerit esse quietum , nunc mutatum rus sepulturam, humiliter opto, ut venerandus Spiritus non tremat, nee pavescat K . Iste Glossator vel hic loquitur juxta mentem S ctariorum, qui putant unam eκ tribus animabus residere ad sepulchrum; vel juxta id, quod dicam in Quae itione sequenti. Septimo, in Ceremonia V ordinaria , quae statis quatuor anni temporibus sit, sic: Obsequiosus Abnepos palam audet Maioribus d iunctis haec dicerer Anni ordo suas assidue mutat vices. Nunc veris num tempus vel aestivum , autumnale, di advenit. Dilabentis Y 2 ergo Disiti od by Corale

374쪽

I a Tras. II. De ceremoniis sinarum erga Defunctos.

ergo anni tempore excitatus ad recordationem, diuturno & vehementi vestrum desiderio teneor. Idcirco omni reverentia cum hac mun da pecude, ove, vel capra, vel porco, cum hisce farinae atque orizae Ceterarumque rerum sereulis, cum hoc puro vino consuetum annui obsequii munus submisse vobis exhibeo, uti di consanguineo N. vel consanguineis N. N. quos vobis mensae comites adjungo. Id pene gratum

habebitis s L .

Octav., in Ceremonia Π . quae priscis ultra quatuor generationes Majoribus aliquando, sed raro fit, imo juxta librum Sim hi racisen, nune non fit, tom. 2 i. sub Veris initium, sic: obsequiosus Nepos palam audet prisco Avo N. de priscae Aviae N. haec dicere: Cum nunc ver . nascentium rerum principium , incipiat 3 diuturn vestri memoria commotus ad grates nostrae origini persolvendar, statos Ritus omittere non ausim. Ideo omni eum reverentia istum mundum poreum, istam limpidam aquam, istud vinum defaecatum, annui obsequii munus, submisse vobis appono. Omnes nostri Majores huc adveniant. Id pene gratum habebitis M . Liber Simii ta sitim tom. 1 r. in quo insertus est iste D ctoris Chu hi liber Rituum dometticorum, hujus Ceremoniae I formu- Iam sic habet: obsequiosus Nepos N. prisco Avo, & priscae Avix audet haec palam dicere: Chm jam ver, nascentium rerum principium, incipiat, non ausim statos Ritus ad persolvendas nostrae origini grates oblivisci. Ideirco omni cum reverentia istam mundam pecudem, ovem vel capram, ista serinae & orizae fercula,istud deis catum vinum, annui obsequii munus, submisse vobis appono. Id pene gratum habebitis. Eamdem sermulam idem liber ibidem habet pro Ceremonia cy ducta n ιM,vel ma, id est,quae fit in solstitio hiberno primis Familiae Progenitoribus,ves primis Avis,quam etia dicit nunc non fieri. Sunt enim eadem verba, nisi quod pro Vere dicatur Solstitiam , & pro prisco AM ct prisco quia dicatur primus Aous ct ρrima Asia. In ista igitur utraque formula

non habentur haec verba: Omnes nostri Majores huc adpensanti De.

inde praedictus liber dicit ibi hane utramque Celemoniam flen Aa sAi ctu, sive Sion Ooa & xi esu nune non fieri, Sinice Ria' pu lan v. Et utraque haec Ceremonia v suit tantum novum inventum Doctoris Chin, uti ibidem habetur, nec nunc usu receptum.

375쪽

N-ὲ, in Cermonia O, quae Patri ae Matri destinctae fit sub finem Autumni, sic : NunC Autumni finem, quando omnes res inclinpiunt esse maturae ac perfectae, instare videns , Commoveor ad vestri recordationem ac desiderium. Vastissimum Coelum caret limitibus N); ita nimirum Parentum beneficia ). Reliqua, ut in praecedenti soris mula. ' Decim , in annuo obitus die, sic: Anni ordo assidue suas m tat vices ; nunc cum recurrat obitus tui dies, hie me ad diuturnam tui reeordationem excitat. Vastssimum Coelum caret limitibus. Omni igitur eum reverentia hanc pecudem, dc vinum ad prodendum meum affectum tibi appono. Id pene gratum habebis O . Undecimo, in Ceremonia cy; quae verno tempore fit ad sepult ram, sic: Anni ordo suas assidue mutat vices. Cum ros ae pluvia terram irrigarint, ideo visitavi sepulturae vestrae septum, ut illud purgarem , ac verrerem. Haec autemi sepultura incredibile vestri desiderium in me excitavit. Quare istam mundam pecudem , istud defecatum vinum, annui obsequii munus, vobis submisse appono vel praesento.

Id pene gratum habebitis Pὶ.

