Eduardi Corsini ... Institutiones philosophicæ ad usum Scholarum Piarum. Tomus 1.5.

발행: 1742년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

subjectas considerat.' Qua ver5 ratigre operaistiones aliquae liberae , seu voluntariae censeri possint, sulitis, & accuratius sequenti Capit is demonstrabitur .

De humanis actibus liberis . Me δε

- libertate humanoram a uum. I. deliberis hominam zelibus , sive de humanorum actuum libertate nune

explicanda sustipimus , . partim clari l-sma sunt, intimoque sensu a rudioribus etiamti, hominibus cognostuntur, ut nitidius explicati vix possint; partim etiam obscura adeo , &ambigua sunt, ut inde errores plurimi veluti ex sonte prodierint, Ut omnis itaque obscuriistas, Se ambiguitas evitetur, atque in re graiavissima , quaeque totius sere Moralis distiplinae caput censeri debet, meliori, clariorrque ordiis ne procedatur , iuverit in ipso Disputationis limine varias, plurimasque voces eXponere, quae a Philosophis, ac Theologis adhiberi subinde . solent s deinde ver6 libertatem illam ostendere, quae in homine admitti debet; ut eaetera misuremd nativa quadam serie, ac veluti sponte di manent, quibus humanorum actuum libertas

uberrime cognoscatur . .

II. Atque illud in primis observari poterit humanos actus voluntarios , sive involuntarius esse. Uoluntarii dicuntur illi , qui a voluntate proficiscuntur, qui a vvlentibus hunt, in quos voluntas ipsa propensione, inclinationeis

quadam, ac veluti pondere fertur , sive certe

132쪽

DIsP. II. CAP. Ir. t tres, iis non abhorret, nec illos invita peragit. Involuntarii vero dicuntur illi, qui sinE uli1

mentis cognitione, vel inclinatione, animo nimirum inconsulto, vel invito, ac reluctante proinducuntur. Hinc optimE voluntarium ab Aristot

te definitur id, quod sit a prineipio intrinsees cognoscente singula , in quibus f actis ta illud nimirum, quo fit ab ipsa voluntate, vel agendi vi, quae in hominibus reperitur, ipsosque ad

agendum inclinat ubi mens ipsa cognoverit omnia, quibus eadem actio continetur; objectum nempe, sinem, circumstantias omnes, &accidentia, quae operationi aristissimh adhaerent, eamque veluti comitantur; quemadmodum etiam Aristoteles ipse dςsinit in voluntarium id , quod si , veι vi , veι ignorantia ib) : in quo nempe nulla cognitio, nulla voluntatis propensio, ted potius aversio , ac repugnantia quaedam re peritur. Atque in eiusmodi quidem humanorum actuum discrimine omnes Philosophi mirifice conspirant; & quamvis illorum plurimi in libertatis idea nitidi explicanda dissideant, ut

inserius ostendetur, omnes tarnen in volunt xiis, vel involuntariis actibus definiendis comveniunt .

III. Celebri deinde Philosophorum omnium sententia voluntarium, seu voluntarius actus diis stinguitur in tiberum , atque Dontaneum. Spontaneus actus dicitur ille, qui sit ab anima dum non ab extrinseca quidem vi, sive principio cogitur, aut impellitur ad operandum, neque tamen voluntas ipsa est indifferens, aut seipsam determinat ad operandum; sed ingenito quodam pondere, vel propensione ita fertur ad

133쪽

operandum , ut actum ipsum prohibere non pon. Hinc operatio, vel actus ille, qui spontanetis est , dicitur expers, immunis, aut liber a

coactione, cum extrinsecam vim prorsus excluis ldat, qua voluntas hominis invita, ac reluctans contra propensionem, inclinationemque suam cogatur, adigatur, ac impellatur ad operandum . Indifferens vero, vel persecth liber est ille, qui ita eligitur a voluntate, ut voluntas ipsa indifferens omnino sit ut illum exerat, aut ab illo deflectat; ut si nimirum voluntas operais ri velit, operetur, sin verb potius non operari velit, non operetur ; unde actus ille non is lmodo liber , & immunis a coactione esseis . 'debet, nec ab homine invito , vel reluctante produci potest, verum etiam quamcumque deis

terminationem, vel necessitatem excludere, ut

flexibilis proinde, ac liberrima voluntatis vis in utramque partem inflecti possit, nec alia de caussa operetur , nisi quod liberE hoc unum potius, quam aliud elegerit , sesue applicaverit ad operandum ; unde actus ipse Iiber a Mecessitate vocari solet, vel etiam liber tibertato indisserentia . Hoc itaque insigni discrimine sponistamus actus a libero distingui potest, quod in libero voluntas indifferens esse debet, atque ita

