Philosophia Sinica tribus tractatibus, primo cognitionem primi entis, secundo ceremonias erga defunctos, tertio ethicam, juxta Sinarum mentem complectens, authore P. Francisco Noël Societ. Jesu missionario

발행: 1711년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

met Imperium commovere . ad virtutem allicere , componere. tranquillare, unicuique tranquillam ac beatam vitam procurare.

SECTIO III.

De Beatitudine. D lex juxta Philosophos est beatitudo; alia objectiva, quae nos sui possessione beatos reddit; alia formalis , quae est ipsa Boni beatifici possessio, seu actio, qua illud possidetur. Stoici dicunt beatitudinem objectivam consistere in sola virtute, quam Sapientiam Vincant ; haec enim Ela reddit beatum, & seipsa contenta cst. Aristoteles vero Lib. i. Ethic. cap. 6. docet persectionem cujusque rei sitam esse in propria operatione, v. gr. persectionem oculi 1, tam esse in bene videndo; citharoedi in bene citharirando, &c. Umde concludit summam hominis persectionem, quae est beatitudo. in ejus persectissima operatione consistere ; ac proinde juxta illum beatitudo definitur: persectissima animae operatio, virtute utentiS, in Vita undique persecta. Hinc idem dicit illam nec in divitiis, nec in honoribus, nec in voluptatibus consistere. Deinde Lib. ult. Ethic. cap. 7. statuit duplicem beatitudinem, alteram speculativam, quam in actione Sapientiae praestantissima, seu in DEI contemplatione constituit; alteram practicam , quam in per&ctis virtutum moralium actionibus collocat. Denique Lib. I. Ethic. cap. 9. docet exercitio virtutis; & Lib. 7. Politic. cap. I. sapientia & probitate, beatitudinem comparari. Jam vero juxta Sinas sic rPrimo beatitudo formalis deii summa hominis persectio consistit in persectissima virtutis & cognitione & operatione. Prisci enim Sapientes Sinae volentes essicere, ut tota sita voluntas in Vero Boni amore, & in vero Mali odio firmiter stabiliretur, prius per mentis ratio

cinium studebant assequi persectam Boni ac Mali cognitionem A, Secundo divitiae, voluptates, honores, prie virtute sunt parVi faebenda B - . Tertio Beatitudo objectiva, seu id, in quo hominis animus sistit acquiescit instar viatoris, qui domum suam appulsus . tandum sistit ac

462쪽

1 6 Tract. IV De Ethica Sinens

quiescit, est summa illa Virtuti P persectio ac nonitas quae per sui ac proximi pcricctam renovationem acquiritur C)Quarto haec simina perscctio ac bonitas, tum quoad cordis affectum, tum quoad operiS ei sectum . sita est in summa Virtutis verit te. Vcritas autem duplex est, altera speculativa ad rite intelligendum, altera practica ad rite agendum. Summa ergo Virtutis veritas obtinetur, quando homo nihil prorsus intelligit. nisi quod rectum seu verum esta nihil prorsu, agit, nisi quod honestum teu bonum est; libet ab omni errore,&ab omni prava cupiditate D, Quinto denique ultirna hujus sim mae veritatis persectio obtinetur, quando homo rectam filam rationem cum rccta Casi ratione. &suam voluntatem cum Caeli Voluntate periecte unit ac fit unum cum eo ut fusius explicui ini. Trach. de Cognitione primi Entis D. . Qui autem in recta vivendi via constanter iique ad finem persevorat, hujus Virtus unitur Caelo P . unde beati dicendi sunt , qui bene vivunt ; qui turpes a*ectus ab oculis, turpe, sono, ab auribus . turpia verba ab ore, turpem locum a pedibus omnino proscribunt; malos socios non frequentantaxes injustas non accipiunt; accedunt ad viros sapiente, tamquam ad florum odores ; fugiunt insipientes, tamquam serpentes; Contra Vero miteri dicendi sunt, qui male vivunt; qui in verbis fucum, in opere occultas turpitudine, unice quaerund, lucri avid, virtutis simulatores , libidinum amarores , alienis malis gaudentes qui honos oderunt sicut hostis insidiatorem ; qui tam facile leges transgrediuntur, quam famelici comedunt, & sitibundi bibunt M). Ex his sit patet qua in re Sinae ponant hominis beatitudinem, iam mirum , ut antiqui Philolbphi, omnia rclarentes ad summam virtutis aut actionis perfectionem. .

