장음표시 사용
191쪽
ipsis oriatur. Sic in exemolo allato homicidium non ita divina lege prohibetur, ut pro temporis , & loci conditione , fieri non pouit ;aliena rapere non ita vetitum censtri deber , ut tremat necessitatis tempore id non liceat, cum tamen alia plurima ita vetita sint, ut nunquam in ulla rerum circumstantia licita censeri pota sint, ut odium Dei , mendacium , &c. sed haec uberius sequenti Capite explicabuntur. XU. Illud interim , veluti coronidis, loco ait Nemus varias a Philosophis, atque Theologis actiis humani circumstantias enumerari, ex quibus Giusdem bonitas, sive malitia oriatur , Quis, quid , ubi , quibus auxiliis , cur , qu modo , qu ndo quibus nimirum persona , actus, locus, instrumenta, vel media , finis, modus , & tempus e rimuntur, ut G illarum varietate, varia, quoque ac inaequalis bonitas, sive malitia in humano actu resultet; longeque immanior, ac scelesti'rexistimetur qui patrem Occiderit, quam qui inimicum, vel alienum hominem peremerit; qui centu is aureos , quam qui decem surripturit ; ideoque circumstantiae eiusmodi, etsi peccati speciem, sive naturam non mutent, idem nimirum praecep tum Violent, graviorem tamen peccati labe essiciunt, unde circumstantiae aggravantes appellari merito solent. XVI. Quinetiam circumstantiae ipsae ita humanum actum vitiare subinde solent,novamque sive distinctam malitiae labem adspergere, ut ipsam peccati speciem, sive naturam immutent, ut plura ncmpe praecepta violet, vel pluribus virtutibus opponatur. Sic aliquid surripiens furtum committit; Praeceptum violat, quo non 'surari praecipimur ἐopponitur justitiae, qua suum cuique tribuendum s
192쪽
DIS P. II. CAΡ. IV. χ8 Idum, vel relinquendum esse iubemur; at, si res
sacra, vel quaecumque res in loco sacro auferaiatur, gravius, novumque peccatum erit, quod sacrilegium . vocatur; violatur enim praeceptum
aliud, quo res Deo sacras contingere prohibemur; opponitur virtuti religionis, qua res sacras, Deo que dicitas non auferre, profanare, vel profanarum instar habere iubemur; ideoque circumstantiae ejusmodi speciem mutare merito ducuntur, novumque peccatum aliud constituere .
Ut itaque . abiis humani bonitas, sive maliatia nitidE cognosci , vel definiri possit, omnia accuratissime distingui , sive cognosci debent,
quae in tali actu reperiuntur, finis nimirum, intentio , obiectum , & circumstantiae , deinde vero inquirendum quomodo, sue quo sensu actus ille prohibitus sit, an ordo , relati O , aeterna lex a Deo , vel ab hominibus instituta hanc potius , quam alteram circumstantiam respiciat rin illa nimirum parte , qua actus ordini, vel Ierigi opponatur, semper malus haberi debet; sin vero nullus ordo, vel nulla lex habeatur , quae actum illum , vel tales circumstantias complecta. tur , aelus ille semper indifferens haberi poterit. Sed haec oportunius variis in locis ubi de Iegiis bus, de conscientia, de virtutibus, atque i
primis de prudentia agi contigerit, disserentur. CAP.
193쪽
as1 E T H I C IEC A P. v. De Iegnu', illarum necessitate , Origine , O divi one .
