Ioannis Casae Latina monimenta, quorum partim versibus, partim soluta oratione scripta sunt

발행: 1564년

분량: 245페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

121쪽

82 E. P I ino porea tuarum laudum,auique similium commemoratione. qua nos reconamoti iaciendum nobis esse duximus, ut eius historiamia is potissimum mitteremus , opximi solicet senisvirique clarissimi, atque hominis disertissimi plenas grquitatis, plenas auctoritatis, plenas dignitatis lucubrationes iad sinctissimumitidem, egermanoque illo Platonis auro senem, inclatissima post homines natos rep. principem, cisum qu Vnum omnium secundissimum . . Accipies igitur tu illam, non a nosis quidem, sed a Bembo per nos tibi missam I patrimque tuae utrumque gratulabere : eadem enim res maxime lariptibne, ac memoria dignas ad historiam suppeditavit; eadem grauissimum luculentisiimumq; suarum rerum gestarumscriptorem, ac testςm pqῖςm. t f ὶ 'si a

Ore eram equidem nescius,tum iam in Ioreum progressam ςhq Virtutem tu'm, Vit,ain plis imo isto onon dignitatii praesemio diutius carere non pusset. Cum ernim superioribus mensibus , permultos 3-- 'o dies Vt tecum essem, milai contigisset, s cI praesertina id curan atque attenden=,in elligQxς ritui, non modo eximiam quandam ac prope divinam unimi , Hs uigenia in te indolem elucere, sed ipsosiam apparcye Virt tis fructus; eosque, praeter aetatem ipsam, plenos atqueberes. Itaque non dubitabam, quin Paulus Polint. Max. qui eo usque virtuti semper Luit,vxeam in glienis ultro tam

saepe homipibus allustrauerat,ipsi Mn; in cisqt, yti illὴ in satis inornata iaceret. MLquamquam culinatum tu qpedem meritum q ueac in ope debit a,sumin um istum hoppyem assequutu I es ktamen vel hoc ipso nomine, quod ist la

122쪽

I o ANNI s C As Aa 'honorisqbsigne,virtutis premium citius, quam aut tui, hominis sinctissimi,in te beneficium omnes dixerint, tibi plurimum gratulo neque cuiquam concedo ', quamquam itinium bonorum flagrare in te studia & voluntates, certo scio: ut plus me voluptatis ac laetitiae ex ea re ceperit . id, quod ego tametsi pro mea in te, fratremque tuum, virum maxime illustrem, Cardinalem Farnesium , larissimamq; in familiam vestram obseruantia, mea ipse sponte fecissem, tamen eo etiam non equidem magis,sed, nescio quomodo, libentius facio, quod excitarunt me litterae tue, quibus nihil excogitari potest humanius:inuitas enim me non adgratulandum modo tibi dignitatem tuam,sed etiam ad eam te

cum una fruendam 3, in quo ego cum suauisiimos tuos mores,maXimeque in me propensam voluntatem tuam agnosco, tum dupliciter laetor, & quod tantum pati cinium ,

quantum in tua esse auctoritate&gratia parcst,promptum

mihi paratumque esse intestigo; &quogde tua bonitate atque humanitate, tanta dignitatis accessione, nihil diminutum esse perspicio . tametsi numquam, id quidem aliter fore, putaui. Sed ad illud redeo, ut non modo istam tibi dignitatem gratuler plurimum, magnopereque gaudeam , ne fortunam quidem honori tuo defuisse; sed multo etiam magis ea re laeter, beatumque esse te praedicem: αγαθου γ -ουμονῆς ' Sic enim est profecto.nam,

cum fortuna bonis comitatur, vix tum demum laudem habet &plausum; improborum autem, aut etiam obscuro

Tum hominum,prosperitatis inuidia est comes. Quo magis enitendum tibi est, nique cura, studio, labore, industria perficiendum, ut hominum summam de te expectationem, quam prima tua isthaec aetas, tam vario laudis genere florens,tamquam ver futuram anni ubertatem ostendere

solci, sic excitauit, non modo expleas, sed etiam superes, Perge igitur, qua coepisti, eadem celeritate & cursit ad virtutem conten gere: neque de tuo pristino labore, assiduitate, diligentia, industria, quicquam remiseris: breui enim& obtrectatorum voculas, s quae concitatae sunt, compria M 1 mes,

