장음표시 사용
141쪽
I3o. E T Η Ι Cbere inaltim eligerit, eodein iure extingui debuisset si libere bonum eligens , in bono perstitisset ; quod si hoc dici, velestingi, non potest, nec illud etiam cssingi poterit solius peccati viribus arbitrii libertatem extinctam esse. Quod vero coniiciunt arbitrii libertatem post peccatum, non ex solius peccati viribus , sed justo Dei iudicio in admissi peccati poenam ereptam
esse , id nitide , ac certo eX divina revelatione , vel Sacris Literis ostendi debet; quae tantum abest ut creptam peccato homini libertatem insinuent , ut illam potius peccato superstitem saepissimh, ac manifestimine afferant, ut inferius ostendentiis. Cum itaque Augustinus, aliique ereptam , amitam, vulneratam, extinctam hominis libertatem asserunt, ita intelligi debent, ut perfectissima libertas illa, vel animi indifferentia , qua aequaliter hominis voluntas ad utrumque flexibilis erat, vitiata fuerit , ut deinde ad malum potius propenderet; quemadmodum ante peccatum ita libero voluntatis arbitrio sensus, atque corporea cupiditas subiiciebatur , ut ab illa dissentiri non p.,sset , deinde vero In spiritum , nobilioremque hominis partem rebellis, illum sensibilibus illecebris delinitum ad corporea sensim abripiat , ab amore caelestitim avocet, ac degenerem ad terrena deprimat; quae tamen Omnia, etsi libertatem ipsam minuere , laedere , vulnerare possint , quod experimento ipso lateri cogimur, ipsam tamen landitus delere non poterunt. Et sane uis aperte non videat hominis voluntatem , dum uavioribus etiam , ac vividioribus sensibilium illecebris allicitur , dum corporeae voluptatis aestu percellitur , dum ab inferiori , ac rebelli sensu in malum abripitur, resistere tamen , vel
142쪽
DIS P. II. CAP. II. I 3Idissentiri posse, & amorem alio convertere; &quamvis eXtrinsecuS incendatur , puriori tamen , ac serena mentis constantia in proposito conii
stere ; quod non modo plurimis Scripturae locis , de exemplis ostendi posset, sed ex iis etiani , qui in profana historia frequciatissime di prehenduntur , qui sola inanis gloriae spe incredibili quadam constantia , ac si plumbei , vel stipitestarent, omnes v*luptati S, vitae, fortunaeqhleis illecebras atroci animo contempsere.
Quod si pruni peccati contagio in laeti saeptias me labimur, & unusquisque tentatur a concupiscentia sua abtractus , se illectus sa) , id unum
Inferri poterit nunc arbitrii libertatem imminutam , ac vitiatam csse , ideoque homines ube-TIOri nunc , vividi orique gratia indigere , qua pronior in malum voluntas in bonum dirigatur , non vero quod indifferens arbitria libertas cxtimsta jam suerit: unde Augustinus ipse libertas inquit periit per peccatum , sed illa , quae in
paradiso fuit habendi plenam cum immortalitates usit iam , propter quod natura humana divina indiget gratia dicente Domino si vos filius liberaverit , tune vere liberi eritis ib) s atque alibi sententiam propriam exponens, peceato Ada , inquit , liberum arbitrium de hominum natura per Ufe non dicimus e) i quis enim nos rum, dicat quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de genere humano DdJ y quod innumeris alias in locis expresse docet , ut de Augustini certe sententia dubitari non possit. Sed haec clariora certe sunt, quam ut fusius edisseri , vel explicari jam debeant. L IX.