Operari, ut etiam non operari potuerit, actum ipsum suspendere, invertere, seque ad actum alium etiam oppositum repente transferre potast, a nulla demum extrinseca , vel intrinste1 i, propensione, vel pondere, sed a proprio lsolum fi xibili, elicito, fortuitoque amore deis iterminetur ad operandum; at in spontaneo non

in ovibus enim in nostra potestate situm eit agere . situm est etiam non agere . quibus non agere, simit, modo etiam ageret. Aras. Ethic. loci lii. c. s,

134쪽

DISP. L CAp. v. ab extrInseca quidem, sed tamen ab intrinsecavi, idest ab ingenita naturae inclinatione deteris minetur ad operandum, ut neque dissentiri, neque respuere subinde possit, sed necessario determinetur. Id optimh prosectb noverat, accurate observaverat Aristoteles asserens, quod electis , vel actus liber , spontaneum quodam esse

apparet, non idem tamen prorsus es ; spontaneum enim Iat ast patet; nam spontaneum cum pueris, reliquis animaIibus eommune est , electio

minimὸ , Θ qua de improviso fiunt, spontanea sunt , non autem ex electione saὶ illud itaque inquiri, vel explicari nunc debet an utraque liberistas illa in homine admitti debeat, quoque discrimine spontanei a liberis actibus distinguantur , ut

exinde caetera coronidis loco inserantur , quae ad libertatem humanorum adluum spectare possunt . IV. Qu. a quidem in re non modb veteri, conis stantique Philosophorum omnium consensu , sed experimento ipso , clarissimisque rationibus eruis dimur dari in nobis libertatem a coactione, vel plurimos spontaneos actus a nobis exeri, sive produci , quos etsi non eligamus, a nulla tamen existrinseca vi cogimur ad operandum. Quis enim bonum invitus amare potest, si ingenita quadam vi, ac propensione ad amorem boni dirigitur quis invitus beatitatem, faelicitatemque desiderat, si natura ipsa incredibilem beatitatis inquirendae amorem nobis impressit Quis dum amore, ira, variisque affectibus trahitur, impellitur ad operandum 3uxta celebre effatum illud trahit

sua quemque voluptas , non sponte trahitur, ac

intrinseco quodam , tacitoque pondere inflectitur ad operandum In his itaque , aliisque in-

135쪽

tumeris cas biis, homo non cogitur, aut inviis tus ad amorem impellitur; neque tamen amorem

illum eligit, aut ab illo deflectere, vel illud non amare potest, sed potius ingenita quadam sui determinatur ad amorem , ut n8n amare non possit: quemadmodum etiam beati Deum non

in .iti , bd libentissime diligunt, neque . tamen

ab illo amore cessare unquam poterunt, ac m-tellectus ipse veritatibus sibi propositis, clari lins meque cognitis non libere, sed necessario, sea sponte tamen, libentissimeque assentitur. Idaliis quoque exemplis ostendi posset; iis praesertim, uuae ex inanimatis corporibus afferri solent, ut e X. r. quod aqua sponte in declivia , vel ad 'ceanum CXcurrat, quod gravia sponte deorsum dicidant, flamma sursum avolet , quod animalia bruta sponte moveantur; ideoque; cum plurimas id genus operationes in hominibus etiam videamus, in ipsis quoque spontaneitas , ut barbard loquuntur ipsi , live libertas, & immunitas a coae lone con cedi debeat. Verum ejusmodi exempla non ea certe sunt, quae nitida, vel accurata videantur, cum illa corpora non ab intrinseca vi, Ied at extrinseco potius principio moveantur, ideoque

nulla ratione cum intrinseca hominum volun tale conferri debeant . Caeterum alia argumenta quaerere nec juvat, nec decet, chm eXperimento

ipso clarissimum, certissimumque sit spontaneam hanc agendi vim in hominibus observari , ut nullus proinde Philosophus, vel haereticus illam neo gaverit, sive in dubium revocaverit. V. Illud Ulc potius inquiri debet, utrum liis bertas etiam , & immunitas a necem tale, sive libertas indifferentiae in homine concedi debeat ein quo gravissima, ac celeberrima quae lito inter

