장음표시 사용
211쪽
sulacat. Quod si quemlibet hominem nati ira i podiligere deberemus, nefas propemodum seret privatos quosdam, ac peculiares homines amicitia compleisti; aut si hominum natura ad societatem , totiusque humani generis bonum dirigeretur , ab illo fine deflecteret, quicumque patriam , & amicos ita diligeret, ut amorem, societatemque singulis hominibus debitam patriae, vel parentum,
vel amicorum finibus circumscriberet. Denique nullus amor, vel nulla cupiditas omnium cordibus altius impressa , ac vividius excitata conspicitur,
quam sui conservandi, perficiendique cupiditas
ideoque tacita naturae lege ad hanc conservationem
ita impellimur , ut quidquid ad illam conferre pota sit, id veluti naturali jure praescriptum , quidquid
ipsi adversetur , ab illo vetitum videatur. VIII. Quacumque tamen ratione, mitiorique sensu Carneadis, Hobbii, vel Spinosae opinio eκ-plicetur , fieri certe non poterit, quin illa a rectae rationis lumine, hominum fine, Universi pulchritudine non abhorreat, ideoque veluti falsa, & absurda refelli debeat. t. Ac primo, si morum honestas , atque naturae lex a propria singulorum hominum utilitate r petenda sit, quemadmodum certe haec utilitas in variis homini Dus varia esse debet, ut illa , quae uni utilia, commoda, vel condncibilia sunt, ideoque vehementi, vividoque amore ab illo inquirantur, alteri inutilia, vel noxia sint, ideoque horrore maximo vitentur , ipsa quoque humanorum actuum honestas in variis, ac oppositis etiam rebus, & obiectis consisteret; sve naturae lex eadem , semperinque constans, ac invariabilis esse non posset: quonihil absurdius effngi unquam poterit.
m Prima animantis appetitio seipsum tuendi, atque servandi. Sisiei v. Laere. Duiliroes by Corale
212쪽
msp. II. CAP. VI. Ior s. si enim quilibet propriis arietibus inisdulgere, propriae utilitatis amore dirigi posset, atque illud veluti sane lim, honestum , ac naturali iure praescriptum complecti, quod proprio solum commodo, vel jucunditati conferre videretur, incredibile est certe quam grave, ac exitiale dissidium , atque pernicies singulis hominibus immineret, dum quilibet ait rius hominis necem veluti sibi commodam cupere , ideoque naturali jure inquirere posset; unde omnia querelis, odiis, formidine , bellis , atque humano etiam sanguine miserrime complerentur aa. His accedit quod nullus amplius virtuti , nullus clementiae, nullus sapientiae locus , vel floria superesset; quin potius ab ipso naturae iure defleeleret quicumque propriae utilitati, patriae , parentum , liberorumque amorem ante poneret ; meliorque proinde laus rudi , inertique homini deberetur , qui audita hac naturae lege in cuiuslibet sapientissimi , praestantissimique viri perniciem omnia sussi eque inverthret ac patriam , liberos, & si fieri etiam possct, humanum genus in eXitium, summumque discrimen adduceret: cum poti sis , ut sapientissimi viri arbitrantur , non magis vituperandus si proditor Patria , quὰm eommunis utilitatis , aut D
Iutis desertor propter suam utilitatem , aut salutem sal . . Addi etiam poterit, quod ita a natura ipsa comparati sumus , ut illos etiam necessit uiadine, & amore quodam complectamur, eX quibus nulla nobis utilitas, nulltimque commodum oriri potest ; cumque caeteros homines nobis
213쪽
propemodum similes agnoscamus , natura ipsa Impellimur, ut ipsis tacito quodam, ac suavi societatis foedere coniungamur; nihilque nobis solo propriae utilitatis amore expetendum intelligamus, quod in aliorum perniciem , vel incommodum convertatur.
s. mod si propria solum utilitas veluti sinis cuilibet homini sc a natura , vel aeterna lege praescriptus haberi posset, ut ille posthabita aliorum, ac totius humani generis cura propria solum ardentissimh inquireret, non is cer- χε finis videretur, qui sapienti, pulcherrimaeque creaturae sit constitutus; illi nimirum , quae amantissimi, ac beneficentissimi Patris imaginem exprimere debuit. IX. Ingenitus est itaque singulis hominibus atque alid illorum cordibus impressus sui metipsus amor, atque innata sui conservandi, perficiendique cupiditas; non ita tamen, ut mutua secietati, coniunctioni , & amori, ut publicae , ει communi etiam aliorum, quos nobis persessi e similes, aequales, eodemque iure animatos intelligimus , opponatur; sed illa propriae uti- Iitatis cupiditas, suique amor temperari debet, ut illa nobis utilia, & commoda comple flamur, quae in aliorum , ac patriae praesertim perniciem , vel incommodum cedere non possint; paratique simus, si id honestas requirat, proprias etlam
utilitates, fortunas, ac vitam ipsam contemne- Te , ut patriae, humanique generis commodo consulamus.
