장음표시 사용
151쪽
oiiam tollas oblatam respuit, sibi modo negatam iustissime indoleat; aut, quod fieri certe non poterit , si nunquam gratiam prior ipse deseruit , si nunquam gratia est abusus, si nunquam ultr5 oblatam gratiam reiecit, is demum queratur se non liberE , sed necessari in peccare , ideoque se intelligat nullius esse peccati reum, nullasque peracti sceleris poenas daturum. Iniquum siquidem est , atque ab infinita divinae iustitiae persectione prorsus abhorret, ut ille peccati poenas sustineat, qui liberE non peccaverit, ut etiam non peccare
potuerit. Dicere autem pereare sinὸ voluntate magnum deliramentum ess ω pereati reum teneri quemquam quia non fecit quod facere non potuit ,
fumma iniquitatis es , ω infania . Quamobrem si illa anima quidquid faciunt , si natura non voluntate faciunt idest si libero ad faciendum motu animi earent, si denique his abstinendi ab
opere ριο potestas nulla conceditur , peccato eorum
teneri non possumus . XUII. Quemadmodum vero nemo peccare, Poenamque mereri potest nisi indifferens , Iiberque fuerit, ita quoque laudari, praemium mereri, vel obtinere non poterit , qui perseete liber non fuerit, hoc est ita bonum non elegerit,
utpotuerit etiam bonum respuere, malumque samplecti; unde ad merendum, vel demerendum non sola libertas a coactione, sed libertas etiam a necessitate, vel indifferentiae requiritur. HOC certe saepissitne Scriptura docet, dum illum laudari, vel coronari testatur , qui potuit tran gredi s eis non es transgressus , facere mala , ω
non fecit b) ; atque Augustinus innumeris in locis
152쪽
Iocis expresse docet, quod anima rationaIi d dit Deus liberum arbitrium a sic enim posset habere meritum si voluntate , non necessitate boni essemus . Cum ergo oporteret non necessitate , sed voluntate bonum esse, oportebat ut Deus antisma daret liberum arbitrium sa) sicuti non necessarios , sed voluntatis defectus susta poena es n-
XVIII. Id unum postrem 5 dicendum superest unde fieκibilis illa, ac indifferens arbitrii vis in homine oriatur, sive quae sit humanae libertatis origo ; simulque ostendendum, quod ejusmodi libertas in homine admitti debet. Quod ut uberius intelligatur, juverit id ex ipso humanorum actuum
principio, sive natura repetere. Itaque quilibet humanus actus a duplici potentia , nimirum ab intellectu simul , ac voluntate ita pendet, ut illarum utraque in illo exerendo admirabili foedere coniungatur ; prius enim obiectum aliquod ab intellectu cognoscitur , ipsius bonitas, utilitas, iucunditas , convenientia , vel amabilitas percipitur , deinde vero voluntas hac obiecti bonitate , vel amabilitate sibi proposita excitatur, & allicitur ad operandum, sive ad objectum ipsum amplectendum, juxta celebre effatum illud quod
nihil volitum quin pracognitum , & quod voluntas ultimum intellectos sudicium sequitur ; unde quo vividior , ac vehementior est bonitas ,& amabilitas, quae in obiecto percipitur, & amorem excitat, major etiam, & fortior illa vis esse debet, propensio , ac veluti pondus, quo voluntas in amabile objectum ipsum inclinat. XIX. Flexibilis itaque , ac libera arbitrii vis partim ab intellectus cognitione, partinia
etiamia; lib. eontr. Fort. 4hp. I. ib) id. de civ. XII. e. g.
