장음표시 사용
141쪽
porem atque ornatum illum oratorium neque adhibe bat, neque adhiberi aequum esse censebat: animos enim civium insecti atque incitari, quo maxime tempore sedatos rectosque eos esse oporteret, cum con stium capturi de rep. essen turpe atque inutile esse existimabat: eosq is qui magno quodam conatu orationis vim ad sensus atq; impetus animorum & motus commouendos admoue rent ; s id suae priuatae utilitatis causa susciperent, improbe ; si rei p. causa, arroganter sine controuersa facere aiebat; quod tantum sibi sumant, ut non communi rem p. consilio regi velint,sed suo; quamque ipsi probarent sententiam, in eam ceteros ciues non adducere,sed compellere studerent. Eodem tempore Con tarenus Brixiae praesectus renuntiatus est. eum magistratum Capitaneum Veneti appellant: quo cum proficisci cogitaret: iamq; impedimenta imposita in lintrem haberet, repente horribialis nuntius adsertum, Romam a Caesaris militibus captam, Pontiscem Max.in arcem compulsum, urbem ipsam diripi ac vastari. quibus rebus Venetias nuntiatis, magnus suuito cum dolor, tum etiam terror inuasit. Itaque mutato consilio Contarenus,cum vereretur alijs armis Brixiam egere, quam,quibus sese ipse assuefecerat, consito
atque auctoritate, eum magistratum recusauit. atq; interim otium a rep. nactus, studi)s scilicet suis illis pristinis obsequebatur. Bellum, cum grauis haec plaga accepta est, cum Gesare Veneti, ac Clemens VII. Pont. Max. communiter gerebant; sed totius imperi; summa tradita erat Franciscomariae Urbinatium principi, quem illi ducem appellant; eum Veneti suarum copiarum seorsum ducem habebant; nam ciuem terrestres copias ducere, per leges non licet: ac cum deditione ficta, Clemens iam complures menses in custodia a Caesaris militibus asseruaretur,cumque urbis depopulandq,vastandς,incendendae, modum homines seri ac barbari sibi statuerent nullum; cui rei Caesarem, quod longe abesset gentium, cum maxime cuperet, negant potuisse occurrere: com-.
142쪽
inoti rei indignitate atq; acerbitate Christianorum principes plerique omnes inter sede Pont. Max. e custodia educendo conspiraverun t. eius rei causa concilium Ferrariae indictum est,quod Alphonsum Estensem,qui eius urbis imperium, a maioribus acceptum, eo tempore Obti nebat maximi animi hominem, reique militaris peri tissimum, adiungi sibi vehementer studebant : a quo cum propter consitum ac virtutem, tum propter oppidi opportunitatem opes, bestique instrumenta, quinus ille abundaret, earumque rerum omnium facultates, quae ad bellum usui erant,multa,magnaque auxilia subministrari sibi ad id bellum intelligebant posse. Eo Galliae Britan niaeque reges Legatos miserunt cum mandatis homines nobilissimos; idem & ij, quibus Pontificis Max. salus priuatim curae erat,secerunt,& Mediolanensis dux Franciscus Ssortia. Eodem Veneti Contarenum mittunt: maxime enim eorum reipublicae intererat eam conficirem, propterea quod cum Pontifice, quemadmodum dictum a me est, societate & Φdere coniuncti, continentibus bellis, non longe ab suis finibus, cum Caesare contenderent. Eo concilio peracto,atq; haud ita multo post pontifice liberato, ad eum Cotarenus, suae ciuitatis iussu Iegatus prosectus est. Magna erat eo tempore omnium rerum perturbatio,magni Galliae,Italiaeque totius videbantur motus impendere. quod &Clemens ipse iniquissimo animo contumeliam, quam acceperat, serre existimabatur, quod per pacis simulationem circumuentus in hostium potestatem venisset, quod superbe crudeliterq; tractatus, & in deditionem receptus tamdiu in custodia suisset retentu atque ad extremum quod non dimissus, sed elapsus e manibus &cathenis esset: quod omnia exempla cruciatusque in suos editi Romae atque in omnibus vicis,& oppidis essent. Accedebat quod Florentini Hippolytum atque Alexandrum Pontificis statrum filios , qui ipsius potentia in ea urbe im perium antea obtinuissen t, e ciuitate eiecerant. quod ille grauissime atq in
143쪽
