Philosophia Sinica tribus tractatibus, primo cognitionem primi entis, secundo ceremonias erga defunctos, tertio ethicam, juxta Sinarum mentem complectens, authore P. Francisco Noël Societ. Jesu missionario

발행: 1711년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

his non videt, cauta diligentia examinat; & quae auris non audit. provida sollicitudine metuit. I. s. Lib. xu che tom. 6. in Libr. Iis vr, sive Sententiarum artio 8. sic: Sapiens, inquit Confucius . in docendo nihil aliud spectat. quam virtutis praxim. & vitii fugam. Sed a quo incipit maximen astCr animus amare virtutem & vitium odisse , est Liber D his seu Carminum. 'im enim hic liber vivis coloribus & iacili stylo depingat virtutes & vitia. hinc noster animus canti iando hos versus, facile in amorem virtutis. & in odium vitii erumpit. Deinde noster animus postquam viam perfectionis sic inchoavit. tunc in ea debet stabiliri ac firmari per omnium vitiorum expulsionem, &omnium Virtutum exercitationem; atque hoc haberi potest ex libro D Κi seu Rituum, in quo reverentia, modestia, submissio, aliaeque

virtutes ad componendos nostros mores,& ad muniendum nostrum pectus contra pravas mundi illecebras requisitae, CXponuntur. D nique postquam noster animus in virtutum exercitatione. & vitiorum expulsione sitis stabilitus est, debet ultimam summae bonitati integerrimaeque ac purissimae rectitudinis persectionem acquir re; & ad hoc juvat Musice . quae suavi suo concentu & harmonia, passionum concordiam parit. persectaeque pietatis & aequitatis semsus inspirat. L. I C. Lib. Sim is ta creen gue' rao tom. I o. arti C. Gin y li chi sic: Quando in libris classicis tantum dicitur pietas . tum comprehenduntur quatuor virtutes pietas, aequitas, honestas, intelligentia; scu innati& naturales earum affectus ; sed quando dicitur pietas & aequitas sine honestate& prudentia; tunc pietas includit honestatem. aequitas prudentiam. Paulo infra sic r Quamvis in homini et animo seu corde radix pietatis, aequitatis, honestatis, prudentiae sit unica; quando tamen hae quatuor virtutes in actum erumpunt, essiciunt veluti quatuor rivos diveribs. Et insta sic: Hae quidem quatuor virtutes a se invicem non sinparantur; sed prout res Occurrunt, se successive produnt.

ritas est principium di tutis omnium rerum , sine enim veritate,

G 3 nulla

502쪽

Tract. III. De Ethica Sinens.

nulla res eXistit . Idcirco, id quod maxime spectanduim cst in triplici virtute pietatis, prudentiae, sortitudinis, & in quintuplici humanae conditionis ordine, de quo infra ), est veritas; atque in hoc consstit Sapientum Virtus , quod ubique solidam ac integram prudentiae, pietatis, sortitudinis Veritatem in praxim deducant.

I. r Lib. Su xv inum In tona. I . in Prooemium Libri Ta Eio sic: Hic re-ccnsentur tantum quam Virtutes, pietas, aequitas, honestas, pru-tientia ;& non nominatur Veritas; quia nimirum haec in illis includitur ; sic tam pictaS non sit Vera, jam non est pietas; si aequitas non sit vera, jam non est aequitas. Idem dic de honestate & prudentia. I si e Liber Chum 1am dicit: Solida pietatis, aequitatis & fortitudinis

cxercitatio ac praxis ad unum , seu ad unam Veritatem rcducitur. N i 3. Lib. Mur u ta cuungui I Iao tona. IC. artic. Gin sic : Pietas nihil habet sibi aequale ; mundi limites excedit. In eod. tom. I O. artic. Gιη ' si chi sic : Ide a pietas rc liquas tres virtutes aequitatem , honestatem, prudentiam comprehendit; quia ab illa sensim exoriuntur.

interrogavit Consucium, ecquis inter ejus diseipulos, sapientiae studium majori ardore amplecteretur 2 habcbam, reposuit Consucius, discipulum mi hora , insignem sapientiae amatorem sed heu l praecoce morte ereptus est; nunc non habeo similem.