143쪽
IX. Longe gravior est altera dissicultas illa ,
quae contra liberum hominis arbitrium ex divina praescientia deduci solet . Cum enim certum , perspectumque sit Deum ab aeterno nitida , clarissimaque cognitione sutura omnia , vel a lusomnes praevidisse, qui a variis hominum voluntatibus in variis temporis , loci , rerumque circumstantiis fieri , sive produci debuerant, eosque potius sibi praesentes unico veluti intuitu conspexisse; atque altera ex parte certum similiter, compertumque sit divinam hanc cognitionem certam adeo, ac invariabilem esse ooportere , ut null1 ratione mutari possit , ideoque res ipsae non aliter fieri, sive contingere debeant , quam sicuti semel ab aeterno cognitae , sive praevisae fuerant, quinam fieri poterit, ut
actus humani , quos modo exeri , sive produci contigerit, liberi, & contingentes sint , si non alia ratione peragi, vel sequi possunt, quam ut a Deo praevisi , vel cogniti fuerint Alterutrum itaque necessarib dicendum erit, aut divinam praescientiam variari posse, Deumque in propria cognitione decipi, si res libere , & contingenter eveniant, ideoque fieri , vel non fieri, sive diverso modo produci possint, quam ut a Deo praevisi jam fuerint; aut certe si divina cognitio falli, variarique non possit, nihil libere, vel
contingenter fieri posse: adeoque invariabilem Dei praescientiam cum libero rerum eventu conjungi non posse; cumque divinae praescientiae Vi S, ac certitudo negari non possit, arbitrii libertas , rerumque contingentia negari debeat. Huius argumenti vim, quod apud Stoicos celebre suerat, optime agnovit Cicero ca), atque
144쪽
DISP. II. CAP. II. 133 deinde variis Scripturae aut horitatibus vi Vidius adhuc illustrarunt Theologi ; cumque argumenis tum ipsum diluere , sive divinam praescientiam cum futuris rerum eventibus , vel libero volu talis arbitrio coniungere, vel conciliare niterentur mirum certe in quas hypotheses abiere: quae licet alibi sustus, & oportiinius explicatae iam suerint ubi de scientia Dei loqueremur, iuverit tamen hic etiam aliqua solum obiter attingere , ut clari ius libertatis origo ostendatur. X. Plures itaque in illa sententia, vel opinione versantur, ut Dei cognitionem invaria. bilem esse velint, neque tamen humanam liberistatem laedi, nec ab illa fieri posse arbitrantur , ut actus humani libere, vel contingenter non eveniant, quod cognitionem illam ab ipsis adtibus jam libere futuris pendere velint, neque res ideo suturas existiment quia a Deo cognitae , vel
definitae iam fuerint, sed potius illas a Deo cognosci, vel definiri, quia a Deo in liberis hominum voluntatibus veluti suturae cognoscebantur. Illi nimirum existimant Deum ab 'aeterno nitida , ac infinita comprehensione accuratissime eXplorasse quid homines ipsi in variis loci , temporis , rertinique circumstantiis solis arbitrii uiribus , atque flexibili voluntatis potentia essent facturi; cumque in ipsis hominum voluntatibus veluti caussis suturos omnes hominum actus praevidisset, hac scientia duce hunc potius quam alium a flum futurum certo , ac invariabili decreto definivit. Eiusmodi vero cognitio, quae a scientia simplieis intelligentia distinguitur , ab illa nimirum , qua Deus possibilia in seipso , vel omnipotentia propria cognoscit , & simul etiama scientia visionis , qua nimirum Deus sutura , vel
145쪽
existentia a se decreta , vel immutabili deereto constituta contemplatur, mentia media appeta latur , quae singulos hominum a tus libere suturos in ipsis hominum voluntatibus scrutatur. Ac ni gari certe non poterit quin hac hypothesi liberum voluntatis arbitrium cum divina praescientia mirifice non conspiret, atque invariabilis ipsa Dei cognitio nihil libero , vel conis tingenti humanorum actuum . eventui detrahat ; uippe quae actus ipsos non potius suturos, quam non futuros essiciat , sed jam libere suturos a sola hominum voluntate dependentes extrinsece
XI. Tantum tamen abest , ut ejusmodi concordiae , vel scientiae genus admitti possit, ut potius hypothes s illa, cui innititur, veluti falsa ,& absurda manifestissime demoni retur. Humana siquidem voluntas adeo indifferens en debet, ut nihil actualiter velle, vel operari illa possit , nisi prius ab ipso Deo veluti prima caussa eXci lata , vel applicata fuerit ad operandum; ideoque tantum abest , ut Deus ab aeterno coniicere, vel contemplari potuerit quid homo solis arbitrii viribus facturus effet, ut nitide potius , clarissimeque cognoverit hominem nihil essicere, vel cogitare unquam possie, nisi indifferens illa arbitrii vis praevia, ac effcacissima divina motione , sive decreto determinetur; quod quidem clarissimis alibi , certissimisque rationibus , &Scripturarum authoritatibus demonstratum esse sputamus, ut ab ingenuo Phrlosopho, veraeque doctrinae amatore negari non possit. Innumeris itaque Scripturae locis , atque rationibus erudimur , quod omnia, quae in rerum natura subis
inde fieri conspicimus , & ipsi quoque liberi ,
vel contingentes humanae voluntatis actus ita ab
146쪽
