장음표시 사용
131쪽
nobilique philosepho,in disciplinam e tradidit. Erat
in adolescente naturae vis peracris illa quidem,&; ut mihi videbatur peracuta, ed tame nescio quomodo magnutudine & firmitate potius praestans;&, quod maxime rem continet, ad sapienti studia accommodatum &tamquam philosephum inerat ingenium: memoria omnia aio valebat plurimum illuc accedebat animi ac victus vitaeque totius constantia quςdam,vi,quam semel instituisset rationem, de ea non defatigatione,non pigritia , non voluptate depelleretur. Opinio est in omni vita re venerea illum omnino usum essὸ numquam, defixa mens scilicet in eo studio, cui se ab ineunte etate dediderat: eoque capta atque alta, nihil praeterea concupierat. itaque ces ter assecutus est,ut aequalium agister, gradiorum natu magistrorumque tamquam qualis, & compar haber tur ..certum temporis spatium, hor rum sane haud amplius trium, meditationi & bibliothecae attributum , &tamquam sepositum habuisse dicitur, cui tempori nec umquam quicquam detraheret nec sexe adderet; qui r liquus erat dies in congrinionibus amicorum, collocutionibusque consumebatur: ogde litteris scilicet erant,
ut in suo studio, ne cum Vacare quidem videretur, cessaret. Idque ipsum, nihil agens, ageret tamen urgeretque propositum, citamen animum a contentionibus relaxaret. 1llud etiam narrari nobis ab eo ipse meminimus,cum diceret numquam se in omni adolescentia commisisse et mane aliquid postridie aggrederetur ediscere, quin prius ea quq pridie perceptile diligentissime reminiscendo
recorciatus esset: Vitandam enim asotorum consuetudi
nem aiebat, qui crudi sese innien ingArgitant , quoque
magis cibo replentur, oneranturque, minus virium, minus valetudinis habent. in eo igitur cursu,cum sedulita rontentione aut labore admirabiles pro-
N' - - rant, longo interuallo antecederet, mortem Aloisius pater obsit. Duo de viginti ille annos natus erat eo tempo
132쪽
CARDINALIs CONTARE MI re. liberorum autem, magnum sane numerum,'ssos mptem,quattuor filias,preterea magna cum multis contra in implicitaque negotia, Aloisus reliquerat. Atque diosum omnino negotium est homini in cogitationis asdoctrinae studijs occupato, familiaris rei procuratio aut minus mihi mirum videri soleat, Democritum, nobilem quondam philosophum, ut ea cura, eos ue impediamento liberaretur, omnes fortunas suas, sicuti litteris proditum est, abiecisse. Verumtamen quamquam inuitus ac maerens discedebat a litteris, tamen Patauio prosectus est: atque eandem illam animi moderationem aequabilitatemque adhibens,fratribus partim in Apuliam, partim in Alexandriam ibi enim magnas societates Aloisnu pater habuerat distributis, partim Veneti)s relictis;
bene domi constitutis rebus Patauium reuersus est: stu diumque haudquaquam longo interuallo a se intermis sum, cupide renouauit.in ea urbe doctissimorum hominum plena, ac liberalibus artibus assuenti, aliquot annos commoratus est: cum in principibus iam philosophis numeraretur , atque eius nomen plurimum in dies
increbresceret. Atque hoc loco postulari exigi que a nobis arbitrati sumus,ut, qui eius progressus & quale tamquam iter ad percipiendas fuerit disciplinas, demonstraremus. A primis igitur dialecticae elementis prosectus sic omnem plailosophiam perlustrauit, ut illius singulas
tamquam oras non viseret modo atque inspiceret, quod plerique sacimus, sed in unaquaque etiam illius quasi regione commoraretur & habitaret. itaque illud assecutus est, nihil in ea ut arte,ita copiosa & magna atque varia,
tam esset magnum atque arduum, aut tam minutum at
que paruum, quod eius aut diligentiam lateret aut sugeret intelligentiam: nihil autem tam abstrusum aut reconditum, quin promptum illi expositumque quamuis subito esset atque ex tempore. Eius nos rei per magnum quondam specimen cepimus nam cum Florentis sorte essemus,qua ille Roma prosectus,iter in Germaniam haber bat
133쪽
bat ad Caesarem erant in ea urbe, cum alij com pluris in ea philosophia, quq de natura est, docti atque exercitati ,
tum duo pretier ceteros PETR v s Victorius & F R A C i s C v s Medices, quorum erat utriusque & natura a
mirabilis & exquisita doctrina; tum studium ardens in Vimque ac peracre vigebat, flagransque & singularis in utroque industria: sed alterius breue tempus doctrinae augendae & declarandae fuit; Victorius qualis vir, quantusq, iam tum esset, ea, quae nunc est eius doctrina, librique ab co editi declarant: ij per eos dies ad Contarenum
sane ventitabant, a quo nos quoque non sere discedebamus: hoc assirmare possiim , cum omnis inter eos sermo esset de physicis,nullius rei mentionem esse factam a summis illis viris, ingenio praestantibus,animo Vacuo,oti bundantibus,studio incensis, tempore paratis, a bibli theca & litteris recentibus, quin eam Contarenus, & memoria teneret, ct intelligentia comprehensam haberet,&oratione tam facile explicaret,quam que facillima sunt. Prostabat id non tam eredo memoria,qua tamen Valebat. ut antea dictum est natura enim quoque plurimum ille excellenti fuit quam ipsa, via ac ratione percepta, ctrina: sic enim eum i psum dicere solitum este accepimus.