Ibidem sic: Olim dum Consucius proficiscebatur in Regnum, id cst, principatum Chin & Usay , discipuli qui eum comitabantur, erant quidem omnes egregii I sed inter hos Virtute excellebant tinruen. Mim su hen & Gen pe nictu; facundia IDI VO Sc du hum; regiminis arte Tin 1eu & M is; litteris & artibus, seu habilitate I sis su & rsia

bras

Ibidem sic: Cum Consucius distipulo Iea non annuisset, & discipulo Κuu annuisset , utrique eadem petenti; comtiscipulus Chehac de re dubius requisivit causam. Cui Consucius r discipulus xuti est nimi pusillantinis ; hinc illum incitavi ad progressum: di-L ipulus Du c alio nomine I su tu θ est nimis feruidus, & magnanimitate duobus par est; hinc illum veprcssi.

503쪽

Rura L. De Ethica Monasica. Cap. III. G. υ

pietas, sequitas, prudentia, honestas, Veritas. Articulus Chum D, Lu fidelitas. Articulus Κum Κιm , seu reverentia interior & exte

nis hominum vivendi via , quinque; moduS , quo haec via conficitur, tria complectitur. Illa quinque, sunt Rex & Subditus, inter quos aequitas; Pater & filius , inter quoS amor; marituS & uxor, inter quos diversitas; frater natu major & frater natu minor, inter quos stubordinatio; amicus & amicus inter quos fides intercedat necesse est. Nemo est in mundo, qui in hac communi Via non eat. Haec autem tria, sunt prudentia ad istam viam rite cognoscendam, pietas ad sequendam, sortitudo ad perficiendam. Vide eumdem librum in variis aliis locis, uti & librum Sententiarum , ubi virtutum diVisiones plurimae reperiuntur. P. II. Libellus San su hini pag. 8. sic et Capitales virtutes sunt tres, aequitas intor Regem & Subditum , amor inter Parentes & liberos. concordia inter maritum I uxorem. Idem pag. I s. sic: Cardinales virtutes, quae non debent inter se confundi. sunt quinque; pietas , aequitas, honestas, prudentia, Veritas.

De Virtutibus in specie.

Paragraphus Primu S.

De Pietate. Primo, Definitio pietatis juxta Sino sic: Pietas est proprii cordis Omnimoda virtus, seu omnimoda rectitudo ; haec omnimoda rectitudo est recta caeli ratio , quatenus incompatibilis cum pravo appetitu A). Item pietas est recta cordis ratio, quatenus hominem in tuo es se vere constituit , corporique unita totum hominem regit B). Ninstrum cor seu animus est velut semen, pietas est ejus fructus. Respectu cordis est rectitudo, sicut humiditas respectu aquae, calor respectu ignis Hinc pietas non procul a nobis abesti si eam volo, statim teneo D .

504쪽

so Tract. III. De Ethica Sisens

cxη , Actus pietatu. UnruersaliS pietatis actus , est Recti amor. Pietas. est velut granum, amor Recti, est velut fructus Ε . Vel etiam est sicut radix respectu arboris , fons respectu rivi EJ ; pietas nempe est radix & fons; amor Recti, arbor & rivus. Hinc seipsum ac

suas pravas cupiditate' Vincere, atque ad Vitae honestatem redire; Γ- quid turpe audiendum,Videndum, loquendum, movendum, agendum occurrat, id nolle audire, Videre, loqui. movcre, agere denique quo Itibi non vis fieri, alteri non facere, sunt pietatis actuS D. Particularis Sc primarius crus actus, est amor hominum, inter quos Oh tinendprimum locum Parentes G). Tertiῖ, Proprietas pietatis. Pmprietas poetaris, est a principio usque ad finem sine interi missione rectae rationi inhaerere, expulSa omni prava cupiditatu H ; deinde servato inaequalitatis ordine, amorem suum regere ac partiri nimirum primo loco amare Parentes ac consanguineos; secundo, alios Omnes homines tertio , pecudes ac plantav quem ordinem pervertebat Sectari i Me doctrina , volentis omne nomines aequali amore esie prosicquendus IJ.