Philosophos, atque Theologos reperitur. Pluin

136쪽

DISP. II. CAP. II. 11s imi nimirum existimant in homine persecti liberum, indifferens, atque flexibile arbitrium reperiri , quod necessitatem omnem, omnemque extrinsecam, vel intrinsecam quoque determinationem excludat; alii verb arbitrantur hominem sponte solum, non liberd operari, non ab intrinseca quidem , sed ab extrinseca tamen vi cogi, vel impelli, ad ciperandum, ut indifferens ille non sit, sed ineluctabili quodam, ac insuperabili pondere determinetur; eamque necessitatem , sive determinationem oriri aut a sideribus, aut a fato, quo omnia sancita fuerint, aut ab originalis peccati eontagio, concupiscentia , &affectibus , qui exinde prodiere ; aut' a divina , ac invariabili praescientia ; aut denique a praevia , physica , ac inelu stabili motione , qua Deus voluntates humanas applicat, atqRe determinat ad operandum . VI. Atque, ut eodem ordine progrediamur, celebris, Sc antiquissima est illorum opinio, qui

Tes Omnes, atque humanas etiam voluntates ab

ineluctabili quodam Fato dirigi , definiri , vel destinari putabant, ut nulli ratione ab homine, vel a Diis i s inverti possent; sed quidquid in Fati decretia , adamantinis veluti cha. xaelaribus , descriptum fuerat, insuperabuliter , ac necessarid fieri, vel evenire deberet, ideoquvnih.il contingens , fortuitum, vel liberum foret, atque homines ipsi occultam hanc Fati vim tacita , occulta propensione si onst non tamen . tibere exequerentur saὶ. Hinc Fatum ipsum len tura, Universi comes , Necessitatis Uius vocaba tue , atque a Chrysippo praesertim definiebaturisi literoo quadam , γ, inriclinabilis series rerum, .a Pist. de

137쪽

per aternor eonfeqs entia ordines ex quibus apta ,

connexaque es taὶ : hinc fortem Fato destinatam ne ipsi quidem Deo defugere posbile es ibi , ut Cretesi legatis oracula exprobrantibus respondi iase fertur Apollo Pythius; ac Iupiter ipse queritur Sarpedonem filium a morte se liberare non potuisse, qubd illa Fato decreta jam foret; hine denique Cyniscus ille apud Lucianum Iovi insultans aiebat non timere se ejus fulmina si in Fatis quidem non sit ut hae ratione pereat 3 quippe O' Iovem , , eereror Deor se ipsi alligatos Fato , illosque simul , ae homines ideo eonferνον esse Parearum , ut no Dii quidem moliri quid possint , nisi quod Parea decreverint . Haec , ali que id genus plurima de Fati viribus, atque immutabili decreto, ac proinde de ineluctabili necessitate, quae ab illo Diis, ac hominibus insere-hatur, fusius, & uberius, apud Poetas , veteresisque Philosophos, Plutarchum inprimis , ac Ciceis nem in libris, quos illi de Fato conscripserunt , intelligi poterunt, illa nimirum hic fusiliis exponere inutile videretur . Quid enim unquam absurdius ecingi poterit, quam Fatum illud Diis ipsis imperans, cujus Dii, ut lepidis Luciani

verbis utar , ministri sint , immo neque aliud quὰm instrumenta , ut securis , ae terebra y quis aper th non videat hoc Fatum purum nomen effeta, , quod caeca, subdola , ac superstitiosa vanitas invexit; & quemadmiaum Ethnici In Deorum viribus, ac natura plicanda miserE, ac ineptissime errarunt, ita quoque in Fato homi num , Deorumque cervicibus imponendo tu

138쪽

DISP. II. CAP. II. 12 Fati nomine non aliud, quam ipsam Deorum . supremique Numinis voluntatem intellexere, ut ca) Homerus certh de Fato loquens ipsum dioinam voIuntatem appellat, atque Stoicorum sententia Lucanus ait quod Iupiter

Finκit in aternum causas , qua cuncta coercet ,

Se quoque lege tenens , b quod ille nimirum ipse omnium Conditor, ae Reaον foripsis quidem Fata , sed sequitur , δε- per paret, semel iussis te) , atque expressius adhuc apud Laertium , idem esse Fatum cum Deo, cum Iove, cum Mente dixerunt. Quo certe loco D prehendi minime possent , atque si Iovem Fatum dixerit , non mentieris dὶ , si Deum velis Fatiam dicere, non errabis fel ; sed de hoc Fato . sve Divino decreto mox differemus. Interim obiter memoranda, simulque explodenda est illo Tum opinio, qui res omnes , & humanos actus ex sideribus ita pendere putariint, ut ex illorum a pectibus certisque motibus orirerentur,

