장음표시 사용
481쪽
De Animae voluntate. PRimis, noluntatis Defini:io θιctus juxta Sinas sic Voluntas,est facultas volendi aliquid naturaliter,sve est naturalis hominis potentia ad agendum γ). Vocatur etiam cor. Unde cor juxta Sinas modo pro intellectu, modo pro Voluntate sumitur, more nempe Sacrae Scripturae, quae vocem cor nunc pro Voluntate,nunc pro intellectu usurpat. Actus voluntatis, est electa cordis productio ; distinguitur a naturali cordis assectu in hoc, quod affectus procedat sine electione; actus voluntatis seu volitio cum electione Bb. Secundo, Holuntatis proprietas. Εjus proprietas est vero amore B num prosequi, & vero odio Malum aversari ; sed ad hoc debet praec dere vera Boni , & vera Mali notitia per mentis ratiocinium habita C). Hac adepta notitia . tunc voluntas potest sive in corde, sive in opere persectam virtutis veritatem amplecti DJ. Tertio, Holuntatis perfectio. Uus perfectio est ita Veritatem quaerere ac colere, ut vitium eo modo oderit, quo homo scolorem odit; ac Virtutem eo modo amet, quo homo pulchritudinem amat; & hoc dicitur seipsium satiare, vero gaudio seipsum implere ; haecque satietas ac gaudium nihil est aliud, quam propriae Voluntatis sinceritas, qua oritur tota actus bonitas. Cum autem ista sinceritas nulli alii notast, nisi ei , in quo inest; ideo Sapiens unice invigilat huic interiorimae voluntatis solitudini, ut ab ea omnem vel minimam simultatem
Haec pauca sat indicant, quid Sinae sentiant de voluntate. Quia a tem ad actus moraliter honos aut malos, nihil adeo facit ac libertas, quae est primum actionis moralis principium ; videamus nunc etiam breviter quid de illa dicant.
Α. I. Lib. 2. Memc. cap. 7. Cin se xam sic: Quod homo, inquit Mem- Cius, absque discendi labore potest agere , id naturali ejus agendic nempe volendi facultati tribuitur. Α. 2. Lib. Ge ham sv xu tom. 2 s. in Libr. Memc. cap. 7. Cin sin xam, ex-
482쪽
explicans praedictum textum . sic ait r Dum homo aliquid ncit, id provenit ex arte quam didicit; dum autem sine ullo discendi labore & arte aliquid ex se ipsis facit , id ingenita nostrae naturae potentia efficit; atque haec est naturalis illius potentia, nempe vis volitiva seu voluntas. Item dum homo aliquid cognoscit, id provenit ex praevio studio . cui operam dedit; dum autem sine ullo praevio studio Scinquisitione aliquid ex seipso cognoscit, id ingenseta nostrae naturae intelligentia caecit; atque haec est naturalis illius intelligentia , nempe vis intellectiva seu intellectus. B. 3. Lib. Sim v ra ciuen gue' rao tom. '. artic. Sim sic e cor est Dominus totius corporis; id quo ejus substantia seu essentia constituitur, est ipsa natura . quo autem in usum seu actum exit, est asse-
B. q. Lib. D xu mum V tom. I. in Libr. ΠΗio sic: Dum attente conm dero quid sit cor, est tantum id, quod dominium seruat; quod autem producit, e st intentio. Et paulo post sic: Intentio est id, quod ex corde oritur ; cor Complosti cur motum & quietem ; intentio est dumtaxat motus species. Hinc si spectes cor: in multa ; si intentionem: in pauca dividitur. Paulo infra sc t Intentio ab assectu distinguitur ; intentio enim est volita cordis productio ; assectus est tantum naturae motuS ; affectus exit a natura , quae, prinui objecta sese osterunt, sine intentione movetur; intentio autem est id, quod noster animus Vult aut desiderat. C. s. Lib. xu mum In tom. I. in Libr. Ta Hia ibidem in principio sic rStabilire sitam intentionem in veritate, est vero amore Bonum prinsequi,& vero odio Malum fugere ; sed nisi praecedat perfecta Boni&Mali notitia, quomodo potest quis & illud prosequi, & hoc fugere ΤC. 6. Lib. Su is cte his tom. r. in Librum T Hio in principio sic r Prisci sapientes, aiebat Confucius , cum vellent veram totius sitii cordis rectitudinem acquirere , ipsi prius suam intentionem seu volunt tem in Vero Boni amore. & in vero Mali odio stabilire contendebant. Volentes autem efficere. ut tota siua intentio seu voluntas in vero Boni amore ,& in vero Mali odio esset stabilita, ipsi prius per mentis ratiocinium conabantur assequi perfectam Boni di Mali notit,
483쪽
am ; modus vero assequendi perf)ctam Boni & Mali notitiam comsistit in perscrutandis rerum naturis ac rationibus, sive in Philos, phiae studio.