Quarto, Partes integrales ac subjectua pietatM. Sunt hae et gravitas leumodestia in privatis actionibus, diligentia in publicis negotiis, since-xitas in humana societate L . Deinde mansuetudo est pietatis radix et studiositas est materia, benescentia est opus; comitasest potestas , ho-ntistas est forma ; sermo est ornatus ἰ Musica cst unio; liberalitas est ejuS augmentum M).

Textus Librorum.

A. i. Liber Rituum tom. q. cap. '. Ei, Interpres Chin hao sic di Pietas cst proprii cordis omnimoda virtus Alcla a cui aequitatis, & omnium

bonorum morum basis. A. 2. Lib. Lun Iu artic. I 2. Interpres Charti sic : Exercere pietatem est

id, quo integram proprii cordis Virtutem perficimus; integra autem nostri cordis virtus, est recta caeli ratio, quae non potest co rumpi a pravis mundi cupiditatibus; ideo dum quis exercet piet tem , istas utique pravas passionum ac mundi cupiditates vincat oportes. Postquam omnes suas actiones ad honestatis& rectae rationis regulam coaptavit, tunc proprii cordis virtus redit intcgra.

505쪽

B. 3. Lib. Sti xu che his tom. 2 s. in Libr. 2 Memeti cap. 8. Cin sin hia sic Pietas, inquit Memcius, est ipsit recta ratio, quae hominem in sitio esse vere constituit; haec autem recta ratio corpori unita, est hominis ac vitae recta regula, quam innumeri illi illustres Heroes secuti stini. C. 4. Lib. Sim li ta ciuen gue'Io tom. I o. artic. Giu sic : Noster animus est velut fructds aut Dugis semen ; pietas est illa ratio seu natura quam producit; dum haec in actum erumpit, tunc dicitur affectus. Pietatis ratio generatim, est etiam tantum cordis rectitudo; quamvis haec rectitudo sit pietatis ratio, non potest tamen bene vocari pietas; sed ista rectitudo constituit pietatem; idcirco exercere pietatem , est exercere rectitudinem; CXercendo rectitudinem, tunc nosimetipBs cum aliis metimur. Hinc pietas est id, quo notae&ipsos cum aliis metimur.&quo alios amamus; alios metiri, est pietatis objectum; alios amare, est pietatis actus, Et paulo insta sic et Pietra, inquit Doctor Chu hi, dicitur cordis virtus, sicut vis humefactiva dicitur virtus aquae; &vis calefacti-Ε. vadicitur virtus ignis. Et dum Vocatur amandi ratio, est sicut radix respectu arboris, & sons respectu rivi vel aquae D. r. Lib. Lanru arti C. 7. sic: EnimVero pietas non procul abest nobis ; si eam volo,statim teneo. E. 6. Lib. Sim Ii ta cluen guo Fao rom. Io. arti c. Gin seu pietas, sc r ided Caeli cor est summe pium, quia est rectum ; si homo rectitudinem vere amplectatur, mox piuS fit. Et infra sic: Pietas est ratio amat

di ; haec ratio, est radix ; amor est fructus; pietatis amor, est sicut sacchari dulcedo, & aceti acrimonia; amor enim est ille sapor quie pietate pronuit; cum ergo pietas sit radix, & amor Ductus; hinc non potest Ductus, nempe actus dici radix ; sed ostenditur ac

determinatur ex qua radice hic fiuctus procedat; nempe amor, ut actus pietatis est. F. 7. Lib. Lun Iu seu Sententiarum artae. r2. sic et Discipulus Ten 'uen interrogavit Magistrum suum Confucium, quid agendum sit ad piet tem exercentiam Z Vince teipsum , reposuit Confucius, & redi ad vitae honestatem, mox pietatem exercueris. Deinde iterum in te IOS Vit quaenam essent praecipua rerum & actionum capita ad id H ne-