A. i. in Lib. Tu Hio, sic Interpres Cham Uu chim tona. t. ait : Homo sive suae reparandae, sive alienis renovanck primitivae rationalis facultatis claricati studiat, non debet nisi in adopto ultimae. ac sena maepellectionis apice sistere. Plein paulo pγst sic: Prisci Sapientes v lentes efficere, uc tota sua voluntas in Vero Boni amore , & in ve-Diuitiam by Cc oste

463쪽

ro Mali odio firmiter stabiliretur . spsi prius per mentis ratiocinium conabantur assequi perfectam Boni& Mali notitiam, quae consistit in perscrutandis ac cognostendis rerum omnium naturii, δα. Ubi autem nostra mens rerum omnium naturas ac rationes clare

cognoscit, tunc ultimum intelligendi apicem attingit. Idem ibidem in 3. art. de Principe HuM- sic ait: his verbs imdicat consummatam ejus virtutem ac summam persectionem . quam ut sistendi metam, in reparanda suae rationalis facult tis primitiva claritate acquisierat.

Nota cum hic Interpres sit satis fusus, me interdum inhaerere potitas ejus sensiui, quam Omnibus. ejus' verbis; vel potius ipsi sensui textus originalis, quem ille fusiori sermone deducit. B. 2. Lib. Mim δε piao hi n seu pretiosum cordis cognostendi speculum. artic. 6. NPn Den sic: id quod homines, inquit Consucius, passim appetunt, sunt honores & divitiae; sed si habeantur via non sita, eas rejicit Sapiens .contra, id quod homines passim aversiantur, sunt paupertas & abjemo sed si habeantur via non sua, eas non rejicit Sapiens. Injustas illas divitias & honores, ego specto ac aestimo,ut

nubes volantes. B. 3. in Lib. T Hio art. Io. sic Interpres Cham situ chim tom. r. alte Primum quod maxime nccessarium est ad bonum Regni regimen, utpote ejus radix, est virtus; opes sunt quiddam secundarium, veluti rami ab hoc radice emanantes. Et paulo infra sic: Praefectus Van μη Iu in Regnum Cin nunc Provinciam Xan missus fuerat legatus. Ibi a primo Regis Ministro Chao Lien interrogatus quassiam res pretiosas possideret Regnum situm Uou, nunc Provincia Hiestuam ; respondit: nullam rem pretiosam continet meum Regnum

in eo enim nec aurum . nec gemmae nec aliae graan censentur res

pretiose; sed soli homines virtute praediti habentur pretiosi.C. 4. Lib. Tu Hio, &c. Vide hic stupra numero I. D. r.in Libr.Cbum Ium art. 2O.sic Interpres Cham bu chim tom. 3 .ait: Haec. -Veritas,est via,seu ructa ratio,quam Canum dum producit hominem, ci infundit; vcritatis studium,est Via,seu recta ratio quam homo dum componit ac perficit suoS mores, sequitur. Illa veritas in agendo, id

464쪽

rs Tract. III. De Ethica sinensi.

Iando Ad quod rectum est, sine studio & contentione semper ast

ouitur; connaturali cursiu medium rectae rationis iter semper prosequitur ; atque hic est vivendi modus, quem homo & suentia Sevirtute absolutus tenet. Ueritatis autem studium in speculando. quod rectum est, cum studio & contentione distemit; in agendo. id quod honestum est, cum vi & labore exequitur ; atque hic est vivendi modus, quem homo suae persectionis studiosus tenet.