Vides, lector, in omnibus istis Parentalium Ceremoniarum se mulis, quae nunc in usu sunt, nullum omnino orationis, aut postulationis, aut spei vestigium apparere, adeoque nunc Sinae faciendo Ceremoniam 9 Parentibus defunctis, nihil ab eis petunt, aut sperant. Probatur 2. Εκ verborum sermulis, quas idem liber Rituum domesticorum asteri ad faetendam Ceremoniam ν Spiritui terrae, de quo supra. Hae formulae elaris di expressis verbis orationem, a postulationem continent, sie: Tu, Spiritus , hanc sepulturam prointege, adjuva, tuere , ita ut illa nullum malum aut damnum incurrat Q γ. Deinde rursus sic: Semper autem hane sepulturam protege , adjuva, tuere; tuo, Spiritus, favori reapse innitor, &C. Patet ergo magna diversias, quam iste liber ponit inter formulas pro Parentibus defunctis, & pro terrae Spiritui, nimirum in illis nihil, in his aliquid petitur. Et hoc concordat cum eo , quod supra. Cap. 2. Quaest. a. s. 3. num. 3 3. littera M. dixi de Consucio, stilicet quod fiat Ceremonia ς' Consucio ad populi instructionem ι coeli autem ae terrae Spiritibus vel spiritui ad populi protectionem.

376쪽

r Tract. II. De Ceremoniis Sinarum erga Desunctos.

Nec opponas quod Doctor Chu hi, Author hujus libri Rituum domesticorum in appendice, faciendo denuntiationem Parentibus suia defunctis de abdicando suo Magiitratu, dicat: Submisse exopto , ut Avi protegant, adjuvent, respiciant , gaudeant usque diusque sine ullo umquam taedio; hoc ego summopere cupio , atque aris. deo R . Vel enim ibi in sua particulari verborum sormula loquitur juxta sensum ac mentem sectariorum Idololatrarum; vel juxta id, quod dicam in Quaestione sequenti, nempe tamquam si alloqueretur Patrem adhuc in vita degentem , ac praesentem. Unde in subsequenti Hrmula sic matrem tuam deiunctam alloquitur e submisse exopto, ut tu, intelligentia benefactrix seu Mens benefactrix, tamquam si exiis feres, hunc verum ac sincerum animi mei dolorem respicias , tum se ne me fortunatissimum judieabo ue atque id omni cum reverentia tibi anis

nuntio cS . Cu m ergo dicat, tamquam si existeres, non judicabat illam Matris Intelligentiam existere 3 utpote qui judicat Animas post mortem dissolvi ac perire , adeoque nihil vere ab ea petere poterat. Simile judicium ser de aliis aliorum librorum formulis, si quid se te in illis subinde videatur peti a Parentibus deiunctis , aut certe die illas exoletas. Deinde illae sermulae dictae appendicis, sunt illius Doctoris Cha chi particulares, non communes ab eodem praescriptae, qui

videtur, dum esset junior, aliquo modo iuisse addictus doctrinae Nectae

Probat. 3. dum Imperator adit Parentale aedificium. inis quit quotidiana Imperatoris Lam hi libri Te im explicatio, non eli adpetendam aut quaerendam selicitatem, seu bona T ; dumque illud adit, oportet, ut suos Majores veneretur ι sed cavere debet a facienda Ceremonia v ad quaerendam laticitatem seu bona U , Et irmula , quam in communi quatuor temporum Ceremonia v pro Impera. torum Avis praescribit liber Ta mim hosti lien, haec est: Hoc impera. toris Hum in anno N. mense N. die N. abnepos Imperator N. audet

palam haec Ahavo & Abaviae, Proavo & Proaviae, Avo & A viae. Patri & Matri defunctis nuntiare: Cum nunc Uer, AElias, Autumnus, Hiems advenerit Ritus rigide exigunt, ut vobis fiat Ceremonia v. omni igitur cum reverentia illas pecudes , istud vinum, illa omnia dapum larcula ad patefaciendum meae diuturnae recordationis, & desiderii

377쪽

derii assectum, vobis appono. Id pene gratum habebitis X . Patet

ei go ex omnibus istis sermulis, quibus nunc Sinae in facienda parentali Ceremonia o utuntur ad declarandam suam mentem ac intentionem , nihil prorsus peti a Parentibus defunctis , nullum omnino in iis indicium aut orationis aut spei reperiri. Et sic verificatur, quod Sinae parentando nihil petant, aut sperent a Parentibus defunctis. Sed nunc probemus idein de Consucio. Dico ergo a. Sinae , ut intra jam videbimus, in iaci. enda Consucio Ceremonia ν , nihil ab eo petunt aut sperant. Probarinprimo. insolemni Consueti Ceremonia nihil ab eo peti,aut sperari , patet ex verborum larmula, quam supra retuli Cap. a. Quaest. E. g. g. di quae nunc in usu est; hancque unicam praeseribit liberra mim hora tio tom. 'I. pene eisdem verbis, sic t Hoc imperatoris