I o dignissime serebat: eius dolor quam in partem erumpe ret, expectabatur ab omnibus. Eadem Galliae regis causa crat, atque condicio : nam&bello superatus captus que,tan tum se de Vetere virtutis opinione, deque bellica
gloria deperdidisse, maximo erat illi dolori; & sui liberorumque suorum mercatu ut ipse existimabat nundin tioneque illa Cosaris, hostili scilicet in eum odio exars rat. Tum Veneti multis de causis Franciscum S sortiam in regnum restituivolebant:atq; eam rem ad suam remp. magnopere pertinere arbitrabantur. quibus omnibus rebus essciebatur,v in tanta animorum incitatione de discordia renouari in Italia bellum necesse esse,omnibus videretur. Interim Clemens cum Cesare in gratiam redierat,amicitiamque conciliauerat: & , quo liberius in patriam iracundiam exercere posset, iustissimas suas in Caesarem minuerat inimicitias; & suas illi iniurias aut con donauerat, aut vicisiim pacis simulatione, idoneum doloris sui ulciscendi tempus expectabat. Atque cum C saris duces & exercitus, illius nomine Florentiam oppugnarent, saciendum sibi esse existimauit, ut propius ipse accederet: itaque Bononiam sese contulerat. Eo Cosar quoque ex Hi sipania Venit,ut a Pont.Max. cuius uniui ea poterias est, diadema ceteraque imperii insignia acciperet . atque ei aduenienti cum obuiam Contarenus extra urbem processisset,dicitur eum Caesar per quam longo sane interuallo a se visum agnouisse,atque iis oculis, eaq; vultus hilaritate eum aspexisse,ut id a multitudine, quae visendi causa prodierat, & omnes vias oppleuerat, animaduerteretur; atque ex ea re conicctura fieret,rem inter Cars rem& Venetos conuenturam: id quod exitus comprobauit. Nam praeter omnium opinionem,in tanta animorum incitatione & discordia, tot vltro citroque illatis acceptisque iniuriis ac detrimentis, cum pacificationi locus vix ullus videretur esse relictus, recesium tamen ab armis est, paxque inter omnes constituta. Quae resper
144쪽
GAspARIs coNTA RENI. Iosper Contarenum acta magna ex parte & consecta, cum suae ciuitati gratissima atque optatissima accidistet, mirifico eius & gloriam &auctoritatem auxit, ut nullam rem tantam, aut tam dissicilem esse censerent, quin eam ille animo & cogitatione suscipere, & consilio tueri, & auctoritate atq; mdustria conficere posset. Memoria teneo me Romam illis temporibus venisse; tantus erat omnisum, qui in ea urbe tunc aderant, de Contarent doctrina, prudentia,continentia, pietate, consensus, tantaq; admiratio,Vt non amarent modo eum,qui tunc erant ciuitatis principes,sed etiam vererentur &colerent. Atq; omnino
multa praeclare legibus sincita sunt apud Venetos,in his, quod vetantur legati ab his, ad quos missi sunt, ulla aut
munera,aut beneficia accipere; quod utinam aliae quae- dam ciuitates aut reperimen aut repertum a Venetis, imitari nitem vellent; ne suos ciues id quod usu sere cu nil plerosque foris venales,domi hostes haberent.quamdiu enim absunt neglecta,quam susceperunt, reipublicet cura,a quibus locupletari se sperant 4 eorum gratiam aucupantur,atque ijsse se venditant: ijdem domum reuers, beneficiis ac muneribus alligati,atque deuincti, quam patriae caritatem debent,cam alienis,sepe etiam hostabus, praestare ac peribluere coguntur. ita dum alii aliorum
aut regum aut nationum rem gerunt, deserta nimirum
a ciuibus publica res eorum iampridem labat & corruit . . At Contarenum eo ciuitates,apud quas magna cura,summaque fide ac diligentia rem suam publicam gesiit, praeclarisiimis muneraus donauerunt: tot enim tamque Variarum gentium constantisiimo consensit mirifice probatum,summoque laudatum opere, maxima dignitate,existimatione, gloria muneratum,ditatumque domum dimiserunt. Seuerisiimis legibus Venetijs ambitus constrictus est;suffragium ne per se,neve per alium quemquam rogent interdictum eu.itaque cum a ciuitate ipsi uniuersi,non a singularibus ciuibus nominatim,petendi magi stratus sint .idque saepe i)dem enim eosdem magistratus,
145쪽