153쪽
etiam a voluntatis amorri vel propensione deducitur . Ab intellectu auidem, qui non semper
eadem obiecta considerat, sed ex unius obje- cognitione ad Obiectum aliud repente convolat ; ideoque etiam voluntatem ipsam, ejusque amorem , eX objecto aliquo in Objectu in . aliud deducit. Quin etiam intelle fius unum, idemque obje flum vario subinde modo contemplatur , variamque , ac inaequalem in ipso bonitatem, ac amabilitatem considerat: ut eXempli gratia, si fervido sensuum impetu abripiatur, poterit in objecto maximam amabilitatem apprehendere, quae sedato deinde spirituum motatum prorsus evanescit s unde videmus Eadem objecta diversam prorsus in pueris, adolescentibus, adultisque viris speciem imprimere , quod diverso modo ab intellectu concipiantur, Ideoque etiam diverso modo hanguidius, aut vividius voluntatem allicere, determinare , vel impellere possint ad operandum. Altera deinde libertatis caussa, & origo reperitur in voluntate , ut nempe voluntas ipsa ex natura propria ,
vel ex boni, quod diligit , conditione libera ac indifferens esse debeat. Cum enim voluntas ad bonum veluti objectum proprium dirigatur , Omne illud amare , sive complecti potest, in quo bonitas, aut amabilitas reperiatur, sive certe quod ab intellectu nostro veluti bonum concipiatur; ideoque , sicuti nullum est obiectum sive res, in qua bonitas aliqua , vel amabilitas non reperiatur, aut certe ab intellectu concipi . vel apprehendi non possit, ita nullum eii obj ctum , aut rcs , quae a voluntate amari non possit; unde illa appetendi , vel amandi vis, & potentia , quae voluntati convenit, infinita quudammodo videtur esse, cum ad infiniis
154쪽
DIS P. II. CAP. II. 143 finita , hoc est ad omnia bona ex natura propria dirigatur, nullo peculiari bono satietur,cjusque cupiditas in nullo finito bono quiescat , nullumque bonum , vel objectum excludat, sed omnia potius, dc singula complectatur . Cum itaque objectum, vel bonum aliquod voluntati ab intellectu proponitur , poterit quidem voluntas ab illius bonitate, vel amabilitate, quae semper finita, ac limitata esse debet, allici, in illud inliecti; cum tamen voluntas ipsa ex natura propria non Ad ejusmodi solum bonum , sed ad quodlibet etiam aliud dirigatur , atque alia
plurima sint, quae propria bonitate voluntatem allicere, excitare, sive movere possitnt, voluntas in primi boni, vel objecti amore semper indifferens erit, ac libera, ut ab illius amore ad bonum aliud convertatur ; & quemadmodum ubi voluntas quodcumque bonum elegerit nunquam illo sic perfici, sive satiari . poterit, ut bonum aliud appetere , & iam eleclum respuere subinde non possit, quod nimirum insiti abilis , ac infinita voluntatis cupiditas unico finito bono compleri , vel extingui non possit, ita quoque quodcumque bonum illa sic eliget, ut illud ipsum respuere , vel n0n eligere potuerit , in quo persectissimae libertatis character ,
XX. Quod si voluntas quodcumque bonum finitum , atque creatum libere amare debet quia ad illud unum natura sua non dirigitur, atque in illo infinitam bonitatem, infinitae suae cupiditati parem non reperit, bonum tamen in communi non libere, sed necessario diligere debet, ad quod veluti objectum adaequatum ingenito pondere inclinatur ; quemadmodum etiam necessario non libere Deum amare debet, ubi in
155쪽
finitam ipsius bonitatem clarh, distinct que e
gnoscat, ipsam nimirum summi boni, in quo omne bonum, vel infinita bona continentur, naturam nitidh contempletur. Hinc Beatorum mentes necessarid Deum diligunt, cumque in illius amore omnis voluntatis cupiditas persectissime quiescat, & uberrime satietur, ac infinita voluptate persundatur, non poterit obiectum , vel bonum aliud appetere et unde etiam sequitur, quod illo amore Beati nihil merentur, ucuti aeterno Dei odio nihil demerentur damnati qudd illorum voluntas in perenni mali amore necessariti determinata , sive miserrime confirmata sit . XXI. Caeterum, si rationibus, & argumentis ejusmodi , quibus humanae voluntatis libemtas asseritur, divina quoque Scripturarum, vel Conciliorum testimonia attexenda forent , plurima certE , atque clarissima afferri illa possent, praesertim ex Conciliis illis , quae contra Ρelagianos , aliosque gratiae , vel arbitrii eversores celebrata sunt et atque in primis etiam ex Τridentina Synodo, quae contra Lutherum , atque