D. I. Lib. is xu che his tom. 3. in Librum Chum tam artic. Eo. se r Ad mores & vitam ita recte componendam , ut una virtutis veritas sive in corde, sive in opere resplendeat, datur etiam rectus modum
qui ex vera Boni cognitione procedit. Nisi enim quis diligenti A. pientiae studio persectam veri Boni cognitionem adeptus fuerit non
potest moros& vitam suam ita recte componere, ut unam viri tis sive in corde sive in opere Veritatem sectetur. L. 8. Lib. Sti xu che lay tom. I. in Libri Ta Hio arti c. s. sic t Quod silpta Consucius ait sabiliendam esse ιη vero Boηι amore, ct in vero Mati odio suam inientionem seu voluntatem, significat his Verbis, non debere hominem
sibi ipsi illudere, nec se sium decipere; sed debere ita sincero animo
veritatem quaerere ac colere, ut vitium eo modo, oderit ac fugiat quo sociorem ; & virtutem eo modo amet ac prosequatur , quo
pulchritudinem. Et hoc dicitur seipsum satiare , seipsum summo gaudio implere, sibi ipsi facere satis. Illa siti ipsius illuso ac dec pilo , nihil est aliud, quam propriae Voluntatis simustas ; haec verossi ipsius satietas ac gaudium, nihil est aliud, quam propriae volunt
iis sinceritas. Jam Vero cum ista interna tum simultas, tum simceritas. ex qua tota aut veri Boni, aut Veri Mali diversias oritur. nulli alteri nota sit, quam ei, in quo inest; ideo Sapiens maxime ac singulariter invigilat interiori isti sitiae voluntatis solitudini, quam Elus ipse,&nemo alius cognoscit, ut ab ea omnem Vel minimam fmultatem expellat .&in ea omnem sinceritatem colligat
De Animae libertate. Ρ Rimo, Libertatis definitio ct actis juxta Mnas sic : Libertas est facultas sui
juris, ac Domina sivi actus; est facultas determinativa , in totum nostrum corpus dominanS, ac fundamentum virtutis exercendae A J. Id quod ab ea producitur, dicitur actus intentus, sive intentio. Si hic actus honestati conveniat, est recti ; si disconveniat, est pravus. Imrentio distinguitur ab affectu; nam assectuS a natura erumpit ἰ V. gr. E α amor Diuiliasu b Cooste
484쪽
so Tract. III. De Ethica Sinens.