123쪽

E Parisii o L Almes, & tant. Max. amplissimi ciue collegii vestri,in teco ptando , iudicium non comprobabis solum, lad etiam ill Arabis; persciesque,ut nullum esse tam nouum, tamq; ex--i si tum honorem, qui in amplificanda dignitate tua e tracrdinarius videri positi, omnes & intelligant & latea tur . Qua quidem in re, pro eo quanti te facio, tesse murutumque de te cogitans, grauem tibi conssitutam es aduersariam video: est enim non ineptiarum modo,sed Vitiorum etiam omnium altrix & procreatrix assentatio: ea igitur Θnimum tuum, qui & natura firmus est,& educatione ac disciplina corroboratus, quamquam est illa quidem temer via atq ue im pudens, sertasse nonnihil verubitur. Sed eadem tamen, etate, quae tua lubrica est ac periculosa,tum potentia, quae selet esse licentior, freta. adorari te minime dubitabit. quae cum & lallendi& impellendi omnes vias nouerit, Omnium temporum momenta teneat,omniaque ad voluntatem loquatur,omnes autem cupiditates exsusica te e

dem iis ministret omnia, semouenda tibi a te est, proculque ab animo- atque auribus tuis cius Draestigiae & quasi cantiones, remouendae. Quod tibi quidem sicilς sectu erit: est e nim una simplexque cautio . etenim, s eos audies, ha)s aures tuas dederis, quorum monitis ac praeceptis animus tuus excultus, tamquam astrum, enitet ac splendeti, si eos, qr ubi hactenus iter monstrarunt, duces habebis, nihil errabis, atque ad virtutem, quamquam - ἐπαγ G, quam celerrime peruenies. Verum sentio me ab eo , quod his litteris propositum fuerat, aberrasse longisus secisseq; insolentius, qui te, in eo praesertim, in quo gratulatione magis utendum sui cohortari ausus sim. bed d bis mihi profecto veniam, tu e laudis ac gloriae studus ri: incenso, si sim ardentius sertasse elatus, quam tua summa dignitas,pudorque meus postu

124쪽

ARCHIEP. BENEVENT.

V v M serte ad quotidianas occupationes meas podagra accesiisset sane molesta: redditae, mi VICTORI, mihi sunt litterae . tuae. Eo iactum est ut serius ad eas tibi responderem, quam nostra summa coniunctio postulabat. Sed eas tamen litteras ruditionis atque elegantiae plenas: amore autem singulari iIlo in me tuo etiam redundantes, gratissimas, iucunctissimasque mihi accidisse stilo. Quod enim vir omnium doctissimus, atque in audicando acerrimus,pedetemptim,verecundeque dissentire a nobis aggrediebare,in re praesertim ha d magni apud me ponderis: veterem tuam erga me beneuolentiam, amantisiimiq; animi gratum obsequium agnose bam . Quod autem Electro orationem aliorium,atque ego, aliique multi acceperamus, interpretabare: idque stilo illo tuo subtili, atque presso, qualis eruditorum hominum se mo inter sede studijs litterarum disputantium esse debet declarabas: in eo ingenu,doectrineque,& eloquentiae tuo vis, lumenque mihi iam pridem cognitum,elucebat. Verumtamen, quod ad me attinet, omni ego te molestia libero: siquidem in eo expeditisiima mea ratio est .. Nos enim poeliarum more uti se res dederit,ita vel populi cleruditorum hominum sententiam nostro quodam iure sequimar, atq; lias si sit opus, aliter de eadem re dicimus. Quare , mi Victori, optimos adolestentes, mihique iure carissimos, qui apud te erudiuntur in litteris, postlaac, mea quidem causi, sententiam tuam ne colaueris I neque id amicitiae tribues, quod ab amicitia plurimum distrepat, Vt expurgare iudicium nostrum non audeas. Atque adeo sc habeto , nitari mihi in litteris tam plane esse exploratum atque compertum, quam quod tu idem probes, ari confirmes: quam. quam.