Calvinum definivit liberum arbitrium motum, ω exeitatum a Deo cooperari assentiendo Deo excitanti , voeanti , posse dissentire si veIit , nec
veluti inanime quodam nihil omnino agere , me-reque passive se habere , ut haereticis illis videbatur ; quemadmodum etiam sequenti canone haereticum esse definit , qui liberum hominis arbitrium post Ada peecatum amissum , ω extinctum esse dixerit , aut rem esse de folo titulo , imb titulum sine re , figmentum denique a Satana invectum in Ecclesiam a quae singula Lutherus, atque Calvinus alserere non erubuerant. Cui quidem Tradentinae Synodi decreto non modo viterum Conciliorum , sed apertissima , quoque o Scriptu-
156쪽
seripturae authoritas praeluxerat, ubi Deus Cain peccato , pravisque affectibus irretitum alloquens
ait sub te erit appetitur laus , dominabe
eis illius ta) ; sicuti alibi docet quod Deus reliquit hominem in manu consilii fui b & expressius id exponens , sive flexibilem voluntatis potentiam inculcans ait apposuit tibi aquam, crignem, ad quod. volueris , porrige manum tuam
c , quibus, aliisque innumeris testimoniis erudimur etiam post originale, vel actuale peccatum plenam, liberamque agendi, vel non agendi potentiam, sive arbitrii libertatem in homine re manere. Quin etiam ex testimoniis ipsis celebre libertatis discrimen , sive diviso a Τheologis est derivata , qua libertas ipsa , quae in homine
reperitur , alia contradit ionis , alia contrarietatis vocatur. Libertas contradictionis dicitur il-Ia , qua voluntas alterutrum ex contradictoriis eligere, vel amplecti potest , operari nempe svel non operari , amare, vel non amare; libe tas vero contrarietatis est illa, qua voluntas ad alterutrum ex contrariis obiectis inclinat, idest ad bonum , vel malum, ad amorem, Vel odium, quod aquae, & ignis, vitae, vel momtis nomine in Scripturis exprimitur et unde Gliam voluntatis actus omissionis , vel commissionix vocari meri id solent ; quia nempe voluntas aliquando non operatur, id quod operari deberet; aliquando vero operatur id , quod non operari deberet , hominisque persectio non solum requirit ut ipse non operetur malum, sed etiam ut bonum ipsum producat iuxta celebre praeceptum illud diverte a malo , cri bonum d . Qua Tom. V. K vis .
157쪽
vis tamen in homine duplex haec libertas manI- festissime deprehendatur , ad essentiam tamen lIbertatis requiritur sola libertas contradictionis . Certe Deus ipse liberrimus est, neque tamen IP-sius voluntas ad bonum , vel malum indifferens esse potest, sed sollim potest bonum aliquod operari, vel non operari, aliquod producere, vel non producere ; sicuti Apostoli , qui in gratia consirmati jam fuerant, liberrime bonum opera bantur , etsi malum operari , sive peccare 'On possent. Sed haec alterius loci merito videbuntur. II 1c enim de sola libertate illa, vel arbitrio disserimus, quod in hominibus in hac mortalis vitae conditione reperitur, ideoque illos in
bonum , & malum aequali sere pondere inclinat, nisi quod in malum potius tacita , ac Vehement Ivi vel propensione abripitur , ut paullo superius Ostendimus, ac uberius etiam ostendetur, ubi de affectibus, sive de animi passionibus disseremus . XX. Atque haec de humanae libertatis existentia, viribus, & origine dicta sint. Qui plura desiderat, illa, quae a nobis in Metaphysica ,
aut ab Auctoribus alias uberrime disputantur , adire poterit. Haec tamen satis sutura videntur , ut exinde humanorum actuum bonitas, atque malitia inserius ostendatur; illud iterum, quod nu-jus celeberrimae quaestionis, omnisque Moralis caput est , alte cordi , atque animo inligi aedet, quod actus omnes, qui ad creata , vel particularia bona diriguntur, ita voluntarios, ac liberos esse , ut ab humana voluntate exeri, vel Π exeri possint; ut si proinde voluntas ali quid , Praevia cognitione operetur , id Ilu adlcri Di,1mputari, meritoque tribui debeat.
158쪽
. D I S P U TAz I O II. et 'CAP. III. De iis , quae libertati , seu volaviaris .