Exinde vero facith refelli, vel solvi poterit quidquid a Carneade , aliisque opponebatur .
' Deus nihil iubet, quod sibi prosit . se Illi eui i μ
214쪽
Innatam nimirum esse dicemus propriae utilitatis cupiditatem; sed innatum etiam aliorum, totiusque humani generis amorem, ac societ tem ; nos ad' hunc potius, quam alium hominem
diligendum plerumque impelli, quod in hujus
amore maior nobis utilitas, vel iucunditas oriatur ; sed interdum etiam nos ad illorum amorem dirigi, ex quibus nulla nobis utilitas mavinare possit; nec unquam ita natura duce aliquem esse diligendum , ut exinde aliorum pernicies , & incommodum oriatur; nulla nos denique lege, vel ordine compelli ut aequaliter homines singulos diligamus, ideoque nos posseis cum aliquibus solo majoris utilitatis, ver jucunditatis amore , ubi nimirum similein , communemque in ipsis patriam, sanguinis conjunctionem , aetatem, indolem , studia, affectus, aliaque id genus plurima reperiamus, peculiarem, ac serε privatam societatem inire; non tamen inde fieri, vel inserri posse , quia communis quaedam , etsi languidior societas, & amor cum toto humano genere non conservetur, ejusque amore , si fieri oporteat, peculiaris illa societas dis luatur .X. Longe nobilior, atque communior est il-Ia Philosophorum sententia, qui ius naturae tu ab intrinseca rerum honestate repetendam esse sarbitrantur, ut illud naturae jure praescriptum velint, quod eX natura propria bonum, honestumque siti illud naturali iure vetitum, quod propria natura inhonestum, pravumque sit. Hinc naturae jus immutabile , ac aeternum esse defendunt, quod sicuti res ipsae, vel illarum essentia semper eadem, ac invariabilis esse debet, itaraue bonitas, atque malitia , quae in illis in-ece reperitur, variari, sive mutari non
215쪽
beat , vel jubeat, hoc non ideo bonum , vel malum censeri debeat, quod a Deo praescriptum ,
vetitumque sit ; sed ideo potius ab ipso Deo prohiberi , sue praescribi debuerit, quod ex nais
tura propria malum, vel bonum foret.. XI. Quid porrd in hac altera Grotii , aliorumque sententia laudari, vel optari tortasse apoisit , paullo superius ostendimus , ubi de intrinseca morum honet a te loqueremur . Quod ad hunc quid im locum attinet, si haec intrinseca rerum bonitas, ac honestas aliqua admitti debeat . illa a divinae voluntatis arbitrio , aut certe ab . ipsa humanae naturae conditione ita pendet, ut si hominum naturam variari continis geret, ipsam quoque moralem humanorum ais Ouum bonitatem variari oporteret; ideoque intrinsica rerum bonitas non erit prima iuris naturalis origo, sed ipsum natiirae ius aut ex diis vini Legislatoris arbitrio, aut eX hominum natura veluti e X primo , clariorique sonte desumi debebit. Nec aliam certe suisse diximus veram praestantissimi Grotii sententiam , qui eis alicubi naturae legem a Deo non pendere constituat , positivam solum , expressamque legem li- .re sancitam excludit, non eam tamen, quae ex ipsa humanae naturae conditione ab ipso Deo libere electa , vel constituta derivet. Hinc ius
naturale dc finit dieiatiam rosia ration 1s indrean ractui alicui eκ ejus convenient ra , aut drscon ve nientia cum ipsa natura rationali inelse moralem turpitudinem , aut necessitatem moralem , ac consequenter. ab auctore Natura Deo talem actum aut
vetari, aut praecipi sa); & expressius etiam inferius
216쪽
fertiis asserit quod esse aliquid iuris naturalis pro Fari solet a priori , s ostendatur rei alicujus convenientia , aut disconvenientia neeelsaria eum n rura rationa Ii , ae foetati a unde illud ipsum naturale sus , quanquam ex principiis homini inis rernis profluit, Deo tamen adseribi merit 3 potest , quia ut talia principia in nobis existerent ipse vo-ι uir ; quo sensu Ch sippus , o Stoici dicebant iu-πis originem non aliunde petendam , quam ab ipso Iove b). Quod si ita Grotii sententia intelliis genda sit, cum sententia nostra in serius explicanda mire conspirat, ideoque quidpiam h lcaddere, vel uberius attexere nec iuvat. nec