506쪽

F. y Tran. III. De Ethica sinens.

necessaria Z siquid occurrat videndum honestati contrarium respondit Conicius, noli videre ; siquid audiendum, noli audire; siquid loquendum, noli loqui; liquid agendum, noli agere I siquis

motus rationi clitanus exurgat, noli ei obsecundare. Ibidem paulo insevi sc ; Discipulus Chum Xum interrogaVit Consucium, quomodo exercenda foret pietas ξ cui Consucius e Dum foras exis , ita te gravem ac modestum praesta, perinde ac si magnum ac illustrem quemdam hospitem inviseres. Dum populo aliquid praecipis, ita te gravem ac modestum praesta , perinde ac si

magnam aliquam ac solemnem Ceremoniam P Spiritibus faceres. Denique quod tibi non Velles fieri, vide, ne alteri iaciaS.C. 8. Lib. acu mum In tom. q. in Libr. Chum Tum arti c. 2O. sic r Dum rursus conjunctim dicitur: Pietas est vitae nostrae via; tunc illa explicatur tantum quatenus est ratio amandi. Cumque illa includat naturalem vivendi rationem, idcirco sic explicata misericordiam &amorem complectitur. Dein rursuS dicitur: amor autem, quo Parentes ac propinquos diligimus , primum locum tenet. G. 9. Lib. bu is che 4 I tom. T. in Libr. Ium yu artic i a. sic : Discipulus

Fan cha interrogavit Consucium in quo consisteret pietas i pietas, reposuit ConfuciuS , primario amorem spectat; qui ergo dehi-hi tum ac proportionatum erga homineS amorem, nempC majorem erga consanguineoS, minorem erga non consanguineos exhibet, hic pietatem habet. I. I O. Lib. Sim ti ta ciuen guq Do tom. I o. art. ωη sic : Homo est sicut

speculum ; pietas est sicuti speculi splendor. Dum speculum est immune ab omni puluere , splendorem habet; & dum homo est

immunis ab omni prava cupiditate , pietatem tenet Idcirco dum homo null*m pravam habet cupiditatem , activus ejus cordis usius vaste ad omnia se extendit, & nullo non tempore

pietatem sectatur ; hinc potest alios amare,& alios ex seipQ metiri.

H. ii. Lib. Lvn Iu artic. 4. sic: Pietatis cultor in quocumque sive ad- veris, sive prosperae Qrtunae statu versetur . sequendo pietatem, seu rectam sui cordis rationem semper tranquille vivit. I. I L. Lib. Su xu che his tOm.2 I. in Libr. 2. Memc. cap. 3. Hau cham xam sic: Diuitiam by Corale

507쪽

Rurs I. De Etsica Monasica. Cap. III. m. so

fic: Vir Sapiens . inquit Menacius, plantas quidem & bruta etiam diligit ; sed non misericordiae assiectu cma illa sertur. Quoad illam

autero communem hominum multitudinem omisericol diae affectu erga illam sertur, sed non eo amore quo Parente, prosequi tur; novit enim debitum amoriS ordinem servare ; primum videlicet tenero amore Parentes, deinde pia misericordia omnes homines; Denique communi dilectione plantas & bruta prosequitur I. i 3. Lib. Sa xu che hiar tom. 3- in Libr. Claum rum artic. a. o. siC: Αdimplere naturalem sui cordis pietatem ust id, quo aliquis vere est& constituitur homo; hac pietate nullum non diligit: amor tamen, quo Parentes ac propinquos diligit, primum locum tenet. L. t . Lib. Lun 'u arti C. I 3. sic : Discipulus Mn chi interrogavit in quibus rebus consisteret pietas i in HS , reposuit Confucis r servare gravitatem seu modestiam in primiis actionibus ; diligentiam ii, publicis negotiis; sinceritatem in humanas ietate. M. i s. Lib. Rituum , tom. 1 O. cap. Iu Π Mansuetudo est pietatis, &c. Ut supra in conteXtuo

Paragraphus Secundusis

De AEquitate

PR/mo, Definitio AEquitatu juxta Sinas sic : AEquitas est immutabilis cujusque rei convenientia A.) Est cordis norma & debita rerum congruitas, seu convenientia; est interior turpitudinis pudori est ratio remum ordinativa B . Est recta agendi via , quam homo sequi debet. AEquitas est totae homini intrinsicca.. quamVis juS ,.quod dictat unicuique esse tribuendum, sit extrinsecum C).