I. onitatem omnem , . sive malitiam , quaeri in liberis humanis act; bus reperitur, ex ordine , sive lege , quae actibus ipsis imposita, sive praescripta suerit , ita repetendam esse iam diximus, ut bonitas ipsa, vel pravitas ex legibus elarissime cognoscatur. Utataque saeith intelligi , vel deliniri possit, utrum
aliquis actus bonus, vel malus censeri debeat, explicanda nunc superest legum varietas, vis,& origo; eumque plurimae leges vel ab hominibus, vel ab ipti Deo sint institutae, illud in primis inquirendum erit, Quo eae capite , ac veluti sonte manaverint, qua de caussa Deus liberum humanae voluntatis arbitrium legibus eiusmodi obstrietum esse voluerit. II. Nec desuere certE Philosophi, qui leges omnes iniustas , inutiliter , & immerito constitutas esse putarent . Cum enim intelligerent animi voluntatem liberam adeo , sive flexibilem esse opertere , ut in oppositos actus sese libere inflectere, quodcumque libuerit amplecti, innatis etiam. sensuum illecebris in sensibilium amorem allici , ac ingenito quodam pondere trahi posset, immerito prorsus, ae iniquE sactum existimarunt, ut libertas illa legibus, vetuisti vinculis coerceretur, & contra ingenitam, inditamque sibi naturae vim ad unum potius, quam ad alterum adigeretur . Alii vero , cum al-tcra eκ parte intelligerent liberam, & flexibi. lem
194쪽
lem humanae voluntatis vim, & arbitrium, primi parentis peccato vitiatum , vel penitus eX- tinctum esse, nihilque nisi ad peccandum valere, leges ipsas aut ex invidia, perdendique hominis desiderio, aut in peracti sceleris poenam se institutas esse putarunt, ut homo, cum leges impositas neque naturae, neque gratiae , quae deerat, viribus implere iam posset, merito violatae legis poenas daturus , aeterno silpplicio
III. Utramque tamen opinionem , sive querelam falsam, & absurdam esse clarissimh deis monstratur . Quod enim ad vitiatum , vel ex intinctum libertatis arbitrium attinet, eam arbitrii vim post peccatum ipsum superesse jam diximus, qua homo legem liberi implere, vel non implere possit; ideoque si legem liberE vi
laverit, merito prorsus poenam subire debeat. Quod verb liberam esse voluntatis humanae naturam , atque ad opposta flexibilem asserunt, tantum abest, ut inde legum inutilitas inseratur , ut exinde potius illarum convenientia, sive necessitas ostendatur.
x. Si enim voluntas hominis libera , atque flexibilis, esse debet, necessarium est, ut ab aliquo inclinetur, sive determinetur ad operandum; alioquin, u temere, & inconsulto, si caeco quodam impetu, si corporeis sensuum illecebris abriperetur ad operandum, illa eorporum , vel brutorum instar nulla cognitione, sue conis stio, nulla deliberatione 'operaretur et quod ceriste ab humanae , liberae , nobiliorisque naturae conditione prorsus abhorret. Neeessarium est itaque , ut voluntas ipsa previa ratione , sive rationis ductu operetur, ideoque flexibilem vim ad illa determinet, quae propriae naturae rati
195쪽
nali conveniunt , ad illum nimirum snem dia Tigat, eumque ordinem assequatur , qui s binatura ipsa inseparabiliter est constitutus, quem nihil aliud esse jam diximus, quam ius naturale, aeternamque ligem, e X qua leges omnes veluti fonte dimanant. Alioquin libertas illa, quae contra naturae legem, sive ius naturale operari posset, rationem, , naturam ipsam deis strueret; ideoque qui voluntatis arbitrium nul- Iis legibus adstrictiim esse contendat, rationem ipsam , aut rationalem hominis naturam , ejusque dignitatem everteret. lx. Deinde flexibilis illa arbitrii vis, ac ira requieta sensuum cupiditas effcit, ut homo i satiabili quadam, ac inexplebili cupiditate, vel desiderio ardeat; idque assequi vehemcnter adeo nitatur, ut opposita quaeque contemnere subi de possit. Conveniens itaque, vel necissarium maxime fuerat , ut libera agendi vis , vel insatiabilis illa cupiditas , quae in sui aliorum. que perniciem, atque miserritrium totius fiuia mani generis exitium ard ret, legibus veluti quibusdam finibus coerceretur, ut inde placita, ac secura vita peragi possit. 3. Et certe ad singulas animalium species, pulcherrimumque ordinem, qui in Universo convispicitur, plurimum contulit, ut serae ipsae instinctu quodam, ac sere lege dirigerentur, unis de inter ipsas amicitia, socritas, mutua conis nexio reperiretur ; quanto itaque convenientius, ac utilius hoc in homine praemiri debuit, qui si libera animi vi , rationis lumine abutatur, siserique sensuum illecebris tintiri patiatur, si ras ipsas impetu, ac immanitate superare conspici iatur Uni siquidem homini. ut eleganter est a Pliis nio observatum, es datus, uni luxuria .