Hum vn anno N. mense N. die N. ipse Imperator misit Praesectos N. N. ad faciendam Ceremoniam o prisco Magistro Consucio , aequatuor ejus eomitibus seu Discipulis , haec dicendo : Tua virtus , Magister, Caelo terraeque aequatur. Tua doctrina omnibus novis dc

antiquis nempe Sinicis praecellit. In sex libris classicis expurganindis & explicandis omnia latura saecula illustrasti. Idcirco adhibendo istas pecudes , ista serica volumina , illud vinum, istas dapes, ista

omnia ferculorum genera, magna cum reverentia juxta veterem normam ordinatim tibi appono mundam muneris exhibitionem , tibique eomites adjungo Diseipulum ren to , verum Magistri exemplar; Di Dcipulum TFem lsu, genuinum Magistri interpretem, Nepotem TFusu fu, studiosum doctrinae Avi propagatoremi &Mem Uu, alterum a Te asson, seu Sapientem. Id Pene gratum habebis. Aliam quidem idem liber in eodem tomo continet praescriptam formulam ab Imperatore Ria rim, seu αι sumso, in qua primo aspectu quaedam verba videntur parum dubia ψ sed si bene perpendantur, videbis non a Defunctis, sed a Caelo aliquid sperari. Deinde haec formula non pro solemni ac consueta Consueti Ceremonia o praescripta suit ι sed pro Ceremonia particulari undecim priscorum Sapientum ac Magistrorum,scilicet ει hi, Mnmran, Noam I, rao, ran, dic. Ae ultimo loco ponitur etiam Consucius: Sic autem habet et Imperator N. omnibus

excelis

378쪽

r o Tract. II. De Ceremoniis Sinarum erga Defunctos.

exeellentibus seu sapientibus Sinice xim Magistris reverenter haec dicit: adminiculum, quo debeam uti ad proficiendum in litteris, & ad

mores componendos, ego vestrorum discipulorum ultimus , Viri exiscellentes, arbitror esse libros illos, quos posteritati transmisistis. Cum igitur erastina die schola aperiatur , submisse cogito spiritualem vim motricem nempe Cani, non istorum Sapientum occulto modo agentem mihi vestrorum discipulorum ultimo intellectum aperturam , ut sincerum meum studium ac opus non irritum fiat; utque ultima pacifici regiminis periectio possit haberi; dc ut populi excellentis velirae

doctrinae fructum perpetuo percipiant. Ideo ista specialiter ad id vobis nuntiandum appono. Cogito vos, excellentes Magistri, hoc spectaturos. Omni cum reverentia id annuntio L . Vides igitur, Lector, a Caelo, nona Desunctis aliquid sperari. Praeterea dici potest, quod iste Imperator Ma cim ibi loquatur juxta mentem Sectariorum, multum ipse Sectariis deditus , & ideo forte nonnullae Ceremonia: ιν , quas ipse in eodem libro praescripsit, postea rejectae sunt, ut ibidem habetur tom. 86. Deinde ilia sormula erat tantum sermula particularis pro ipIo Imperatore, non pro aliis.

Denique illa in communi Consucii Ceremonia cinde qua est quaestio,

non adhibetur.

Secundo. id etiam patet ex libro Ven hien tum Eaο. sub finem Imperialis Familiae Tuo in lucem edito, & sub sequenti Familia Tamim rursus impresso. Hic etiam describit totam solemnem Consucii Ceremoniam 9, nec ullas omnino preces refert aut apponit isti Ceremoniae v. Formula, quam affert, iam pridem praescripta ab Imperatore Hluenesum imperialis Familiae Tam in annis sui Imperii dictis Κον 3uen . sic habet: vastam, Magister, intelligendi facultatem, naturalemque noti. tiam, liberalissime Caelum Tibi donavit, hinc Ritus & Musicam bellissimo ordine disposuisti; liberales artes, honestamque vivendi rationem perspicue tradidi lii; aliaque praeclara gesta ac mores transmissi, qui etiam nunc post tot saecula suspiciuntur, iaciunt, ut ego tuorum Discipulorum ultimus, honestati & litteris aequirendis possim vacare. Idcirco omni cum reverentia, ac diligentia adhibendo i sta serica volumina, i stas pecudes,istud vinum, ista omnia dapum sercula juxta priscam normam , ordinatim mundam muneris exhibitionem tibi appono, priscumque Magistrum Tens, di reliquos tibi comites adjungo. Id pene gratum habebis m a.