125쪽

gi; EprTsoLAquam de his quidem Euripidis versibus nonnulla mihi in

mentem veniebant, cur in pristina illa mea interpretatione propemodum perseuerarem. Primo enim vix mihi verisimile fiebat, calamitosisiime virgini,in tanto capitis sui, si trisque sui discrimine,otium ad contemplandam, ac praedicandam Helen ς pulchritudinem fuisse, praesertim quam odisset, quam etiam diris statim prosequeretur, cuique deos iratos atque insenses optaret: propterea quod se Datremque suum, totamque Graeciam euertisset. Nam ita Helenae persenam tractare Euripidem par fuit, ut Electi et personae, quam in manibus habehat, ne obliuisceretur. Deinde Helen ς pulchritudinem, quo nulla ei mulieri sua culpa obtigerat, indigne serentem Electram sacere, fortasse nihil a tinuit : at lasciuiam, & formae , cultusque importunum illud studium, in sororis c de, & luctu, in domus, lamilieq; aerumna, atque excidio reprehendere, ac detestari: id verbcum Electrae persena congruere, nisi te aliter arbitrari viderem, plane putassem: Nam quod ait Electra,su huiusce orationis initio, ad ingenium naturamque reserti mihi aptius videbatur, quam ad c pus& pulchritudinem ponse: sic enim interpretamur. Quam magnae ingenii sunt,ad naturq in utramq; partem vires: serimur enim natura si) ad pernitiem, ali) ad salutem,'ut quiq; procliues ad virtutem , aut ad vitia semus: pessundedit ergo Helenam non forma,

sed ingenium .Nam pulchritudo quidem multis sepe malo, multis pe siluti fuit. Quod video idem praecepisse eos,quidesnib. bonorum disseruerunt: ut ea sententia, quam duobus his versibus complexus Euripides est, vix fit tura vera sit, si hoc sensis. illum defendimus: qui pulchritudinis compotes sint, salutare quiddam habere: at in uerecundum, impudicumque animi ingenium qui posiident, ijs ea res semper calamitati est,numquam saluti. Helenae quidem certe non pulchritudo profuit, sed ingenium obfuit. Id igitur mihinccusare videbatur infelix Electra, pannisque obsta , torridaque: Helenam inclinata iam grate mefetricium animum illum pristinum retinere,quum sugae infamiam illam

126쪽

IOANNIs c As Aa frsubi)sset,propter quam in publicum etiam prodire,non audere ipsa se sateretur. Castissima scilicet puella vehementer indignatur, queriturque, eam iam prope anum sactam, ne malo quidem doctam, deterreri a lasciuia ac petulantia posse. Ipsum quoque verbum Mulier, nescio quid vituper tionis praeseserre visum olim mihi est, quum illud nescio quid versiculorum lusimus. Est eadem,quae solet: non Helena,inquit,sed mulier. Illud etiam interdum suspicari mihi veniebat in mentem, si ad cutem totondisse Helenam capillum Euripides significaret, dicturum illum sitisse potius

iant, aut cMoet, quam 7m quod video doctis nonnullis idem placere . Sed haec tu melius scilicet, vel longe potius omnium optime: nam nos quidem Veli menter sane occupati, non tam ut aliquid statueremus ;quam ut aliquid ad epistolam tuam rescriberemus, cursinhqc ad te exarauimus. Quare ad illud redimus, quod initio scriptum a me est: pro sexcentis mihi auctoritas, iudiciumque tuum rationibus sempererit: eaque mihi loci huius, aliorumque omnium interpretatio erit certissima, quam tibi maxime probatam esse intellexero e Vale X I. . Calend: Febr.

128쪽

GAS PARIS CONTARE NI.

Non seu loco posita, quia stero ad nos

laudatio interesse oportere sicile intelligerem; propterea quod illa virtutis modo praeconium quaerit: hec veritatis in utramque partem testimonium continet; saepe mihi de GΛsPARIs CONTARE NIvita cogitanti veniebat in mentem, vereri, ne,si eam litteris mandassem,laudare me hominem magis quam, qui eius vitae cursus suisse narrare voluisse, multi arbitrarentur. qui cum commemoratum a me de illo nihil viderent, quod esset a laude seiunctum, quae reprehensonem habitura fuissent, dedita opera a me praetermissa esse existimarent.Sed cum laudatoris sit, de cuius laude dicit, eius bona verbis amplificare,aliquid etiam alieni adfingere; vitia oratione attenuare, aut eti am silentio praeterire; in altero facile praestare possum,ut hic meus commentarius plurimum a laudatione dissentiat: nec enim sermone nostro Con tarent virtutem augere conandum nobis est in altero,ut de eius vituperatione

indicem nihil, non nos, sed res ipsa laudationi persimilitem narrationem nostr m ossiciet: Quod si qui erunt, qui cum plus de aliena virtute praedicari sentiant, quam quantum de sua ipsi sibi polliceri soleant, aut qgre id se-N rant,