Non modo certam artium multarum inter se quandamnaturalem esse dispositionem,ut aliam alia suo quqque loco deinceps tamquam subsequatur, & cum priori post rior quasi coagmentetur: sed unius quoque eiusdemque ivluis scientie si quis ordinem de tamquam seriem conturbauerit atque resciderit,ad exitum perueniri non posse: magnoque in errore versatos, superioris elatis homines aiebat esse, qui multa properantes transilirent; aut ullam artem ediscere se poste dissipatam arbitrarentur, aut mutilam atque hiantem: amputatis enim interscissisque
disciplinis progredi peruenirique ad scientiam non magis posse, quam interruptis iter pontibus confici. Vnum autem omnino sibi comitem ac monitorem ad Aristot
lis iter,multis saepe obstructum dissicultatibus,Thomam
134쪽
Aquinatem asciuerat, hominem non contentionis, sed veritatis amantem. qui & subtilitatem habeat,nec ultra, quam par est,progrediatur acumine; atque idem articulatim parti teq; ac distribute doceat; doctus etiam Graecis Latinisq; litteris erat. Poetas Homerum, Virgilium, Lucretium,Horatium lectitauerat atq; didicerat. Itaq; cum non artis saeti tandae, sed eruditionis liberalisque cloctrine Duende causa, philosophie se dedidisset, omnes tamen artifices,magistrosoue omnes, non scientia modo, sed fama quoque & celeuritate sicile superabat. Erae hominis vita atque victus non tam excultus atque expolitus, quam cum grauitate quadam simplex ac lenis placatusque; oratio inculta illa quidem atq; inornata, sed hoc ipso, quod omni careret suco elegans ac cum auctoritate. nulla mollities, nullae, ne in adolescentia quidem, animi aut corporis deliciae; sermo nulla assentatione suffusus, nulla animus malevolentia insuscatus. Et cum festiuitas leposque haud magnopere adesset, aberat etiam rusticitas atque tristitia. Quin etiam hoc ab eo dici memini;deuorare sese certorum hominum qui in aliqua vite parte claudicarent incommoda aut etiam vitia solere, simulac de bonis, quibus illi excellerent, aliquid degustastet. Ac cum Galeatius Florimontius, qui nunc Suessae episcopus est; vir cum omnibus honestis artibus perpolitus , tum praecipue castus atque integer, tum religione ac Fetate in primis incensiis ; in notandis autem reprehendendisque amicorum viti)s unus omnium maxime acer ac liber: castigator nonnumquam etiam subamarior,atque is
a Contareno in fratris locum diligebatur. Cum ille igitur nobis audientibus nequire se satis mirari diceret, illum, qui omnium esset mundissimus ac sanissimus, cum hominibus quibusdam, quos ipse appellabat, id, quod nobis minime necesse est, qui turpitudine aliqua,tamquam morbo,adsecti atque inquinati haberentur,tam sipe conflictari. Quae ille cum sane commotus ac stomachans diceret. Quid nos,inquit Contarcnus,numquamne absinthio
135쪽
s VITA 'sinthio aut scamoneq radice curari nos patimur' Quidni φ inquit ille. Ergo inquit Contarenus earum potionum exsorbemus sapores taeterrimos,Vt suco epoto, illius iuvemur vi tautari, horum vitia, si qua sunt, non deuorabimus, & tamsi amaritiem perseremus atq; exsorbebimus, ut illorum tamquam vescamur virtute, atque
alamur bonis' quid autem ipsis nobis set, si amandum statuerimus, nisi qui persectus absolutusque fuerit, esse neminem: laudare se, quod in quoque probaret, libenter aiebat, quod reprehenderet, vituperare non se necesse habere. Hanc animi aequitatem, hanc tam praeclaram maximarum artium doctrinam, alia longe iis maiora b na decorabant. Summa integritas, summa innocentia, pietas,non haec quq sacie, motu, amictu commendatur quam in multis cernimus, simulata, & specie, atque oratione hominum opinionem captans, sed solida,nuda,sinceraque, in mente atque in animo inerati quibus ille rebus instructus, cum magnum eius esset nomen, magnaque non solum laus,sed etiam admiratio, aliquanto citius quam constituerat Patauio decesiit. Nam cum omnis prope dixerim terrarum orbis eo tempore contra Venetos conspirasset, taeterrimumque ei ciuitati bellum int lisset assiictis Venetoru opibus,Patauio ipso obsesso, nec multo post amisso, maturius omnino, quam In animo habebat,inuitus,non dum discendi siti scilicet expleta, d