M sm Lachesis

Fata quoque , vitas hominum suspendat ab Miris Quae levissima opinio, a Babiloniis, & Asyriis derivata, adeo quorundam hominum animis insedit , ut Astrologi Iudiciarii in ipsis sideribu varios hominum casus veluti descriptos legere , , ac praedicere se posse glorientur, quod quidem quam impudens , falsumque sit satis ostendimus , ubi de Astrologia judiciaria , ejusque vanitate, disseruimus. VII. Alii deinde, etsi voluntates hominum ita

139쪽

Iiberas, ae hexibiles esse putaverint, ut nequ

a Fatis . neque a sideribus, neque ab ulla e trinseca vi cogi possent, eas tamen ab Originarili mecato sic affectas, ae sauciatas 'sse dix re ut libertatem omnem , atque IndiΠerensa endi arbitrium amiserint. Hinc varus Idit is Augustinus asstrit , quod liberum arbiis trium ad diligendum Deum primi peceara gra ditate perdidimus sa) , quod tibero arbitrio ma- Π utens homo ct se perdidit, ω ipsum a illa enim est poena pereati iussi a , ω amittat unusquisque quo bene uti nolu/t ibi . Et certE utagii vis, atque indifferens Illa libertas re- Quirit, ut animus aequabiliter ad op ita inclinet , propositis nempe duobus 'biectis perfecte indifferens sit ad utrum libuerit eligendum ., quis aperte non videat hanc arbitri I vim, ac 1ibertatem in homine vitiatam , ac deletam ei se oportere, cum nos in malum tacito quodam, sed ingenita, ac vehementi pondere abreptos elinse sentiamus Quid enim aliud a Sacris Lit xis erudimur dum expresse docent, quod sensus hominis proni sunt in malum ab adolesce tia sua se; y quid aliud Apastolus ubi dicebat non quia volo bonum , hoc facio , seis, quod nolor ma- Ium hω ago ; si autem , quod nolo , Mud facio . jam non ego Geror 3llud , sed quod habitat in mapeccatum ἀὶ, atque expressius id explicans ait

video aliam legem in membris meis repugnantem

legi mentis mea, o captivantem me in lege pe eati qua est in mem, is meis se) s quid , in quam , aliud haec , & id genus innumera nobis

ostendunt, nisi quod primi parentis Peccato v

140쪽

hemens adeo corporeae voluptatis ardor, & conis cupiscentiae lames in corpore est accensus , ut

ab illo vel inviti quoque alliciamur, ac impel-

Iamur ad sensibilium rerum amorem p Atque eiusmodi certe rationes , & argumenta Calvinum , aliosque plurimos impulere, ut liberum arbitrium rem esse crederent post primi hominir apsum do sisti titulo , vulneratam illam fuisse libertatem , imo confectam , ω extinctam saὶ ; unde Lutherus Augustinum impugnans, qui de Ii- hero arbitrio scripserat, defervo arbitrio librum edere non erubuit ; quibus conferri, vel accenseri poterunt alii, qui peccati vim, & arbitrii

vulnera , naturae lapsae miseriam nimium , ac frequentissime eXaggerant.

VIII. Sed argumenta, vel authoritates illaetanti certe non sint, ut si libertas, vel indifferens animi vis homini semel indita concedatur, eadem sola peccati labe extingui , sive deleri potuisse existimetur. Quis enim peccato, quod ita libere , & contingenter ab Adamo commissuin est , ut etiam non committi potuerit , libertatem ipsam deleri , vel extingui potuisse putaverit , si revera libertas ipsa veluti proprietas,& perfectio quaedam inseparabiliter , ac necessario humanae voluntati concessa iam fuerit ξ quinam fieri potuisse putemus, ut potentia quaedam ad oppositos actus indifferens, & quae natura propria ad utrumque dirigebatur, ea solum de caussa deleta , . vel extimsta fuerit, quod ad unum potius, quam ad aliud sese liberE d terminaverit ρ Certe si libertas ipsa, quae in Adamo ad bonum, sive malum indifferens persecth fuerat, extingui debuisset ex eo quod li- Tom. V. I bere

SEARCH

MENU NAVIGATION