amor istius rei. est affectus: sed ratio ob quam volo amare istam rem, est intentio. Affectus est instar navis aut currus et intentio est instar hominis dirigentis navim aut currum. Affectus est natura in motu tantum ; intentio est tendentia in ol jectilin determinatum ; v. gr. amor & odium praecise , est affectus; amor rei pulchrae, & odium rei deformis, est intentio ; nempe actu, libere intentus, seu libera ele
Secundo, labertatis dirisio. Primo libertas, alia est contrarietatu ad agendum bonum vel malum; duplex est enim, inquiunt, via: Vel Boni vel Mali; sive duplex est via ad Bonum vel Malum : altera aequitatis, altera utilitatis. Dum facultas determinativa viam aequitatis sequitur; honestas & ratio dominatur. Contra dum utilitatem sequstur, cupiditas & turpitudo dominium obtinet. Hinc disserentia Heroum & homunculorum , sapientium, & insipientium, bonorum & malorum ori
. Sccuκdὸ, Alia est contraictionis ad agendum & non agendum ; v. gr. Rex qui omittix pietatis & clementiae opera erga suum populum exercere , non quia non potest, ea omittit; sed quia non agit, Vel quia non vult ea exercere ς sicut qui jussus abscindere parvum arboris ramum, eum non abscindit; is non quia non potest, non abscindit; sed quia non agit, Vel quia non vult eum abscindere D). Irmo, Alia es distaritatu ad multa bona disparata; v. gr. ad actus s brietatis, liberalitatis, clementiae,&c. sic Rex potest amare sortitudinem & pietatem; utilitatem & aequitatem M.
Α. I. Lib. xu che tom. I s. in Libri Memcii cap. 3. Κum βη chιuxum sic ait : Tunc discipulus Κum sun cheu rursus intcrrogat Magistrum Memcium: ausim Te, Magister, adhuc unum rogare: datu ne etiam aliqua firmandi nostri cordis ars Z cui Memcius: homo ope unius sitii cordis omnes res mundi pertractat; si in corde non habeat expeditum & liberum dominium , dum illae ex improviso &derepente occurrent, non poterit non terreri ; & dum turmatim ac promiscue advenient, non poterit non perturbari. Si autem in medio corde exstet vis dominans, quae actum determinet; tunc es-ficere Disiligod by Cc oste
485쪽
ficere poterit, ut cor nullo vel timore vel dubitatione concutiatur. Sitque expeditum ac firmum &ad timores vincendos, & ad dubit tiones solvendas. Atque haec est firmandi cordis ars. A. Ibidem paulo infra, sic: Cum facultas determinativa in totum hominem dominetur , eum regat, ejusque vitali aurae imperet; est ergo dux ac rectrix vitalis aurae. Cumque Vitalis aura, quae totum nostrum corpus implet , obciliat isti facultati determinativae , est ergo ejus distipula ac famula; adeoque quamvis utraque sit necessaria ad agendum, tamen facultas determinativa est quid primarium; Vitalis autem aura, est dumtaxat aliquid secundarium. B. 2. Lib. Sim li ta ciuen gum3 Iao tom. Io. arti c. Chi hi chi ' sic e Pctes rquaenam est disserentia inter facultatem determinativam, sinice Chi,& intentionem, sinice I t Respondeo facultas determinativa spectatur ut aliquid, quod dominium liberumque arbitrium tenet ac se vat; id autem,quod producit haec facultas, est intentio. Si intentio sit honestati conformis, est recta ; si difformis, est prava. Et paulo in ira sic: Facultas determinativa est aliquid, quod universali modo lihc rum sitium arbitrium in rebus agendis exercet; intentio Vero est aliquid, quod particulari & occulto modo crumpit. B. 3. Idem Lib. cod. tom. ι o. artic. cim ' sic: Petes, quaenam sit disserentia inter afRctum & intentionem Z Respondeo. Affectus, inquit Doctor Cis hi, a natura erumpit; v. gr. amor istius rei, est assectus; sed ratio ob quam volo istam rem amare, est intentio. Atactus est instar navis aut currus; intentio, instar hominis dirigentis na
Deinde paulli insta sc r naturalis appetitus est ipsa natura sine
motu; aflactus est natura in motu; intcntio est tendentia in obj ctum dCterminatum , v. gr. amor Sc odium praecise , est .illactus; amor vero rei pulchrae, & odium rei deformis, est intentio. C. 4. Idem Lib. eod. tom. I o. artic. Chi hi chi ' sic: Facultas determinativa , est activus nostri cordis usus ; nostrum cor seu animus est quidem rectus ; sed ejus usus seu exercituum aliud rectum , aliud pravum. Facultaς deici minativa cst virtutis exercendae radix, seu radicate principium duplex est Boni & Mali via , altera aequitatis,altera utilicatis. Dum iacuitas dulcrminativa aequitatem
486쪽
s s Tract. III. De Ethica Sinens.