196쪽
unἰ ambitio, uni avarrtia , uni immensa vive di cupido , uni superstitio , uni sepultura cura , atque etiam post se de futuro . Nuili vita fragia
Itor , nulli rerum omnium libido masor , nullι pavor confusior , nulli rabies acrior . Denique ea in sera animantra in suo genere probe degunt , congregari videmus , se sare contra dissimilia. Leo num feritas inter se non dimicat , serpentum mor sus non petis fer8enter ι ne maris quidem. bellua suc pisces nisi in diversa genera saviunt ' , at luem. cule homini plurima ex homine sunt mala ta) ἔcamque nunquam feras ad noeendum nisi necessitas inciter , aut fame, aut timore rogantur ad pugnam , homini perdere hominem libet fbJ.
4. inod si , dum summus Artifex animalia
Sanctius his anima I , mentisque eapaetur altae Deerat adhue , ω quod dominari in catera pose. in x . Rideoque hominem creavit, qui libera voluntate , live dominio ereatis rebus omnibus uteritur , iisque veluti certas leges imponeret ; quis non intelligat plurimum decuisse , ut homo ipse ceristis quibusdam legibus a Deo veluti supremo
omnium domino dirigi , vel obligari debes. Nec aliud eerth seri potuisse putabit , qui secum ipse consideret quod libera, atque ab-
Cognatis maeulis similis fera . quando leonIFortior eripuit vitam leo δ quis nemore unquaru Expiravit aper maioris uentibus apri λIndica tigris agit rapida euin tigride pacem Perpetuam saevis inter te convenit ursis, an II. v. 139. Dissili od by Cooste
197쪽
soluta voluntas, quae nimirum a nullo dirigi , vel inflecti possit, quae ita sui domina sit, ut quidquid libuerit amplectatur , liberrimae solum , absolutae, vel independenti eaussae convenire opotest , cuius nodi est solus Deus humana vero voluntas, quae natura propria ab ipso Deo veluti caussa dependet; sicuti ab ipso recepit ilia Iud esse , quod habet, nec aliter esse potest, quam ut ab illo creata suerit, ita quoque ab illo recipere debuit operandi modum, qui eidem esse
conveniat, nec aliter operari potest, nee ad
alium finem dirigi, quam ad illum, quem sibi
6. Illud etiam merito addi poterit, quod
eum moralis bonitas, quae humanae, vel liberae voluntatis actibus veluti secundaria perseis cito superadditur, ex solo ordine, sive lege dependeat , sicuti ad uberiorem, nobilioremqu humanae , vel liberae voluntatis persectionem plurimum conferre poterat haec superaddita, sive moralis bonitas, ita quoque plurimum conis
. serre , vel oportere videbatur, ut humanae v Iuntati leges, & ordo praescriberetur. . Rationalem etiam naturam maximh decuit, ut cam se irraumeris propemodum beneficiis a Deo exomatam , ac illustratam esse cognosceret, intimo quodam, ac sincero grati animi sensu assiceretur, ut auctorem beneficentissimum amantissimumque colere, ac venerari, illum sequi, illi parere desideret , ideoque mores, actusque proprios ita componere , ut divinam illius voluntatem exequi, sive perficere possint, quod certe fieri non poterat, nisi Deus ipse, certis quibusdam legibus ita voluntatem propriam ostenderet, quibus se toti voluisset.. 1. Si denique nulla lex homini praescripta
198쪽
DISP. II. CAP. V. 287 foret, nulla quoque moralis bonitas, ideoque
nullum meritum acquiri posset, unde aeternam
Delicitatem , quae ut eorona, merces, bravium meritis debitum proponitur , nunquam homo assequeretur, vel certe, ii in gIoriam ipsam nullo sui merito transferretur, illa iucundissima voluptate cais Teret , qua beatorum animos persundi diximus dum secum ipsi reputant aliquid se ad ejusmodi gloriae eonsequendae studium contulisse ; ut si proinde beatorum animi doloris capaces ecsent, id unich quererentur se parum in acquirendae faelicitatis opere laborasse . IV. Exinde verb non modo legum necessitas, &eonvenientia demonstratur, sed facile quoque intelligitur unde illarum vis, & auctoritas oriatur. Tota nimirum legum authoritas ita a suis premi Legislatoris imperio , sive dominio pendere debet, ut ipso sublato vel nulla lex haberetur, vel certe liberos hominum animos