mum se se recipere coactus est. Erat eius artas non dum firmata,vt reipublice operam nauare posset: itaque in iis sese studiis aliquot annos continui cum eius domus tamquam bonarum artium gymnasium quoddam ab ijs,qui coctrinae desiderio tenebantur, frequentaretur. Verumtamen ad rempublicam ubi primum accessit, eius ingenium, quod de Hortenso est memoriae proditum, tamquam Phidiae signum, simul aspectum ac probatum est.
itaque cum tres & triginta tum haberet annos, a ciuitate ad Caesarem Carolum hunc V. in Germaniam orator
sic enim Veneti appellant est nussus. Legationis mu
136쪽
nus magnam apud Venetos habet dignitatem, magnam ad summos honores magistratusque adipiscendos commendationem ; sepeque a multis una petitur, & in comitio suffragiis oratores magna ambitione creantur. Gerebat illis temporibus in Italia bellum Cesir cum reisse Galliae, cum quo illi antea quoq; continentia bella intercesserant,atque cum eo PonLMax. Leo X. sese coniunxerat: cum rege Veneti conspirauerant, atque omnis impetus belli ad Mediolanum consederat; nam eam urbem Gallis Venetisq ue defenden ti bus, Caesaris ac Leonis copiae oppugnabant. Ad eum, qui cum bellum siue erat ciuitati, planeq; ad hostem ire seContarenus intelligebat, apud quem exploratoris,non legati locum obtinere eum necesse esset, atq; ipsi res cogeret. Accedebat etiam quod serem quibuscum inimicitias exerceret,us solere esse amariorem audierat . illisque maxime, qui Galloru seuerent rebus. Itaq; animo sane comoto ad Carserem
adi)sse dicitur; nam & sponte ipse sita verecundus, ingenuo quodam, quod tamen sine segnitia esset, pudore suit. Veru eadem illa doctrinae, castitatis, ingenuitatis,innocentie opinio, multo ante eius aduentum ad exteras quoque nationes perlata, Caesaris illi animum voluntatemque conciliauerat; nam amare ille plurimum ingenuos apertosq; hominum animos dicitur. Itaq; ut semel
in primo illo, qui ei cum Gesare fuit, congressu, hilari
vultu acceptus &comiter appellatus est, faciles ad eum deinde semper aditus habuit: & illo,quamquam ciuitati Grat iratus, non modo pacato, sed etiam propicio usus est. Ac paulatim cum eam, quς antea de se fuerat,opinionem magis ac magis in dies confirmaret atque augeret, iam ipsi Casiri non modo gratus, sed etiam similiaris erat. ltaque cum certior fictus esset, Gallorum Venetorum
que copias in Insubribus susis stiperatasque, Gallos ex oppido esse expulsos caede & fuga suorum , qui eam rem nuntiarent Contareno misi ste ci citur, atque iis praecepisse, ut de incommodo, quod Veneti accepissent, retic
137쪽
9 v ITA rent, neque illorum copias in eo proelio dicerent intersuisse: eam in illo sese corporis imbecillitatem aspicere,ut excruciari eum illam noctem suae tanta illa patriae clade nuntiata nolit. In Hispaniam Cesar constituerat reuerinti, neque per Gallorum sines, qua proximum erat iter; quod exercitum non habebat, ire poterat . itaq, per Belgas prosectus ad oceanum perrexit, atq; ibi nauibus conscensis in Britanniam appulit, paucisque intermissis diebus rursum naues soluit atque in Hispaniam contendit. toto hoc itinere eum Contarenus prosequutus est, cum
que in Hispaniam peruenissent, biennium apud eum est