. sequitur, tunc recta ratio & honestas dominatur ; nec hanc potest prava rerum cupiditas a sede dimovere. Contra, dum facultas determinativa utilitatem sequitur . tunc prava rerum cupiditas dominatur , nec recta ratio & honestaS potest introire. Ex hoc oritur discrimen, quod est inter sapientes Imperatores Do & Xun, Eti inter
Insipientes Κie & Che. Numquid igitur id diligentissime attonde dum est tD. r. Lib. Memcii cap. I. Leam hoei pam xam, sic alloquitur Menacius Regulum Hoes ram: Itaque cum possis, REX, Vere imperare, & non imperes ; veram imperandi artem tenere, & non teneas, hoc non provenit ex eo quod non possis ; sed quia, cum possis , non facis. Quodnam ergo, subjungit Rex Hoer vam, discrimen intcr non agentem. & agere non potentem Z cui Memcius: en vir alteri dicit: e celsium illum Tar xan montem ad boreum mare trajiciendum non
possum ego evellere, sub axilla accipere, & in mare projicere; hic verum loquitur Vere eitam non potest id agere. Sed en alius ab . Hero suo jussus parVulum arboris ramum abscindere , statim respondet: non possum ego pendulum illum arboris ramum abstin-dere ; hic non abstindit ramum, non quia non potest; sed quia non agit. Jam vero tu, Rex, cum vere possis pietatis & misericordiae beneficio imperare,& non impercS ; veram imperandi artem tenere , & non teneas; non in sicut dic, qui excelsum montem Tayran non potest sub axilla accipere, & in mare projicere ad trajiciendum mare boreale; sed sicut hic, qui pendulum arboris ramum non potest abscindere.
hia sic : Tunc Princeps suo Ham: Magna, inquit, ac sublimis est prosecto illa sententia i quantum ego cuperem, modicae virtutis Vir. ejusmodi pietatem amplexari I sed me mea non sinit infirmitas;
ego enim modicae virtutis Vir . nimis amo sortitudinem & excellentiam ; minores me Principes non possium clementer tractare; majores me non possum patienter tolerare. Cui Mem ii r ama inquir,ut placet, Rex, sortitudinem ; sed ama Heroum, non homunculoru m fortitudinem . . Dei nde PrincepS Auen Ham optime , inquit, & praeclare dixisti. Cui Memcius: si optime Sc praecla-
487쪽
re me dixisse, Rex, censes; eccur ergo ea, quae dixi, non propere amplecteris i ego quidem modicae Virtutis Vir, reponit Muen Ham, exoptarem ista propere amplecti & exequi; sed alia prava animi aegritudine laboro; ego sium opum & lucri amator. Nihil hoc o est, subjungit Memcius id est, potes amare opes seu utilitatem. & sequi aequitatem. Iterum reponit Sraten rame Modicae ego virtutis vir , non tantum opum sum amator ; lia rursius animi aegritudine laboro; voluptatem etiam diligo. Et hoc, inquit Memcius, nihil refert; olim Princeps Tur Ham etiam V luptatem amabat; suam, inquam, taxorem cam ardenti amore prinsequebatur,&c.
De Principiis coeffectivis humanarum Actionum.
Pitincipia coeflectiva sunt ea, quae simul cum potentia efficiunt
actum humanum, scilicet Habitus. Itaque primo de Habitibus generice sumptis. Secundo, de virtute in genere. Tertio, de virtute in specie agemus.