eois gere , vel obligare non posset. Cum enim lex aliud esse, vel haberi non soleat, quam ordo quidam, quo humanae voluntatis alius ad unum potius, quam ad objectum aliud dirigilatur, ut ab illo deflectere in operando non possint, clari iasime apparet hunc ordinem a solo Deo praescribi, constitui, vel definiri posse: qui cum voluntates i psas hoc potius, quam alio modo creaverit , illas ad hoc potius, quam ad objectum aliud direxit, hoc non alio modo operari v iuit, bonitatem denique, ac honestatem in hoc potius, quam alio objecto collocavit; ideoque nisi Deus ipse veluti supremus omnium dominus, ac arbiter liberam, atque flexibilem hominis voluntatem legibus veluti finibus coeris cui siet, poterat voluntas ipsa in suemlibet a-bum libere exspatiari, nullique legi, vel ordi-
199쪽
ni subiacere . Neque de iis solum legibus hoe intelligi debet, quae subinde a Deo , ves ab hominibus latae, praetcrimaeque fuerint, sed de ips1
quoque naturali, via aeterna lege, quae singulis hominum cordibus invariabiliter inscripta censeri solet. Illa nimirum ex sola hunianae naturae conditione dimanat, ut superiori Capite ostendimus; ideoque , scuti a libera Dci voia Iuntate dependet, ut homo rationalis, & ciabilis seret, ita quoque ex hac ipsa Di i vo-Iuntate, vel imperio dependet, ut hoc potius, Ilvam alio modo operari debeat. Sed haec suis ius, & accuratius sequenti Capite explicabunis
V. Interim varia legum genera, sue legum divisionem brevissimh complectemur. Cum itaque lex a Philosophis definiatur ,
aut mensura actuum humanorum , per quam ad id, quod rectum est , agendum s , quod pravum 'en , Omittendum dirigimur ta) , sive regulangendorum, omittendorum s vel denique natio rationis imperans honesta , prohibens eontraria , lex universaliter respectu rerum, si vamateriae, quam respicit, distingui solet in imis perantem , ac prohibentem; ideoque legis pra caepta , alia a rmativa , alia negativa vocari solent. Illa nimirum praecepta , quae bonum,ac honestum imperant, affrmativa, vel positiva vocari solent, ut honorandos esse parentes, Deum diligendum; illa vero , quae malum, ac inhonestum aliquid prohibent, negativa, vel prohibentia appellantur, ut non occidere, non su- rapi. Neque enim tantum ad persectam hominis beatitatem, humanaeque voluntatis persectionem suia
200쪽
DI P. II. CAP. V. sumere videbatur a malo deflectere, & abstin re; sed ad bonum insuper dirigi , vel quod honesthim est , operari requiritur, ut inquit regius Propheta diverte a malo , ci' fare bonum. VI. Quod si lex ipsa non ad materiam, sive Praeccpta , quae continet, sed potius ad legislatorem , a quo sancita fuerit, reseratur , illa distingui solet in naturalem , & positivam. Legnaturalis vocatur illa, quae natura Ipsa ,-nLceia
fari , , invariabiliter homini praescribitur, sive invariabili tir, ac inseparabiliter hominis naturam consequitur. . Postiva dicitur illa , quae sic a libero legislatoris arbitrio posta , vel constituta est , ut etiam variari, vel revocari possit, ut iusius, & oppor- 'tun Hi S. Cap. IX. Ostcndetur.
Si eiusmodi lex positiva ab ipso Deo rogata, vel constituta suerit, divina vocatur ; humanave rh si ab hominibus. Ac divina quidem In veterem , ac nomam , sive Iudaicam , & Evangelieam distingui solet , quod illa pcr Moysem Iudaeis tradita , ac veteri Τeliamento explicata ; ista verd per Christum omnibui hominibus ejusdem sanguine redemptis in Evangelio proposita fuerit . Humana denique in Politi- eam , sive Civilem , atque Canonicam, sive Aeetesiasteam dividitur; quarum illa Principum, sive Reipublicae decretis; ista Conciliorum Canonibus , Patrum , Pontificum selitentiis, vel Decretalibus contineatur. Aliae plurimae legum divisiones afferri plerumque solent; verum , cum illae aut minutiores sint, aut certe ex superio Tibus . veluti sontibus oriantur, intelligi, vel explicari facit E poterunt ubi de singulis legum generibus antea memoratis ordine disseruerianuS . Itaque primo du lege aeterna , vel natu-