certis intermissis rem poribus,crebro gerunt Una virtute nixam omnium ciuium ambitionem esse oportet: ut qui saepissime amplisiimas dignitates adepti sint, i) no amicorum aut propinquorum diligentiς,aut tenuiorum hominum ossicii,aut etiam fortasse auaritiae,sed ipsus rei p.certissimum de se testimonium habeant: nam multis locis reprehendendi erroris sui ciuitati secultas datur: itaq; sepe usu venit, ut, qui semel primo ala quem honorem cunctis suffragiis assecuti sinci, ijdem,iterum petentes,repulsam serant. Quo maior eorum ciuium splendor est qui omnium dignitatum cursum & tamquam spatia &circuitum iterum & sepius sine ulla offensione consecerint . ij clarissimi apud ciuitatem sunt: i)s honos ab omnibus aetatibus, omnibusque ordinibus habetur. ij, cum tpibus&potentia ne infimos quidem ciues antecedant, , dignitate, existimatione, auctoritate, gloria ante seruntur omnibus: eadem est enim ciuium omnium parque species,una toga,eaque simplex; nullus omnino non modo comitatus, sed ne comes quidem; ut primi ciuitatis si quis illorum consuetudinis ignarus interuenerio uni de multis sicile videri posiint. Sed ij, quoquo venerint, s llutantur, appetuntur: ijs in vijs deceditur,obviam itur :
in curia,in foro assurgitur: ut mihi virtus nudata phal ris omnibus & aduenticiis ornamentis exuta, in una ea cit: uitate sua ipsa pulchritudine & lumine nitere ac splende. scere semper sit visa. Prorsus visendae Venetiae sunt,non propter urbis modo eximiam Pulchritudinem, nouit itemq; antea inauditam .etenim maxima formosisisimamque urbem,in medijs excitatam aestibus sese e sustibus sirigere, quis non miretur naues onerarias maximas, passim ad priuatorum ianuam religatas, triremeL in platei inauigantes, quis sine magna admiratione ac Voluptate a-ispexerit 'Mibi quidem sic videtur,lianc prosecto urbum, si conspicata modo esset antiquitas, Neptunum nim rum aliquem ex profundo ac latebris excitasset, atque eum cellisima illa tecta struentem ac sibricantem sectiasti:
146쪽
set: qui tametsi nullus scilicet umquam suit, tamen si sit, aut esse si positi aliquis, nullum illi attribui munus aut mpus illa urbe praeclarius posset: aut quod magis diuinae
conueniret nature. Sed haec oculorum, illa animi ex eius urbis cognitione voluptas capitur,ut equidem sentio, vel maxima, quod unae dominantur apud eos leges: ijs &magistratus obtemperant,&ciues eque ad unum omnes: atque eo usque mihi potentiam execrata prudentisiima ciuitas videtur, ut neminem unum ulli magistratui praeesse pasta sit. terni. quini, seni, deni imperia, potest res, singulos magistratus sexunt . ut non solum domiarii Os, quo nulla taetrior, nulla oculis detestabilior obsici species potest, aspiciendum ciuibus non st; sed ne domini quidem imago & similitudo, aut essigies. Quamobrem spectatum exterae nationes alacri .animo Venetias eant; nec urbis modo causa, quod dicere institueram,sed vel maxime ciuitatis; pulcherrimo totius orbis terrarum
spectaculo sese ad eam diem caruisse profecto intelligenti Postquam Roma Contarenus rediit, confestim adsummos honorum gradus sine ulla dubitatione vel contro uersia elatus est. nam & maturius,quam ciuitatis consiletudo antea tulisse Sapiens magnus laetus est, & Costiarius. qui duo niagistratus summi apud Venetos sunt. neque dubium erat quin, si quis ex diui Marci Procurato rum collegio demortuus esset,eiusContarenus in locum substitueretur . ea una procuratio perpetua Venetorum legibus est; id unum ad honorum perfunctionem Contareno a suit. Itaque sic in re publica versabatur, ut etiam si litteras omnino non didicisset, illustrissimum tamen ciuitatis locum obtinere cum necesseesiet. sic autem doctrinae gloria celebrabatur, ut, tametsi rempublicam attigi siet nuquam, ciuium omnium, qui fama ac nomine excellunt, clarisiimus suo tamen nomineseisiet suturus . Accedebat Christianae theologiae singularis quaedam atque exquisita cognitio reaque non scientiae modo aut osten lationis disceptationisve, sed vitae ac disciplinae P a cau
147쪽