Idem in art. 22. sic: Quamvis natura rationalis a caelo infuia contineat in se omnem rectae rationis veritatem tam speculativam

quim practicam; speculativam ad rite intelligendum ; practicam

ad rite agendum ; quia tamen plerique hominum vel erroribus e caecantur, vel vitiis corrumpuntur, Vel cupiditatibus abripiuntur. ideo saepe nec rite intelligere, nec rite agere, nec naturae suae rati natis munus explere norunt; solus autem vir vera scientia, & vera virtute persectissimus potest totum naturae suae rationalis munus

accurate adimplere . nihil prorsus intelligendo, nisi quod rectum est , nihil prorsus agendo , nisi quod honestum est, liber ab omni

errore, & ab omni prava cupiditate. E. 6. Lib. Cheu re chin tom. 22. cap. De qua art. I. sic: Doctrina libri Mutationum ac Productionum omnem omnino cujusvis rei rationem distulit, docetque homines , aliasque res seu creaturas totam suam explere naturam ὐ qiain imo ad se intime uniendum cum ipsamet rationis & naturae origine, quae est Caeli lex arcano ac recondito modo assidue voluens & agens, hominem tandem red, re iacit; quia obtento effectu, fit unio cum ejus cauia. E. 7. Lib. X. hin xue Io cis his, seu compilatio Interpretum Iibri ci minum tom. Tam Uum oda Gam o sic: Tunc Imperatores Familiae ma nondum Caeli legem abjecerant. Cum autem ventum est ad Principem Tam, hic opportuno tempore natus, Epit in persecti nis studio ita quotidie cretere, ut ejus virtus ingenti splendore ad Caelum usque pertingeret.&c. Deinde sic pergit laterpres: Ingenti θlendore ad Gelum usque pertingeret. id est, Caeli cor sibi devinciret, uniret, & cum illo unum faceret. E. 8. Lib. Sim si ta cinen tuo Iaa tom. '. artic. Sin sic: Hominis & scientia 6c virtute absoluti cor, est unum cum Caelo. E. 3.

465쪽

E. '. Lib. Ge ham xx m, seu quotidiana libri Annalium Imperialium

explicatio ab Imperatore ram m in lucem edita, tom. 6. cap. Humsan sic ait: Hinc vides Principem, qui vult persecte Caelum imitari, se illi conformare , summamque perfectionem attingere, eum dehere in omni verbo & opere se Caelo unire ,r nempe habere unam &eamdem voluntatem. Vide Trach. I. de Cognitione primi tatis cap. 2. Quaest. 2. litteras V. & X. F. t o. Lib. xu him seu liber Annalium Imperialium t m. r-eap. nu tua

sub finem, Interpres Isar se amns de Imperatore ran , quem liberibi dicit moriendo longe asccndisse , sic ait et ascendit, id est, in Caelum ascendit. Juxta ritus Imperialis Familiae In , inquiunt Annales . ascendendo unitus est Caelo; id est, qui in recta vivendi via constam

ter usque ad mortem perseverat, illius virtus unitur Caeso. G. ii. Lib. Das Ηιο seu ParVulorum Doctrina cap. s. artic. i. haec ha- heir Doctor ram cre chao sic suos liberos ac nepotes instruebat: Triplex est hominum genus ς aliud supremi ordinis, qui quamvis non doceantur , fiunt boni; aliud medii ordinis , qui postquam edocti sint, evadunt boni; aliud infimi ordinis, qui quamlumvis edoc

antur, persistimi esse mali. Primi, annon sun t ii, qui comparatam a natura habent bonitatem Z secundi, annon ii, qui acquisitam si dio habent sapientiam ' tertii, annon ii, qui subversam ignorantia habent indolem Z hinc , qui noverunt bene agere, beati; qui male , miseri vocantur. Illi autem Beati , turpes aspectus ab oculis, turpes voces ab auribus, turpia Veirba ab Ore, turpem locum a podibus omnino prostribunt; malos socios non frequentant, res ini stas non accipiunt; accedunt ad viros sapientes tamquam ad flores. odoriseros; fugiunt insipientes tamquam serpentes & 2orpiones; squis forte hos esse beatos negaeverit, ei fidem non dedero- Contra. isti Miseri, in verbis fucum di simulationem . in opere & otio occultas turpitudium dumtaxat quaerunt; lucri avidi, virtutis simulatores , libidinum amatores, alienis malis gaudentes. Bonos ode-xunt, sicut hostis odit insidiatorem; tam facile leges transgrediuntur, quam famelici comedunt, & sitibundi bibunt. Levius malum,.quod Elcnt incurrere,est se cum vita perdere; gravius est Familiam liram totam extinguere. Siquis sorte hos esse Mikros negaverit, ne

ego etiam ei fidum dedero. C Σ ΕΛ-

466쪽

iaco Tract. III. De Ethica Sinensi.