DIsP. II. CAP. II. 13sartemo detreti, vel definiti fuerunt ut nonis alia ratione, nec alia de caussa fieri possint, nisi quod ab aeterno invariabili divino decreto sancitum est, ut fierent; quod invariabilis divina cognitio ab invariabili sui, decreto dependet , in quo omnia tam necessaria , quam libera ve- . Iuli medio contemplatur; quod denique liberarvoluntates humanae in singulis actibus praevia , physica, efficacissima divina motione applican--tur ad operandum , neque priori . motioni resi-- flere, dissentiri , vel ad oppositum inflecti pos--sunt, nisi nova motione excitatae vel applicatae fuerint ad resistendum. Quae si vera censeri debeant,' ut ipsi certhcum meliori , antiquiori , nobiliorique Philosophorum, ac Theologorum parte verissima fore putavimus , quis non intelligat humanae liber talis arbitrium non adeo facile intelligi, & eκ- .plicari , sive cum invariabili , praevio , indeclinabili divinar voluntatis decreto conciliari posse λ quemadmodum certe Calvinus , Lutherus, atque Iansenius , cum divinae gratiae , siveta, motionis emcacissimae necessitatem agnoscerent, . arbitrii libertatem vel prorsus deletam , vel maxime vitiatam, ac imminutam esse dixerunt; Pelagius vero , Semipelagiani , & qui nuper illorum vestigiis institere, cum liberum aroi-
trium admitterent, intrinsecam gratiae vim, di- vinaeque praemotionis necessitatem negarunt. A
sue eiusmodi dissicultatem non modo nos ipsi ingenue professi sumus cum de praevia divina motione loqueremur', sed clarissimis etiam Scripturae locis, & Augustini authoritatibus demonstravimus. XII. Eκinde tamen haec celeberrima Augustini, Thumi starum, vel n0stra hypothesis rei i-
147쪽
ei non debet, sed illa potius mirifich confirmatur. Illa siquidem characteres omnes habere conspicitur, qui saepius verae sententiae , vel hypothesi a Sacris Literis tribuuntur. Quid enim aliud Apostolus dum flexibilem arbitrii libertatem cum divina gratia conjungere nititur , frequentius inculcat, quam quod ineomprehensibilia funt judieia Dei , investigabiles via quod omnia ex altitudine sapientia , Θ fetentia Dei pendent, ut in divinae voluntatis abysso Ve- Ititi abscondita delitescant Quid aliud Augustinus asseruit quam Deum miro, F inessabili modo ipsas hominum voluntates indeclinabiliter, insuperabiliter trahere; & hanc quaestionem ubi
de libero arbitrio voluntatis , ω Dei gratia disputatur , ita ad discernendum disseilem esse ut quando defenditur libertim arbitrium, negari Dei gratia , videatur g quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri s b) . Quid denique aliud innumeris aliis tum Scripturae , tum Conciliorum authoritatibus evidentissimE demonstravimus, quam Deum ab aeterno singula decrevisse, res non aliter fieri , vel evenire posse, quam sicuti a Deo definitae, sue de-eretae jam suerint, liber i tamen illas contingere , s-ve perfectam in homine libertatem superesse , qua actus ejusmodi a Deo decretos, atque invariabiliter futuros , ipsa liberE producere, vel non producere possit, praeviam nempe, ac efficacissimam Dei motionem cum arbitrii libertate conjungi '.
Quocirca nullo modo cogimur aut retenta praeseientia Dei tollere voluntatis arbitrium aut retento VoluntR-tis albitrio Deum negare futurorum praestium. Sed utrumque aniplectimur , utrumque fideliter , & veraciter confitemur . II. dehar. Peua. /e Iib. ανώ. eap. 3. Diuitigod by Cooste
148쪽
XIII. 'ramvis itaque debilibus mentis bu-manae viribus admirabilis illa concordia , sive connexio nitide non cognoscatur ; si tamen altera ex parte clarissimis, certissimisque rationibus ostendatur praeviam , & insuperabilem hanc Dei vim admitti oportere, neque tamen hominis libertatem auferre, quid est cur miram , ac ineffabilem hanc concordiam agnoscere , sive fateri dubitemus 3 si illa in altitudine sapientiae, & scientiae Dei veluti abysso quadam delitescit, si ex infinita Dei, atque omnipotentissima potestate veluti fonte dimanat, quis eam subtilius inquirere , sive nitidius intelligere posse se putet, nisi se divinae sapientiae thesauros, divinae potentiae vires intellei tu comis plecti, vel circumscribere posse temere , atque impudentissime glorietur Caeteriim si qui foratasse concordiam eiusmodi aliqua ratione complecti velit, illud sibi maxime persuadeat, quod ad persectam humanorum actuum libertatem , ut homo nimirum liber , indifferens, propriorum actuum dominus sit, nihil aliud requiritur, nisi
ut operetur cum velit, non Operetur si non velit ; hoe siquidem quisque in potestate habere dieiatur , quod , si vult , facit, si non vult , non facit faJ s Haec autem omnia nitide, clarissimeque verificantur, etiamsi physica previa motione vOluntas hominis applicari debeat ad operandum;
ita nimirum Deus voluntatem applicat, sive deinterminat, ut ipsa quoque seipsam applicet, atque determinet ; facit enim Deus ut faciamus praebendo vires esseaeissimas voluntati sb) a facit ipse qua Mult,tamen hoe non facit nisi per ipsorum hominum voluntates μὰ dubio habens humanorum cor itum
quo a)-ἐeoi . O lip. e. 1 r. ib) de corr. O ἔν. e. 14.