v ITA . causa compararat ad eius enim praecepta animum me temque reserens, omnes suas cogitationes,consilia,actiones,Vitam denique omnem consermauerat atque direxerat : ut non modo ad philosephorum regulas bene beateque, sed etiam ad Christianorum diuinum hoc pr scriptum pie sancteque viueret. Est Venetijs quidam , quasi Romanorum, qui quondam fuit, campus ille atq;
comitium, quod magnum ab illis concilium nominatur. ad id concilium omnes, quibus ferre suffragium per aet tem licet, statutis diebus conueniund. ibi cum Contar
nus sorte esset consiliarius, custosque positus sertibus, quibus Veneti in petendis magistratibus utuntur; nam quorum sera exi)t, ij pronuntiant quem potissimum
sua sententia ei magistratui, cuius comitia habentur, gerendo idoneum esse existiment: itaque mirifico casua didit,ut ibi cum esset, in uniueris ciuitatis conspectu atque oculis, publice Roma allatae litter sint,in quibus res omnibus noua, omnibus inopinata: illi quidem certe iapsi prorsiis incredibilis, scripta esset, cooptatum Conta- renum a Paulo Pont. Max. in Cardinalium collegium esse. Legerunt eas inter se litteras primum esus collegae; a quibus satis magno interpos to ille interuallo, ad serti
um urnas, ut dixi, assidebat. Itaque excepta inter legendum vox abi js, qui proximi consederant suserro primum & rumore dubio, bonam euenire, felicem, saustamque eam illi dignitatem precante, ad aures Contareni prosuit.ille vero respuere, nec adduci posse ut eam stibi rem narrari saltem pateretur: atque omnino ne a res quidem ad audiendum praebere. Verum recitatis palam litteris magna uniueris frequentiae approbatione ac laetitia,inter se collocuti consurrexerunt collegae, atque ad eum cum magna, cum laetitiae , tum etiam obseruantie significatione adierunt. quod ille cum vehementer commotus recusaret, ac se se id aetatis ad aliud vitae genus
negaret posse traduci, ad curiae vestibulum ab ijs,uniuerse eo consio comitatus,deductus est. Cumq; collegae, hominis
148쪽
GAsPARIs CONTARE NIIo9 hominis honestandi studio,domum reducere eum summa contentione pergerent, Irorsus non tulit. Erat eo tempore inter collegas Aloilius MoZanigus,grandior natu vir, qui apud ciuitatem gratissimus cum euet, princepsque consili; publici haberetur, sepe a Contareno de r publica dissenserat: is ad eum gratulatum cum alijs non
adijsi credo quod pedibus erat admodum infirmis. hic
clara Voce, Vt a cuncto eXaudiretur senatu, rei novitate
percitus adiurans, cum frontem seriret ac Paulo malediceret, adfirmasse dicitur maximam ab eo ciuitati iniuriam fieri, quod eam ciue priuaret, quem illa unum omnium habuisset optimum. Consilio dimisio,id enim is conuentus nomen habet, uniuersa ciuitas domum ad Contarenum lςta atque alacris conssuere coepit. ille vero suspenso animo incertusq; etiam nunc quid ageret, minus multo erat, quam ceteri, hilaris; nec mehercule iniuria. quid
enim honos ille homini in re sua familiari ampla atque illustri,in republica principi, in toto orbe terrarum claro atque nobili,esserebat, praeter molestias ac labores t m tanda, vitς victusque quinquagesimo demum anno ratio tota&consuetudo; suae ciuitatis dediscendi mores,
alienae ediscendi, haud parum quidem ab ea, ad quam ille
se se exercuerat, disciplina abhorrentes; vivendum ad Gnius hominis non semper prudentissimi, paene arbitrium atque nutum; comitatus magni alendi, sepe diu eodem censinaliae cogitationes,consilia, instituta, officia, a mones, persona suscipienda prorsus alia. Sunt hec homini, squabilitatis ac dignitatis potius, quam potentiae atq, Ompum cupido incommoda vehementer odiosa , grauia ac molesta, praesertim siquis antepartis honoribus tam si exsaturatus,& parta iam gloria contentus est . . Saepe mihi narrauit vir omnium Elarissimus atq, grauisiimus. quem Romae his paucis annis a sua ciuitate legatum, summa Dpud duos Pontifices Max. auctoritate summaque gratia vidimus, Paulum & Iulium tertios in utriusq; enim tempora eius legatio incidit Mattheus Dandalus: se se, cum