CA PUT II.

De Principiis effectivis humanarum Actionum.

PRincipia effectiva humanarum Actionum, sunt Animae facultates. nempe Intellectus, voluntas, libertas. De hia ergo ordine agendum. Sed prius, quid sentiant Sinae de Animae origine, & esuntia, singillatim videamus. Itaque

SECTIO I.

De Animae origine. 'PRimὸ, Animae origo juxta Sinas est Caelum, sicia caeli Dominus ; sc enim dicunt: Magni caeli Dominus insundit homini internam naturae rectitudinem A : clara seu intelligens hominis facultas est recta ratio , quam Caelum illi infundit, dicitiarque lucida seu intelligens Caeli lex cli: recta illa ratio, quam a Cano accipimus, dicitur naturalis fi cultatis essentia C): clara seu intelligens facultas est id, quod homo a Caelo accipit; est vacua seu incorporea, est lpiritualis, clareque per- 'spicax; est capax omnium rerum rationes comprehendendi ,& omnibus advenientibus negotiis occurrendi seu correspondendi. Facui s. idem est ac habitio, silve id quod habetur ; vere enim illa habetur &accipitur, estqtie lucida Caeli lex DP. Animus cst totius hominis' Dominus , suamque a Caelo habet rationcm Ε . Ita illi de Animae

origine. Secundo, Naturin rationalis infunditur corpori jam constituto ; sic enim di- cunt: Caelum producens hominem , postquam aurem seu materiam sensibilem adhibuit ad corporis compositionem , tunC illi rationem' ad constituendam naturam infundit; Natura seu Ratio quatenus in Caelo rcsidet, dicitur virtus seu principium magnum , Communicativum, directivum, persectivum ; quatenus in homine existit, dicitur ingenita pietas, aequitas, honestas, intelligentia; nempe harum Vidi tutum naturale principium. Hujus infusio & acceptio est instar le-' gis ac praecepti a Caelo impositi; ideoque natura rationalis dicitur Cinti lux F . Quod Caelum infundit, dicitur lex; quod homo accipit, dicitur natura ; in rebus &actionibus, dicitur ratio, rationis usus, est lex c . Am

467쪽

in a , ex his patet Animam hominis non ex ejus corpore . & eX quinque Sinensium elementariorum principiorum aggregato educi. Dum igitur Authores quidam Sinici videntur dicero illam ex iis educi. intelligendi sunt uci de Animae effectii,sieu vita secunda ab organis dependente , vel de hominis temperamento, Vel de ejus ingenio ; quia passim apud illos videre est hominis naturam his tribus modis iape

accipi Η, Vide infra in textibus.

Textus Librorum.

A. di Lib. Iuxta seu Annalium Imperialium tom. χ. cap. Tm Do se rMagnus ille caeli Dominus infundit homini internam naturae rectitudinem.

B. 2. Lib. Ge hiam sv xu tom. in Libr. Tu.bio art. i. se: Lucida seu rati natis facultas est id, quod Caelum in hominis corde infundit; est summe vacua seu incorporea, ab omni re nempe materiali) libera. summe intelligons seu spiritualis, omnis caecitatis CXpera, CapaX Omnium rerum rationes comprehendendi, & omnibus advenientibus rebus.aut negotiis occurrendi seu correspondendi; idcirco dicitur lucida seu rationalis facultas. Quamvis autem haec facultas ex se sit lucida seu luminosa; quia tamen in primo suo ortu ab accepto aere seu remateriali coarctatur, & post ortum a pravis cupiditatibus excaecatur. ideo fit ut quandoque ejus claritas seu ratio offustetur; verum propriae substantiae lux seu ratio semper persistit. C. 3. Lib. Ge telum D xu tom. 3. in Libr. Chum rum artic. 27. sic : Illa ratio , quam nos a Caelo accipimus, dicitur facultatis natura seu eL