Secundo, Aetiu aequitatu. LIniversalis aequitatis actus est congrua cujusque rei distributio D . Particularis ac primarius est veneratio virorum sapientium E)Tirrio , Proprietas acquitatuet 2Equitatis proprietas, est omnia debitσor line disponere ac tranquillare F, Est omnia juste distribuere,p dcru rem turpem committere M , itastitiain utilitati praeterre H , imo cam pluris facere quam ipsam, ita in , potiusque mortis periculum ac ibam mort cm subire , quam iniquitatem perpetrare I .

508쪽

TOct. III. De Ethica Sinens.

Quaris, partes integrales ac subjectirae equitatu. Sunt hae decem: debita in Patre misericordia seu dilectio, in filio observantia seu obedientia, . in fratre sieniore benevolentia, in fratre juniore reUerentia , in m rito dominatio, in uxore subjectio, in superiore beneficium, in inseriore morigeratio , in Rege benignitas, in cliente seu vasallo fideli

Textus Librorum.

A. I. Lib. Chum rum artic. 2 o. sic : AEquitas , est rei convenientia seu naturalis exigentiae consormitas. B. 2. Lib. xv che tona. I. in Libr. Ta His Prooemium, sic: Nunc

Doctores ad explicandum quid sit pietas , referunt Doctorem ChuHi dicentem: Pietas est cordis virtus, & amandi ratio I aequitas est cordis norma, & debita rerum convenientia. Et pauid infra sic: EquitaS, juxta Memcium, est interior turpitudinis pudor Certe aequitas cst ratio erubescendi turpitudinem in corde sita. Et paulo infra adhuc sic : AEquitas est ratio rerum Ordinativa. C. 3. Lib. Sc xu che Os tom. 2 3. in Libr. 2. Memcii Cap. 9. ΚM Uu xam sic Memcius: Pietatis & aequitatis radix est ipsa ratio; ratio in animo residet; quomodo ergo tu asseris pietatem quidem esse homini intrinsecam, sud aequitatem esse extrinsecam i cui discipulus ino Uu: Praecipua,inquit, aequitatis species est debita unius erga alterum reverentia. Potissima autem reverentia est ea,quae senioribus debetur. Jam vero en quis senior se mihi offert; ego, quia est me adultior. ob istam aetatem adultiorem in illo exstantem eum ut seniorἴm revereor. Priusquam in illo conciperem istam aetatem adultiorem, nullus in me fuit eum reverendi,ut seniorem sensus; quemadmodum ubi homo albus se oneri; ego, quia ille est albus , ob illam albedinem in illo extantem dico eum esse album; priusquam autem Comciperem in illo albedinem , nullus in me fuit dicendi eum esse album sensius. Sed ista albedo & ista adulta aetas in alio residet. non in me; idcirco censeo tum aequitatem, qua illum revereor ob suam aetatem adultiorem , tun albedinem , qua hunc denomino album ob suam albedinem , esse homini extrinsecam. Tum sic Memcius : Fateor quidem denominare equum album ob suam al

509쪽

Rura L. De Ethica Monasica. Cap. II. m. or

bedinem , & denominare hominem album ob suam etiam albedinem , non esse quid diversum; sed nescio utrum Brte sis arbitraturus , siuspicere equum senem ob suam senectutem, & siuspiecre hominem senem ob suam senectutem, non ire quid diversum t dic, quaeis et qua in re ponis residere ac sitam esse reverentiae erga seniores aequitatem Z in adultiori seniorum aetate t an potius in interiori animi sensi, quo seniores ob suam adultiorem aetatem colunturi si in interiori animi sensu ponis aequitatem consistere, ergo est homini intrinseca. Sed opponit rursum discipulus rao Isu En duo senes se mihi ost 'unt, alter ex mea cognatione . a ter ex aliena provincia oriundus; ego tam illum quam hunc veneror ut senem, quia nimirum eadem in utroque senilis aetas ; idemque reverentiae jus, in quo aequitas consistit, meum trahit aflectum. Sed quia illa senibus aetas, illudque reverentiae jus in me non res, det, ideo dico aequitatem esse homini extrinsecam. Tum Me Clus retorquendo argumentum sic ait: Ecce duo carnis assae surcula mihi os fieruntur ; haec assata fuit a viro alienae provinciae, ista a me; ego non minus istam a Viro alienae provinciae, quam hanc a me ipsis assatam appeto; quia idem sapor in utraque situs meum aeque trahit appetitum; sed quia iste sapor in utraque carne residens, est

mihi extrinsecus , ibrsanne etiam dices meum carnis appetitum. quem tu amorem VocaS, esse homini extrinsecum Z