De Habitibus generice sumptis. Non agimus hic de Habitibus supernaturalibus , quos DEUS in
nobis sine nobis operatur; sed de naturalibus, quos crebra actinum repetitione aEquirimuS. Primo, Definitio Habituum juxta Sinia sic: Habitus est acquisita per multiplicatos actus notitia. Est praelucens acquisitae scientiae ductus. Est persectio, quam ex diu continuata actuum exercitatione acquirit Vitalis aurae vis, seu facultas A . Unde ad acquirendos Habitus, oportet prius iterare multos actus; V. gr. ad consequendam summam Viri sapientis persectionem. oportet novo m novo semper conatu Pro
gressum facere M. Imb ad acquirendam perfecte aliquam virtutem in particulari, oportet omnes animi morus , qui nos ad illam impebiunt , Omnino explere, iterare, multiplicare C . Denique praeter
488쪽
Tract. III. De Ethica Sinensi.
rerum notitiam a natura comparatam, aequiritur etiam Veritas , seu verus Habitus, arte & studio per crebram actuum repetitionem D). Secundo, vivisio Habiturem- Habitus, alii pertinent ad speculationem, nempe ad intellectum ,& phantasiam ; alii ad praxim , nempe ad voluntatem & appetitum i nsitivum; illi serviunt ad facilius discernendum . quod rectum est; hi ad facilius agendum, quod honestum cst
Nertio, subjectum Habituum. Homines alii facilius, alii dissicilius istos Habitus acquirunt , prout uniuscujusque ingenium vel acutius, vel obtusius est; & prout uniuscujusque indole S Vel pronior, vel repugnant ior est F . Quares, augmentum Nabim-- Habitus possint augeri vel extensive. v. gr. se extendendo ad nOVa & plura scientiae aut virtutis objecta; vel intensive V. gr. nOVam ac majorem ejusdem scientiae aut virtutis persectionem acquirendo G). Crescunt autem & perficiuntur per constantem operis continuationem H). Quaris, decrementum Habιtuum. HabituS possunt etiam minui ac pe di, tum per cessationem actuum. tum pCr positionem actuum contrariorum. Nulla enim reS est quae non crescat, si suum habeat alimentum , nulla, quae non pereat, si illo Careat; v. gr. repullulantes denudati montis surculi crescunt, si alantur; pereunt, si quo alantur, careanta Sic reVirescet bonae mentis germen crescit, si probitate alatur ; perit , si continua improbitate contexatur ; uti olim Consucius aiebat: si apprehenderis, custodis; si dimittas, perdis IJ.
A. r. Liber Su xuche tom. 3. in Libr. Chum Iumare. 27. sic : Quocirca Sapiens ut Vitae Persectionem colaequatur,4um naturalem rectae rationis sibi caelitus infusae iacultatem colit, tum praelucentem acquisitae scientiae ductum sequitur A. r. idem Lib. eod. tom. in Libr. Chum Tum arti c. 2O. sic et Harum vi tutum speculatio ac praxis licet saepe in modo sive jeculandi sive operandi sit diversa; acquisitus tamen tum speculationiS,tum praxis finis, in omnibus unus atque idem est. Si enim speculationem spectes ; alii velut a natura docti sine ullo studio ; alii ingenio pollem
489쪽
tes, cum sacili studio; alii ingenio destituti. cum ditficili studio has
virtutes penetrant; verum sic diverso modo acquisita rerum notitia nempe habitus pertinentes ad intellectum & phantasiain J in omnibus istis una atque eadem est. Deinde si praxim spectes, alii bona indole instructi, tranquille & quasi naturali impulsu ; alii excitato ingenio illustrati , studiose & griandi ardore ; alii obtusa mente i Gardati, aegre & quasi Violento conatu illa, exercent; verum sic diversi, modo posita earum praxis, nempe ab habitibus pertinentibus ad voluntatem di appetitum sensitivum in omnibus
istis una atque eadem est. A. 3. Lib. Su xu che Ua' tona. Is . in Libr. i. Mem cacap. 3. Lum sun chestram. sic : Ista vitalis aurae vis seu facultas acquirit suum incrementum ac persectionem ex diu continuata accumulatae sensim justitiae exercitatione, non autem ex uno alterove ejus actu. B. 4. Lib. xu che hi .lom. i. in Libr. Ta Hio art. s. sic : Quocirca
Ad ultorum doctrina statim in is D suae institutionis principio namnet uos Alumnos, ut quaecumque in orbe res CX stant , harum omnium natura, atque rationes exquirant, magis ac magis pervestigent ac mente irritentur, noVoque semper conatu ac progressu intimam illarum essentiam rimentur , nec desistant donec ultimum persectae cognitionis terminum asiecuti suerint. Postquam cnim longo studio&assidua diligentia in hanc rem incubuerint, aliquando tandem fiet, ut omnia ac singula clare distincteque cognoscanta B. s. Lib. Su xu che lea' tona. I. Libr. Ta Ilio art. 2 . sic : Renovandorum populorum primum principium , est servens sui ipsius renovatio. Idcirco Imperator Chon Lum, ut assiduos novae persectionis stimulos sibi indesinenter adderet, in pelvi qua ad lavandam iaciem ac manus utebatur , haec verba insculpi jusserat : Si Princeps ablutis animi sordibus, vere se semel renovaverit, debet quotidie se rursus r novare; imh de die in diem majorem semper ac majorem sui renovationem procurarC.