379쪽

C ut III de Rurentiai Ceremonia I. II

Iterum vides in ista sormula nihil precum mihil orationis,nullum omnino spei indicium haberi. Unde idem liber sic ait: Dum dicitur virorum virtute & sapientia excellentium Sinice Xim hi intelligentia este in Caeso, id certe non est sicut Secta ne di Lao , quae innumeris Spiritibus facit Ceremonias u vel spe bonorum', vel metu malorum Y . Tertio. Baccalaureus Christianus Li lio lum in suo Tractatu dieit Confucii Ceremoniam O nullo modo fieri ad rogandam ullam felicitatem aut bona, sed tantum ad gratias pro meritis persolvem das AA . Alius Bac Calaureus Christianus ren , nomine Paulus, in suo Tractatu idem dieit BB). Item alius Christianus Baccalaureus Mathias Hia etiam idem dicita nimirum nec in Consucii, nec in P rentum Ceremonia er quidquam rogari s CC . inarro. His omnibus adde teitimonium ejussiem Imperato. ris Mam hi, aliorumque Procerum, ac Doctorum Sinensium , qui aseserunt Sinas faciendo Ceremoniam o Parentibus Defunctis ae Con fucio, nihil ab iis petere , uti retuli in fine Tractatus primi de Coognitione primi Entis. Insuper his etiam adde maximam Christianorum litteratorum Sinensium multitudinem, qui interrogati, idem jurejurando, missoque ad summum Pontificem suo juramento, assimarunt ue praeter alios multos Ethnicos Sinas, qui idem etiam sua syngrapha confirmarunt. ut alibi in authenticis Actis impressis videre est. Quare liquet nunc Sinas faciendo Ceremoniam v sive Pare tibus defunctis, sive Consucio, nihil ab iis petere , aut sperare. Si forte subinde sperent, vel erit unius alteriusve particularis error, vel erit tantum illa felicitas, quam reseram in sequenti paragrapho , niis mirum omnia naturali Caelestis Providentiae cursu bene sibi successura propter rite adimpletum Filii obsequentis erga Parentes defunctos munus. Unde

Dieo Nullam nunc Sinae in Defunctis agnoscunt potestatem DDι cum enim putent hominum Animas post mortem dic spari aut perire,inesse aliquid in iis potestatis ac virium existimare neque,unt. Sed nune de hoc. Itaque

380쪽

e it Tract. II. De Ceremoniis Sinarum erga Defunctos. rextus LibrorUm.

A. r. Lib. Rit. Donaestic. tona. I. sic : Abeundo domo , & do. mum redeundo fiat denuntiatio nempe Parcntibus defunctis siei

Paterfamilias stans ad gradus scalae, bina usque ad terram exhibita reverentia , accedat ad odorum mensam, genua flectat, odoramenta it cendat, dicaturque : Obsequiosus nepos N. &e. ut supra in conis

tratu.

B. a. Lib. Rit. Domestic. tom. r. sic: obtento Magistratu , nuntietur dic. formula verborum sic: Hoe anno N. mense N. obsiequiosus abnepos palam audet nuntiare praeclaris Abavo & Abaviae, Prois

avo di Proaviae, Avo dc Aviae , Patri ec Matri , illis Praesectis N. N. his cognominatis N. N. sic: Cum Imperator anno N. die N. singulari beneficio mihi Magistratum N. Sc. ut supra in conis

textu.

C. 3. Lib. Rit. Dornest. lom. I. sie : Genito filio Parentale aedificium invisatur Paterfamilias flectat genua, & dicatur: Cum uxor N. cognomine N. anno N. mense N. die N. hora N. genuerit filium primogenitum, vel secundogenitum N. ego audeo vel N. audet hie coram vobis se sistere. Deinde corporis inclinationes dic. D. 4. Lib. Rit. Domest. lom. de exequiis , dc sepultura sic: Ceremoniae cy formula haec est: hos anno N.&c. indignus consanguineus Praefectus N.cognomine N. &c. hoc mundum vinum &c. ut supra in conteXtu. E. r. Lib. Rit. Domest. lom. s. de Parentali Ceremonia Tu, verborum formula sic: Hoc anno N. &c. filius orphanus N. audet de uncti Patris icc. ut supra in conteXtu. F. 6. Lib. Rit. Domest. lom. 6. de exequiarum Ceremoniis. Verborum formula pro apponente Patrem apud Avum &c. sic: Hoc anno N. dic. obsequiosus pronepos reverenter cum hac &c. ut suis

pra in contextu.

SEARCH

MENU NAVIGATION