Qui, quaeis, id explicat Memcius, inquit Mem c t sic illi reposuit

condiscipulus Κum tu: ut veneratio deferatur viro aut Virtute praedito , aut aetate grandaevo, certe id aequitas exigit; aequitas igitur spectat venerationem ; sed quamvis ista alterius virtus & aetas sit

mihi extrinseca; cognitio tamen, qua cognosco tum virtutem,tum aetatem in eo esse venerandam; atque ex hac cognitione nascens in meo corde venerationis assectus, ipseque venerationiis actuS,quem

pono , omnia haec sunt homini intrinseca; idcirco dicitur aequitas esse homini intrinseca.

tas est comenientia ; dicitur convenientia , prout hominem spectat. Cum sit enim aliquid quod unicuique rei convenit, ideo homo juxta rectam rationem, id quod unicuique convenit, ac com

510쪽

Trail. III. De Ethica Sinens.

gruum est, distribuit; & hine dicitur quod aequitatis sit clistribue

re unicuique rei quod suum est . seu quod illi convenit. Ista distributio hominem spectat; V. gr. homini venerabili convenit ut colatur ; homo ob eam convenientiam cum colit; & alia cjusinodi. . Alioqui aequitas esset homini extrinseca E. s. Lib. xa che hi tom. 3. in Libr. Cham Ium artic. xo sic : Qui pietate praestat, is etiam aequitate praeditus est ; aequitas est cujusque rei convenientia. Qui hac praedituSest, quamvis omnes colat, par ticulari tamen ac praecip. io honore Sapiente, prosequitur , iisque primum venerationiS locum desert. Praeterea sicut amor , quoe Parentes ac propinqui diligendi sunt, siuam diversitatem patitur ;alius enim in patrem & matrem amor, alim in cetero, consangui nem desercnduς est; sic& honor, quo Sapientes colendi sint , suos. habet praestantiae gradus talius enim sapientioribus, alius minus sapientibus exhibendusest honor. Atque hoc utrumque ex naturali rect c rationiς caelitus infusae lumine profluit. . F. 6. Lib. xuche hay tom. I. in Libr. Tu hio artic. t o. sic Quod Spti ait Consucius : Ub3 quu Retuum seu principatum suum recte gubernat, po

rest sto exempla totum ipsum ι cνιum ad rirtutem allicere, componere, tran-qstillare , id est regula . qua sapiens Princeps uti debet ad regendum , est ipse statis animuia Lx suo enim animo potest omnium

aliorum animos metiri. Deinde paulo instra sic: Si hac animos me tiendi norma accurate utatur , totum facile imperium componet

ac tranquillabit. Deinde sub finem sic: Atque hoc dicitur, non fiuam utilitatem quaerere,sed publicam aequitatem sibi utilitati du

cere.

G. 7. Vide hic supra num. m littera B.&num. 4. Iittera D. Η. 8. Lib. Su xa che des rom. I 3. in Libr. I. Memcii cap. I. Leam holi ramaeam. sic: quid cst opus loqui utilitatem & lucrum, reponit Menacius Principi Leam hora uam ' pietatem potiuta, & a quitatem, Princeps, loquere; hoc enim abunde ad bonum reginacia sussicit. Cum enim omnis Princeps sit suorum subditorum exemplar quod solent i in tari si Princeps dicat: ecquae hinc utilitas, ecquod lucrum pro meo Regno 2 mox etiam Magistiatus dicent: cc quae hinc utilitas,

ecquod lucrum pro mea Familia Z dc inde sitietati di plebeii dicent

SEARCH

MENU NAVIGATION