decet.. XII. A superiori tamen Grotii opinione plu-ximum dissident illi, qui ita naturae legem a li- hero divinae voluntatis arbitrio pendere arbitrantur , ut quemadmodum Deus hanc potiusquam aliam legem praescribere potuit, ideoque, hunc potius, quam alium actum bonum, honestumque reddere, ita legem ipsam variare . subinde possit: eumque ipsi blasphemias brohi- here libuerit, sesue sincero religionis cultu, di amore honorari iusserit, potuerit tamen hominibus imperare , ut blasphemiis Deum cole Tent , ipsumque cidio, & diris execrationibus honorarent b, . Atque in hanc perditam fortasse, ει impiam sententiam illos impulit incauta , ac absurdissima divinae potentiae, seu libertatis idea , qua a Deo quidquid ipsi libuerit , quamvis etiam nobis absurdum , repugnans , impossibi- Ie , contradictorium videatur, libere fieri posse
Putabant; eamque rerum omnium naturam credebant, sicque omnia a flexibili divinae, om-
217쪽
nipotentissimaeque voluntatis arbitrio illas diri si existimabant, ut ex bonis malae, ex pravis nonestae fieri subinde possent . Illud etiam MNtasse accedit, quod in sacris Literis furtum, homicidium , sornicatio, mendacium , aliaque id
genus peccata a Deo imperata , laudata , praemiisque ornata videantur; ideoque in iis casibus Iex naturae variata suerit, ut actus illi, qui prius inhonesti, prohibitique fuerant, tune liciti, ac imperati jam fierent.
XIII. Caeterum temerariam hane, impudentissimamque opinionem refellere propemodum pudet; id solum obiter innuisse iuverit, quod ri haec omnia mutabilia dicantur esse ne divina potentia certis quibusdam finibus circumscriba-gur, eodem certe iure concedi deberet Deum usum variari, sallere, peccare, vel mori potalle; aut, si omnipotentia ad haec ipsa non extendatur, quae naturae divinae repugnant, ita quoque divinae potentiae nihil detrahetur si naturae legem ex ipsa divinae sanctitatis, aut humanae naturae a Deo iam liberE constitutae eonis ditione derivatam variare non possit.
XIV. Alii postremb naturae legem non ex ipsa Iibera variabili divina voluntate repetunt, sed potius ex invariabili sanctitate, iustitia, ae persectionum cumulo, qui in Deo, veluti persectissimo ente reperiatur; ut illud nimirum honestum, ac naturali jure praescriptum censeri debeat, quod divinae sanctitati respondeat, aia similetur, ipsamque veluti imago exprimat. Hinc 'homo dicitur esse factus ad imaginem O similitudinem aὶ Dei; David eximius sanctitatis, & honestatis amator dieitur inventus iuxta ibi σον Dei s
218쪽
DISP. II. CAP. VI. go De , & Deus ipse nos ad honestatem erudiens ad porsectionis exemplar dirigens inquit sancti estote quoniam ipso sanaus sum sa) , estore perfecti sicus Pater veser ealsis perfectus es LbJ : ut ostenderet honestatem, sanctitatem, ac persectionem omnem, quae ab hominibus acquiri possit, ab ipsa Dei sanctitate veluti sonte, idea, sive principio repetendam esse .XU. inamvis tamen haec opinio, vel explicandi ratio certissima sit , nihilque, quod a n turali jure praescribitur, divinae justitiae , vel sanctitati contrarium esse possit, aegre tamen concipitur quomodo naturae leκ infinitam Dei sanctitatem, atque iustitiam exprimere possit, ut homines eodem modo, eodemque iure inter se m
tuo agere possint, quo Deus ipse cum hominibus operatur; atque ius illud infinitum , quo
Deus creaturas omnes complectitur , veluti specimen, & exemplar haberi debeat, quo homines ipsi in alios homines ius exerere, vel exercere subinde possint: ut cum eX. gr. Deus nullo unquam vinculo , vel debito teneatur, ac alte rius rei caussa, & amore operari non debeat, ita quoque homines ipsi nullo pacto, vel scedere coerceantur, propriaeque utilitatis amore operentur , quae paullo superius veluti falsa , de absurda demonstravimus. Quineti m naturae leX , sive naturale ius, quod hia inquiritur, tale esse debet , ut Ioeum aliquem habeat , etiamsi dareis mus , quod sinὸ summo scelere dari nequit , non esse Deum , aut non curari ab eo negotia humaiana se , ideoque morum honestas , atque naturae lex ex divina sanctitate veluti proximo se te repeti non potest. XVI.