149쪽
vehementer auctor Contareno seisiet eius honoris aces-piendi, qui non ab eo expetitus,sed ad eum delatus esset,
magna contentione ratiocinandoque vix aegre ad extremum homini persuasisse, ne coinmitteret, ut Pauli con
silium, in quod non ille temere incurrisset, sed sine ulla
dubitatione duce Deo deuenisset, aspernari videretur: praesertim his rei p. Christianae temporibus: multos enim fore, qui eam rem aliorsum acciperent, atque ille faceret: quique in Romanam ecclesiam impietatis scelerisque nesai ij Gasparem Contarenum,uirum unum Omnium maxime pium, maximeque religiosum,subscriptorem habere gloriaturi, se seque in eo impudentissime iactaturi eLisent;quippe qui, cum a Pont. Max. ne beneficium qui indem accipiendum sibi esse statueret, quid de causa illa tota iudicaret nemini dubium relinqueret. Haec cum Dandalus diceret ; adderetque, eos, qui Contareno aequissi mi suturi essent , suspicaturos tamen esse non ob animi magnitudinem atq; aequabilitatem, tantam illum digni tatem a se remouiste, sed propter imbecillitatem atque ignauiam defugisse: pervicit homo grauis atq; eloquens,
omnique necessitudinis genere cum eo ab adolescentiae coniunctus,cum propter assinitatem, tum preci pue pro ter morum, voluntatum, studiorum similitudinem, uti ubitantem confirmaret: atque in suam sententiam diu multum cunctantem ac tergiversantem perduceret: qui maximam partem eorum, quae a me posita in hoc commmentario sunt, nos docuit. Omnino verum id est, quod tali apud Euripidem Theseus, cum Herculem, quo tempore ille Athenas in exilium venit, multis honoribus a beneficiis prosequeretur: sic enim est. Laudem seremus. omnium pulcherrimam uniuersa a Graecia, Fecisse cum memorabimur bonis bene: quod ille Graece optime, nos Latine ut potuim us. Verumtamen is est virtutis splen-.dor,ut non modo h, qui eius compotes sint, honore dial
gni habeantur, sed etiam si qui honorem illis, qui adepti
eam sint, habeant, honorati ipli & clari ob eam rem euadant.
150쪽
lant. Id, quod Theseus de se speraba Paulus etiam assequutus est: nec enim dici potest quantum in Contarent dignitate ampli scanda suam ipse gloriam propagarit. Quamquam fuit ille sito quoque nomine insignibus laudibus ornatus, virque egregie magnanimus & plane maximus. Ab hoc tempore aliud tamquam vitae exordium S quasi origo, Contareno nascitur. Antiquiores habentur Venetum mores, propterea quod inquinari se externis consuetudinibus ea ciuitas pasta non est . victis &cultu non modo a luxuria longe absunt, sed etiam de lautitia hac, qu plerasque Italie ciuitates nuper inuasit, permultum circumscripserunt: quippe qui prisco more eo sese principes, quam videri malunt. consuetudo autem eorum moderatioq; vitae cotidiana discrepat illa quidem sortasse nonihil, sed ita, ut ad silmmam expolitionem dest forsitan aliquid , firmum autem quiddam ac solidum certe subsit, &leuitate atque ineptijs vacet. quod RO-mae contra mihi visum est fieri: aptiores enim in conuictu & congresilonibus Romani homines sunt: sed accersto quodam interdum genere, minimeque vernaculo. Vitae autem cultus lautior est, atq; ,ut video nonnullos xistimare, etiam delicatior. in principibus quidem luxus paene regalis ; magnus equorum, iumentorumq; num rus, multitudo familiarium lauta,splendida,sumptuosa suppellex: ut dedisse mihi operam videantur non modorem agni ut essent atque clari, sed etiam specie ac pompa. Neque eo hoc da co, quod exterarum rerum, quae ad dignitatem ac decorem pertinent, rationem non habendam esse existimem,aut quo mihi id arrogem, ut virius ciuitatis studia rectiora sint, dijudicare me posie prositeara sed illudasfirmo, hanc quasi migrationem e sua in alienam, non illam quidem deterius, sed longe longeq; ialiter moratam ciuitatem Coinreno , ingrauescente iam . aetate, subitam ac repentinam necesiario molestam sui se . Verumtamen ita viis victusque mutatio facta ab eo iest, ut ingenium tamen, institutaque illa sua pristina ro