opponuntur , nempe de ignorantia , metu, ω concupiscentia . I. Ed explicata iam libertatis origine , sueratione cur actus humanae voluntatis liber, ac indifferens esse possit, illa nunc exponenda , vel disserenda nobis occurrunt, quibus libertas illa ita vitiari , vel minui , vel prorsus auferri potest, ut actus ille involuntarius appelletur. Cumque libertas ipsa partinia ab intelle tu , partim a voluntate oriatur ἱ pa tim nimirum a cognitione , sive judicio, quo objecti bonitas, honestas , atque amabilitas vo Iuntati ab intellectu nostro proponitur; partima flexibili voluntatis arbitrio , quae in utramque partem dirigi, objectum ipsum amplecti, vel respuere potest, manifestissime apparet involuntarium partim ab intellectu , partim a voluntate pendere: quatenus nempe minuitur, Vel au fertur objecti cognitio ; sive minuitur, & aufertur etiam flexibilis illa arbitrii vis, atque in unam potius quam alteram partem dirigitur . Hinc celebri, constantique Philosophorum omnium sententia involuntarium ab errore , vel imgnorantia , vel a metu , vel a concupiscentia producitur , ideoque ab Aristotele sa) definitur 1 voluntarium id , quod sit vel vi , vel ignorantia s
159쪽
unde de iis omnibus ita nunc brevisses dighreiamus, ut nitidE intelligatur quomodo ab ejusmodi caussis arbitrii libertas, ideoque humanorum actuum bonitas, sive malitia varietur. II. Atque, ut ab errore, vel ignorantia exor diamur, illa definiri solet earentia , sive priva eio eognitionis; eademque spectari potest sive r
spectu illius, in quo reperitur, & qui ignorare dicitur ; sive respectu rei, quae ignoratur ; sive deni-ἔue respectu modi, quo illa in voluntatis altum inuit, ut ille voluntarius, vel involuntarius eκ cognitione, vel ignoranti, fieri dicatur. Si ignorantia primo modo consideretur quat nus in intellectu, vel homine reperitur, illa di stingui solet in vineibilem , & invineibilem . Uincibilis, vel superabilis ignorantia vocatur illa, quae facilE, ac mediocri diligentia vinci, vel superari potest ; ideoque, si quis illam vincere, vel supe-Tare non curet, eadem ignorantia supina, vel a fessata vocari solet; supina quidem, aut crassa siquis adeo iners sit, ut illa addiscere, sive co-fnoscere negligat, quae proprii muneris esse deisent, sive quae propriae conditioni, statui, veIossicio conveniunt; affectata vero dum non mO-
db illa cognoscere negligit, sed etiam curat, atque sollicitus est ne sibi invito ostendantur; si-hique media, vel instrumenta eripit, quibus f
cile erudiri posset: illi propemodum similis, qui
non modo res, & obiecta conspicere contemn ret, sed oculos etiam ita clauderet, ne ultro OMIatam lucem, & objecta intueri cogeretur. III. His ita positis , vel explicatis clarissimi sequitur qod error ille, vel ignorantia, quae invincibilis sit, libertatem, ac voluntarium perimit ; ideoque, quae cum ignorantia, vel ex e
rore invincibili fiant, neque libera, neque pr
160쪽
DIS p. II. CAP. III. τ4s . inde imputabilia sunt. Si enim libertas oriatur ex praevia cognitione , vel intes lectas iudicio , nihilque volitum esse potest , quin praeco gnitum fuerit, atque voluntas non liberE sed necessarid iudicium ultimum intelleelsis sequi debet , si denique intellectus ipse aliter de re tu
dicare , errorem vitare , vel iuperare non potest sideoque non liberE. sed necetiarib errore abripitur, etiam voluntas ipsa non libere, sed ne cessarid in obieetum ipsiim sibi ab intellectu proinpositum seretur , ideoque voluntatis actus inu Iuniarius erit, ac ipsi imputari non poterit. IV. At, si error, & ignorantia vincibilis sit, facile nimirum vinci, vel superari potuerit, haeo
libertatem laedere, involuntarium actum effcere, ideoque a peccato excusare non poterit. Si enim quis errorem , quem lacit E superare potest , superare contemnit, quin etiam consulto adeditaque opera nititur ut in errore persistat, error ipse, vel ignorantia libera, & voluntaria erit ; ideoque quidquid ex errore voluntario oriatur, vel ex hac ignorantia dependeat, similiter liberum , ac voluntarium censeri debet Sic ex. gr. qui intelligat se legem violare posse , vel subinde malum operari nisi legem ipsam , operisque naturam, & circumstantias optime inquirat, hic ubi legem inquirere, circum stantias explorare contempserit, sive in errore persistere liberE, atque consulto voluerit, censetur etiam legem violare voluisse. Qui dum ebrietate premitur, vel a furore abripitur ita se mentis impotem fieri experiatur, ut plura contra legem , ac honestatem essiciat, si libere , ac voluntarid in ebrietatem , aut iram labatur , libere quoque, vel voluntario censeri debet actus illos voluiue, quos cum ebrietate, vel ira com