commoratus, atque in ea legatione omnino quinquennio consumpto Venetias reclij t. Cum illud reconfirmasset, quod a Graecis quibusdam poetis mandatum versibus video: Magnam gratiosi nuntij esse utilitatem. Nam cum omne id temporis spatium inimico inter se Gnimo C sar & Veneti essen ac sere continenter bello inter se contenderent:multa ille tamen ob eam, qua suo nomine erat apud Coarem, gratiam, obtinuit: multa suae ciuitatis mandata consecit: magno quoque usili reipublicae suit: simulque illud est assequutus, Ut multarum m
gnarumque rerum diuturna tractatione ac consiletudine ; tot nationum naturis, moribus, institutis cognitis atque perceptis, magnum rerum agendarum usum, magnamque naberet prudentiam. Itaq; cum diligentiam, operam, curam, prudentiamque suam ciuitati mirifice probasset; absens & in senatum lectus est: qui honos Venetorum legibus non sere diuturnior anno dc mensibus
quattuor est :& quod olim, exiguis etiam tunc ciuitatis Tebus,precibus rogandi erant, qui domesticis suis relictis negotijs, ad consilium de publicis capiendum conuenirent,Rogatorum concilium appellatur: eiusque perm
si adi potestas est& dignitas; quippe cui omnis respu-lica permissa sit, vicissimque in hac ciuitatis amplitudine ac dignitate a clarisiimis quibusque ciuibus summis o- pibus, summa contentione expetitur. Magnae praeterea
138쪽
GAsp Astis coNTARzN1 ssauctoritatis est in ea ciuitate magistratus, cui ab eo nomen inditum est, quod praecipua, magna atq; ampla procuratio demandata illi est, aerari; ac vectigalium, quae in continenti, Veneti magna atq; ampla habent; nam eum magistratum illi Sapientes terrae firmae appellant. hanc quoque potestatem Contarenus statim renuntiata legatione, maxima totius ciuitatis voluntate, omnibus suffragijs adeptus est. Habuit de ea ipsa legatione, more maiorum, orationem in senatu uberem ac plenam , cum de
C saris ingenio,voluntate, institutis,opibus,copiisq; dissereret; earumque nationum,ad quas adi; sset, mores, lenes, facultates, consilia exponeret: quς cum ab eo distinctius scilicet atque eruditius dicerentur,quam Venetorum hominum aures audire ad eam diem consuessent; tanta diligentia, tantoque flentio atque attentione audiebatur, ut vocis bonitas, qua ille sane exili suit, non magnopere desideraretur. Non sum vulgi opinionis, iudici; que nescius: arbitrantur enim philosophiam, homunum, viteque huius communis quasi corruptelam este quandam: atq; eos, qui in studiis cogitationis ac doctrinae, paulo ulterius progrediente aetate versati sin homines in solitudine atque in angulis educatos, curiς lucem aspicere , aut in huius ciuilis turbet, ac sori strepitu &concursatione,& in rerum agendarum tumultu, & tamquam acie,sine magna animi titubatione negant ausuros esse consistere, hominum consuetudinis imperitos, i gum, morum, sermonum, Voluntatumque ignaros, a
que a communi vita et hominum sensibus, victuq ue longe multumque abhorrentes: sc vulgo existimant. Sed falluntur sane, multoque id aliter euenit. Nam, qui,tamquam inermes, ad proelium & pugnam; sic nullis aut i uibus doctrine praeceptis, quas armis, instructi ad rempublicam accedunt, i3 artem, quam sacere intendunt, nam quidem omnium maximam ac difficillimam, reipublicae patrisque periculo discere coguntur; atque ut in Vetere Graecorum prouerbio est,dolio faciendo figlinam
139쪽
aggrediuntur percipere: idque ipsum de malis auctoribus,magistrisque sine insciis atque improbis, vulgo &soro. Quamquam nobilitari homines i; dem Greci in sorosunt: qui si hoc sentiunt, virtutem, ut maiore in luce posita locataoue s ita magis magisque splendescere atq; illustrari, ipti sine videant, ubi nam eam potisiimum in bono lumine collocent: si liud precipiunt, a populo,