sentia. D. A. Lib Su xu mum 'n tona. i. in Libr. Tu Bio sic : Clara seu intelligens facultas,&c. Ut supra in Cootextu. E. F. Lib. Sim b ra ciuen gue' No tom. io. arti . Gin sic : Animus est hujus corporis Dominus ;& quam habet rationem,eam a Caelo ac ipit. F. 6. Lib. .in xu che his tom. 2. in Libr. Coum Iam artic. I. sic : Caelum producens,&c. Ut in contratu. G. 7. Sim is ta cικen gu0 Do tom. 9. Sta Mim sic: Quod Caelum infundit, dicitur lex; quod creatura accipit, dicitur natura. Quatenus Cae

468쪽

GO . . Tract. III. De Ethica Sinens

CAPUT II. μ. . De Principiis effectivis humanarum Actionum.

Principia effectiva humanarum Actionum, sunt Mimae facultates, nempe Intellectus, voluntas, libertas. De hii ergo ordine agendum. Sed prius, quid sentiant Sinae de Animae origine, & inentia, sim sillatim videamus. Itaque

De Animae Origine. 'ΡRimis. Animae origo juxta Sinas est Caelum, seu caeli Dominus ; sic enim dicunt: Magni caeli Dominus infundit homini internam naturae rectitudinem cM : clara seu intelligens hominis facultas cst recta ratio , quam Caelum illi infundit, diciturque lucida seu intelligens Caeli lex cli: recta illa ratio, quam a Caelo accipimus, dicitur naturalis fi cultatis essentia C)r clara scu intelligens facultas est id, quod homo a Caelo accipit; est vacua seu incorporea, est spiritualis, clareque perspicaX; est capax omnium rerum rationes comprehendendi, & omnibus advenientibus negotiis occurrendi seu correspondendi. Facultas, idem est ac habitio, sive id quod habetur ; vcre enim illa habetur &accipitur, estqtie lucida Caeli lex DP. Animus cst totius hominis' Dominus , suamque a Caelo habet rationcm Ε . Ita illi de Animae origine. Secundo, Naturae rationalis infunditur corpori jam con stituto ; sic enim di- ' cunt: Caelum producens hominem , postquam aurem seu materiam sensibilem adhibuit ad corporis compositionem , tunc illi rationem' ad constituendam naturam infundit; Natura seu Ratio quatenus in Caelo residet, dicitur virtus seu principium magnum , communicati vum, directivum, persectivum ; quatenus in homine existit, dicitur ingenita pietas, aequitas, honestas, intelligentia; nempe harum Vi tutum naturale principium. Hujus infusio & acceptio est instar le-' ' gis ac praeccpti a Caelo impositi; ideoque natura rationalis dicitur Cae- ' li lex F). Quod Caelum infundit, dicitur lex; quod homo accipit. dicitur natura ; in rebus &actionibus, dicitur ratio , rationis usus, est

469쪽

I rta . ex his patet Animam hominis non ex ejus corpore , & ex quinque Sinensium clementariorum principiorum aggregato C luci. Dum igitur Authores quidam Sinici videntur dicere illam ex iis educi. intelligendi sunt vel de Animae essectu, seu vita secunda ab organis dependente, Vel de hominis temperamento, Vel de cjus ingenio ; quia passim apud illos videre est hominis naturam his tribus modis saepe

accipi Η, Vide insta in textibus.

A. r, Lib. Xuxim seu Annalium Imperialium tom. 2. cap. Tum Do serMagnus ille caeli Dominus infundit homini internam naturae rectitudinem.