149쪽
quo plaeeret inclinandorum omnipotentissimam potesatem , magisque habens in potesate sua ooluntates hominum , quam ipsi suas ; eum denique Deus vult aliquid fieri in hominibus , quod non nisi volentibus hominibus fieri oportet , inelinantur eorum corda ut hoe velint , eo fellicet
inclinante , qui miro , ω ineffabili modo in ipsis hominum voluntatibus operatur 9 velle sa) .XIU. In hoc itaque Pelagium , Calvinum , Lutherum, Iansenium aliosque lalli iam diximus , quod ipsi in homine talem libertatem admittendam esse putaverint, quae a Deo non dependeat , sive qua liberum hominis arbitrium a praevia divina motione excitari, vel applicari non
possit; ideoque, cum libertatem hujusmodi in
homine agnosceret, gratiae vim negavit Pelagius ; cum divinam motionem admitterent, arbitrium sustulerunt Calvinus , LutheruS, atque Iansenius. Nos vero non modb Sacris Llteris , sed ipsa quoque naturali ratione eruditi ean
sol tim in homine sive ante peccatum, vel post peccatum ipsum libertatem agnoscimuS, quae a Deo dependeat, atque a Deo flexibilis, vela applicabilis sit; ut nulla ratione seipsam applicare , determinare; nihil eligere, sive respuere possit nisi prius effcaci, ac praevia divina motione applicata fuerit ad volendum . Sed haec alibi fusius, & oportunitis ubi de voluntate , sive motione divina disseruimus . XU. Quod si sortasse rationes illae subtilio res, obscurioresque sint, quam ut nitide cognosci possint, ideoque tranquillum, paccatumque animum essiciant , iuverit postremd hanc homi- viis libertatem, plenamque arbitrii vim expe-
150쪽
DIS P. II. CAP. II. 13' rimento ipso clarissime demonstrare. Qui is enim seipsum , viresque proprias intimo quodam sensu considerans, in quolibet a stu ita se liberum esse non sentiat, ut si velit operetur , si nolit
non operetur; eamque prorsus arbitrii libertatem , seu voluntatis dominium non exerat, quod exerere persecte posset, si Deus ipse ad huma-- nos actus nihil omnino . concurreret Quis unquam hominum anteactae vitae cursum tacita quadam, & sincera serie accurate relegens si voluptate, si pravis affectibus , si sensuum ill ccebris delinitus malum fortasse fuerit operatus , ita se malum elegisse , vel operatum esse non sentiat, ut sese malum non eligere, non operari potuisse clarissime intelligat ρ Quis denique in singulis actibus , variisque loci , temporis ,
rerum circumstantiis , quodcumque obiectum
sibi vivid di proponatur, inferioremque hominis partem alliciat, non ita, se tamen persecte liberum sentiat , ut objectum illud amplecti, vel non amplecti possit, sensuum illecebris resistere , assentiri vel dissentiri liceat, & amorei alio convertere ;i aut certe si spiritus vivida sensibilium cupiditate , ac rebelli carnis impetu in malum abripiatur, divinam opem inquirere, ac implorare non possit, quam singulis hominibus ille se daturum esse promisit , qui frequentissime nos hortatur petis e , ω dabitur vobis , quart- te , ese inυenietis , pulsate', ct aperietur Oobis ta
XVI. Quod si quis id accurath considerans, se aliquando liberum non fuisse, se dissentiri vel resistere non potuisse , sibi denique oranti , petenti , quaerenti, ac pulsanti gratiam defuisse comperiat, is gratiam ipsam , qua saepissime est abusus,