219쪽
XVI. Quae eum ita sint, ac in Variis P ni Iosophorum opinionibus hac tenus enumeratis absurda plurima , vel incommoda reperiantur, illud unum superest , ut iuris naturalis origo. in sola hominum natura , vel conditione inquiraiatur, ut nimirum quilibet homo clariori rationis lumine, quo praeditus est, seque , naturamque propriam accurate considerans illa quoque nitide, clarissimhque intelligat, quae tali naturae conveniant ; quae singulis hominibus ideoque humano generi communia, conducibi- Iia, vel necessaria sint; ad quae hominis omnes non affictibus, non propriae utilitatis amore, sed solo rationis lumine, atque ingenito naturaepondere dirigantur . mod ut clarius , ac Cerintius constitui possit, tuo erit rem ipsam eX primis veluti principiis ita deducere, ut nemo amisblgere , vel dubitare unquam possit, quin illa ex ipsa naturae lege sponte veluti sua profluere vi
XUII. Illud itaque veluti certum , perspectissimumque supponimus, quod illa juris natu- Talis esse , sue naturae lege praescribi dicuntur ,
Intrinsece nimirum , vel natura ipsa bona, vel hone ita censentur, quae ipsi hominum naturae conveniunt, ad quae natura ipsa ingenito veluti pondere, ac sepositis affectibus ita dirigitur, ut non libere, sed necessario; non in aliquibus solum , sed omnibus; non aliquando, sed semper, ac ubique seratur: ut eadem natura sinEhoc ordine concipi, vel haberi certe non possit . Quandoquidem vero quilibet homo concipi , vel conliderari potest , ut a Deo productus; ut rationali natura, cognitione nimirum, ac fieκibili voluntatis arbitrio praeditus ; atque in alioruin hominum societate collocatus , clari iasimae
220쪽
DIS P. II. CAP. VI.fime apparet, quod natura ipsa , vel certe naiaturali conditione quilibet homo dirigi , vel re ferri potest ad Deum, a quo recepit esse; ad se ipsum, quem diligere, & conservare tenetur; ad caeteros homines , quibuscum vivere, sive is
versari subinde debet; ideoque quidquid hominum conditioni, sive naturae convenire potest,
adeoque naturali jure praescribitur, repeti , sive deduci debet ex ordine , quem quilibet homo ad Deum , ad seipsum , ad homines alios habere concipitur ' ; nec alia clariori, nitidi Orique rati ne cognosci, vel definiri poterit quid hominum naturae conveniens, sive repugnans, & oppotatum vidcatur, quiun si nitide simul , & accuratissime declaretur quid hominum conditio, sive natura requirat, si illa tum ad Deum, tum ad hominem ipsum , tum denique ad caeteros ho-
XVIII. Ac prim5, si haminis natura ad Deum
rescratur, ubi ille clarissiluis , certissimisque rationibus eruditus se a Deo productum esse, mira , atque incredibili facultatum varietate exoris natum , cognitionis amore , agendique viribus illustratum , in hoc ainplissimo rerum theatro non
modo spectatorem , scd etiam dominum, qui libere varia S crcaturarum generibus uti potuerit, se collocatum intelligat, atque altera ex parte Deum ipsum veluti sapientissimum, potentissimum , perfecti Isimum, beneficentissi,numque cognoverit , fieri certe non poterit quin intimo quodam, ingenuo , vividoque grati animi, & amoris sensu , Deum ipsum veluti auctorem, amantissimumque Tom. V. O pa-
Ut igitur breviter aeterne legis notionem , quae noli raementi impressa eli, quantum valeo , vobis explicem , ea est , qua justum est, ut Omnia sint ordinatiui. na. Aug. I. de lib. aνb. c. Dissit so by Corale