B. 2. Lib. Ge hiam sv xu tom. in Libr. U.bio art. r. sic: Lucida seu rati natis facultas est id, quod Caelum in hominis corde infundit; est summe Vacua seu incorporea, ab omni re nempe materiali) libera. summe intelligens seu spiritualis. Omnis caecitatis expers, capaX Omnium rerum rationes comprehendendi, & omnibus advenientibus' rebus .aut negotiis occurrendi seu correspondendi; idcirco dicitur lucida seu rationalis facultas. Quamvis autem haec facultas ex se sit lucida seu luminosa; quia tamen in primo suo ortu ab accepto aure seu remateriali coarctatur, & post ortum a pravis cupiditatibus excaecatur. ideo fit ut quandoque ejus claritas seu ratio ossustetur; verum propriae substantiae lux seu ratio semper persistit. C. 3. Lib. Ge ham sv xu tom. 3. in Libr. Chum rum artic. 27. sic : Illa ratio , quam nos a Caelo accipimus, dicitur facultatis natura seu eL

sentia. D. A. Lib Su xv mum 'n tona. i. in Libr. Ta Hio sic : Clara seu intelligens facultas,&c. Ut supra in Cootextu. E. s. Lib. Sm u ra ciuen gue' Ho tom. i o. arti . Gin sic : Animus est hujus corporis Dominus ;& quam habet rationem,eam a Caelo accipit. F. 6. Lib. Evi xu che hq tom. 2. in Libr. C,um rum artic. r. sic : Caelum producens,&c. ut in conteXtu.

G. 7. Sim si ta ciuen gue' 'M tom. 9. Sisv MFm sic: Quod Caelum infundit, dicitur lex; quod creatura accipit, dicitur natura. QuatenuS Cae lum dat, Vocatur lex seu praeceptum ; quatenus nos accipimus, C 3 . VO

470쪽

nas. III. De IE hica Sinensi

vocatur naturat; quatenus in rebus & Operibus apparet. Vocatur ratio. Ratio , natura , lex redeunt ad unum & idem. Qui rationem strutando Illam omnino exhaurit, is explet naturam; & qui explet naturam. is intelligit Caeli legem. Caeli lex, idem est etiam ac Caeli via. quae dum explicatur ut est agens, vocat lex; lex enim est rerum causa efficiens seu effectiva. Et

paulo infra sic: Ratio, inquit Doctor Cis hi, est Caesi essentia vel siu, stantia; lex, est rationis usus; natura ost id, quod homo accipit; aD

sectus, est natum usus. ε- Η- 8. Lib. Mm ti is ciuen gy0 Iao tom. '. artic. M che αι sic: Vita, imquit Doctor Chim, dicitur natura ; dum ergo dicitur natura est aer.& aer est natura, id intelligitur de vita. Nempe Vita est aura vit lis seu aer Vitalis. Ibidem paulo post sic: Dum Doctor Gam,ra pago Hemnis oriundus, explicat aeris vel vitalis aurae, nempe Vita & temperamemti naturam vel essentiam; dicit etiam hominis naturam, aliam esse robustam, aliam debilem , aliam lentam, aliam praecipitem, aliam generosiam , aliam ignavam , aliam hebetem, aliam peripicacem ;non autem intelligit, ita esse Caeli ac Terrae naturam. Ibidem paulo post sic: Dum habetur illa ratio,tunc habetur iste aer; nempe vita seu vitalis aura ; cum enim habetur aer, oportet ut insit illa ratio; sed si aer acceptus, sit purus & clarus; tunc homo evadit & virtute & sapientia inclytus, perinde ac si in pura & Clara aqua existeret pretiose gemma. Contra vero s sit sordidus & obscurus, tunc homo fit hebes dc insipiens; perinde ac si in Erdida &obscura

aqua delitesteret pretiosa gemma. Quod ergo dicitur reparare pri mimam rationatu facultatis claritatem, est accipere illam pretiosiim gemmam in aqua turbida exstantem, & illam tergere.

Iterum paulo post sic: Si tantum accipiatur Ratio p tunc est illa

anterna natum rationalis rectitudo, quam caeli Dominus Xamn insundit ; & prout hominis cor eam primo recipit, tunc certe in omnibus est eadem; sec quia illa ut in homine existit, est explicatu dissicilis , ideo Memcius per suas qualitates & affectiones illam explicuit suo discipulo Eum tu. Plura ibidem vide his similia. H. stab- idem Om si tom. . artic. M tra chi fri sic: Quia aisrcnei pe

SEARCH

MENU NAVIGATION