B. s. Lil in xu che tona. I. in Libr. Ia Ilio art. 3. sic : Cernis, inquit Liber DKmi seu Carminum, ut ossiuarius opifex materiam osseam
primum serra secet ' deinde runcina dolet 8 cernis, ut gemmarii operis artifex, gemmam primam scalpro se indat Z deinde pumice
490쪽
poliat 3 sic est accurati stimus ac diligentillimus sapientis nostri Prii cipis c nempe Vu Κum labor. Proh l quanta in animo sedulitas &constantial quanta in corpore gravitas ac majestas i denique omni decore ac persectione siplendet excultissimus noster Princeps, ide&que ejus memoria oblivione deleri nunquam poterit. Jam veri, dum poeta dicit et os Darius opifex materiam osseam primum serra secat, Linde ramoinά dolat, indicat his verbis constantem in addi endis litteris sicientiisque acquirendis istius Reguli Eu Κum diligentiam. Dum dicite gemmaris operis artifere remmo primum scalpro scindit, At de pumice polit, indicat his verbis ejus accuratillimum in qua tenda Virtute, cornponendisque suis moribus mi lium. C. 7. Lib. Su xu che hia' tOm. 3. in Libr. Chum rum artic. 23. sic : Jam vero qui maximam illam & verse scientiae & verae virtutis persectionem non possidet , adeoque nondum summam totius mundi veritatem assecutus est, quid debet facere . ut illam sibi comparet ξhic debet omnes animi motus , qui ipsam ad unam particularem virtutem impellunt, accuratiis me explere , ita ut nullum illius virtutis motum in se sentiat quem non expleat. Postquam enim omnes illos animi motus, qui modo ad pietatem , modo ad aequitatem , modo ad honestatem , modo ad prudentiam ipsum impellunt, diligenti assiduitate expleverit; tum istarum omnium virtutum veritas. seu veri habitus in animo efformabuntur, qui multiplicati ultro se prodent exterius, in actus externos erumpent, tintamque hominis speciem cohonestabunt ; deinde si accessa temporis magis ac magis se prodent, magnosque ubique suae claritatis radios dispergent.
D. 8. Lib. Su xu che hea' tona. 3. in Libr. Chum 'um artic. 21. sic : Qui ex ipsa veritate habet rerum notitiam , hic dicitur habere notitiam a natura comparatam ; qui autem ex rerum notitia acquirit veritatem, hic dicitur habere veritatem seu verum habitum, studio & arte acquisitum. Sed sive quis habeat rerum notitiam a natura comparatam, sive habeat veritatem seu verum habitum studio & arte acquisitum, unus atque idem cistatus cst; nam & insu sa veritas est notitia,& acquisita notitia est etiam Veritas. E. 9. Lib. xu che hs tom. 3. in Libr. Gum Ium arti c. 2 o. sic : Veri-