bene vivendi rationem, tuendarumque ciuitatum disciplinam peti oportere, aut in foro cum reliquis mercibus expositam, virtutem venire, nar ego, mihi locum modo demonstrari, magno emere possum. Sed non est ita. Nam sponte quidem sua,aut prudentiam hominum antimus atque ingenia non magnopere gignunt; aut huius nobis aetatis,tamquam sterilitas quaedam vehemen rer i mentanda est . quibus autem opinionibus imbutae eo Tum mentes , & tamquam constar,ad rem p .e populi disciplina, & quasi cultura prodire soleant operaepretium est attendere. Nam i),qui animum philosophil praecopiis excoluerunt, regendarumque ciuitatum artem edidicerunt; neq; timidi sunt, quod scientia earum rerum , quas quisque tractet, animum addere, non adimere solet; neque audaces ac temerari),quod stultitia ac temeritas plurimum ab arte ac sapientia Uissident. Rei publi caevero gubernator ille de populo,nec ignauiam a verecundia segregare, neque praecipitem aut pertinacem ciuem seiungere a serti atque constanti magnopere nouit, nisi usu demum atque experientia doctus, cum sirpe lapsus,
sepe deceptus multa in rep. offenderit,& ciuitatis periculo ac detrimento ut antea a me dictum est prudentiam didicerit. Plutosephia autem, quq vel maxime in effingendis,atque ad virtutem consermandis,hominum se libus atque motibus occupata si, λ vivi illi morati tan dem sint,quemadmodum cum iis conflictari non incommode queamus, Vias rationesque tradat, neque ab hominum abhorret moribus,&, qui sit optimus reipublicet status,intelligit,& quibus artibus,inclinatae ruentesque ciuitatis
140쪽
uitates subleuentur, tenet i&ad eas, quς non optimis institutis ac legibus temperatae sint,accommodari se se tamen
non recusat: remediaque temporum, locorum,casuumque incommodis adhibet duraria. eadem multa de hominum vitiis, qusque eorum cautioncs sint pr cipit. eadem qui, cuique arti, cuique sortunae, cuique animi aut corporis allectioni, mores sensiisq; comitari soleant, commonet: Ad eam doctrinam tam fructuosam, tamque pimam ubi usus quoque atque exercitatio accessit, tum
vero praeclari illi ac singulares ciues existunt: qualis vel in primis Contarenus suam republica suit: qui cum ingenuarum artium in gremio educatus & tamquam philoisphie alumnus quidam,ad agendum descendisse maximoque sibi usui ea precepta , quae olim imbiberat, este intelligeret, stos ciues hortari non desistebat, ut ea peruestigarent, quae de naturis humani generis, deque rerum publicarum gubernationibus a philosophis explicantur. Nec vero occultabat hoc ipse de se; nam a princi pio,cum primum in senatum lectus suit, saepe factum esse aiebat, ut in suggestum ascendere,sententiae dicendi causa,cum cuperet, ausus non sit; quod pudore quodam & rei insolentia retraheretur: eamq; rem magno sibi dolori esse solitam; imo; in animo habuisse, nisi eum animi timorem ac Verecundiam peruinceret, ad rem publicam posthac non accedere, suumque locum alijs concessurum, quibus ad dicendum anim us non deesset: nec enim verum esse, sortibus ac strenuis ciuibus ab ignauis timidisque locum praeripi: verum nihil necesse fuit,talis ciuis prudentia ac consilio rem p. privari. Nam paucis mensibus, cum sese animo facile confirmasset, sic sententiam dicebat,ut neminem magis prudenter, magisve composite loquutum umquam fuisse constaret. Docebat ille quidem verbis,quam maxime poterat, proprijs, cum partite ac distincte, tum memoriter ac copiose. animos autem cum oratione minime conaretur ina pellere, auctoritateapsa vehementer permovebat & fid lingua celeri ac volubili le-