129쪽

D VITA rant, aut orationi meae fidem non habeant, b sic cogitare debebunt , dici haec a nobis de eo , q ut iam non sit: qui que cum suae ciuitatis probis viris omnibus, tum aliarumentium, exterarumq; nationum elarissuris quibusquo ominibus notus,beneq; cognitus fuerit. quorum cum magna pars sit superstes, nulla nobis causa est,cur de mortuo mentientes, tot vivorum, illustrium praeserum hominum, vanitatis impudentiaeque nostrae testimonia colligere velimus: clarorum autem virorum laudibus, sauere potius quam obtrectare omnes debebunt. mihi certe aut de Contareno tacendum fuit: aut de eo, ni mentiri sorte maluissem, cum laude dicendum. VENETOR vM Ciuitas optime morata, optimeque constituta est: id ex eo intelligere licet, quod una tem peratione nis legibus, sine ulla seditionc, sine ullo intemno malo, annos eorum respublica amplius mille manet: quodque a paruis initijs prosecta ad eam opulentiam a que ad id imoerium, quod videmus peruenit: complures Vrbes,easque magnas atque florentes,socias vectigalesque habet:Corcyrae,Cretae, Cyyro, multis magnisq; i sulis, transmarinisque prouinciis dominatur. Classem; instructam paratamque habet, quantam nullus rex, nul ulae nationes valeant comparare. Ea ciuitas una omnium,

de quibus memoriae proditum sit, libertatis squabilitatisque maxime amans, maximeque retinens est: quippe quae durissimis quondam Italiae temporibus; seruitutem sugiens, e continenti sese in undas aestusque coniecerit ;fortunisque omnibus relictis, unam modo secum extulerit libertatem,atque in ea tuenda tot saeculorum spatium versata, studium voluntatemque, usu etiam atque exercitatione corroborauit. Itaque libertatis fortasse nomen alibi quoque gentium inuenias; libertatem ipsam puram

atque incorruptam, ab omnique metu vacuam, utinam

aspicere in alijs ciuitatibus,rii quondam fuerat, deorum nobis beneficio aliquando liceat. Illud salutare instit cum mordicus a Venetis retentum est, ut reipublice at

tingendi

130쪽

nerunt, quique germani Veneri & tamquam aborigines sunt, potestatem praeterea sacerent nemini; nisi squando deliberata re, bene de republica meritis , eius urbis i quilinis, ali; sue quibusdam,idius nominatim ad hodiernum diem concessum est. Ex eo igitur priscorum genere ciuium Aloisius Contarenus suit, cum prudens pate familias & locuplex, tum p r stans senator & nobilis: a que is Polyxenam Malipetriam in matrimonio habuit, seminam primariam; ea, cum aliquot iam peperistet pueros, neque i j diutius viverent, ad amicas aequalesque di citur rursum pr gnans retulisse a quibus, ut sunt plerq-que mulieres religiose, admonita esse dicitur; uti quinatus esset puer, es nomen imponeretur unum ex iis nominibus, quibus vocati si reges sunt, qui ad Christum Deum

nostrum paruulum ac lactantem venerunt: sere enim ut

vitalis esset. Cum salua igitur paucis post diebus peperisset, puerum nominari GAsPAREM iussit, qui primus eius familiae hoc nomine appellatus est. Is ubi acioleuit magna in eo ingent; indoles erat, magna ad litterarum

studia propensio: itaque facile Aloisus pater,con silium,

quod de puero ceperat, mutauit: mercaturis enim illum raciendis, reique augende, quippe cui multς atque amplae multis in locis res rationesque cum multis essen t contracte, filium scilicet natu maximum Veneti)s destinauerat: est enim sere in liberis ciuitatibus, mercaturis rem 'u rere, nobilitati quoque non modo non turpe,sed, si bono modo fiat,etiam honestum . verum ubi pueri ingenium naturamque, maius quiddam spectare atque polliceri intellectum est, consilium illud de mercatura sunditus pater abiecit; neque ulla in re filii voluntati ac studio defuit. Is ubi quod satis esset operae Antonio Iustiniano, Laurentioque Bragadeno Venetiis visus est dediste: nam ii publice a ciuitate constituti erant, qui iuuent tem in dialecticis,atque in philosophia erudirent: Patauium prosectus, Petro Pomponatio Mantuano, magno

SEARCH

MENU NAVIGATION